|
Supra ostendit apostolus quis sit quaestus Christianis expediens,
quia pietas cum sufficientia, hic ostendit, quod quaerentes superfluum
quaestum divitiarum incurrunt damna multa. Et primo ostendit mala quae
sequuntur ex inordinato appetitu divitiarum; secundo assignat
rationem, ibi radix enim. Mala autem, quae sequuntur, sunt
duplicia: quaedam enim oriuntur ex hoste exteriori; quaedam vero a
concupiscentia interiori, ibi desideria. Dicit ergo: simus contenti
alimentis, etc.; quia qui volunt divites fieri, non ad
necessitatem, sed ad abundantiam divitiarum, incidunt, et cetera.
Eccli. X, 10: nihil est iniquius quam amare pecuniam. Eccle.
V, 9: qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Et ponit
duo, scilicet tentationes, et laqueum, quia primo tentant, inquantum
divitiae alliciunt, et inducunt ad aliqua peccata. I Thess.
III, 5: ne forte tentaverit vos qui tentat, et cetera. I Cor.
X, 13: tentatio vos non apprehendat nisi humana. Et laqueo
involvunt, quia divitiae sunt non habentibus ad tentationem,
habentibus in laqueum, quia non libenter reddunt eas quas auferunt.
Prov. XXI, 6: qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et
excors est. Ex parte interiori ponit tria mala. Primo quod incidit
in desideria multa. Perfectio enim hominis est quod cor eius
congregetur in unum, quia quanto aliquid est magis unum, tanto est
Deo similius, qui vere unus est. Ps. XXVI, 4: unam petii a
domino, et cetera. Sed contra hoc patitur quaerens divitias, quia
cor eius trahitur ad diversa. Os. X, 2: divisum est cor eorum,
nunc interibunt. Et hoc ideo, quia Matth. VI, 21 ubi est
thesaurus tuus, et cetera. Item sunt inutilia huiusmodi desideria
multipliciter. Primo, quia inutilia sunt spiritualiter, quia
divitiae non ducunt ad beatitudinem. Sap. V, 8: quid nobis
profuit superbia? Aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? et
cetera. Eccle. V, 9: qui amat divitias, fructum non capiet ex
eis. Item temporaliter, quia non dant quod promittunt. Eccle.
VI, 1 ss.: est aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem
frequens apud homines, vir cui dedit Deus divitias, et substantiam,
et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat, nec
tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed extraneus homo
devorabit illud, et cetera. Tertio sunt nociva. Eccle. V, 12:
divitiae conservatae in malum domini sui. Et ostendit quomodo sunt
nocivae, quia mergunt in interitum, scilicet in praesenti. Propter
divitias multi perierunt. Item in futuro; unde dicit et perditionem.
Act. VIII, 20: pecunia tua tecum sit in perditionem. Vel
utrumque refertur ad spirituale damnum. Interitum, id est, mortem
aeternam. Rom. IX, 22: sustinuit in multa patientia vasa irae
apta in interitum, et cetera. Et perditionem, id est, poenam
aeternam, quae dicitur perditio propter poenam damni, quia sunt quasi
perditi damnati, dum non possunt redire in domum suam, scilicet
aeternitatis. Iob XXI, 30: in diem perditionis servabitur
malus, et ad diem furoris ducetur. Deinde cum dicit radix, etc.,
ostenditur ratio huius, et hoc ex duobus, scilicet ex natura
cupiditatis, et experientia, ibi quam quidam, et cetera. Dicit
ergo: incidunt in tentationem, et cetera. Quare? Quia radix omnium
malorum est cupiditas. Ubi notandum est, quod secundum quosdam
cupiditas sumitur tripliciter. Quandoque pro avaritia, secundum quod
est speciale peccatum, scilicet inordinatus amor habendi divitias.
Quandoque prout est genus peccatorum omnium, secundum quod importat
inordinatum appetitum rei temporalis, et hoc includitur in omni
peccato, quia peccatum est conversio ad bonum commutabile. Sed sic
non est radix, sed genus omnium. Tertio modo prout est quaedam
inordinatio animi ad cupiendum bona temporalia inordinate, et haec est
habituale tantum peccatum, et non in actu, sed est quaedam radix
omnium peccatorum. Et dicitur cupiditas radix, et superbia initium.
Eccle. X, 15: initium omnis peccati est superbia, quia superbia
dicit corruptionem animi ad recedendum a Deo. Arbor autem a radice
habet alimentum, et sic peccatum a cupiditate ex parte conversionis ad
bonum commutabile sumit nutrimentum. Sed credo quod loquitur de
cupiditate, secundum quod est speciale peccatum, unde dicit: qui
volunt divites fieri, et cetera. Et haec est inordinatus amor
pecuniarum. Et ideo dico, quod avaritia est radix omnium. Omnia
enim peccata consistunt in appetitu, et ideo origo peccatorum est
secundum originem appetibilium. Origo enim appetibilium procedit ex
fine. Et ideo quanto aliquod peccatum habet finem magis
desiderabilem, tanto est peius. Finis autem alicuius peccati est
desiderabilis propter duo, scilicet propter seipsum, et haec est
excellentia, quia ad hoc homo bonum illud vult, ut excellat. Et haec
est superbia, et ideo superbia est initium omnium peccatorum. Item
propter aliud, et hoc est quod ad omnia valet, et huiusmodi sunt
divitiae, quia per hoc homines credunt se habere omnia. Ex ista parte
avaritia est radix omnium malorum. Deinde cum dicit quam quidam,
ostendit idem per experientiam. Et dicit appetentes, quia quanto
magis habentur divitiae, tanto magis desiderantur. Eccli. V, 9:
avarus non implebitur pecunia. Et incidunt primo in damnum
spirituale. Unde dicit erraverunt a fide. Cuius ratio est, quia per
sanam doctrinam fidei prohibentur multa illicita lucra, a quibus
desistere nolunt, et inveniunt sibi aliam doctrinam, ubi eis sit spes
salutis. Et hoc specialiter faciunt usurarii. Secundo, quia
inseruerunt se doloribus multis, etiam in praesenti, quia est
sollicitudo in acquirendo, timor in possidendo, dolor in amittendo.
Iob XX, 22: cum satiatus fuerit divitiis, arctabitur,
aestuabit, et omnis dolor irruet in eum. Et multo magis in futuro
dolebunt. Deinde cum dicit tu autem, monet ad sequendum sanam
doctrinam, et vitandam malam. Et primo exponit viam quam sequatur,
secundo alligat eum inductione praecepti, ibi praecipio. Item, primo
hortatur ad vitandum peccata praedicta; secundo ostendit quid agat,
ibi sectare vero. Et quia servus debet imitari dominum suum, quia,
ut dicitur Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri
eius, ideo dicit: o homo Dei; quasi dicat: tu deditus servituti
Dei. Ps. CXV, 6: ego servus tuus. I Io. II, 6: qui
dicit se in illo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse
ambulare. Si igitur tu es homo Dei, debes facere sicut Christus
fecit, qui, ut habetur Io. VI, 15, fugit cum eum volebant
facere regem. Hebr. c. XII, 2: qui, proposito sibi gaudio,
sustinuit crucem, confusione contempta. Ergo et tu haec fuge. Ps.
LIV, 7: elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Quid ergo
faciet? Ad duo hortatur, primo scilicet ad sectandum arma
spiritualia; secundo ad certandum in eis, ibi certa bonum. Arma
autem spiritualia, aut sunt ad faciendum bonum, aut ad malum
tolerandum. Primum autem est, vel in comparatione ad proximum, cui
per duo ordinamur, scilicet per iustitiam et pietatem seu
misericordiam, quia primum sine secundo est severitas; secundum sine
primo est remissio. Quantum ad primum dicit sectare iustitiam, quae
competit praelatis. Sap. I, 1: diligite iustitiam, qui iudicatis
terram. Item quantum ad secundum dicit pietatem, id est,
misericordiam. Prov. XX, 28: misericordia et iustitia
custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. In
comparatione autem ad Deum, primum est quod perficit intellectum,
fides. Hebr. XI, v. 6: sine fide impossibile est placere Deo,
et cetera. Secundum quod perficit affectum, est charitas. I Io.
IV, 16: qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
Ad sustinenda mala sunt duae virtutes, scilicet patientia et
mansuetudo, quia homo in malo duas passiones inordinatas incurrit,
scilicet tristitiam inordinatam, et iram quae est ex ea. Et ideo
patientia est contra immoderatam tristitiam. Lc. XXI, 19: in
patientia vestra possidebitis animas vestras. Et mansuetudo est contra
iram. Deinde inducit eum ad debitum certamen. Et primo ostendit
qualiter certet; secundo inducit rationem. Dicit ergo certa bonum
certamen, scilicet exemplo militum, qui dupliciter pugnant, scilicet
quandoque ad defendendum quod habent, quandoque ad acquirendum non
habita; et hoc imminet sanctis. Primum ut custodiant habita,
scilicet fidem et virtutes; et ideo dicit fidei, id est, pro fide
custodienda. Eccli. IV, 33: usque ad mortem certa pro
iustitia, et cetera. Vel fidei, ut per fidem vites peccata. I
Io. ult.: haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra.
Vel fidei, id est, ut alios ad eam convertas. Et dicit bonum, id
est, legitimum certamen. I Cor. c. IX, 25: omnis qui in
agone contendit, ab omnibus se abstinet. Tunc est bonum quando
abstinet se ab omnibus impedimentis. II Tim. c. IV, 7: bonum
certamen certavi. Secundo certant ad acquirendum quae non habent. Et
haec est vita aeterna, quae acquiritur per pugnam. Matth. XI,
12: regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Et
ideo dicit apprehende vitam aeternam, scilicet quasi tenens, tuo
certamine vincas. Vel, certes certamen fidei. Et quo praemio? Ut
apprehendas vitam aeternam. I Cor. c. IX, 25: nos autem
incorruptam, et cetera. Deinde cum dicit in quam vocatus es,
rationem ponit huius dicti, scilicet apprehende, et cetera. Et primo
respondet obiectioni, quasi dicat: dicis quod debeo apprehendere;
vellem quidem, sed non possum. Immo potes, quia debetur tibi de
iure, quia vocatus es in eam a Deo, et a rege illius regni. Et ideo
debes conari potissime. I Petr. c. II, 9: de tenebris vos
vocavit in admirabile lumen suum. Secundo proponit obligationem;
quasi dicat: certa bonum certamen, quia dedisti iuramentum de hoc
faciendo, et ideo non licet tibi repugnare. Unde dicit et confessus
bonam confessionem coram multis testibus, id est, in consecratione
bonum certamen professus es, quando ordinatus es in episcopum. I
Cor. IX, 16: nam si non evangelizavero, etc., usque
dispensatio credita est mihi. Vel confessionem bonam, scilicet
praedicando fidem, ut eam serves. Deinde cum dicit praecipio,
obligat eum ad praedicta ex praecepto, quod primo ponit, secundo
manifestat quaedam dicta, ibi quem suis. In praecepto autem primo
testes inducit, secundo commendat praeceptum, tertio ostendit,
quamdiu servet praeceptum. Testes inducit Deum patrem, et dominum
nostrum Iesum Christum. Dicit ergo: te monui, sed ne credas quod
liceat aliter facere, praecipio tibi, sicut tu debes praecipere
subditis tuis, coram Deo. Ad duo induxerat, scilicet apprehende
vitam, et confessus es, etc., et ideo inducit auctorem vitae, qui
vivificat omnia. Dicit autem Deo, qui est tota Trinitas, qui est
auctor vitae. Item hominem Christum inducit etiam, qui confessus est
se esse filium Dei, quod est bona confessio fidei nostrae. Item
commendat mandatum, quia in se iustum, et rectum, et irreprehensibile
ab aliis. Iob. VI, 30: non invenietis in lingua mea
iniquitatem. Et quamdiu est servandum? Usque in adventum domini.
Ly usque dicit finem intentionis, id est, ut per observantiam huius
mandati ordines te ad adventum. Vel usque ad mortem tuam, quia qualis
eris in illa, talis invenieris tunc. Matth. XXIV, 13: qui
perseveraverit usque in finem, et cetera.
|
|