|
Supra dixit quod Deus vult omnes salvos fieri, et probavit hoc ex
parte Dei, qui est unus omnium, et ex parte Christi, qui est unus
mediator omnium; hic probat idem ex parte testimonii. Et primo
inducit alios testes; secundo suum testimonium, ibi in quo positus
sum. Dicit ergo: dedit se pro omnibus. Sed numquid subito Deo in
mentem venit, ut qui elegerat salvare Iudaeos solum, vellet salvare
totum mundum? Hoc excludens dicit cuius testimonium temporibus suis;
quasi dicat: haec lex non est subita, sed antiquitus attestata per
legem, et per prophetas. Is. XLIV, 8: vos estis testes mei.
Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent, et
cetera. Confirmatum est, scilicet impletione et ostensione signorum,
et praedicatione apostolorum. Temporibus suis, scilicet quibus
praedeterminatum erat fieri. Eccle. III, 1: omnia tempus
habent. Vel testimonium apostolorum confirmatum est temporibus
determinatis. Act. I, 8: eritis mihi testes in Ierusalem, et in
omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae, et cetera.
Deinde cum dicit in quo positus sum, ponit testimonium suum. Et
primo ostendit suum officium; secundo officii sui usum, ibi
veritatem. Dicit ergo in quo, scilicet officio testandi, positus
sum, scilicet a Deo. Io. XV, v. 16: posui vos ut eatis et
fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ego praedicator, quia
ad hoc me posuit, ut praedicarem. Mc. ult.: euntes in mundum
universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Sed in quolibet
artificio sunt duo: quidam ministerialiter operantes, quidam qui
disponunt de aliis, scilicet architectores; sed in officio Ecclesiae
disponentes sunt apostoli; et ideo dicit apostolus, quasi cum
auctoritate. I Cor. IX, 2: signaculum apostolatus mei vos estis
in domino. Usus autem officii est praedicare veritatem, et hoc est
officium praedicatorum, ut veritatem dicant. Prov. VIII, 7:
veritatem meditabitur guttur meum. Eph. IV, 25: loquimini
veritatem. Sed non est aliqua doctrina, quae non habeat aliquam
veritatem; sed in hoc damnatur aliqua doctrina, quia miscet veritati
falsitatem. Et ideo dicit veritatem dico, non mentior. Prov.
VIII, 8: recti sunt omnes sermones mei. Iob VI, 30: non
invenietis in lingua mea iniquitatem. Et hic est usus officii,
scilicet veritatem sine mendacio praedicare, qui competit meo officio,
qui sum doctor gentium. Doctor autem generat scientiam in anima
discipuli. Scientia autem non est de falso; unde docens falsum non
est doctor. Sed contra, Matth. XXIII, 8: nolite vocari
Rabbi. Respondeo. Non prohibet ministerium doctrinae, sed
ambitionem officii. Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste,
ut portet nomen meum, et cetera. Is. XLIX, 6: dedi te in
lucem gentium, et cetera. Et debeo eas docere in fide et veritate,
quia debet docere fidem et bonos mores. Et dicit in fide, id est, de
his quae pertinent ad statum praesentem, in quo secundum fidem
vivimus, et in veritate quantum ad statum gloriae. Deinde cum dicit
volo, descendit ad speciales gradus hominum. Et circa hoc duo facit,
quia primo monet viros de oratione, secundo mulieres, ibi similiter et
mulieres. Dicit ergo volo, et cetera. Tria exigit a viris in
orando: primo quod oratio sit assidua; secundo pura; tertio quieta.
Assidua, ut in omni tempore et in omni loco. Et dicit volo, quia
bonum est quod homo oret, et ego doctor volo viros orare in omni loco,
non in Ierusalem tantum, ut Iudaei, nec in monte Garizim, ut
Samaritani Io. IV, 21. In omni loco potest homo spiritualiter
et mentaliter orare. Soph. II, 11: adorabunt eum viri de loco
suo; omnes insulae gentium, et cetera. Sed quomodo dominus
reprehendit Pharisaeos stantes in angulis, Matth. VI, 5?
Respondeo. Oratio mentalis ubique potest fieri, sed signa orationis
exterius non debent fieri in omni loco, quia homo non debet singularis
apparere in exterioribus, quia propter hoc posset haberi inanis
gloria. Sed quare nunc sunt factae Ecclesiae? Respondeo. Non quod
locus sit de necessitate orationi, sed ad bene esse ei; quia oratio
requirit solitudinem et quietem. Item pura. Ideo dicit levantes
puras manus. Augustinus: quod exterius orando agimus, facimus ut
affectus noster interius excitetur. Genuflexiones enim et huiusmodi
non sunt per se acceptae Deo, sed quia per haec tamquam per
humilitatis signa homo interius humiliatur, sicut elevatio manus
significat elevationem cordis. Thren. III, v. 41: levemus
corda nostra cum manibus ad dominum in caelo. Levantes, etc., id
est, orantes cum devotione cordis. Iob VIII, v. 5 s.: si
diluculo consurrexeris ad Deum, et omnipotentem fueris deprecatus, si
mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum
reddet habitaculum iustitiae tuae. Item quieta. Ideo dicit sine ira
et disceptatione. Et ponit duo. Primo, ut scilicet mens sit sine
ira, quae animum inquietat ad inferendum nocumentum proximo, a qua
oportet liberum esse animum orantis. Eccli. XXVIII, 3: homo
homini servat iram, et a Deo quaerit medelam. Item liber debet esse
homo a disceptatione, quod potest intelligi dupliciter. Uno modo,
secundum Glossam, ut non disceptemus contra Deum increduli verbis
eius, et murmurando contra eius ordinationem. Rom. IX, v. 20:
o homo, tu quis es qui respondeas Deo, et cetera. Item contra
proximum, ut non rumpamus pacem cum eo, quod fit per disceptationem.
Pax enim est necessaria oranti. Matth. XVIII, 19: si duo ex
vobis consenserint super terram, de omni re quam petierint, fiet illis
a patre meo. Deinde cum dicit similiter et mulieres, ordinat
mulieres, et primo quantum ad orationem, secundo quantum ad
doctrinam, ibi mulieres in silentio. Item primo ostendit quid
requiratur a muliere orante; secundo exponit quae dixerat, ibi non in
tortis. Circa primum sciendum est quod omnia quae requiruntur ad virum
orantem, requiruntur et ad mulieres. Et ideo dicit similiter et
mulieres; quasi dicat: omnia servent quae dicta sunt. Sed addit
duo, scilicet ornamenta et verecundiam, dicens in habitu ornato cum
verecundia, cuius ratio est, quia naturale est quod sicut mulieres
sunt mollioris corporis quam viri, ita et debilioris rationis.
Rationis autem est ordinare actus, et effectus uniuscuiusque rei.
Ornatus vero consistit in debita ordinatione et dispositione. Sic in
interiori decore nisi sint omnia ordinata ex dispositione per rationem,
non habent pulchritudinem spiritualem. Et ideo quia mulieres deficiunt
a ratione, requirit ab eis ornatum. Item verecundia est de turpi
actu, et ideo est laudabilis in illis qui facile solent declinare in
actus turpes, cuiusmodi sunt iuvenes et mulieres, et ideo hoc in eis
laudatur, non autem senes et perfecti. Eccli. XXVI, 19:
gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Item sobrietatem
requirit; unde sequitur et sobrietate. Quia enim in mulieribus ratio
est debilis, sobrietas autem conservat virtutem rationis, ideo in
mulieribus maxime reprehenditur ebrietas. Unde antiquitus apud
Romanos eis non dabatur vinum. Non in tortis crinibus, et auro, et
cetera. Exponit quod dixerat, et primo de ornatu, secundo de
verecundia, ibi sed quod decet. Circa primum, primo excludit ornatum
corporalem; secundo ponit spiritualem, ibi sed quod decet. Circa
primum dicit: quod dixi de habitu ornato, non intelligo de exteriori,
quia non in tortis crinibus, id est, non ornato capite vel toto
corpore. Sed praecipue mulieres ornant caput, quod est naturale
mulieri, ut dicitur I Cor. XI, 15. Et ideo ornamenta in
capite habent. In capite vero est duplex velamentum. Unum est
naturale, scilicet capilli, ut dicitur I Cor. XI, 5, item
artificiale, et in utrisque se ornant, quia capillos torquent. Unde
dicit non in tortis, id est, in crispatis. Is. III, 24: erit
pro crispanti crine calvitium. Item artificialia prohibet, cum dicit
aut auro, aut margaritis. I Petr. III, 3: non extrinsecus
capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti, aut vestimentorum
cultus, et cetera. Vel non in tortis crinibus, et auro, id est,
non habentes crines tortos auro, vel margaritis. Quantum vero ad
totum corpus dicit vel veste pretiosa, hoc enim damnat apostolus hic,
et Is. III, 17. Sed numquid hoc est peccatum? Respondeo.
Dicendum est quod secundum Augustinum duo sunt consideranda in ornatu
mulierum, scilicet simplex ornatus et fucatus. Simplex ornatus, puta
in veste, et in auro, et huiusmodi, quod potest fieri cum peccato
tribus modis: scilicet ex prava intentione, ut si intendant
commotionem concupiscentiae, ostentationem, vel inanem gloriam.
Prov. VII, 10: praeparata ad capiendas animas. Secundo si
fiat praeter consuetudinem patriae, quod fit diversimode. Quod enim
excedit modum consuetum patriae, hoc ex levitate animi est. Tertio si
conditionem sui status excedit. Sed servata recta intentione,
consuetudine patriae, et conditione status, non est peccatum. De
fucato autem semper est peccatum. Mulieribus enim non permittitur
ornari nisi propter viros, et viri nolunt decipi, ut fucatae eis
appareant. Sit ergo non talis ornatus, sed qualis decet mulieres,
promittentes pietatem. Exteriora enim opera hominis sunt quasi quaedam
professio interioris hominis, sicut religiosi ad hoc habent habitum,
et clerici similiter. Unde nisi concordet interior cum exteriori, est
fictio. Ita etiam de aliis operibus interioribus. Interius enim
debemus colere pietatem, id est, cultum Dei habere, exterius vero
promittere et praestare per bona opera, quae concordant pietati; et
similiter habere interius, sicut ostendimus exterius. Vel, dico,
quod debent se ornare non exterius, sed secundum quod decet eas
promittentes, id est, quae promittere debent, pietatem per opera
bona. Eccli. XIX, 27: amictus corporis, et risus dentium, et
ingressus hominis annuntiant de illo.
|
|