|
In omni opere suo dedit confessionem sancto, et excelso in verbo
gloriae. Eccli. 47. Verba haec dicuntur de David ad litteram;
et satis convenienter assumuntur ad ostendendum causam hujus operis.
In quibus ostenditur quadruplex causa hujus: scilicet materia,
modus, seu forma; finis et agens. Materia est universalis: quia cum
singuli libri canonicae Scripturae speciales materias habeant, hic
liber generalem habet totius theologiae: et hoc est quod dicit
Dionysius 3 Lib. Caelest. Hierar.: divinarum odarum, idest
Psalmorum, sacram Scripturam intendere, est, sacras et divinas
operationes universas decantare. Unde signatur materia in hoc quod
dicit: in omni opere, quia de omni opere Dei tractat. Est autem
quadruplex opus Dei: scilicet creationis: Gen. 1 cap.: requievit
Deus die septimo ab omni opere et cetera. Gubernationis: Joan.
5: pater meus usque modo operatur et cetera. Reparationis: Joan.
4: meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut
perficiam opus ejus. Glorificationis: Eccl. 42: gloria domini
plenum est opus ejus. Et de his omnibus complete in hac doctrina
tractatur. Primo de opere creationis: Psal. 8: videbo caelos
tuos, opera digitorum tuorum. Secundo gubernationis: quia omnes
historiae veteris testamenti tanguntur in hoc libro: Psal. 77:
aperiam in parabolis os meum et cetera. Tertio reparationis, quantum
ad caput, scilicet Christum et quantum ad omnes effectus gratiae:
Psal. 3: ego dormivi et somnum et cetera. Omnia enim quae ad fidem
incarnationis pertinent, sic dilucide traduntur in hoc opere, ut fere
videatur Evangelium, et non prophetia. Quarto est opus
glorificationis: Psal. 149: exultabunt sancti in gloria et
cetera. Et haec est ratio, quare magis frequentatur Psalterium in
Ecclesia, quia continet totam Scripturam. Vel secundum Glossam,
ad dandam nobis spem divinae misericordiae: quia cum peccasset David,
tamen per poenitentiam est reparatus. Materia ergo universalis est,
quia omne opus. Et quia hoc ad Christum spectat: Coloss. 1: in
ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare; ideo materia
hujus libri est Christus et membra ejus. Modus seu forma in sacra
Scriptura multiplex invenitur. Narrativus: Eccles. 42: nonne
Deus fecit sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua? Et hoc in
historialibus libris invenitur. Admonitorius et exhortatorius et
praeceptivus: ad Titum 2: haec loquere et exhortare. Argue cum
omni imperio. Tim. 2: hoc commoneo, testificans coram Deo et
cetera. Hic modus invenitur in lege, prophetis, et libris
Salomonis. Disputativus: et hoc in Job et in apostolo: Job 13:
disputare cum Deo cupio. Deprecativus vel laudativus: et hoc
invenitur in isto libro: quia quidquid in aliis libris praedictis modis
dicitur, hic ponitur per modum laudis et orationis: infra Ps. 9:
confitebor tibi domine etc. narrabo et cetera. Et ideo dicit, dedit
confessionem, quia per modum confitendi loquitur. Et hinc sumitur
ratio tituli qui est, incipit liber hymnorum, seu Soliloquiorum
prophetae David de Christo. Hymnus est laus Dei cum cantico.
Canticum autem exultatio mentis de aeternis habita, prorumpens in
vocem. Docet ergo laudare Deum cum exultatione. Soliloquium est
collocutio hominis cum Deo singulariter, vel secum tantum, quia hoc
convenit laudanti et oranti. Hujus Scripturae finis est oratio, quae
est elevatio mentis in Deum. Damascenus Lib. 3: oratio est
ascensus intellectus in Deum: Psal. 148: elevatio manuum mearum
sacrificium vespertinum. Sed quatuor modis anima elevatur in Deum:
scilicet ad admirandum celsitudinem potestatis ipsius: Isa. 40:
levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec:
Psal. 103: quam mirabilia sunt opera tua domine: et haec est
elevatio fidei. Secundo elevatur mens ad tendendum in excellentiam
aeternae beatitudinis: Job 2: levare poteris faciem tuam absque
macula, eris stabilis et non timebis: miseriae quoque oblivisceris,
et quasi fulgor meridianus consurget tibi: et haec est elevatio spei.
Tertio elevatur mens ad inhaerendum divinae bonitati et sanctitati:
Isa. 51: elevare, consurge Hierusalem etc. et haec est elevatio
caritatis. Quarto elevatur mens ad imitandum divinam justitiam in
opere: Thren. 3, levemus corda nostra cum manibus ad Deum in
caelos: et haec est elevatio justitiae. Et iste quadruplex modus
insinuatur, cum dicit, sancto et excelso: quia duo ultimi modi
elevationis pertinent ad hoc quod dicit, sancto; duo primi ad hoc quod
dicit, excelso. Et quod hic sit finis Scripturae hujus, habetur in
Psalmis. Primo de excelso Psal. 112: a solis ortu, et post,
excelsus super omnes et cetera. Secundo de sancto: Psal. 95:
confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est. Ideo
Gregorius 1 Hom. dicit super Ezech. quod vox psalmodiae, si cum
intentione cordis agitur, omnipotenti Deo per eam ad cor iter
paratur, ut intentae animae aut prophetiae mysteria, aut gratiam
compunctionis infundat. Finis ergo est, ut anima conjungatur Deo,
sicut sancto et excelso. Auctor autem hujus operis significatur ibi,
in verbo gloriae. Notandum autem, quod aliud est in sacra
Scriptura, et aliud in aliis scientiis. Nam aliae scientiae sunt per
rationem humanam editae, haec autem Scriptura per instinctum
inspirationis divinae: 2 Petr. 1: non enim voluntate humana allata
est prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt et cetera. Et
ideo lingua hominis se habet in Scriptura sacra, sicut lingua pueri
dicentis verba quae alius ministrat: Psal. 44: lingua mea
calamus, et 2 Reg. 23: spiritus domini locutus est per me, et
sermo ejus per linguam meam. Et ideo dicit, in verbo domini, vel
gloriae, quae per revelationem dicuntur. Unde 3 Reg. 20:
percute me in sermone domini, idest in revelatione divina. Et potest
dici haec Scriptura verbum gloriae quatuor modis: quia quadrupliciter
se habet ad gloriam: scilicet quantum ad causam a qua fluit, quia a
verbo glorioso Dei haec doctrina emanavit: 2 Petr. 1: voce
delapsa hujuscemodi a magnifica gloria: hic est filius meus dilectus et
cetera. Quantum ad continentiam, quia in isto libro gloria Dei
continetur quam annunciat: Ps. 96: annunciate inter gentes gloriam
ejus. Quantum ad modum emanationis: gloria enim idem est quod
claritas: et revelatio hujus prophetiae gloriosa fuit, quia aperta.
Triplex est enim modus prophetiae. Per sensibiles res: Dan. 5:
apparuerunt digiti, quasi hominis scribentis etc. rex aspiciebat
articulos manus scribentis. Per similitudines imaginarias, sicut
patet de somnio Pharaonis et interpretatione facta per Joseph,
Genes. 41: Isa. 6: vidi dominum sedentem super solium excelsum
et elevatum et cetera. Per ipsius veritatis manifestationem. Et
talis modus prophetiae convenit Danieli, qui solius spiritus sancti
instinctu sine omni exteriori adminiculo suam edidit prophetiam. Alii
namque prophetae, sicut dicit Augustinus, per quasdam rerum imagines
atque verborum tegumenta, scilicet per somnia et visiones, facta et
dicta prophetaverunt: sed iste, nude doctus fuit de veritate. Unde
2 Reg. 22, cum diceret David: spiritus domini locutus est et
cetera. Statim addidit, sicut lux aurorae oriente sole mane absque
nubibus rutilat. Sol est spiritus sanctus illuminans corda
prophetarum, qui quandoque sub nubibus apparet, quandoque per duos
modos praedictos prophetis illucet, quandoque sine nubibus, sicut
hic. Et ad hoc adduci potest quod dicitur 2 Reg. 6: quam
gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas
servorum suorum, et nudatus est. Et quia per eam nos invitat ad
gloriam. Psal. 115: gloria haec est omnibus sanctis ejus, bene
praemittitur, quam gloriosus et cetera. Patet ego materia hujus
operis, quia de omni opere domini. Modus, quia deprecativus et
laudativus. Finis, quia ut elevati conjungamur excelso et sancto.
Auctor, quia ipse spiritus sanctus hoc revelans. Sed antequam ad
litteram veniamus circa hunc librum, tria in generali consideranda
sunt. Primo de translatione hujus operis. Secundo de modo
exponendi. Tertio de ejus distinctione. Translationes sunt tres.
Una a principio Ecclesiae terrenae tempore apostolorum, et haec
vitiata erat tempore Hieronymi propter scriptores. Unde ad preces
Damasi Papae Hieronymus Psalterium correxit, et hoc legitur in
Italia. Sed quia haec translatio discordabat a Graeco, transtulit
rursus Hieronymus ad preces Paulae de Graeco in Latinum, et hoc
Damasus Papa fecit cantari in Francia, et concordat de verbo ad
verbum cum Graeco. Post quidam Sophronius aliquando disputans cum
Judaeis, cum dicerent Judaei aliqua non sic se habere, sicut ex
secunda translatione Psalterii introduxerat, dictus Sophronius
rogavit Hieronymum, ut Psalterium de Hebraeo in Latinum
transferret. Cujus petitioni annuit Hieronymus: quae translatio
concordat omnino cum Hebraeo, sed non cantatur in aliqua Ecclesia;
habetur tamen a multis. Circa modum exponendi sciendum est, quod tam
in Psalterio quam in aliis prophetiis exponendis evitare debemus unum
errorem damnatum in quinta synodo. Theodorus enim Mopsuestenus
dixit, quod in sacra Scriptura et prophetiis nihil expresse dicitur de
Christo, sed de quibusdam aliis rebus, sed adaptaverunt Christo:
sicut illud Psalm. 21: diviserunt sibi vestimenta mea etc., non
de Christo, sed ad literam dicitur de David. Hic autem modus
damnatus est in illo Concilio: et qui asserit sic exponendas
Scripturas, haereticus est. Beatus ergo Hieronymus super Ezech.
tradidit nobis unam regulam quam servabimus in Psalmis: scilicet quod
sic sunt exponendi de rebus gestis, ut figurantibus aliquid de Christo
vel Ecclesia. Ut enim dicitur 1 Cor. 10: omnia in figura
contingebant illis. Prophetiae autem aliquando dicuntur de rebus quae
tunc temporis erant, sed non principaliter dicuntur de eis, sed
inquantum figura sunt futurorum: et ideo spiritus sanctus ordinavit
quod quando talia dicuntur, inserantur quaedam quae excedunt
conditionem illius rei gestae, ut animus elevetur ad figuratum. Sicut
in Daniele multa dicuntur de Anthioco in figuram Antichristi: unde
ibi quaedam leguntur quae non sunt in eo completa, implebuntur autem in
Antichristo; sicut etiam aliqua de regno David et Salomonis
leguntur, quae non erant implenda in talium hominum regno, sed impleta
fuere in regno Christi, in cujus figura dicta sunt: sicut Psal.
71: Deus judicium etc. qui est secundum titulum de regno David et
Salomonis; et aliquid ponit in eo quod excedit facultatem ipsius,
scilicet, orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec
auferatur luna: et iterum, dominabitur a mari usque ad mare, et a
flumine usque ad terminos et cetera. Exponitur ergo Psalmus iste de
regno Salomonis, inquantum est figura regni Christi, in quo omnia
complebuntur ibi dicta. Distinctio ejus in prima est quod sunt centum
quinquaginta Psalmi; et competit mysterio, quia componitur numerus
iste ex 70 et 80. Per 7 a quo denominatur 70 significatur
decursus hujus temporis quod peragitur septem diebus; per 8 vero a quo
denominatur 80, status futurae vitae. Octava enim secundum Glossam
est resurgentium; et significat quod in hoc libro tractantur ea quae
pertinent ad decursum praesentis vitae, et ad gloriam futurae. Item
per septem significatur vetus testamentum. Patres namque veteris
testamenti septenario serviebant: observabant enim septimum diem,
septimam septimanam, septimum mensem, et septimum annum septimae
decadis, qui dicitur jubilaeus. Per octo vero significatur novum
testamentum: celebramus enim diem octavum, scilicet diem dominicum
propter solemnitatem dominicae resurrectionis: et in hoc libro
complentur mysteria veteris et novi testamenti. Secunda distinctio est
secundum quosdam, qui dicebant quod Psalterium dividitur in quinque
libros, per quinque Psalmorum distinctiones, quae fiunt per fiat
fiat: et hoc in Graeco, ubi Hebraeus habet amen, amen. Et in hoc
notatur finis libri cujuslibet secundum eos: et hoc est primo in
Psalm. 40: beatus qui intelligit. Item in 71: Deus judicium
tuum. Item in 88: misericordias domini. Item in 106, scilicet
in secundo: confitemini: et sunt quinque libri. Sed haec distinctio
non est apud Hebraeos, sed pro uno libro habetur. Act. 1: sicut
scriptum est in libro Psalmorum 68: fiat commoratio et cetera.
Quod autem dicit, fiat, fiat, vel amen, amen, non refertur ad
finem libri, quia in aliis libris multoties hoc ponitur, nec est finis
libri. Tertia distinctio est, quia Psalmi distinguuntur in tres
quinquagenas; et haec distinctio comprehendit triplicem statum populi
fidelis: scilicet statum poenitentiae: et ad hunc ordinatur prima
quinquagena, quae finitur in miserere mei Deus, qui est Psalmus
poenitentiae. Secunda justitiae: et haec consistit in judicio, et
finitur in Psal. 100: misericordiam et judicium. Tertia laudem
gloriae concludit aeternae; et ideo finitur: omnis spiritus laudat
dominum. Sed circa ordinem Psalmorum sciendum est, quod Psalmi
quidam tangunt historias, sed non sunt ordinati secundum ordinem
historiae. Nam diligam te domine, pertinet ad historiam Saulis, sed
domine quid multiplicati sunt, ad historiam pertinet Absalonis; et
haec est posterior: unde aliquid aliud significant praeter historiam
tantum. Prima ergo quinquagena pertinet ad statum poenitentiae, et
ideo figuraliter tractatur in ea de tribulationibus et impugnationibus
David, et liberatione ejus. Et ut divisio fiat secundum litteram,
David in regno suo existens, contra duplicem impugnationem vel
persecutionem orat. Primo contra eam quae fuit contra totum populum
Dei: et hoc in quinta decade: Psal. 41: quemadmodum desiderat
cervus ad fontem aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
Universaliter autem justus in persona sua dupliciter affligitur:
quandoque a temporaliter persequentibus, quandoque ab aliquibus injuste
viventibus: 2 Petr. 2: animam justi iniquis operibus cruciabant:
Ps. 118: defectio tenuit me et cetera. Et ideo primo ponit
Psalmos pertinentes ad primam persecutionem David, secundum quod
significat aliquid contra Christum et Ecclesiam. Secundo ad secundam
tribulationem pertinentes, in quarta decade: Ps. 31: beati quorum
remissae sunt iniquitates. Item David in regno suo existens duplicem
tribulationem passus est: quia a specialibus personis, et a toto
populo. Primo ergo ponuntur Psalmi contra personam. Secundo Psalmi
in quibus orat contra secundam: et hoc in tertia decade, scilicet
Deus Deus. A specialibus autem personis duabus persecutionem passus
est: scilicet ab Absalone, et a Saule. Et per hoc significatur
persecutio quam sancti patiuntur, vel a domesticis, vel ab extraneis:
sic Christus passus est a Juda, et a Judaeis. Primo ergo ponuntur
Psalmi contra primum. Secundo contra secundum: et hoc in secunda
decade: Psal. 11: salvum me fac domine, quoniam defecit sanctus,
quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Primo ergo agendum
est de prima decade, in qua praemittitur Psalmus iste, scilicet
beatus vir et cetera.
|
|