|
Supra reprobavit superstitiosam ciborum abstinentiam, hic mandat
Timotheo ut doctrinam praemissam proponat fidelibus, et primo ostendit
quid debet proponere; secundo quid debet vitare, ibi ineptas autem.
Proponit ergo duas rationes quare debet proponere praemissa: unam ex
commisso sibi officio; secundam ex eius educatione. Dicit ergo haec,
quae dixi supra, scilicet quod omnis creatura est bona et quod nihil
reiiciendum, etc., proponens, et cetera. Timotheus enim
constitutus erat in officio ministerii Christi, quia omnes habentes
officium praedicandi et regendi constituuntur ministri Christi. I
Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi, et
cetera. Ille autem est bonus minister qui sequitur intentionem domini
sui. Christus autem hoc docuit: Matth. c. XV, 11: nihil quod
intrat in os coinquinat. Et ideo hoc officium requirit illud docere.
Item ipsa educatio hoc requirit. Prov. XXII, 6: adolescens
iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Et ideo
inconveniens est quod aliqui nutriti veritate doctrinae recedant ab ea.
Unde recedens a doctrina, qua Ecclesia suos parvulos instruit, non
est bonus minister Christi. Et ideo dicit enutritus verbis fidei, et
cetera. Verbum enim Dei est spirituale nutrimentum quo sustentatur
anima, sicut corpus per cibum. Matth. IV, 4: non in solo pane
vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Hoc verbum
fidei instruit primo circa credenda, et sic dicit enutritus verbis
fidei, secundo circa agenda, et sic subiungit et bonae doctrinae.
Vel fidei verbum, quod et simplices habent, et bonae doctrinae, quam
spirituales magistri. Deinde cum dicit ineptas, etc., ostendit quid
vitandum sit, quia fabulae ineptae et inanes. Fabula enim secundum
philosophum est composita ex miris, et fuerunt in principio inventae ut
dicit philosophus in poetria, quia intentio hominum erat ut inducerent
ad acquirendum virtutes, et vitandum vitia. Simplices autem melius
inducuntur repraesentationibus quam rationibus. Unde in miro bene
repraesentato videtur delectatio, quia ratio delectatur in collatione.
Et sicut repraesentatio in factis est delectabilis, ita repraesentatio
in verbis: et hoc est fabula, scilicet dictum aliquod repraesentans,
et repraesentando movens ad aliquid. Antiqui enim habebant aliquas
fabulas accommodatas aliquibus veris, qui veritatem occultabant in
fabulis. Duo ergo sunt in fabula, quod scilicet contineat verum
sensum, et repraesentet aliquid utile. Item quod conveniat illi
veritati. Si ergo proponatur fabula, quae non potest repraesentare
aliquam veritatem, est inanis; sed quae non proprie repraesentat, est
inepta, sicut fabulae de Thalmuth. Deinde cum dicit exerce, etc.,
exclusa superstitiosa abstinentia, hic comparat abstinentiam virtuosam
aliis virtutibus. Et sciendum est quod Timotheus erat homo valde
abstinens. Unde dicit infra V, 23, quod modico vino utatur, et
forte ut sit sollicitus de his quae ad misericordiam pertinent, quia
qui non parcunt sibi, frequenter nec aliis parcunt. Et ideo inducit
eum ut pietatem praeferat abstinentiae. Et primo inducit eum ad
pietatem; secundo praefert eam abstinentiae, ibi nam corporalis;
tertio confirmat quoddam dictum, ibi promissionem; quarto dat formam
docendi pietatem, ibi praecipe haec. Dicit ergo exerce teipsum ad
pietatem. Pietas est, per quam parentibus patriaeque benevolentiae
officium impedimus, sicut religio, per quam cultum debitum Deo
exhibemus. Pietas enim importat quamdam affectionem ad suum
principium. Principium autem generationis est pater et patria. Et
ideo oportet quod homo circa eos sit benevolus. Pater autem omnium est
Deus. Mal. c. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus? Et
ideo nomen pietatis est derivatum ad cultum Dei, ut dicit Augustinus
IV de Civ. Dei. Unde eusebia est idem quod pietas. Iob c.
XXVIII, 28: ecce pietas ipsa est sapientia, secundum aliam
translationem, ubi nostra sic habet: ecce timor domini ipsa est
sapientia. Tit. I, 1: in agnitione veritatis, quae est secundum
pietatem. Sed quantum ad terrenam pietatem, competit pietati ut homo
sit benevolus compatriotis; sed quantum ad Christianam pietatem
requiritur, ut homo omnibus hominibus sit benevolus, quia omnes sumus
eiusdem patriae. Et ideo pietas sumitur pro misericordia. Cum ergo
dicit exerce teipsum ad pietatem, potest accipi secundum quod pertinet
ad cultum Dei, et ad opera misericordiae exhibenda. Glossa: ad
pietatem, id est, ad cultum omnipotentis Dei, et opera
misericordiae. Et dicit exerce, non fac, quia exercitium dicit
promptitudinem; et hoc ideo, quia exercitatus facit levius,
delectabilius, et stabilius. Prov. XXIV, 27: diligenter
exerce agrum tuum. Deinde cum dicit nam corporalis exercitatio ad
modicum utilis est, praefert eam abstinentiae. Et primo ostendit ad
quid valet exercitatio corporalis; secundo ad quid pietas, ibi pietas
autem. Corporalis exercitatio ieiunii et huiusmodi in sua natura non
sunt bona, sed poenalia, et si homo non peccasset, nihil horum
fuisset, sed sunt bona medicinalia. Sicut enim reubarbarum est bonum
inquantum relevat a colera, sic et ista inquantum comprimunt
concupiscentias; ergo ad istud modicum sunt utilia. I Cor. IX,
27: castigo corpus meum et in servitutem redigo, et cetera. Col.
III, v. 5: mortificate membra vestra, quae sunt super terram.
Et ideo si homo esset in statu, in quo non posset peccare, non
indigeret ieiunio et huiusmodi. Unde Chrysostomus super illud
Matth. XVI: venit Iesus, etc., dicit: Ioannes purus homo
indigebat medicina ieiunii: Christus Deus erat et non purus homo, et
ideo huiusmodi non indigebat. Ergo ad modicum utilis est, quia tantum
ad morbum peccati carnalis, non spiritualis, quia aliquando propter
abstinentiam homo iracundiam, inanem gloriam, et huiusmodi incurrit.
Deinde cum dicit pietas autem, praefert abstinentiae pietatem, et
accipitur hic utroque modo, scilicet pro cultu Dei, et misericordia.
Et est ad omnia utilis, quia ad omnia peccata delenda. Eccli.
III, 33: ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit
peccatis. Item ad bona promovenda. Eccli. XVII, 18:
eleemosyna hominis quasi sacculus, et cetera. Item promeretur
specialem Dei misericordiam. Matth. V, 7: beati misericordes,
quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et ideo ad hoc designandum
dominus Matth. XXV, 34, specialiter commemorat opera
misericordiae. Quod probat subdens promissionem habens. In
praeceptis enim Decalogi unum solum invenitur, quod pertinet ad
pietatem, scilicet honorare patrem et matrem, et sub illo continentur
omnia praecepta, ad quodcumque beneficium impendendum proximo; et hoc
est solum praeceptum, inter ea quae sunt ad proximum, habens
promissionem, scilicet ut sis longaevus, etc., Ex. XX, v.
12. Et apostolus hic interpretatur longaevus secundum vitam
praesentem, et futuram; unde dicit vitae quae nunc est et futurae.
Prov. III, 16: longitudo dierum in dextra eius. Sed tunc est
quaestio, quia aliquando invenitur aliquis pietatem sequens, qui tamen
non est longaevus. Respondeo. Sicut dicit philosophus, haec bona
temporalia intantum sunt bona, inquantum utilia ad felicitatem. Unde
si quis haberet tantum de temporalibus quod propter ipsa impediretur a
bono virtutis et felicitatis, hoc non esset sibi ad bonam fortunam,
sed ad malam, ut dicitur X Ethic. Et longitudo vitae est unum de
temporalibus, intantum bonum, inquantum coadiuvat ad virtutem.
Aliquando autem est occasio ad peccandum, et ideo Deus aliquando
subtrahit eam homini, non quia deficiat a promissione, sed quia dat
quod melius est. Sap. IV, 11: raptus est, ne malitia immutaret
intellectum eius. Alia est quaestio, quia apostolus praefert pietatem
corporali exercitationi, quia habet spem vitae praesentis et futurae.
Sed numquid corporalis exercitatio non habet spem? Alias ieiunans non
mereretur vitam aeternam. Respondeo. Quando duae virtutes sunt et
una continet aliam, illud quod est superioris virtutis per se,
competit per accidens inferiori; virtus autem cui competit per se
mereri vitam aeternam, est charitas, cuius proprius et immediatus
effectus est pietas. Et ideo secundum propriam rationem attingit ad
merendam vitam aeternam. Abstinentia autem non, nisi inquantum
ordinatur ad charitatem et pietatem, quia si ieiunans non refert hoc ad
dilectionem Dei, non meretur vitam aeternam. Tertia quaestio est,
quia dicit hic Ambrosius in Glossa: omnis summa disciplinae
Christianae in misericordia et pietate est, quam aliquis sequens, si
lubricum carnis patiatur, sine dubio vapulabit, non tamen peribit.
Ubi primo est dubium de prima eius parte, quia misericordia et pietas
immediate ordinantur ad charitatem, in qua est summa Christianae
religionis. Respondeo. Quorumdam fuit opinio, sicut Augustinus
dicit X de Civ. Dei, quod exercentes pietatis opera, quantumcumque
faciant peccata carnalia, finaliter non pereunt aeternaliter. Et ad
hoc est auctoritas ista. Item quod habetur Matth. XXV, 41,
ubi damnandis solum improperat defectum misericordiae; ergo debetur
poena aeterna solum immisericordibus. Augustinus autem dicit
contrarium, quia apostolus dicit: quia talia agunt, regnum Dei, et
cetera. Quantumcumque enim exercitetur quis in misericordia, si in
morte est in peccato mortali, non intrabit in regnum. Ad opposita
dicendum est, quod non est misericors qui sibi non miseretur, secundum
illud Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae placens Deo; et
hoc fit si homo coniungatur Deo per amorem, alias non est misericors.
Ad illud Evangelii respondet Augustinus quod non quicumque peccat
detruditur in Infernum statim, quia remanet ei locus poenitentiae;
sed ille detruditur, qui finaliter moritur in peccato, et pertinet
poenitentia ad misericordiam. Sed quid dicit: si lubricum, et
cetera? Respondeo. Dicendum est, quod loquitur de lubrico mortali.
Et quod dicit: non peribit, licet hoc non sit ex condigno, tamen est
ex congruo, inquantum disponitur animus ad bonum; unde dominus post
lapsum hominem reparat. Et hoc praecipue videtur esse in pietate,
quia homo benefaciendo aliis, inducit alios ad orandum pro se: et
dominus donat aliquando veniam peccatoribus precibus sanctorum,
inquantum impetratur eis venia peccatorum et donum gratiae, quia homo
potest mereri ex congruo alteri primam gratiam, alias pro nihilo oraret
Ecclesia pro peccatoribus. Deinde cum dicit fidelis sermo, ostendit
quod promittitur nobis futura vita, et primo ostendit hoc ex labore
sanctorum; secundo ex eorum spe, ibi quia speramus; tertio ex
benignitate Dei, ibi qui est. Dicit ergo sermo, quod scilicet
pietas habet promissionem, est fidelis. Quod supra expositum est.
Et quare? In hoc enim, id est, propter hoc, ut consequamur vitam
aeternam, laboramus. II Tim. II, 6: laborantem agricolam
oportet primum de fructibus percipere. Item ut benefaciamus, licet
mala sustineamus; unde dicit benedicimus et maledicimur. Iac. I,
4: patientia opus perfectum habet; et Rom. V, v. 3: patientia
probationem operatur, et cetera. Et sustinemus propter spem vitae,
quia speramus in Deum vivum, qui est salvator vitae praesentis et
futurae. Item ex officio Dei, cuius est salvare. Is. c.
XLIII, 11: non est absque me salvator. Et ideo incarnatus est
Deus, et vocatus est Iesus. Matth. I, 21: ipse enim salvum
faciet populum suum a peccatis eorum. Et Iesus idem est quod
salvator, quia salvat, salute corporali, quo ad omnes; et ideo dicit
omnium hominum. Item spirituali quo ad bonos; et ideo dicit et maxime
fidelium.
|
|