|
Supra apostolus proponens praeceptum Timotheo, praecepit ut servet
praedicta usque ad adventum Christi, et ideo agit hic de Christi
adventu, de quo tria manifestat. Primo quod erit tempore congruo,
secundo quod manifestus erit, tertio ostendit auctorem adventus.
Quantum ad primum dicit quem suis temporibus ostendet. II Petr.
ult.: venient in novissimis diebus in deceptione illusores, et
cetera. Et ideo vult ostendere, quod etsi videatur adventus tardari,
tamen suo tempore ostendetur. Eccle. III, 1: omnia tempus
habent. Eccle. VIII, 6: omni negotio tempus est, et
opportunitas. Congruum tempus est finis mundi, quia illud tempus est
tempus messis, et collectionis fructus. Et ideo oportet, quod veniat
in fine. Quantum ad secundum dicit ostendet, id est, manifestabit.
Licet enim sit visibilis quantum ad carnem, tamen virtus eius est
abscondita; sed tunc etiam divinitas eius erit manifesta sanctis,
reprobi vero solum videbunt gloriam carnis. Sed quantum ad tertium
dicit, quod ostendet eum Deus Trinitas. Et circa hoc duo facit,
quia primo describit adventum Christi; secundo in eius commendationem
prorumpens, laudat eum, ibi cui honor, et cetera. Item, circa
primum tria facit. Primo actorem adventus describit ex perfecta
operatione; secundo ex singulari potestate; tertio ex
incomprehensibilitate naturae. Primum cum dicit beatus. Beatitudo
enim est operatio perfecta, quae est supremae virtutis operativae,
optime dispositae. Et haec est beatitudo nostra. Dei autem beatitudo
est qua cognoscit se. Si enim se non cognosceret, Deus non esset.
Beatus Gregorius: Deus dum seipso perfruitur, perfecte gloriosus
est. Et convenienter de actore huius adventus dicit quod beatus est,
quia ad hoc est adventus Christi, ut nos deducat ad beatitudinem.
Tob. XIII, 20: beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad
videndum claritatem Ierusalem. Quantum ad secundum dicit solus
potens. Ps. LXXXVIII, 9: potens es, domine, et cetera.
Sed quare dicit solus? Numquid non omnia habent potentiam? Immo per
participationem, sed solus Deus a se essentialiter. Unde dicit rex
regum, et dominus dominantium. Ambrosius: dominus est nomen
potestatis, et rex similiter. Qui ergo habet dominum et regem supra
se, est subiectus potestati, et talis non est potens a se, sed ab
alio. Si ergo Christus est rex regum, etc., necesse est, quod
solus habeat potentiam non ab alio, sed omnes ab eo. Et designatur
duplex potentia Dei, scilicet gubernativa mundi, cum dicit rex
regum, quasi a regimine dicta. Prov. XX, 8: rex qui sedet in
solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo. Item potentia creandi,
cum dicit dominus dominantium. Ps. XCIX, 3: scitote quoniam
dominus ipse est Deus, ipse fecit nos. Apoc. XIX, 16: et
habebat in vestimento, et in femore suo scriptum: rex regum, et
dominus dominantium. Quantum ad tertium dicit qui solus habet
immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Incomprehensibilitas
Dei ex duobus patet. Primo quia transcendit quidquid in creaturis est
comprehensibile; secundo quia hoc ipsum, quod Deus est, omnium
comprehensionem excedit. Primum, cum dicit solus. In qualibet enim
mutatione est quaedam corruptio, quia omne quod mutatur, inquantum
huiusmodi, desinit esse tale. Illud ergo proprie et vere est
incorruptibile, quod penitus est immutabile. Quaelibet autem creatura
in se considerata, habet aliquam mutationem, vel mutabilitatem: Deus
autem est omnino immutabilis. Sed si aliqua creatura est immutabilis,
hoc convenit ei ex dono gratiae. Et ex hoc ostendit, quod natura Dei
transcendit omne quod est in natura creata. Supra I, 17: regi
saeculorum immortali, et cetera. Quantum ad secundum dicit lucem, et
cetera. Lux in sensibilibus est principium videndi; unde illud quo
aliquid cognoscitur quocumque modo, dicitur lux. Unumquodque autem
cognoscitur per suam formam, et secundum quod est actu. Unde quantum
habet de forma et actu, tantum habet de luce. Res ergo, quae sunt
actus quidam, sed non purus, lucentia sunt, sed non lux. Sed divina
essentia, quae est actus purus, est ipsa lux. Io. I, v. 8: non
erat ille lux, et cetera. Deus autem habitat apud se, et haec lux
est inaccessibilis, id est, non visibilis oculo carnis, sed
intelligibilis. Et tamen nullus intellectus creatus potest ad eum
accedere. Notandum est tamen, quod dupliciter potest intellectus
accedere ad cognitionem naturae alicuius, scilicet ut cognoscat et ut
comprehendat. Ad comprehendendum autem Deum impossibile est
intellectum pervenire, quia sic cognosceret Deum, ut cognoscibilis
est: Deus autem perfecte cognoscibilis est, inquantum habet de
entitate et luce; haec autem sunt infinita, ergo est infinite
cognoscibilis. Virtus autem intellectus creati est finita. Et ideo
etiam intellectus Christi non comprehendit Deum. Sed alius modus est
cognoscendi Deum, scilicet attingendo Deum. Et secundum hoc nullus
intellectus creatus per propria naturalia attingit ad cognoscendum id
quod est Deus. Et ratio huius est, quia nulla potentia potest in
aliquid altius suo obiecto, sicut visus ad altius cognoscere.
Proprium autem obiectum intellectus est, quod quid est; unde quod
superat quod quid est, excedit proportionem omnis intellectus. In
Deo autem non est aliud esse, et quidditas eius. Quomodo ergo
cognoscibilis est? Ergo accedamus ad eum cognoscendum, hic per
gratiam, et in futuro per gloriam. Ps. XXXIII, 6: accedite
ad eum, et illuminamini. Sed qualiter ergo Deus habitat lucem
inaccessibilem? Et in Ps. XCVI, 2: nubes et caligo in
circuitu eius; Ex. IX: Moyses accessit ad caliginem, in qua erat
Deus. Respondet Dionysius: omnis caligo est inaccessibile lumen.
Est ergo idem quod hic lumen, et ibi caligo; sed caligo est inquantum
non videtur, lumen vero inquantum videtur. Sed aliquid est invisibile
dupliciter. Uno modo propter se, sicut opacum; alio modo propter
excedentiam eius, sicut sol ab oculo noctuae. Sic quaedam sunt nobis
non conspicua propter defectum sui esse, et quaedam propter excedentiam
eius; et sic Deus nobis quodammodo inaccessibilis est. Quem nullus
hominum vidit. Si intelligatur de comprehensione, sic absolute verum
est, etiam de Angelis, quia solus Deus comprehendit se. Si autem
de visione qua attingitur, sic intelligitur tripliciter. Uno modo,
nemo vidit oculo corporali. Alio modo secundum essentiam oculo mentis
vivens in carne, nisi Christus. Ex. XXXIII, 20: non
videbit me homo et vivet. Tertio modo nemo vidit quid est Deus per
seipsum. Matth. XI, 27: nemo novit patrem, et cetera.
Matth. XVI, 17: caro et sanguis non revelavit tibi. Deinde
prorumpit in laudem Dei, dicens cui honor. Et ponit duo. Primum
pertinet ad reverentiae exhibitionem, dicens honor, qui est exhibitio
reverentiae. Mal. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus, et
cetera. Secundum ad gubernationem, cum dicit imperium sempiternum.
|
|