|
Superius apostolus ordinavit mulieres quo ad orationem, hic ordinat
eas quantum ad doctrinam, et primo ponit suam ordinationem circa earum
doctrinam; secundo rationem ordinationis assignat, ibi Adam enim
primus; tertio respondet tacitae quaestioni, ibi salvabitur autem.
Item primo ostendit quid mulieribus conveniat; secundo quid eis non
competat, ibi docere autem. Circa primum tria ponit eis competere,
scilicet taciturnitatem, disciplinam, et subiectionem, quae tria ex
una ratione procedunt, scilicet ex defectu rationis in eis, quibus
primo indicit silentium, dicens mulier in silentio discat, et cetera.
Iac. III, 2: si quis in verbo non offendit, hic perfectus est
vir; et I Cor. XIV, 34: mulieres in Ecclesiis taceant, non
enim permittitur eis loqui, et cetera. Nam verba mulieris sunt
inflammantia. Eccli. IX, 11: colloquium illius quasi ignis
exardescit. Secundo ut discant, quia eorum qui deficiunt ratione
proprium est addiscere. I Cor. c. XIV, 35: si quid autem
volunt discere, domi viros suos interrogent, et cetera. Viris autem
datur quod doceant. Tertio indicit subiectionem, quia naturale est
quod anima dominetur corpori, et ratio viribus inferioribus. Et
ideo, sicut philosophus docet, quandocumque aliqua duo ad invicem sic
se habent, sicut anima ad corpus, et ratio ad sensualitatem, naturale
dominium est eius qui abundat ratione, et illud est principans, aliud
autem est subditum, quod scilicet deficit ratione. Gen. II: sub
viri potestate eris. Item excludit ea, quae eis non competunt,
dicens docere autem, et cetera. Et sunt duo, scilicet ut non
doceant. Sed contra, Prov. ult.: erudivit eum mater sua, et
cetera. Respondeo. Dicendum est quod doctrina alia est publica, et
haec non competit mulieri, et ideo dicit, in Ecclesia, alia est
privata, et hac mater erudit filium. Sed contra Iud. V Debbora
erudivit populum Israel. Respondeo. Illa eruditio est per spiritum
prophetiae, et gratia spiritus sancti non discernit inter virum et
mulierem; non tamen publice praedicabat, sed instinctu spiritus sancti
consilia dabat. Secundo, interdicitur eis dominium in virum.
Eccle. XXV, 30: mulier si primatum habeat, contraria est viro
suo. Et philosophus dicit, quod dominium mulierum est corruptio
familiae, sicut tyranni in regno. Et sic prohibet duo contra duo,
quae competunt eis, sed primum repetit, scilicet sed esse in
silentio. Deinde cum dicit Adam enim, assignat rationem eius quod
dixerat, et primo ex ordine creationis; secundo ex ordine culpae, ibi
et Adam non est seductus. Circa primum sciendum est, quod in ordine
rerum perfectum et imperfectum diversimode ordinantur, quia in uno et
eodem imperfectum praecedit tempore, et perfectum praecedit natura,
quia natura tendit ad perfectum; sed in diversis perfectum est prius
tempore et natura, quia natura semper incipit a perfectis. Et hunc
ordinem agit hic, quia vir perfectus est in natura humana, mulier vir
occasionatus. Unde primo formatus est Adam. Gen. II, 7:
formavit Deus hominem de limo terrae, secundario mulier, sicut
quoddam imperfectum a perfecto originatum, scilicet de costa. I
Cor. XI, 8: non enim vir ex muliere, sed mulier ex viro est.
Et inde est quod homo non dicitur factus propter mulierem, sed ad
similitudinem Dei. Gen. I, 26: faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram. Mulier autem propter virum, ideo vir debet
praeesse. Item ex parte culpae. Ordo enim generationis et
corruptionis est contrarius, quia quod est primum in generatione, est
ultimum in corruptione. Peccatum autem est corruptio naturae, et ideo
generatio incipit primo ab Adam, sed corruptio a muliere. Unde dicit
Adam non est seductus, scilicet primo, quia fortior erat, sed
tentator incepit a debiliori, ut facilius seduceretur fortior.
Alludit autem hic verbis Adae Gen. III, 12. Cum enim dominus
reprehendit Adam, dixit: mulier quam dedisti mihi sociam, dedit
mihi, et cetera. Et ideo dicit Adam non est seductus, sed mulier.
Seductio autem duplex est, scilicet in universali, et in particulari
eligibili, quae est ignorantia electionis. Quicumque ergo peccat,
seducitur ignorantia electionis in particulari eligibili. Mulier autem
fuit seducta, ignorantia in universali, quando scilicet credidit quod
serpens dixit; sed vir non credidit hoc, sed deceptus fuit in
particulari, scilicet quod gerendus esset mos uxori, et cum ea
comedere deberet, et inexpertus divinae severitatis credidit quod
facile ei remitteretur. Sed contra. Ignorantia est poena peccati,
ergo poena praecessit culpam. Respondeo. Dicendum est quod non
praecessit, quia statim ad verba serpentis fuit elata, eo quod alius
esset de ea sollicitus, et ex illa elatione seducta est, unde elatio
praecessit. Deinde cum dicit salvabitur autem, respondet cuidam
tacitae quaestioni; quia diceret quis, quod si mulier non est propter
virum, et ex ea est initium peccati, ergo viro est nociva; sed si
aliquid non est propter aliud, sed est ei nocivum, debet tolli; ergo
mulier non debet salvari. Dicendum est ergo, quod duplex est salus,
scilicet temporalis, et haec est communis etiam brutis; alia est
aeterna, et haec est propria hominum. Is. LI, 8: salus autem
mea in sempiternum erit. Utramque autem salutem mulier non amisit.
Non temporalem, quia statim non privatur sexu muliebri propter
generationem prolis. Nec aeternam, quia secundum animam capax est
gratiae et gloriae. Et ideo quantum ad primum dicitur salvabitur, id
est, non extirpabitur, et hoc per generationem filiorum, ad quam est
a Deo ordinata. Quantum ad secundum dicit si permanserit. Sed quia
si importat causam, numquid quae non permansit non salvabitur, cum
apostolus dicat, quod mulier melius facit si non nubat? Respondeo.
Uno modo potest esse locutio figurativa, et sic per virum ratio
superior intelligitur, ratio inferior est mulier, opera bona sunt
filii inferioris rationis, et charitas quam per virum concipit, et per
haec salvabitur. Alia est expositio litteralis, ut ly per non dicat
causam, sed repugnantiam. Et est sensus: mulier salvabitur, etiam
si incedat per generationem, scilicet si nubat et non sit virgo. Et
tunc ly per dicit augmentationem salutis, quasi per generationem
filiorum ad cultum Dei, magis salvabitur. Eccli. VII, v.
25: filii tibi sunt? Erudi illos, et incurva illos a pueritia
illorum. Quo ad salutem aeternam consequendam tria ponit. Primo
aliquid quo ad intellectum; secundo quo ad affectum; tertio quo ad
exteriorem actum. In intellectu est fides, per quam intellectus
Christo subiicitur; unde dicit in fide. Hebr. c. XI, 6: sine
fide impossibile est placere Deo. Et quia fides nihil valet sine
dilectione, ideo quoad affectum statim subiungit, dicens et
dilectione. I Cor. XIII, 2: si habuero omnem fidem, ita ut
montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum, et
cetera. In exteriori autem ponit duo contra lasciviam, quae consistit
in duobus, scilicet, in luxuria; et quantum ad hoc dicit in
sanctificatione, id est, in castitate. I Thess. c. IV, 3:
haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, et cetera. Item in
crapula, contra quod dicit cum sobrietate. Tit. II, 12:
sobrie, et pie, et iuste vivamus in hoc saeculo.
|
|