|
Supra ostendit apostolus, quales debent esse diaconi et eorum uxores,
hic ostendit quomodo diaconi se habeant ad uxores et ad filios et
familiam. Et primo ponit documentum, secundo eius rationem, ibi qui
enim bene. Dicit ergo: dixi quod mulieres diaconorum sint pudicae.
Etsi in uxoribus est pudicitia habenda propter eos, amplius in ipsis
est necessaria, ut sint omnino a contactu mulierum immunes. Sed quia
secundum hoc pauci essent ministri, concedit quod saltem sint unius
uxoris viri, quia habuisse plures, est signum incontinentiae et contra
significationem sacramenti. Et inde est quod dominus instituit
matrimonium unius ad unum. Unde et prima uxor benedicitur, non
secunda. Deinde monet qualiter se habeant ad filios, dicens qui
filiis suis bene praesint, scilicet bene erudiendo in disciplina bona
et vita. Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? Erudi illos, et
cetera. Consequenter hortatur eos bene praeesse toti domui, id est,
familiae, scilicet cum mansuetudine. Eccli. IV, 35: noli esse
sicut leo in domo tua, et cetera. Et huius ponit rationem, dicens
qui enim bene ministraverint, etc.; quasi diceret: quod requiris ab
episcopis rationabile est; quia ipsi sunt praelati. Sed quare a
diacono qui est minister? Respondet dicens qui enim, et cetera. Et
primo ostendit quod bonus usus huius ministerii est via ad maiorem
dignitatem; secundo etiam quod est via ad vitam aeternam. Quantum ad
primum dicit qui enim bene ministraverint, exercendo officium diaconi
quod enim est in Graeco diaconus, in Latino dicitur minister, gradum
bonum sibi acquirent, id est, promoveri merentur ad gradum altiorem.
Matth. XXV, 21: quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te
constituam, et cetera. Et dicit bonum, quia supra eodem: qui
episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Nec tamen in hoc est
eorum finis, sed cum hoc remunerationem habent a Deo. Io. XII,
26: volo ut ubi ego sum, illic sit et minister meus. Et ideo dicit
multam fiduciam, scilicet auxilii gratiae in praesenti, et gloriae in
futuro; et hoc in fide, etc., id est, per fidem Christi. II
Cor. III, 4: fiduciam talem habemus, et cetera. Is. XII,
2: fiducialiter agam, et non timebo. Deinde cum dicit haec tibi
scribo, ponit rationem omnium praedictarum monitionum. Et primo
excludit causam opinatam; secundo astruit veram, ibi si autem; tertio
assignat rationem, ibi quae est Ecclesia. Circa primum sciendum
est, quod posset Timotheus credere quod ex quo scripsit, de caetero
eum non visurus esset, alias superfluum videretur eum litteris monere.
Et ideo dicit haec tibi scribo, fili. Et nominat eum filium, quia
sibi charissimus erat. I Cor. IV, 17: ideo misi ad vos
Timotheum, qui est filius meus charissimus. Et dicit sperans, quasi
non certus. II Io. I, 12: plura habens vobis scribere, nolui
per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os
loqui. Scribo igitur, licet spem habeam, quia spes in longum
protrahi potest. Prov. XVI, 1: hominis est praeparare animum,
et domini linguam gubernare. Et ideo dicit si autem tardavero, et
cetera. I Thess. II, 18: sed Satanas impedivit nos. Ego
igitur scribo, si tardavero, ut scias, quomodo oporteat te in domo
Dei conversari. Ps. LXVII, 6: habitare facit unius moris in
domo, et cetera. Deinde cum dicit quae est Ecclesia, assignat
rationem quare sit sic conversandum in ea. Et assignat rationem huius
causae, quae est duplex: primo commendando ipsam Ecclesiam; secundo
unitatem Ecclesiae, ibi et manifeste. Circa primum duo facit, quia
primo commendat Ecclesiam ex parte eius, cuius est Ecclesia; secundo
ex veritate ipsius Ecclesiae, ibi columna. Ex parte eius cuius est
Ecclesia, quia est Dei vivi. Ecclesia dicitur quasi adunatio, quia
in Ecclesia est adunatio fidelium. Rom. VIII, 30: quos
vocavit, et cetera. Et adunantur in Deum. Io. XVII, 21:
ut et ipsi in nobis sint unum, et cetera. Et ideo dicit quae est
Dei. Et addit vivi, ad distinctionem aliorum deorum, ad quos
congregantur gentes. Nam hi sunt mortui, sed Deus Ecclesiae est
vivus. Io. V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, et
cetera. Est ergo sic in ea conversandum, ut spiritualiter vivamus.
Ps. XCII, 7: domum tuam, domine, decet sanctitudo, et
cetera. Secunda ratio est ex veritate Ecclesiae. Naturale est enim
homini ut desideret cognitionem veritatis, cum sit perfectio
intellectus. Unde Augustinus dicit, quod beatitudo est finis
hominis, quae nihil aliud est quam gaudium de veritate. Hoc innotuit
philosophis per creaturas Rom. I, 19. Sed in hoc vacillabant,
quia non habebant certitudinem veritatis, tum quia erant corrupti
erroribus, tum quia vix invenitur apud eos, quod in veritate
concordent. Sed in Ecclesia est firma cognitio et veritas. Unde
dicit columna. Eccli. XXIV, 7: thronus meus in columna nubis,
et cetera. Eccli. XXVI, 23: columnae aureae, et cetera. Et
dicitur aurea, quia in se sancta. Et firmamentum, scilicet quantum
ad alios, quia non possunt firmari in veritate, nisi per Ecclesiae
sacramenta. Lc. XXII, 32: tu aliquando conversus confirma,
et cetera. Ps. LXXIV, 3: ego confirmavi columnas eius. Quia
igitur Ecclesia congregat in Deo et dat cognitionem veritatis,
debemus esse in ea. Deinde cum dicit et manifeste, commendat
veritatem Ecclesiae. Et primo Christum, ad cuius manifestationem
apparuit; secundo de eius exaltatione agit, ibi assumptum. Commendat
autem Christum dupliciter. Primo quantum ad naturam divinam; secundo
quantum ad humanam, ibi quod manifestum est. Dicit ergo et
manifeste, et cetera. Quia sacramentum idem est quod sacrum
secretum. Nihil autem tam secretum, quam id quod in corde gerimus.
Multo ergo magis quod in corde Dei, et secretum est et sacrum. I
Cor. II, 11: quae sunt Dei nemo novit nisi spiritus Dei, et
cetera. Is. XXIV, 16: secretum meum mihi. Is. XLV,
15: tu es Deus absconditus. Et hoc est verbum Dei in corde
patris. Ps. XLIV, 2: eructavit cor meum verbum bonum. Hoc
siquidem secretum est sacramentum pietatis; secretum autem hominis
aliquando est vanum. Ps. XCIII, 11: dominus scit
cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Inquantum ergo est
restaurativum mundi, est pietatis. Item magnum, quia est verus
Deus, cuius magnitudinis non est finis. Hoc ergo secretum quod latet
in corde patris factum est homo. Et ideo describit ipsum, secundo,
quantum ad naturam humanam. Et primo quantum ad carnem, secundo
quantum ad animam. Quantum ad primum dicit quod manifestatum est in
carne. Sicut verbum quod latet in corde manifestatur verbo sensibili,
ita verbum Dei in corde Dei latebat, sed in carne est manifestatum.
Io. I, 14: verbum caro factum est, et cetera. Quantum ad
animam dicit iustificatum est in spiritu. Hoc dupliciter exponitur.
Primo, ne credatur quod caro prius sit concepta, dicit quod non,
quia in spiritu, id est, per spiritum sanctum conceptus est. Matth.
I, v. 20: quod enim ex ea natum est, de spiritu sancto est. Et
Lc. I, 35: quod enim ex te nascetur vocabitur filius Dei; et
hoc quia spiritus sanctus superveniet in te, et cetera. Vel in
spiritu sancto humano, de quo Io. XIX, v. 30: emisit
spiritum. Et sic est manifestatum in carne, quod tamen est cum
spiritu. Et dico spiritu iustificato, scilicet quia iustus est,
absque omni macula. Deinde cum dicit apparuit, ostendit eius
manifestationem, et primo factam Angelis, secundo hominibus, ibi
praedicatum. Dicit ergo sacramentum illud quod apparuit Angelis, et
excedit etiam cognitionem Angelorum. Illud autem dicitur apparere
quod in potestate sua habet videri et non videri, et non subest
potestati videntis. Unde non dicitur: lapis apparet mihi, sed video
lapidem. Si ergo Angelus in sua natura vel potestate haberet quod
videret verbum, non diceretur verbum apparere sibi, sed quod ipse
videret cum vellet. Et ideo dicit apostolus quod apparuit Angelis,
quia non in sua natura viderunt ipsum. Et verum est quod a principio
apparuit Angelis, quando ex conversione ad se aedificavit ipsos; sed
quando est incarnatum, multa mysteria innotuerunt Angelis, quae non
cognoverant antea. Et ideo dicit Beda, quod in nativitate apparuit
Angelis claritas, quae non antea in veritate visa est hominibus. Et
hoc dupliciter: primo quantum ad ministerium apostolorum; secundo
quantum ad cognitionem populorum quibus manifestatur. Olim siquidem
solis Iudaeis manifestabatur, sed nunc in gentibus. Et ideo dicit
praedicatum est gentibus. Matth. ult.: euntes ergo docete omnes
gentes, et cetera. Ps. XCV, 3: annuntiate inter gentes gloriam
eius. Et hoc efficaciter, quia creditum est in mundo. Et hoc
dominus orabat Io. XVII, 18. Et hoc maxime mirum est quod per
simplices pauperes et impotentes, totus mundus est conversus. I
Cor. I, 26: non multi sapientes, etc.; et hoc ut non glorietur
omnis caro, et cetera. Secundo manifestat quod sola veritas Dei hoc
facit, quia assumptum est in gloria, Christus scilicet, quia
manifestatus assumptus est in caelis. Matth. ult.: dominus quidem
Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Phil. c.
II, 11: et omnis lingua confiteatur, quia dominus noster Iesus
Christus in gloria est Dei patris.
|
|