|
Supra ostendit apostolus qualis debet esse episcopus secundum se, hic
ostendit qualis debet esse in comparatione ad multitudinem. Et primo
quo ad multitudinem domesticae familiae; secundo quo ad multitudinem
Ecclesiae, ibi non neophytum; tertio quo ad multitudinem infidelium,
ibi oportet autem. Item primo ostendit qualis debet esse in
comparatione ad familiam domesticam; secundo rationem huius assignat,
ibi si quis autem. Item primo ostendit quod ab episcopo requiritur
gubernatio debita familiae; secundo bona instructio filiorum, ibi
filios habentem. Dicit ergo: oportet episcopum bene praeesse domui,
id est, familiae suae, ut eam bene gubernet. Bona autem gubernatio
non solum est acquisitio divitiarum, quia hae non sunt finis
oeconomiae, sed instrumenta; sed finis eius est recta vita. Eccli.
c. XLIV, 6: pacificantes in domibus suis. Specialiter autem in
domestica familia praecipui sunt filii. Et ideo dicit de eis
specialiter filios habentem subditos, id est, quod suis filiis
dominetur non emollitus ex teneritudine amoris, quam quandoque extendit
ad filios. Inter alia autem, quae requiruntur in filiis episcoporum,
quos habuerunt antequam essent episcopi, requiritur quod sint casti.
Ideo subditur cum omni castitate, quia mala eorum vita esset
testimonium contra parentem et praelatum. Eccli. X, 2: secundum
iudicem populi, sic et ministri eius, et qualis rector civitatis,
tales et habitantes in ea. Sap. IV, 6: ex iniquis enim omnes
filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in
interrogatione sua. Secunda ratio est, quia ad domum episcopi
concurrit populus, ideo oportet eos esse castos. Contra illud I
Reg. II, v. 22, ubi filii Heli non casti corrumpebant mulieres
venientes ad templum. Unde et Heli a domino est punitus. Deinde cum
dicit si quis autem, dicti sui rationem assignat. Posset enim dici:
quid ad episcopum quod bene regat familiam, cui imminet cura communis?
Et ideo dicit si quis autem domui suae, etc., propriae familiae.
Lc. XVI, 10: qui fidelis est in minimo, et in maiore fidelis
est. Contingit tamen frequenter quod aliqui non sunt bene regitivi in
parvis domesticis, qui tamen bene regunt in maioribus. Sed quod dicit
nescit, haec nescientia refertur ad negligentiam. Nam qui parva
negligit, de facili magna negligit, licet qui non curat de parvis,
aliquando bene se habeat in maioribus. Consequenter ostendit qualiter
se habeat ad multitudinem Ecclesiae, in qua non debet esse novitius in
fide, sed antiquus. Unde dicit non neophytum, id est, novam fidem
habentem. Act. I, 21: oportet eligere unum ex his qui nobiscum,
et cetera. Item Num. XI, 16: congrega mihi septuaginta viros
de senioribus, quos tu nosti quod senes sint populi ac magistri et
duces, et cetera. Sed, sicut dicitur Sap. c. IV, 8, senectus
venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata.
Contingit enim quandoque quod in aliquibus novis superabundet gratia,
et habent simul cum aetate iuvenili morum senectutem, qui dispensative
promoventur, sicut Ambrosius divina inspiratione. Unde hoc quod
dicit hic, ad eos pertinet qui non solum aetate neophyti, sed et qui
neophyti sunt perfectione. Et huius est ratio ne in superbiam, et
cetera. Quando enim aliquis de novo veniens ad fidem et ad conditionem
aliquam promovetur, reputat se aliis meliorem et valde necessarium,
quasi nisi ipse esset, non haberent unde provideretur Ecclesiae. Et
dicit Diaboli, quia ipse condemnatus fuit propter peccatum superbiae.
Deinde cum dicit oportet autem illum, etc., ostendit qualiter se
habeat ad multitudinem infidelium, et ponit documenta. Primo ut sit
bonae famae. Col. IV, 5: in sapientia ambulate ad eos qui foris
sunt. I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes
habentes bonam. Et hoc necessarium est praelato, quia conversatio
totius congregationis iudicatur ex praelato. Sed contra, II Cor.
VI, 8: per infamiam et bonam famam. Respondeo. Infamia insurgit
quandoque ex culpa eius qui infamatur, et hanc prohibet hic; quandoque
ex malitia detrahentium et in hac oportet habere patientiam, et de hac
loquitur apostolus ibi. Sed hic loquitur de assumendo in episcopum,
qui et si sit bonus, et infamatur falso, debet patienter ferre.
Secundo assignat rationem; unde subdit ut non in opprobrium, et
cetera. Ubi tangit duplex periculum, scilicet ne fiat opprobriosus,
et per hoc eius auctoritas minuatur, et per consequens auferatur
audacia corrigendi. Matth. VII, 5: eiice primum trabem, et
cetera. Secundo ne incidat in laqueum Diaboli, quandoque scilicet
impatienter sustinendo, per quod infamis concitetur ad odia, et
desperet, et huiusmodi. Et quod praelatus sit odiosus laicis,
contingit, si negligit cultum divinae laudis. Mal. II, 8 s.:
irritum fecistis pactum levi, dicit dominus exercituum, propter quod
dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis. Deinde cum dicit
diaconos, etc., ostendit pertinentia ad diaconos, quod in Graeco
idem est quod ministri. In primitiva enim Ecclesia solum erant tres
ordines, ut dicit Dionysius, scilicet episcoporum, presbyterorum et
ministrorum; et non dividebantur per diversos gradus, sed omnia erant
in uno ordine propter paucitatem ministrorum et propter novitatem
Ecclesiae. Primo ergo ostendit quales debent esse secundum se;
secundo quantum ad alios, ibi mulieres. Item, primo ostendit quales
debent esse; secundo quomodo examinandi sunt, ibi et hi. Item,
primo ostendit quales debent esse quantum ad eorum proprium corpus;
secundo quantum ad res exteriores, ibi non turpe; tertio quantum ad
alia, ibi habentes, et cetera. Item quantum ad corpus, primo
ostendit quo ad totius corporis qualitates; secundo quantum ad oris
refrenationem. Dicit ergo: dico quod episcopi debent esse pudici,
similiter oportet diaconos esse, quia contrarium pudicitiae facit
ineptum ad spiritualia, quia denegat animum a spiritualibus, quem
necesse est tales habere elevatum. Is. LII, 11: mundamini,
qui fertis vasa domini. Lc. XII, 35: sint lumbi vestri
praecincti. Deinde ostendit quales debent esse in ore. Os servit
locutioni et gustui. Quantum ad primum dicit non bilingues. Eccli.
XXVIII, v. 16: lingua tertia multos commovit, et dispersit
illos a gente in gentem. Bilinguis est habens duas linguas. Non
erunt tales diaconi ministri pacis. Quantum ad secundum dicit non
multo. Prov. XXIII, 29 s.: cui vae? Cuius patri vae?
Cui rixae? Cui foveae? Cui sine causa vulnera? Cui suffossio
oculorum? Nonne his qui commorantur in vino et student calicibus
epotandis? Is. V, 22: vae qui potentes estis ad bibendum vinum,
et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Deinde cum dicit non turpe
lucrum sectantes, ostendit quomodo se habeant ad res exteriores. Non
solum enim divertuntur a iustitia quandoque propter cupiditatem lucri,
sed etiam a veritate, dicentes quae non oportet. Et ideo prohibetur
eis temporale lucrum, in quo intelligitur omne lucrum inhonestum. Sed
quantum ad affectionem dicit habentes, etc., et instruit eos,
primo, quantum ad fidem, secundo quantum ad conscientiae puritatem.
Unde dicit mysterium fidei, non fidem, id est, non tantum fidem
simplicem, sed intelligentiam eius quod in fide occultum est mysterium
enim idem est quod occultum, quia ministri debent scire non tantum ea
de fide quae et populus intelligit, sed et mysteria, quia debent alios
instruere. I Petr. III, v. 15: parati semper ad
satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est fide
et spe, et cetera. Item conscientiam puram, quia impura facit in
fide errare. Supra I, 5: finis autem praecepti est charitas de
corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Deinde cum dicit
et hi probentur primum, et sic, etc., ostendit quomodo examinentur.
Posset enim dicere aliquis: puto omnes bonos. Hoc enim debet esse in
tua reputatione, sed quantum ad eorum promotionem omnes sunt
examinandi. Unde etiam ipsi examinantur; unde dicit et hi, et
cetera. Nullum crimen, id est, peccatum mortale; non autem intendit
de peccato veniali, quia, ut dicitur I Io. I, 8, si dixerimus
quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non
est. Nec dicit, qui habuerunt, sed habentes, id est, qui sunt
notabiles et habent infamiae crimen. Alioquin hoc esset derogare
clavibus Ecclesiae. Deinde cum dicit mulieres, etc., ostendit
qualiter se habeant ad alios. Et primo ponit suam instructionem;
secundo rationem, ibi qui enim bene. Circa primum duo facit, quia
primo ostendit qualiter se habeant ad uxores, quas habebant in
primitiva Ecclesia, et loquitur pro statu illo. Secundo quomodo ad
filios, ibi qui filiis. Iterum prima in duas, quia primo ostendit
quales debent esse eorum uxores; secundo qualiter ipsi habeant se ad
illas, ibi diaconi. In uxoribus eorum requirit quatuor, scilicet
pudicitiam, modestiam, sobrietatem et fidelitatem. Dicit ergo:
similiter sicut dixi de diaconibus dico de mulieribus, quia oportet eas
esse pudicas. Eccli. XXVI, 19: gratia super gratiam mulier
sancta et pudorata. Item modestas in lingua, non detrahentes.
Eccli. X, v. 11: quomodo si serpens mordeat in silentio, nihil
eo minus habet qui detrahit. Item sobrias, quae est maximum
ornamentum mulierum. Supra II, 9: similiter et mulieres in habitu
ornato cum verecundia et sobrietate. Item fideles, vel Deo quantum
ad veram fidem, vel viris suis. Sed quae culpa est diaconi, si eius
uxor est mala? Respondeo. Aliquis a ministerio repellitur non solum
propter culpam, sed etiam propter aliquod impedimentum ministerii. Et
ideo si praeter culpam eorum possent mulieres esse malae, tamen
praestant impedimentum dupliciter: primo quia cum malae sunt, indigent
maiori cura, et per hoc earum viri minus vacarent ecclesiasticis
ministeriis; secundo quia viri depravantur ex uxoribus. Item esset in
periculum, quia ministrorum Ecclesiae multi frequentant domos.
Dixerunt autem Cathaphrigae, quod ex quo inter diaconos agitur de
mulieribus, mulieres possunt ordinari ad sacros ordines. Sed sciendum
est quod in iure aliquae mulieres aliquando vocantur diaconissae, non
quia habeant huiusmodi ordinem, sed propter aliquod ministerium
Ecclesiae, sicut in Graeco dicitur diaconus quilibet minister.
|
|