|
Supra egit de instructione personarum infimi status, hic redit ad
materiam suam, et instruit eum ad instruendum divites. Et primo facit
hoc; secundo agit de instructione Timothei, ibi o Timothee. Et
semper quando instruit eum ad instructionem aliorum, monet ut non
negligat se. Et circa primum primo excludit vitia, quae solent in
divitibus abundare; secundo inducit ad bona, ibi bene agere. Item
circa primum primo proponit vitia, quae solent esse in divitibus;
secundo excludit haec, reddendo rationem huius, ibi in incerto.
Dicit ergo divitibus. Divitiae abundantiam important. Est autem
abundantia spiritualium, et hae sunt verae divitiae. Is. c.
XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia, timor
domini ipse est thesaurus eius. Quaedam corporales, et hae non sunt
verae divitiae, quia non sufficiunt. Et ideo addit cum quadam
diminutione huius saeculi. Bar. c. III, 18: qui argentum
thesaurizant, et aurum in quo confidunt homines. His ergo praecipe.
Quando de servis egit, non posuit praeceptum, quia hoc est virtus,
quod homo utatur auctoritate ad maiores, non ad minores. Et ideo
dicit: non dimittas propter divitias et propter altum statum eorum,
quin praecipias. Et quid debet praecipere? Non sublime sapere, id
est, non sentire aliquid excelsum de se. Numquid hoc est malum?
Respondeo. Potest reddi malum ex duobus. Primo si sublime sapit de
se, propter ea quae non habent excellentiam veram. Et hoc est, si in
rebus temporalibus; unde qui propter exteriorem excellentiam sublime
sapit de se, inordinate sapit, et haec est superbia. Et tamen
carnales non aliam sublimitatem curant nisi istam, et haec acquiri
potest per divitias. Eccle. X, 19: pecuniae obediunt omnia.
Unde quia divites huius mundi haec habent, inaniter extolluntur.
Item alio modo, quia sunt quaedam, quae habent sublimitatem, sicut
dona spiritualia. Eccli. XXV, 13: quam magnus est, qui
invenit sapientiam et scientiam, et cetera. In his enim aliquis
potest inordinate sapere sublimitatem, non ex natura donorum, sed,
vel attribuendo sibi quod non habet, vel non cognoscendo a Deo ea quae
habet. Unde in primo est inordinatio propter defectum rerum; in
secundo, propter inordinationem affectus. Secundum vitium in
divitibus est spes mundanorum. Unde dicit neque sperare. Iob
XXXI, 24: si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: fiducia
mea. Prov. X, 15: substantia divitis urbs fortitudinis eius.
Deinde cum dicit in incerto divitiarum, assignat rationem monitionis.
In eo enim sperat aliquis, unde credit auxilium habere; sed auxilium
habetur a forti, et divitiae sunt fragiles; ergo non est in eis
sperandum. Matth. VI, 11: nolite thesaurizare vobis thesauros
in terra, ubi aerugo, ac tinea demolitur, et cetera. Sed in Deo
vivo, ubi est vera spes ponenda. Ier. XVII, 7: beatus vir qui
confidit in domino, et erit dominus fiducia eius. Iac. c. I, 5:
dat omnibus affluenter. Sed hoc quod dicit abunde ad fruendum,
dupliciter potest exponi: uno modo, ut fruitio sumatur pro gaudio, et
hoc modo est etiam in corporalibus. Vel expone, id est, ut per haec
perveniamus ad fruitionem Dei. Deinde cum dicit bene agere, monet ad
operandum bonum. Qui autem habent affectum ad divitias, primo
nituntur ad acquirendum non habitas; secundo ut utantur habitis;
tertio ut ad finem divitiarum perveniant: haec tria monet apostolus.
Primo ut acquirant spirituales divitias quas non habent. Et ideo
dicit bene agere, et cetera. Is. I, 17: discite benefacere.
Quantum ad secundum, sciendum est quod duplex est usus divitiarum.
Unus est tenere et alius est dare, sed principalis est dare. Et ideo
ista duo ponit; primo ut dent, unde dicit facile tribuere, id est,
sine gravitate cordis interius. II Cor. IX, 7: non ex
tristitia, aut ex necessitate, et cetera. Et sine tarditate.
Prov. III, v. 28: ne dicas amico tuo: vade et revertere, et
cras dabo tibi, cum statim possis dare. Iob XXXI, 16: si
oculos viduae expectare feci. Secundo ut custodiat non quidem tantum
ad suam utilitatem, sed ad quoddam commune; unde dicit communicare,
id est, habere eas sicut communes. Rom. XII, 13:
necessitatibus sanctorum communicantes. Quantum ad tertium, ut ad
finem thesaurizandi perveniant, ideo dicit thesaurizate, et cetera.
Thesaurus spiritualis est congregatio meritorum, quae sunt fundamentum
futuri aedificii, quod nobis praeparatur in caelo, quia tota
praeparatio futurae gloriae est per merita, quae acquirimus per
gratiam, quae est principium merendi. Matth. VI, 20:
thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque tinea, et cetera. I
Cor. IX, 24: sic currite, ut comprehendatis. Deinde cum dicit
o Timothee, instruit ipsum Timotheum. Et primo ut bona conservet;
secundo ut mala devitet, ibi devitans. Dicit ergo: o Timothee,
depositum custodi. Depositum hominis est omne bonum, quod habet
quilibet, quod sibi commissum est a Deo, ut conservet et
multiplicet. Eccli. XVII, 18: gratiam hominis quasi pupillam
conservabit. I Cor. XV, 10: et gratia eius in me vacua non
fuit, sed gratia eius semper in me manet. Et sic dicit ei, ut
depositum custodiat, id est, ut se in gratia Dei conservet et
multiplicet. Qui enim abscondit talentum, punitur. Matth. XXV,
28: tollite ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Et
inutilem servum eiicite in tenebras exteriores, et cetera. Et
specialiter praelati habent depositum, scilicet curam proximorum et
fidelium. Io. ult.: pasce oves meas. Hebr. c. ult.: ipsi
pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. II Tim.
I, v. 14: bonum depositum custodi. Item quod mala vitet,
praecipue illa quae sunt nata coinquinare fidem. Cuius ratio est,
quia sicut princeps saecularis ponitur ad custodiendam unitatem regni,
ita spiritualis ad servandam unitatem spiritualem. Pax autem regni
consistit in iustitia, et ideo ille ordinatur ad iustitiam; sed unitas
Ecclesiae est in fide, et ideo principaliter monet ad custodiam
fidei. Lc. XXII, 32: ego rogavi pro te, ut non deficiat
fides tua, et tu conversus aliquando confirma fratres tuos, et
cetera. Similiter autem posset corrumpi fides per fallaciam, sicut
etiam quaelibet scientia. Sed, sicut dicitur I Elenc., fallacia
quandoque fit ex voce, quandoque ex re. Unde est fallacia in
dictione, et extra dictionem. Et sic fides aliquando corrumpitur per
aliquas voces inordinatas, sicut dicit Hieronymus, quod ex verbis
inordinate prolatis fit haeresis. Et ideo dicit devitans profanas
vocum novitates. Quia non velle audire aliquid novi est oblatrare
contra consuetudines. Sed nova profana non sunt audienda. Sed
profana novitas est, quando inducitur aliquid contra fidem. Et
dicitur novum per comparationem ad id quod est antiquum. Hoc fecit
Nestorius, quando dixit de virgine Maria christotocos, ut inferret
quod non esset mater Dei. Et ideo sancti patres in Ephesino
Concilio instituerunt, quod diceretur theotocos. II Tim. I,
13: formam habens sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et
dilectione in Christo Iesu. Et cap. II, 16: profana et
vaniloquia devita, et cetera. Quandoque vero corrumpitur per rationes
reales sophisticas. Et illud vitandum est. Et dicit et oppositiones
scientiae falsi nominis, quia non est vera scientia, sed apparens.
Scientia enim secundum propriam rationem non est nisi verorum.
Impossibile autem est, quod verum sit vero contrarium, licet
quandoque duo falsa sint sibi contraria; et ideo impossibile est quod
illud quod repugnat veritati divinae, quae est summa veritas, sit
verum. Col. II, 8: videte ne quis vos decipiat per philosophiam
et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa
mundi, et non secundum Christum. Promittentes, id est, dicentes se
habere. Ier. c. X, 14: stultus factus est omnis homo a scientia
sua; quae non est Dei, quia qui loquitur mendacium, ex propriis
loquitur, Io. c. VIII, 44. Ier. II, 16: filii
Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. Is.
XLVII, 10: sapientia tua et scientia tua haec decepit te.
Gratia Dei tecum. Amen.
|
|