|
Superius apostolus hortatus est Timotheum ad pietatem, hic dat ei
formam docendi pietatem; cui primo iniungit ut pietatem doceat;
secundo quomodo sit idoneus ad docendum, ibi nemo; tertio quomodo
diversos diversimode doceat, ibi seniorem. Doctrina vero pietatis in
duobus consistit, scilicet in agendis et credendis. Agenda autem non
solum debent instruere si sunt auctoritatem habentes, sed etiam
praecipere. Et ideo dicit praecipe haec. Tit. II, v. 15:
argue cum omni imperio. Quantum ad credenda dicit et doce. Matth.
ult. docete omnes gentes. Iob IV, 3: ecce docuisti plurimos.
Deinde cum dicit nemo, ostendit quomodo possit esse idoneus ad
praedicta, et primo ad praecipiendum; secundo quomodo ad docendum,
ibi dum venio. Circa primum duo facit, quia primo docet quomodo debet
excludere contemptum; secundo manifestat per quid excludendum sit, ibi
sed exemplum. Praeceptum efficaciam non habet nisi per auctoritatem
praecipientis, et ideo quando auctoritas contemnitur, praeceptum
frustratur, quod maxime fit in adolescentia, quia tales non creduntur
prudentes esse. Unde secundum philosophum, nemo iuvenes elegit
duces. Et ideo dicit nemo, etc., quasi dicat: licet sis iuvenis,
mores tamen repraesentent senectutem. Tob. I, 4: cum esset
iunior. Deinde ostendit quomodo excluditur contemptus, dicens sed
esto, etc., ut scilicet talem exhibeas te ut sis exemplum faciendi
quod verbo doces. Et notandum, quod in his in quibus praelatus est
exemplum, est multiplex differentia. Quaedam enim ordinantur ad
proximum, quaedam ad Deum, quaedam ad se. Quantum ad proximum dicit
exemplum esto fidelium, ut scilicet quod verbo praecipis, impleas
opere. I Petr. ult., 3: forma facti gregis, et cetera. Et hoc
in locutione; unde dicit in verbo, scilicet ponderato, ordinato, et
circumspecto. Col. c. IV, 6: sermo vester semper in gratia sale
sit conditus. I Petr. IV, 11: si quis loquitur, quasi
sermones Dei. Item in conversatione exteriori, ut sicut excellit
loco et dignitate, ita et honesta conversatione. I Petr. II,
12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam, et cetera.
Matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent patrem
vestrum qui in caelis est. Quantum ad Deum ordinatur charitate, quae
perficit affectum; unde dicit in charitate. I Cor. XIII, 1:
si linguis hominum loquar, et cetera. Col. III, 14: super
omnia charitatem habentes. Item per fidem, quae illuminat
intellectum; unde dicit in fide. Hebr. c. XI, 6: sine fide
impossibile est placere Deo. Quod specialiter competit praelatis,
qui sunt custodes fidei. Unde Lc. XXII, 32 specialiter
dominus orat pro fide Petri, dicens: ego pro te rogavi, Petre, ut
non deficiat fides tua. Quantum ad se, vitam et mentem ordinat
castitas, quia indecens est nimis, ut vita ministrorum discordet a
vita domini. Eccli. X, v. 2: secundum iudicem populi, sic et
ministri eius. Christus autem sic castitatem dilexit, ut de virgine
vellet nasci, et ipse eam servavit, ideo sequitur in castitate.
Deinde cum dicit dum venio, etc., ostendit quomodo sit idoneus ad
docendum, et primo facit hoc; secundo assignat rationem praemissae
monitionis, ibi noli negligere. Per duo autem est idoneus ad
docendum, scilicet per lectionem, in qua acquirit scientiam, et per
exercitium, in quo efficitur promptus. Et ideo dicit dum venio,
attende lectioni, scilicet librorum sanctorum. I Mac. XII, 9:
habentes solatio libros sanctos. Io. V, 39: scrutamini
Scripturas. Et hoc significatur Ex. XXV, 12 s., ubi
dicitur, quod semper in arca domini debebant esse vectes in circulis,
et circuli in angulis: quasi semper parati ad portandum. Ad
exercitium autem necessaria est exhortatio nostra quantum ad agenda,
doctrina quantum ad cognoscenda. Ideo addit exhortationi et
doctrinae. Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum,
et pascent vos scientia et doctrina. Deinde cum dicit noli, ponit
rationem monitionis praemissae; et primo ponit causam ex dono
suscepto; secundo causam ex praemio expectato, ibi attende tibi.
Item, primo ponit rationem; secundo ostendit quomodo quod in ratione
continetur impleri potest, ibi haec meditare. Dicit ergo noli,
etc.; quasi dicat: imo attende, quia qui recipit gratiam non debet
in ea negligens esse, sed ex ea fructificare debet. Servus abscondens
in terra pecuniam, punitur propter negligentiam. Matth. c. XXV,
24 s. Noli ergo negligere gratiam, et cetera. Per hoc intellige,
vel dignitatem episcopalem, vel donum scientiae, vel prophetiae, vel
miraculorum, quorum nihil debet negligi. II Cor. VI, 1: ne in
vanum gratiam Dei recipiatis. Dico gratiam, quae data est tibi per
prophetiam, id est, per divinam inspirationem. Nam in primitiva
Ecclesia, ubi pure et propter Deum electiones fiebant, nullus
assumebatur ad episcopatum nisi per electionem divinam, sicut electus
est Ambrosius et Nicolaus. Et hanc inspirationem vocat hic
prophetiam. Unde Glossa dicit, id est, per sanctorum electionem,
quia sancti non eligebant quem a Deo non sciebant electum. Item
apostolus praevidebat hunc profuturum esse populo. Prov. XXIX,
18: cum prophetia defecerit, id est, talis modus electionis,
dissipabitur populus. Et quomodo? Cum impositione manus presbyteri.
Alia littera habet manuum presbyterii. Et, sicut dictum est, nomina
presbyteri, vel episcopi sunt promiscua, quia sacerdotes et
presbyteri, id est, episcopi, erant, qui recipiebantur cum manus
impositione. Num. XXVII, 18: voca Iosue, et impone manum
tuam super eum, et cetera. Dominus etiam imposuit manum pueris, ut
dicitur Matthaei XIX, 15. Item apostoli septem diaconibus,
Act. VI, 6. Et ideo ordinandis in episcopum imponuntur manus.
Sed quaestio est, cum episcopus debeat ordinari a tribus, quare hic
dicitur singulari numero presbyteri? Respondeo. Hoc ideo dicit,
quia etsi conveniant multi, tamen unus est principalis et alii
coassistentes. Tamen potest dici, quod tunc haec constitutio nondum
erat, et tunc pauci erant episcopi, qui non poterant congregari.
Alia littera habet presbyterii, id est, illorum qui sibi imposuerunt
manus non inquantum homines, sed inquantum presbyteri. Et haec
impositio significat collationem gratiae, non quod ministri dent
gratiam, sed quod significant gratiam datam a Christo. Unde illorum
est solum, qui sunt ministri Christi. Et ideo dicit presbyterii,
vel presbyteri, quia manus impositio, alia est quae fit a diaconibus,
et alia quae fit a presbyteris. Deinde cum dicit haec meditare,
ostendit quomodo impleatur quod dictum est, ut scilicet continue
meditetur ea quae spectant ad officium suum. Hebr. ult.: ipsi enim
pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Haec ergo
meditare, id est frequenter cogita, quae sunt ad curam gregis tui.
In his esto, id est, tota virtus tua sit ad hoc. Et quare? Ut
profectus tuus manifestus sit omnibus. Matth. V, 15: nemo
accendit lucernam, et in abscondito ponit, et cetera. Phil. IV,
5: modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Et haec debet servare
propter praemium expectatum, propter quod subdit, dicens attende tibi
et doctrinae. Aliqui sic attendunt doctrinae, quod sui curam
negligunt; sed apostolus dicit quod primo attendat sibi, et postea
doctrinae. Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae placens Deo.
Unde Iesus coepit facere et docere. Insta in illis, id est,
instanter exerce. II Tim. IV, 2: insta opportune. Et fructus
erit ex hoc copiosus, quia hoc enim faciens, et teipsum, et cetera.
Et hoc est magnum. Iac. V, 20: qui converti fecerit peccatorem
ab errore vitae suae, salvabit animam suam a morte. Dan. XII,
3: qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae, et cetera.
Unde doctoribus debetur praemium aureolae. Deinde cum dicit
seniorem, etc., ostendit quomodo diversimode diversis suam doctrinam
debet tradere, et ponit duas diversitates. Unam secundum aetatem;
aliam secundum sexum. Secundum aetatem: primo quantum ad viros,
secundo quantum ad foeminas, ibi anus, et cetera. Dicit ergo
seniorem, etc., sed obsecra ut patrem, Lev. XIX, 32: honora
personam senis. Et ideo non sunt mordaciter increpandi, sed
obsecrandi. I Petr. V, 1: seniores qui in vobis sunt, obsecro
consenior. Et si Petrus senior hoc faciebat, quanto magis iuvenis
hoc debet? Sed contra Is. LXV, 20: puer centum annorum
morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Respondeo.
Dicendum est, quod senex propter excedentem malitiam perdit honorem
senectutis, et tunc increpandus. Iuvenes, ut fratres. Matth.
XXIII, 8: omnes vos fratres estis. Ez. XXXIV, 4: cum
austeritate imperabitis eis. Ex parte foeminarum est differentia
aetatum, quia anus ut matres, maxime quae non sunt iuvenes infra V,
3: viduas honora. Iuvenculas, ut sorores, ex amore charitatis.
Et hoc, in omni castitate. Quia amor spiritualis ad mulieres, nisi
cautus sit, degenerat in carnalem, ideo in his, quae ad iuvenculas
pertinent, adhibenda est castitas: et ideo apostolus addit hoc. Unde
Papa scribens eis dicit: dilectis in Christo. Sed viris simpliciter
dicit: dilectis filiis.
|
|