|
Supra instruxit Timotheum de usu ciborum et de abstinentia, hic
instruit eum de dispensatione ciborum, quae fit spiritualibus
personis, scilicet quae dispensabantur viduis et doctoribus. Primo
ergo instruit eum de viduis; secundo de doctoribus, ibi et qui bene
praesunt. Circa primum, primo ostendit quomodo viduis et doctoribus
sunt ministranda alimenta per Ecclesiam; secundo qualis vidua sit
eligenda, ibi vidua eligatur. Item, primo ostendit qualibus viduis
sit subveniendum; secundo manifestat quod dixit, ibi si qua autem;
tertio ostendit rationem dictorum, ibi si quis. Dicit ergo viduas
honora, non solum reverentiam exhibendo, sed necessaria tribuendo.
Haec enim duo intelliguntur in verbo honoris. Unde in praecepto
honorandi parentes intelligitur etiam de subventione; quasi dicat: in
necessariis provide. Et hoc inchoatum est a principio Ecclesiae.
Act. VI, v. 1: factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos,
eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum. II
Mac. III, v. 10: in templo pecunia posita erat ad alimoniam
viduarum et pupillorum. Sed quas viduas? Illas quae vere sunt
viduae. Vidua dicitur quasi a viro idua, id est, divisa. Nam vidua
vere est illa, quae non habet alias personas a quibus sustentetur, et
huic necessaria dabantur de eleemosynis fidelium. Deinde cum dicit si
qua autem, exponit quae sunt vere viduae; et primo ostendit, quae non
sunt vere; secundo quae sunt vere, ibi quae autem. Circa primum,
primo agit de institutione earum, quae sunt vere viduae; secundo
rationem assignat, ibi hoc enim. Instruit ergo huiusmodi, quod
discant domum suam regere. Tob. X, 13: docuerunt filiam suam
regere familiam. Et dicit primum, quia vidua quae assumitur ad
provisionem sibi ab Ecclesia fiendam, debet esse cum honestate
vigilans. Et hoc est quod dicit discat. Item debet suis parentibus
servire, et ideo dicit mutuam, etc., quasi dicat: sicut parentes
eam nutrierunt, ita et ipsa eos si habet. Et huius ratio assignatur,
cum subiungit, dicens hoc enim est acceptum, et cetera. Quia haec
non solum hominibus fiunt, sed Deo. Et hoc patet, quia dominus de
hoc speciale mandatum dedit, Ex. XX, 12. Quod etiam dominus
Iesus in Evangelio noluit praetermitti. Item hoc natura docet, ut
homo recompenset beneficia impendentibus. At nulli tantum impenderunt
quantum parentes. Deinde cum dicit quae autem vere, tractat de veris
viduis. Primo ostendens quae vere sint viduae; secundo qualiter
instruendae sunt, ibi speret in Deum. Dicit ergo quae autem vere
vidua est et desolata, id est, quae non habet consolationem humanam,
scilicet filios, vel parentes, et talis quae non habet aliud
confugium, speret in Deum, etiam quantum ad temporalia subsidia per
Ecclesiam sustentata. Et debet instrui primo, ut exercitetur in
bonis; secundo ut caveat a malis, ibi et hoc praecipe. Circa primum
duo facit, quia primo ostendit quibus debet occupari haec vidua;
secundo rationem assignat, ibi nam vidua. Dicit ergo speret in
Deum, et actum spei convenientem exerceat, quod fit per orationem et
obsecrationem, per quas obtinetur quod speratur. Oratio enim elevatio
est mentis in Deum; obsecratio est postulatio per aliqua sacra. Et
ideo subiungit et instet obsecrationibus et orationibus. Et dicit die
ac nocte, quia impossibile est, quod animus hominis sit sine aliqua
cura. Et ideo, ex quo vidua nihil habet in quo occupetur, debet
vacare semper Deo. Lc. II, 37: Anna non discedebat de
templo, et cetera. Iudith c. VIII, 5: fecit cubiculum in
superiori ad orandum. Deinde cum dicit nam quae, reddit rationem
quare debet semper vacare orationi, scilicet quia impossibile est,
quod animus non occupetur circa aliquam delectationem. Et cum animus
otiosi non occupatur utilibus, oportet quod occupetur carnalibus. Et
ideo dicit quod vidua sic desolata vacet orationi, quia si non habet
hanc occupationem, dat se deliciis, et sic mortua est morte peccati.
Apoc. III, 1: nomen habes, quod vivas, et mortuus es. Is.
XXXVIII, 19: vivens, scilicet interius, vivens, scilicet
exterius, confitebitur tibi. Et licet deliciae sint omnibus hominibus
occasio mortis, specialiter tamen mulieribus, quia ex sui natura
habent animi mollitiem. Cum ergo deliciae emolliant animum, necesse
est quod mulieres multo plus emolliantur. Ier. XXXI, 22:
usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? Apoc. XVIII, 7:
quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum
et luctum. Deinde cum dicit et hoc praecipe, ostendit quod instruendi
debent cavere se a malis. Et ideo dicit, quod etiam prohibeant hoc,
praecipiens quod mulieres, quae ab Ecclesia sustentantur, sint
irreprehensibiles. Ps. XCII, 7: domum tuam, domine, decet
sanctitudo. Deinde cum dicit si quis autem, assignat rationem huius
quod dicit: discat primum, etc., dicens quod oportet quod circa hoc
instruatur vidua, quia hoc est de necessitate. Et ideo dicit suorum,
quorum scilicet cura ei incumbit, et maxime domesticorum. Cant.
II, 4: ordinavit in me charitatem. Et sicut Augustinus dicit,
possumus omnibus bene velle, sed illi qui sunt nobis coniuncti
aestimantur quasi quaedam sors, et ideo magis diligendi. Ambrosius in
libro de Offic. dicit, quod ratio huius est quia forte his quibus non
est verecundum suscipere a suis, esset verecundum suscipere ab aliis.
Fidem negavit, per opera, quia si non servat fidem his quos sibi
natura copulavit, consequens est, quod nec aliis. Tit. I, 16:
confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Sed numquid est hoc
verum? Et est infideli deterior. Cuius contrarium videtur per
Augustinum Io. XV: si non venissem, et cetera. Quia super hoc
dicit quod ibi loquitur de peccato infidelitatis, quod est gravius
caeteris peccatis, quia peccata in Deum sunt graviora, quam quae in
proximum. Respondeo, quod status fidelis ab infideli potest
dupliciter considerari. Primo quantum ad statum peccati, et sic
infideles sunt in peiori statu, quia nihil agunt Deo acceptum.
Secundo quantum ad unum peccatum, et tunc e contra; fidelis enim et
infidelis si moechentur, plus peccat fidelis, quia facit iniuriam
fidei. Et sic dicit, quod si fidelis contemnit curam parentum,
gravius peccat, quam si hoc faceret infidelis. II Petr. II,
21: melius erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post
agnitionem retrorsum converti, et cetera.
|
|