|
Supra ostendit viduas ab Ecclesia esse sustentandas, hic ostendit
quales sunt sustentandae. Et primo ostendit qualis sit eligenda,
secundo qualis vitanda, ibi adolescentiores. Circa primum tria
facit, quia primo ostendit esse eligendam ex tempore; secundo ex
castitate; tertio ex bonorum operum exercitio. Ex tempore, quia
sexaginta annorum. Sed de qua electione agit? Ad hoc potest
responderi dupliciter. Uno modo, quod loquitur de electione, qua
eligitur ad praesidendum gubernationi aliarum viduarum, quae ab
Ecclesia nutriebantur, quae sic antiqua praeficiatur, ut de
continentia eius nullus suspicetur. Num. IV, 3: a triginta annis
et supra usque ad annos quinquaginta, et cetera. Sed contra videtur,
quia Ecclesia facit contrarium, quia abbatissae iuniores fiunt.
Respondeo. Dicendum est, quod inordinatum est, quod nimis
iuvenculae fiant, sed tamen non est tanta diligentia Ecclesiae in eis
quae sunt inclusae, ut in eis quae sunt liberae. Alio modo, quod
loquatur de electione, qua eligitur ad hoc, quod sustentetur
stipendiis Ecclesiae, et talis eligatur non minus quam annorum
sexaginta, quia iuvenes possunt laborare manibus, sicut et apostolus,
qui licet posset de Evangelio vivere, tamen laborabat, sed vetulae
quiescunt. Ex castitate etiam eligenda est vidua, ideo dicit quae
fuerit unius viri uxor. Sicut enim requiritur in episcopo, quod sit
vir unius uxoris, ita in vetula, quod sit viri unius uxor. Glossa:
hoc dicit propter praedictum sacramentum. Haec Glossa est magistralis
et parum valet. Non enim videtur ratio sumi ex aliquo sacramento,
quia mulieres non suscipiunt aliqua sacramenta ministranda. Sed hoc
dicit propter firmitatem, ut scilicet habeant continuum propositum
servandae viduitatis. Sed Hieronymus in epistola ad Geruntiam,
alias ad Esiciam, aliam rationem assignat, scilicet quod apud
gentiles mos erat, quod in sacris deorum nulla praeerat, quae haberet
duos viros. Et ideo apostolus voluit, ut quae alimentis Ecclesiae
nutriebantur, non minus essent castae. Iudith XV, 11: eo quod
castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris et cetera.
Lc. II, 36: vixit annis septem cum viro suo a virginitate sua.
Et ideo est quasi laudabile signum castitatis, quod unius viri fuit
uxor. Deinde cum dicit in operibus bonis, etc., ostendit viduam
esse eligendam ex exercitatione bonorum operum, et primo in generali;
secundo in speciali, ibi si filios; tertio dat idem intelligere de
omnibus bonis operibus, ibi si omne opus. Quantum ad primum dicit in
operibus bonis. Prov. ult. 31: laudent eam in portis opera eius.
Et dicit testimonium habens. Io. V, 36: opera quae dedit mihi
pater, ut perficiam ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent
de me. Exteriora enim opera ostendunt interiorem fidem. Iac. II,
18: ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex
operibus fidem meam. Sed quae opera? Primo ad suos, secundo ad
alios. Ad suos dicit si filios educavit, scilicet in timore Dei, et
castitate. Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? Erudi illos.
Quantum ad alios, tangit tria opera pietatis. Primo ad
misericordiam, quia mulieres habentes cor molle sunt naturaliter
misericordes. Primo ergo docet hospitalitatem, ibi si hospitio
receperit. Rom. XII, 13: hospitalitatem sectantes. Secundo
cum hoc simul ponit humilitatem, dicens si sanctorum lavit pedes; sic
enim sunt sancti recipiendi et honorifice tractandi. Lc. X, 40:
Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Sic Christus,
Io. XIII, v. 14: si ergo ego lavi pedes vestros, dominus et
magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Glossa
Augustini super Ioannem: faciunt hoc sibi invicem fratres etiam in
ipso opere visibili, et quod manu non faciunt, corde non faciunt.
Multo autem melius est, ut etiam manibus fiat, nec dedignetur id quod
fecit Christus facere Christianus. Qui enim ad pedes fratris
inclinatur, ei in corde humilitas excitatur, vel si iam inerat,
confirmatur humilitatis effectus. Tertio fortitudinem et constantiam,
ut scilicet tribulatis assistat; unde dicit si tribulationem
patientibus subministravit. Hebr. X, v. 34: vinctis compassi
estis. Deinde cum dicit si omne opus, concludit in quibus debet esse
bona, dicens si omne opus bonum subsecuta est, id est, prosecuta
est. Gal. VI, 10: dum tempus habemus, operemur bonum ad
omnes. Deinde cum dicit adolescentiores, etc., ostendit quae sint
vitandae. Et primo hoc ostendit; secundo assignat rationem, ibi cum
enim luxuriatae. Dicit ergo: eligantur viduae talis aetatis, sed
devita adolescentiores viduas, id est, passim non recipias ad
sustentationem in Ecclesia, praecipue infames et dissolutas. Vel
devita eas, quantum ad consortium et familiaritatem. Eccli.
XLII, 14: melior est iniquitas viri, id est, securior ad
commorandum, quam mulier bene faciens; unde ibi subditur: et mulier
confundens in opprobrium. Prima expositio est litteralis. Deinde cum
dicit cum enim luxuriatae fuerint, etc., assignatur duplex ratio ex
duplici periculo, quod imminet. Circa primum duo facit, quia primo
proponit primum, secundo respondet quaestioni, ibi habentes
damnationem. Si enim adolescentes assumantur ad sustentationem
Ecclesiae, sunt duo consequentia, scilicet quod habeant
sufficientiam, et quod non cogantur manibus operari. Ex utroque autem
imminet periculum. Ex primo, periculum castitatis, unde dicit cum
enim luxuriatae fuerint. Luxuria quandoque sumitur pro superfluitate
actus venerei, et sic est unum de septem vitiis capitalibus; quandoque
vero sumitur pro omni superfluitate rerum corporalium, et sic sumitur
hic; quasi dicat: cum habuerint superabundantiam in Christo, id
est, per suffragium Christi, tunc nubere volunt. Ex. XXXII,
6: sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere.
Valerius dicit, quod a Cerere, id est, cibo et Libero patre,
propinquus est locus ad Venerem. Os. IV, 10: comedent, et non
saturabuntur, fornicati sunt, et non cessaverunt, et cetera. Deinde
cum dicit habentes, etc., respondet tacitae quaestioni. Posset enim
aliquis dicere: quid enim mali est si nubant? Tu enim dicis I Cor.
VII, v. 28: mulier non peccat si nubat. Ideo dicit: in hoc
habent damnationem, quia primam fidem, etc., scilicet castitatis,
quam voverunt. Alias enim non fuissent assumptae ad alimoniam. Unde
dicit Augustinus hic, quod ex solo proposito quis incurrit
damnationem. Verum est si sit ad determinatum et cum consensu.
Eccli. V, 3: si quid vovisti Deo, ne moreris reddere. Lc.
IX, 6: nemo mittens manum in aratrum et aspiciens retro, aptus est
regno Dei. Ex secundo, scilicet quod non laborant, tria mala
incurrunt. Primum malum est otiositas. Eccli. XXXIII, 29:
multam malitiam docuit otiositas. Ez. XVI, 49: haec fuit
iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et
abundantia, et otium. Prov. c. XII, 11: qui sectatur otium
stultissimus est. Ex otiositate sequuntur haec mala. Cor mulieris
non est firmum sicut viri, et propter hoc ad diversa movetur. Si ergo
non adstringatur ad operandum, oportet ferri ad diversa. Et ideo est
periculum, quod mulieres sint otiosae, unde antiqui occupabant eas.
Item efficiuntur instabiles quantum ad locum, quia discunt circumire
domos. Prov. c. VII, 12: nunc foris, nunc in plateis, nunc
iuxta angulos insidians. Ier. XIV, 10: dilexit movere pedes
suos, et non quievit, et domino non placuit. Quantum ad verba dicit
verbosae. Ex quo enim non occupantur, multum vacant nugis. Prov.
VII, 10: garrula, vaga, quietis impatiens. Quantum ad cor
curiosae, quia ex quo non occupantur in suis, intromittunt se de
alienis, et ideo loquuntur quae non oportet, quia omnium facta
diiudicant. Eccli. IX, 11: colloquium eius quasi ignis
exardescit. Deinde cum dicit volo ergo, etc., ostendit cui operi
sint applicandae, scilicet ut nubant. Et proponit primo documentum,
secundo assignat rationem, ibi iam enim. Dicit ergo volo iuniores,
scilicet viduas, nubere. Contra I Cor. VII, 8: bonum est eis
si sic permaneant; ergo debet melius dicere: volo continere.
Respondeo. Hieronymus dicit, quod illud I Cor. VII, 7,
volebat ex principali intentione, sed unusquisque habet proprium donum
a Deo. Et ideo subdit: melius est nubere quam uri. Et ideo in quo
casu loquitur, videndum est, quia in hoc, ne primam fidem faciant
irritam, et ideo quod hic dicit volo, intelligitur non ex principali
intentione. Filios procreare, et non eos occulte occidere per
abortum. Supra II, 15: salvabitur autem per filiorum
generationem, si permanserit in fide. Matresfamilias esse, ut
scilicet sint occupatae, nec verbosae discurrant per domos. Et etiam
hoc volo, ut nullam occasionem dent adversario, id est, vel
Diabolo, vel gentili, maledicti gratia, id est, ut possit
maledicere Ecclesiis Dei. In quo sic concludit vitam viduarum, ut
sic vivant, quod in nullo alios provocent ad lasciviam. I Petr.
II, 15: si est voluntas Dei, ut bene facientes, obmutescere
faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Et est eius haec ratio,
quia quaedam voventes castitatem, conversae sunt retro, votum
irritantes. Et tales vadunt post Satanam, per imitationem, quia
apostatavit de societate Angelorum. Deinde cum dicit si quis,
ostendit quae viduae sunt nutriendae a privatis personis; et primo
ponit documentum, secundo rationem, ibi ut non gravetur. Dicit
ergo, quod quae est vidua vere, speret in Deo, sed iam quod si qua
habet fratres, vel parentes, sustentetur ab illis. Et ideo dicit si
quis fidelis, etc., quia hoc est opus pietatis. Et hoc ut Ecclesia
non gravetur, et cetera. Et hoc necessarium est, quia tunc Ecclesia
non habuit possessiones, sed modo habet possessiones deputatas ad hoc.
I Thess. II, 9: nocte et die operantes, ne quem vestrum
gravaremus.
|
|