|
Superius instruxit Timotheum de pertinentibus ad ordinationem
Ecclesiae in spiritualibus; secundo quantum ad documentum fidei,
cultum Dei, et dispositionem ministeriorum, hic instruit eum de
ordinatione Ecclesiae quantum ad exteriora. Et primo quantum ad
cibos; secundo quantum ad status hominum et divitias, ibi quicumque
sub iugo. Item primo agit de usu ciborum, secundo de dispensatione
ciborum, cap. V, ibi viduas honora. Item, primo excludit
superstitiosam abstinentiam; secundo praefert pietatem abstinentiae
licitae, ibi exerce te. Item, primo praenuntiat falsam doctrinam de
illicita abstinentia; secundo instruit eum haec proponere fratribus,
ibi haec proponens. Item primo, errorem manifestat; secundo excludit
ipsum, ibi quos Deus. Item, primo praenuntiat errorem futurum ex
parte deceptorum; secundo ex parte decipientium, ibi in hypocrisi.
Item ponit actorem denuntiationis; secundo fidei defectum, ibi quia
in novissimis; tertio causam defectus, ibi attendentes. Dicit ergo:
magnum est pietatis sacramentum quod iustificatum est in spiritu, sed
supra hoc sacramentum spiritus sanctus aliquid praenuntiat futurum. Ad
eum enim pertinet revelare mysteria. II Cor. XV, v. 2 et Io.
XVI, 13: quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Spiritus ergo
praenuntiat prius secreta in corde patris futura. Sed olim loquebatur
in similitudinibus. Num. XII, v. 6: si quis fuerit inter vos
propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad
illum. Os. XII, 10: ego visionem multiplicavi, et in manu
prophetarum assimilatus sum. Sed in novo testamento spiritus sanctus
manifeste dicit. Io. XVI, 25: et palam de patre meo annuntiabo
vobis. Et praenuntiat defectum fidei futurum; unde dicit in
novissimis temporibus, et cetera. Novissimum tempus dicitur ultima
aetas, quia nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt. Tamen in
hoc tempore amplius novissimum est, quanto magis propinquum novissimae
diei. Et sicut in primitiva Ecclesia, propter propinquitatem ad
Christum et sacramenta recenter instituta, fuit ferventissima fides,
sic in novissimis temporibus, in comparatione ad tempus apostolorum,
discedent quidam a fide, quia carnales erunt, sed magis in fine
abundabunt errores. Gen. XLIX, 1: congregamini, ut annuntiem
quae ventura sunt vobis novissimis diebus, et cetera. Causa defectus
est duplex: una ex parte Diaboli seducentis. II Cor. XI, 3:
timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, et cetera. Et ideo
dicit attendentes spiritibus erroris, scilicet Daemonibus, quorum est
officium in errorem mittere. Io. VIII, 44: mendax est, et
pater eius. III Reg. ult.: egrediar, et ero spiritus mendax,
et cetera. Et dicit spiritibus, quia Daemon maior multos habet
ministros. Sed quomodo attendent eis? Numquid eos videbunt? Non,
sed loquentur in eis. Et ideo addit secundam causam, scilicet falsam
doctrinam. Et secundum Glossam dicit hic falsos doctores,
Daemones, nec immerito. Sicut enim boni homines interdum dicuntur
Angeli, sic isti propter excellentem malitiam Daemones dicuntur.
Io. VI, 71: nonne ego duodecim vos elegi? Et unus est ex vobis
Diabolus. Ex parte decipientium est duplex causa: una, eorum
falsitas; alia, perversitas conscientiae eorum. Quantum ad primum
dicit Daemoniorum, id est, hominum a Daemone possessorum, et horum
dico loquentium mendacium. Ier. c. XXIII, 26: usquequo
istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et
prophetantium seductiones cordis sui? Et nota quod per mendacium
simplex absque pallio apparentiae, non posset aliquis decipere
quempiam. Et ita hi neminem possent fallere, nisi praetenderent
aliquod pallium, vel bonae intentionis, vel simulationis, vel falsae
auctoritatis. I Cor. III, 18: nemo vos seducat, et cetera.
II Tim. III, 5: habentes quidem speciem pietatis, id est,
fictam pietatem. Et Daemoniorum, dico, habentium conscientiam
cauteriatam. Cauterium est corruptio in carne per ignem, ex qua
egreditur continue putredo. Ita ex igne perversae voluntatis, irae,
odii, concupiscentiae, ulceratur conscientia, et Daemoniorum
egreditur falsa doctrina. Tit. I, v. 15: coinquinatae sunt
eorum mentes. Deinde ostendit quae sit ista falsa doctrina, et tangit
haeresim Manichaeorum, qui damnant matrimonium, contra illud Matth.
XIX, 6: quos Deus coniunxit, homo non separet; I Cor.
VII, 36: mulier non peccat si nubat. Item Manichaei prohibent
usum ciborum, id est, mandant abstinere a cibis. Abstinere autem a
cibis potest quis licite intentione domandi carnem, sicut Timotheus
abstinebat a vino, vel propter scandalum, sicut dicit apostolus I
Cor. VIII, 13: si esca scandalizat fratrem meum, non
manducabo carnes in aeternum. Item illicite: uno modo propter legis
praeceptum, quasi legalia adhuc essent servanda, contra quod loquitur
ad Gal. II. Alio modo secundum haeresim Manichaeorum, non quia
prohibitum lege (quam damnant), sed quia dicunt quod in carnibus,
ovis, et vino, et huiusmodi, id est, in aliqua talium particula,
divina natura est commixta, quod non potest de Deo putari. Non
videtur autem hoc dicere de cibis legalibus, quia dicit in novissimis
diebus, sed de prohibitis a Manichaeis. Et istos Manichaeos
Daemones vocat, quia inter omnes haereses plus dant Diabolo de
honore, quia ponunt eum principium ex aequo cum Deo bono, ponentes
eum principium visibilium. Improbat autem apostolus hanc erroneam
doctrinam dupliciter, scilicet ex intentione Dei creantis cibos;
secundo ex conditione creaturae, ibi omnis creatura. Dicit ergo quod
prohibent abstinere, et hoc contra intentionem Dei, qui creavit eos
ad percipiendum. Gen. IX, 3: sicut olera virentia dedi vobis
omnia, et cetera. Sed dicis: numquid plantae propter animalia, et
animalia propter homines? Respondeo. Dicendum est quod sic,
secundum etiam philosophum in I Polit., quia imperfectum ordinatur
ad perfectius. Et ideo sicut in generatione est multiplex perfectio:
primo scilicet plantarum, deinde animalium, et ultimo humana, ita in
usu rerum. Et ideo ad percipiendum, sed cum gratiarum actione. I
Thess. ult.: in omnibus gratias agite; quia scilicet concessa sunt
vobis a Deo. Ps. XXI, 26: edent pauperes, et cetera. Et
subdit fidelibus, quia illi qui percipiunt cum gratiarum actione, sunt
fideles. Nullus enim potest gratias agere Deo in eo quod illicitum
est. Stultus enim est qui agit gratias de fornicatione Deo, quia
Deus non est actor malorum. Ergo ille gratias agit qui habet hoc,
quod usus ciborum sit licitus. Et hoc quidem innotescit per fidem
solam. Et ex ista ratione dicit fidelibus. Deinde cum dicit qui
cognoverunt veritatem, quia omnis, etc., improbat errorem ex
conditione creaturae. Et primo proponit creaturam esse bonam secundum
se; secundo quantum ad usum. Dicit ergo omnis creatura est bona,
scilicet in sua natura. Gen. I, 31: vidit Deus cuncta quae
fecerat, et erant valde bona. A bono etiam actore nihil est nisi
bonum. Sed quia multa sunt in se bona, quorum tamen usus non est
bonus, ideo probat omnem creaturam esse bonam non solum in se sed et
quantum ad usum. Et primo ponit intentum, secundo probat, ibi
sanctificatur enim. Dicit ergo nihil reiiciendum est, scilicet ex
debito divinae legis, quamvis ex alia causa: sicut venenum comedere,
inquantum cibus non est peccatum, sed reiiciendum est inquantum est
mortiferum. Similiter nec alii cibi, inquantum res tales sunt, non
sunt reiiciendi, sed inquantum incitant ad lasciviam. Ergo secundum
discretionem rationis, et ordinationem charitatis, non sunt
reiiciendi. Matth. XV, 11: omne quod intrat in os, non
coinquinat hominem, et cetera. Quare ergo aliqui cibi in veteri lege
sunt prohibiti? Augustinus ponit rationem contra Faustum, quia in
illo statu, non solum per verba, sed etiam per acta praefiguratus est
Christus. Et ideo in cibis, vestibus et sacrificiis fuerunt figurae
futuri status. Non ergo prohibentur secundum se, sed quia immundorum
figurae sunt, sicut porcus est signum immundae vitae. Et ideo
prohibitio carnis eius est signum quod in lege Christi est prohibita
omnis immunditia. Et est exemplum Augustini. Hoc nomen fatuus
potest considerari secundum quod est vox composita ex litteris, et sic
est bona, vel inquantum signum et significativa talis rei, et sic mala
est et prohibita. Omnis ergo creaturae usus secundum se est bonus.
Cuius ratio est, quia si esset malus, hoc non posset esse nisi
inquantum Diabolus, post peccatum hominis, accepisset potestatem
super eos: quia ex quo homo peccavit, accepit in hominem potestatem,
et in ea quae sunt eius. Sed per Christum est ablata haec potestas,
et haec vocatur sanctificatio. Unde omnia quaecumque benedicimus
exorcizantur primo, et ibi est oratio expellens Diabolum. Et ideo
dicit sanctificatur enim per verbum Dei, id est, per Christum, qui
omnes sanctificat, Io. XVII, 9, et per orationem fidelium.
Iac.: multum valet deprecatio iusti assidua.
|
|