|
Supra instruxit Timotheum de pertinentibus ad fidem rectam et cultum
Dei, hic agit de instructione officiorum ecclesiasticorum. Et primo
ponitur institutio, secundo suae institutionis occasio seu necessitas,
ibi haec tibi scribo. Item primo instruit de pertinentibus ad
episcopum, secundo quo ad diaconos, ibi diaconos similiter. Sed cum
secundum Dionysium tres sint ordines, scilicet episcoporum, qui
praeficiunt, presbyterorum, qui illuminant, diaconorum, qui
purgant: quare non facit mentionem de presbyteris? Respondeo.
Dicendum est quod presbyteri intelliguntur cum episcopis: non quod sit
indistinctio inter ordines quantum ad rem, sed quantum ad nomina; quia
presbyter idem est quod senior, et episcopus superintendens. Et ideo
presbyteri et episcopi quantum ad nomen vocabantur et episcopi et
presbyteri. Circa hoc ergo primo agit de desiderio perveniendi ad
episcopatum; secundo describit conditionem episcopi, ibi oportet
autem. Praemittit ergo suae institutionis assertionem, dicens fidelis
sermo, scilicet quem dicam, vel dixi. Apoc. ult.: haec verba
fidelissima et vera sunt. Si quis episcopatum desiderat, et cetera.
Ex hoc sumpserunt aliqui occasionem ambitionis episcopatus et
praelationis, sed non recte intelligunt quod hic dicitur. Apostolus
enim hic voluit ostendere quid pertineat ad episcopum. Episcopus est
nomen Graecum, scopos enim idem est quod intendens, epi, id est,
supra; episcopus ergo dicitur quasi superintendens. Duo ergo sunt
consideranda in episcopo, scilicet gradus superior, et actio plebi
utilis. Aliqui enim proiiciunt forte oculum ad ea quae circumstant
eum, scilicet quod qui praeest honoratur, et quod habet potestatem.
Et qui propter ista desiderat episcopatum, nescit quid sit episcopus.
Et ideo dicit apostolus, quid sit episcopus, et quid desideret qui
episcopatum desiderat, quia bonum opus. Non dicit bonum desiderium
habet, sed bonum opus, scilicet utilitatem plebis. Sed numquid licet
ipsum desiderare? Augustinus dicit quod non. Glossa: locus
superior, sine quo regi non potest populus, et si teneatur et
administretur decenter, tamen indecenter appetitur. Et idem dicit
XIX de civitate Dei. Cuius ratio est quod nullus debet appetere
aliquid supra vires suas non sibi proportionatum, alias esset stultus.
Horatius: ludere qui nescit campestribus abstinet armis. Ille ergo
bene episcopatum desiderare posset, cuius facultas episcopatui esset
proportionata. Ad hoc autem nullus est idoneus, quia praelatus
secundum gradum et convenientiam debet omnes alios excedere in
conversatione et contemplatione, ita ut in respectu sui alii sint
grex. Et hanc idoneitatem de se praesumere est maximae superbiae.
Aut ergo appetit circumstantias, et tunc nescit quid appetat, quia
non est hic episcopatus; vel ipsum opus, et hoc est superbiae. Et
ideo non est accipiendum nisi impositum. Glossa: si dicis: status
episcoporum est perfectior statu religiosorum, hunc autem licet
appetere, igitur. Respondeo. Perfectio aliter se habet in hoc et in
illo, quia status episcoporum praesupponit perfectionem, et ideo
nullus appetere debet nisi habeat eam; sed status religiosorum est
via, et ideo non requiritur perfectio iam habita, sed quod teneatur
acquirere eam nisi habeat. Et hoc patet Io. ult., ubi dominus
Simoni non dicit: si vis perfectus esse, pasce, etc. et iuveni
dicit: si vis perfectus esse, et cetera. Sic ergo intelligendum est
in nomine episcopatus bonum opus. I Petr. V, 3: non ut
dominantes in cleris, sed forma facti gregis, et cetera. Quasi
dicat: si tu episcopatum desideras, hoc est quod desideras, quia
bonum opus. Sed qualis debeat esse episcopus, ostendit, cum subdit
oportet episcopum, etc., quem primo instruit in generali; secundo in
speciali, ibi unius uxoris. Dicit ergo: dico quod bonum opus
desiderat, sed ad hoc non omnis est idoneus, sed oportet quod sit
talis, primo irreprehensibilis. Unde de Zacharia dicitur Lc. I,
v. 6 quod incedebat in omnibus mandatis et iustificationibus sine
querela. Lev. XXI, 17: qui habuerit maculam non offeret panes
Deo suo, nec accedet ad ministerium eius. Nec intelligendum est,
quod omnino sit sine peccato, quia dicitur I Io. I, 8: si
dixerimus, et cetera. Nec est dicendum, sicut aliqui dixerunt, quod
quicumque peccavit mortaliter post Baptismum, non est idoneus, quia
pauci essent tales, sed irreprehensibilis, id est, non subiectus
alicui peccato, unde ab aliis reprehendi posset, quia indecens est si
reprehensibilis sit reprehensor. Matth. VII, 5: eiice primum
trabem, et cetera. Deinde cum dicit unius uxoris, etc., instruit
eum in speciali, et primo quantum ad se, secundo quantum ad
multitudinem, ibi filios habentem. Iterum prima in duas, quia primo
ostendit quibus virtutibus ornetur; secundo a quo mens debet esse
immunis, ibi non vinolentum. Omnis autem moralis virtus est primo
circa passiones; et sunt duo quae faciunt sanctitatem, scilicet
castitas et sobrietas, quia per delectationem vel delectabilia carnis,
maxime inquietatur anima. Et ideo primo ponit quod pertinet ad
castitatem, dicens unius uxoris virum. Simile Tit. I, 6. In
hoc autem discordia videtur esse inter Augustinum et Hieronymum.
Hieronymus enim dicit quod hoc intelligitur post Baptismum, quia si
ante Baptismum duas habuit uxores, vel unam primo, et aliam postea,
non impeditur ab ordinatione, quia per Baptismum omnia delentur.
Augustinus et Ambrosius contrarium dicunt, quia sive ante, sive
post, si duas habuit, non ordinatur. Et numquid Baptismus omnia
delet? Respondeo, sic quo ad peccata, non autem quo ad
irregularitatem, quae interdum etiam sine peccato incurritur ex sola
ecclesiastica institutione; sed matrimonium non est peccatum etiam in
Paganis. Sed quae est causa huius institutionis? Numquid non magis
impeditur qui multas concubinas habet? Respondeo. Dicendum quod hoc
fit non propter incontinentiam tantum, sed propter repraesentationem
sacramenti, quia sponsus Ecclesiae est Christus, et una est
Ecclesia. Cant. V: una est columba mea. Secundo agit de
sobrietate, dicens sobrium. Tit. II, 12: sobrie et pie et
iuste vivamus in hoc saeculo, et cetera. Hic enim docet episcopum qui
dicitur superintendens, ut vigilet. Lc. I, 8: pastores autem
erant, et cetera. Et ebrietas obstat vigiliis. I Petr. ult.:
sobrii estote, et cetera. Tertio ordinat rationem, dicens
prudentem, quia haec est regitiva omnium virtutum, et episcopus
eligitur ut alios regat. Matth. X, 16: estote prudentes.
Matth. c. XXIV, 45: quis, putas, est fidelis servus et
prudens, et cetera. Consequenter ponit virtutes, quae ordinant
actiones exteriores. Primo quantum ad se, secundo quantum ad alios.
Quantum ad se dicit ornatum, pudicum. Ornatus est quando bene
componitur in actibus et dictis. Ornatus enim importat pulchritudinem
quae consistit in proportione. Unde tunc est ornatus, quando agit et
loquitur ut decet. Eccli. XLIV, 6: homines divites in
virtute, pulchritudinis studium habentes. Hoc requiritur in
episcopo, quia per exteriora iudicamus de interioribus. Eccli.
XIX, v. 27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus
hominis, enuntiant de illo. Quia praelatus ponitur in aspectu
hominum, oportet quod sit ornatus. Unde dicitur de Ambrosio, quod
quosdam ordinare nolebat, quia dissolute incedebant. Item quandoque
contingit quod occurrunt alicui aliqua turpia in aliis vel agentibus vel
dicentibus, et ad haec debet habere pudicitiam, ut verecundetur si
videat vel audiat. Augustinus: impudicus oculus impudici cordis est
nuntius. Eccli. c. VII, 21: gratia enim verecundiae illius
super aurum. Deinde cum dicit hospitalem, etc., agit de episcopo in
comparatione ad alios. Imponitur autem episcopo ut pascat oves. Io.
ult. et I Petr. ult. Et duplex est eleemosyna, scilicet
corporalis et spiritualis. Ergo debet in utraque pascere. Quantum ad
primum dicit hospitalem, scilicet peregrinorum et hospitum. Rom. c.
XII, 3: hospitalitatem sectantes. Hebr. ult.: hospitalitatem
nolite oblivisci, et cetera. Iob XXXI, 32: ostium meum
viatori patuit, et cetera. Quantum ad secundum dicit doctorem.
Eph. IV, 11: alios pastores et doctores, et cetera. Et hoc
est officium proprium praelati. Ier. c. III, 15: dabo vobis
pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina, et
cetera. Consequenter cum dicit non vinolentum, etc., removet vitia
opposita. Tria autem removet: unum quod pertinet ad concupiscentiam
carnis, aliud ad iram, aliud ad cupiditatem. Quantum ad primum dicit
non vinolentum. Minus dicit, et plus significat. Eph. V, 18:
nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Quasi dicat: non
gulosum, non luxuriosum. Quantum ad iram duo ponit; primo quantum ad
actum dicit non percussorem. Decenter prohibet hoc post vina, quia
ebrii de facili percutiunt. Sed modestum, id est, patientem.
Phil. IV, 5: modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Ps.
XCI, 15: bene patientes erunt ut annuntient. Christus passus
non percutiebat. Secundo quantum ad verba, cum dicit non litigiosum.
II Tim. II, v. 24: servum Dei non oportet litigare. I
Cor. XI, 16: si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem
consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Et hoc quia episcopi
sunt successores apostolorum, quos Christus instruxit ut pacem
annuntiarent. Item in passione sua Christus dixit: pacem meam do
vobis, pacem relinquo vobis. Quantum ad res temporales dicit non
cupidum, quia ponitur iudex et ordinator Ecclesiae, qui, si sit
cupidus, de facili declinat a iustitia. Ex. XXIII, 8: ne
accipias munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba
iustorum. Sed heu. Ier. VI, 13: a maiore usque ad minorem
omnes avaritiae student.
|
|