|
Superius egit de viduis honorandis, quae stipendiis Ecclesiae
sustentabantur, hic agit de honoratione presbyterorum; et primo
instituit Timotheum qualiter se habeat ad eos; secundo ostendit
quomodo quaedam dicta sunt intelligenda, ibi quorumdam hominum. Item
primo ostendit, quod presbyteri sunt honorandi; secundo confirmat per
auctoritatem, ibi dicit enim Scriptura. Circa primum duo facit,
quia primo ostendit quod sunt honorandi; secundo ostendit qua ratione
debetur eis honor, ibi maxime qui. Dicit ergo qui bene praesunt
presbyteri. Presbyter idem est quod senior, et sicut senes aetate
consueverunt habere prudentiam Iob XII, 12: in multo tempore
prudentia ita qui sumitur ad regimen Ecclesiae, debet prudens esse,
Lc. XII, v. 42: fidelis servus et prudens, et cetera. Et
ideo praelati Ecclesiae, scilicet episcopi et sacerdotes, vocantur
presbyteri. Et ideo dicit qui praesunt, et cetera. Nec hoc tantum,
sed oportet quod bene praesint, scilicet ad Dei honorem, et non ad
propriam commoditatem. Ez. c. XXXIV, 2: vae pastoribus
Israel, qui pascebant semetipsos. Item prudens sit, ut unicuique
det tempore suo. I Cor. IV, 2: hic iam quaeritur inter
dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Isti duplici digni sunt
honore, quorum unus est in ministratione necessariorum. Tob. I,
v. 16: ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem
talenta argenti, et cetera. Prov. III, v. 9: honora dominum
de tua substantia. Item alius in exhibitione reverentiae. Eccli.
IV, v. 7: presbytero humilia animam tuam. Hebr. c. XIII,
17: obedite praepositis vestris. Prov. c. ult. omnes domestici
eius vestiti sunt duplicibus. Is. LXI, 7: in terra sua duplicia
possidebunt. Sed maxime praecipue hic honor est illis exhibendus, qui
hoc merentur suo labore, scilicet qui laborant in verbo
praedicationis. Phil. II, 15: inter quos lucetis sicut
luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Col. III, 16:
verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia
docentes. Item in doctrina, id est, in eruditione. Ier. III,
15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et
doctrina. Et Eph. IV, 11 iungit pastores et doctores, quia hoc
est officium episcopi. Deinde cum dicit dicit enim, probat per
duplicem auctoritatem, et unam introducit secundum sensum mysticum,
aliam secundum litteralem, ibi dignus est. Dicit ergo dicit enim
Scriptura, scilicet Deut. XXV, 4: non alligabis os bovi
trituranti. I Cor. IX, 8 probat apostolus hoc esse intelligendum
de doctoribus, quia Deo non est cura de bobus, non quin subsint
divinae providentiae, sed quia Deo non est cura qualiter homines
tractent boves, qui possunt eis uti ut volunt. Unde illa lex non est
de bobus, sed per similitudinem dicitur. Quasi dicat: homini
laboranti in officio praedicationis et regiminis non prohibeas quin
vivat de illo officio. Per boves enim intelliguntur docentes. Prov.
XIV, 4: ubi plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
Per messes, fideles. Matth. IX, 37: messis quidem multa, et
cetera. Ergo non sunt prohibendi praedicatores et doctores quin
sumptus habeant. Alia auctoritas est dignus est operarius cibo suo,
Matth. VII. Vel potius in veteri testamento est, licet non sic
scripta sit. Nec consuevit apostolus de Evangelio adducere
auctoritatem, nisi cum expressione dicentis; sed sumitur haec de
Lev. IX: non morabitur apud te merces mercenarii tui usque mane.
Sed numquid isti sumptus sunt merces? Dicit Augustinus in Glossa
quod sic: non tamen venale est Evangelium, ut pro istis praedicetur.
Merces enim quandoque dicitur, quod homini redditur pro praemio
finali, et sic absit quod praedicatorum merces sint huiusmodi sumptus;
quandoque dicitur merces solum, quo quis fit dignus laborando, et hoc
modo large hic dicitur merces. Et ideo dicit Augustinus: accipiant
ergo, et cetera. Deinde cum dicit adversus presbyterum, agit de
correctione presbyteri, dicens quod presbyteri qui bene praesunt,
duplici honore sunt honorandi, sed mali sunt corrigendi. Circa quod
tria facit. Primo dicit, quod faciliter eorum accusatio non
admittatur; secundo quod culpabiles sunt publice corrigendi, ibi
peccantes; tertio quod non damnentur temere, ibi sine praeiudicio.
Dicit ergo: tu maior presbyter, noli adversus presbyterum
accusationem, et cetera. Duo sufficiunt si boni sunt. Cuius dicti
ratio est in Glossa, quia non est facile accusanda tam alti ordinis
persona, quae sit vice Christi. Sed hoc non videtur sufficere quia
aliorum accusatio non nisi sub duobus vel tribus testibus admittitur.
Deut. XVII, 6: in ore duorum aut trium testium peribit, qui
occidetur. Unde notandum quod aliud est accipere accusationem, et
aliud condemnare accusatum; secundum non debet iudex, nisi cum
testibus convictus fuerit damnandus, et hoc in hominibus vulgi; sed in
sacerdotem non debet accusationem recipere, nisi sit evidens. Deinde
cum dicit peccantes, etc., ostendit quomodo puniatur si sibi
probetur; et primo ostendit, quod publice corrigat eum; secundo
adiurat eum, quod observet ista, ibi testor coram. Dicit ergo
peccantes, tam presbyteros, quam quoscumque, coram omnibus argue.
Et quare? Ut caeteri timorem habeant. Proceditur tamen aliter in
correctione fraterna, aliter in iudiciaria, quia iudex gerit personam
publicam, et ideo debet intendere bonum commune, quod laeditur per
peccatum publicum, quia multi scandalizantur. Et ideo iudex
ecclesiasticus sic debet publice punire, ut alii aedificentur.
Eccle. VIII, 11: quia non cito profertur contra malos
sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Prov.
XIX, 25: pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Nota
quod dicit coram omnibus. Sed contra Matth. XVIII, 15: si
peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum, et
cetera. Respondet Augustinus in Glossa: distingue tempora et
peccatum, quia aliud est occultum aliud publicum. Sed primum indiget
occulto remedio, id est, occulte est arguendum, et de hoc loquitur
dominus. Unde dicit in te, scilicet solo, quasi occulte. Sed
apostolus loquitur de peccato publico, quod publica poena indiget. Et
hoc significatur in mortuis quos dominus suscitavit. Matth. IX,
v. 25, puellam suscitavit intra domum, per quod occultum peccatum
intelligitur, unde et tunc eiecit turbam; sed Lc. VII, 12,
filium viduae extra portam, coram omnibus, per quod ostenditur
publicum peccatum publice puniendum. Deinde dicit testor, etc.,
quia iudex ecclesiasticus maxime gerit in iudicando personam Dei, ideo
per Deum attestandus est, quod iuste iudicet. Sic enim debet arguere
coram omnibus, quod non despiciat iudicium Dei. Ubi tria ostendit.
Primum est auctoritas divina, quia Deus pater auctoritate iudicabit;
ideo dicit coram Deo. Gen. XVIII, 25: iudicas omnem
terram. Item Christus homo sicut in iudicio comparens. Io. V,
27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est.
Et ideo dicit et Christo Iesu. Item Angeli sicut ministri.
Matth. XXV, 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua,
et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae.
Ideo addit coram Angelis. Iob X, v. 17: instauras testes tuos
contra me. Deinde cum dicit sine praeiudicio, removet temerarium
iudicium, dicens sine praeiudicio, ut scilicet non temere procedas,
sed cum deliberatione, nihil faciens, scilicet declinando ad aliquam
partem. Vel sine praeiudicio, id est, sine praecedenti discussione.
Eccli. XXXIII, 30: sine iudicio nihil facias grave. Iob
XXIX, 16: causam quam nesciebam diligentissime investigabam,
alioquin non esses medius inter partes. Ex. XXIII, 6: non
declinabis in iudicio pauperes. Deinde cum dicit manus cito nemini
imposueris, agit de promotione, et hoc videtur esse ratio primi.
Sicut enim non debet cito punire, ita nec cito promovere, id est,
ordinare de facili ad sacros ordines. Supra III, 10: et hi
probentur primum, et cetera. Num. XI, 16: congrega ad me
septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti, quod senes
sint populi ac magistri, quasi dicat: illos quos tibi constat idoneos
esse. Et quare? Neque communicaveris peccatis alienis, quia si
inordinate promoveas, et ex hoc contingat peccatum eis, vel in plebe,
hoc tibi imputabitur. Vel communicat alienis, quia non corripit cum
potest. Rom. I, 32: digni sunt morte non solum qui faciunt ea,
sed etiam qui consentiunt facientibus. Is. LII, v. 11:
pollutum noli tangere. Deinde cum dicit teipsum, etc., ostendit
quomodo habeat se ad seipsum. Et hoc satis rationabiliter, quia
contingit quod aliquis ita fertur ad alios quod se negligit, unde primo
hortatur eum ad castitatem; secundo ex hoc reprimit immoderatam eius
abstinentiam, ibi noli adhuc, et cetera. Dicit ergo: tu, qui alios
debes corrigere, teipsum castum, et cetera. I Cor. IX, 27:
castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne cum aliis
praedicavero, ipse reprobus efficiar. Iste siquidem Timotheus erat
nimiae abstinentiae, et ad vitandum carnis peccata corpus macerabat.
Eccle. II, 3: cogitans in corde meo abstrahere a vino carnem
meam, et cetera. Et quia propter hoc fuit infirmus totaliter, ideo
dicit noli adhuc, postquam es infirmus, aquam bibere. Et quare?
Quia Lev. c. II, 13: quicquid obtuleris sacrificii, sale,
scilicet discretionis, condies. Rom. XII, 1: rationabile
obsequium vestrum. Et ideo dicit utere vino, sed modico. Non ad
ebrietatem. Eccli. XXXI, 36: exultatio animae et cordis,
vinum moderate potatum. Propter stomachum tuum, et frequentes
infirmitates tuas, scilicet quae tibi ex abstinentia provenerunt.
Glossa: laborandum enim est, ut si fieri potest coeptum officium
gradatim promoveatur, potius quam per inconsiderationem diminuatur.
Sed notandum est, quod sanabat Paulus infirmos, et mortuos
suscitabat, et tamen Timotheum curat consilio medicinae; per quod
datur intelligi, quod non ad omnes utebatur miraculis, sed quando
expediebat propter fidem. Deinde cum dicit quorumdam, etc.,
ostendit qualiter intelligenda sunt duo quae dixit, scilicet sine
praeiudicio nihil in condemnationibus fiendum; item manus cito, et
cetera. Et primo primum, secundo secundum. Quantum ad primum dicit
quorumdam enim peccata, etc., quasi dicat: superius dixi sine
praeiudicio, etc., tamen debes adhibere considerationem, quia
quaedam peccata sunt notoria, et haec non indigent examinatione;
quaedam occulta, et haec indigent. Unde in istis vere intelligitur
sine praeiudicio, et non in primis, quia illa praecedunt iudicium,
ista vero subsequuntur, scilicet manifestatio per discussionem non tunc
publicandam. Prov. XXVII, 19: quomodo in aquis resplendent
vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
Secundo dixit: manus cito, etc., quod dicit esse intelligendum in
non manifeste bonis, quia similiter facta bona quorumdam manifesta
sunt. Matth. V, v. 46: videant opera vestra bona, et
glorificent patrem vestrum. Io. III, 21: qui autem facit
veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera. Quae aliter
se habent, id est quae non sunt manifesta, abscondi non possunt, quia
Matth. X, 26: nihil opertum quod non reveletur, et occultum quod
non sciatur, quia vel in futuro, vel etiam hic omnis iniquitas
manifestatur. Et in his non est facilis impositio.
|
|