|
1. Supra in Psalmo gratias egit pro beneficiis toti humano generi
collatis; in isto autem Psalmo specialiter gratias agit pro beneficio
sibi collato in destructione inimicorum: et hoc patet ex titulo
secundum Hieronymum, qui talis est, victori pro morte filii canticum
David et cetera. Et tangit historiam 2 Reg. 18, et 19, quod
mortuo Absalone recuperavit regnum: et pro isto beneficio fecit istum
Psalmum. Sed in nostra littera titulus occultior est. In finem pro
occultis filii Psalmus David. Occulta filii, mors filii, scilicet
quia per eam occultatur ab oculis omnium. Secundum mysterium refertur
ad Christum, qui dicitur filius antonomastice: qui est filius
naturalis Dei patris. Joan. 8: si filius vos liberaverit, vere
liberi eritis. Item filius David principaliter repromissus. Luc.
18: miserere mei, fili David. Pro occultis filii, idest Christi
quae occulta sunt. Duplex est filii Dei adventus. Primus fuit
occultus, quantum ad divinitatem et ejus gloriam, quae latebat in
infirmitate carnis. Isa. 45: vere tu es Deus absconditus.
Secundus erit manifestus. Luc. 21: videbunt filium hominis
venientem in nube cum potestate magna et majestate. Item est duplex
Christi judicium. Unum occultum; et hoc est in dispositione mundi,
secundum quod permittit bonos persecutionem pati a malis. Ps. 25:
judicia tua abyssus multa. Item aliud est manifestum in fine. 1
Cor. 4: quousque veniat dominus, qui et illuminabit abscondita
tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Agitur enim de occulto
judicio, secundum quod boni afflictionem patiuntur a malis. Job
30: expectabam bona, et ecce mala; praestolabar lucem et cetera.
Et totum in idem redit: quia gratias agit de liberatione ab inimicis.
Dividitur autem iste Psalmus in duas partes. Primo ponit gratiarum
actionem; secundo materiam gratiarum actionum, ibi, in convertendo.
Gratias agit tripliciter: corde, ore et opere. Ore dupliciter:
laudando et praedicando. Laudando, quia dicit, confitebor. Est
autem triplex confessio: scilicet fidei: Rom. 10: confessio fit
ad salutem. Psal. 31: dixi, confitebor et cetera. Peccatorum.
Jac. ult.: confitemini alterutrum peccata vestra. Laudis (Tob.
12): coram omnibus viventibus confitemini ei et cetera. Et de hac
confessione agitur hic. O domine confitebor tibi, idest gratias
agam, idest laudabo te. Psal. 68: laudabo nomen Dei mei et
cetera. Haec in corde: quia 1 Reg. 16: homines vident quae
apparent, Deus autem intuetur cor. Contra quod Isa. 29, et
Marc. 7: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a
me. Sed dicit, in toto, quia Deus est major corde nostro. 1
Joan. 3. Et ideo, quantumcumque laudemus secundum posse nostrum,
minus est ipso. Deut. 6: diliges dominum Deum tuum ex toto corde
tuo. Qui ergo non totum cor dat Deo, sed aliquid aliud vult habere
simul cum ipso, perdit eum. Isa. 28: angustatum est stratum, ita
ut alter decidat: et pallium breve est, et utrumque operire non
potest. Ille ergo toto corde laudat eum, qui nihil acceptat contra
Deum, sed totum in eum actu vel habitu refert. Tob. 12: opera
Dei revelare et confiteri (scilicet annuntiando) honorificum est.
Narrabo, praedicando et annunciando, aliis, quia Deus dat beneficia
aliis communicanda: et hoc bene fit aliis enunciando. Luc. 8: vade
et annuncia quanta fecerit tibi Deus: et ideo dicit, narrabo
mirabilia tua. Sed rationem habet quod dicit, mirabilia, quia opera
Dei mirabilia sunt. Psal. 76: tu es Deus, qui facis mirabilia.
Sed quid est quod dicit, omnia? Hoc videtur impossibile. Job 5:
qui facit magna et inscrutabilia mirabilia et absque numero. Quomodo
ergo dicit, omnia? Dicendum, quod omnia secundum genus, vel omnia
quaecumque narrat, omnia sunt mirabilia: vel omnia quia intentio
narrantis non debet sistere in aliquo, sed procedere quantum potest.
Hilarius in Lib. de Trin.: qui pie infinita prosequitur, etsi
nunquam perveniet, proficiet in prodeundo. Eccl. 43:
glorificantes Deum quantum potestis, supervalebit adhuc, et
admirabilis majestas ejus: et 42: nonne fecit Deus sanctos suos
enarrare mirabilia?
2. Laetabor. Hic gratias agit quantum ad cor. Aliqui narrant
aliis bona sua, et gaudent de se, sicut peccatores. Luc. 18, de
Pharisaeo, qui dicebat: gratias tibi ago, quia non sum et cetera.
Sed hic gaudet in Deo semper. Eccl. 51: in omni dato hilarem fac
vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas. Laetabor,
interius in corde, et exultabo in te, exiliens ad exteriorem
laetitiam. Habac. 3: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in
Deo Jesu meo. Psallam. Hic gratias agit quantum ad opus: psallere
enim est opus manuale, et per hoc intelligitur bona operatio: quia
omnia opera nostra ad gloriam Dei terminari debent. Matth. 5: sic
luceat lux vestra et cetera. Ps. 145: psallam Deo meo, quamdiu
fuero. Sed addit, nomini tuo, altissime; quasi dicat: Deus non
proficit ex hoc quod confitebor et psallam tibi, quia nomen tuum
altissimum est, sed nobis proficit. Psal. 34: oratio mea in sinu
meo convertetur. Job 35: si juste egeris, quid donabis ei, aut
quid de manu tua accipiet? Eccl. 22: quid prodest Deo si justus
fueris, aut quid ei conferes si immaculata fuerit via tua?
3. In. Hic ponitur materia gratiarum actionis. Primo in speciali
pro se, secundo in generali, convertantur. Circa primum tria facit.
Primo proponit factum; secundo auctoritatem facientis laudat, ibi,
dominus in aeternum permanet. Tertio subdit fructum, ibi, sperent in
te. Duo proponit: factum, et facti justitiam. Secundum, ibi,
quoniam fecisti. Factum est destructio inimici, in qua dicit tria:
quia si aliquis destruitur, primo deficit a proposito: et quantum ad
hoc dicit, in convertendo inimicum meum retrorsum, supple in hoc,
confitebor, idest dabo gratias Deo. Tunc convertitur inimicus
retrorsum, quando deficit ab eo quod proponit. Ps. 69: avertantur
retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala. Secundo debilitatur
ejus virtus: et quantum ad hoc dicit, infirmabuntur, scilicet in sua
potestate. Hier. 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis:
idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt. Tertio pereunt
ipsi ideo dicit, peribunt, vel desinendo impietatem: et hoc, a facie
tua, idest cognitione, vel condemnatione tua. Vel, peribunt, te
vindicante et sententiante eorum malitiam. Vel peribunt a facie tua,
quia te videre non poterunt. Isa. 26, secundum aliam
translationem: tollatur impius ne videat gloriam Dei.
4. Hic ponit justitiam facti. Primo ex parte sua cum dicit,
quoniam fecisti. Aliquando quis habet justitiam, non tamen habet
judicem qui faciat eam. Aliquando habet judicem, sed non testem vel
advocatum; sed iste habens justitiam invenit judicem; et ideo dicit,
quoniam fecisti judicium meum, idest dedisti, et causam meam, idest
testis meus. Hier. 29: ego sum testis et judex, dicit dominus.
Deus enim est judex et testis: inquantum judex, facit judicium;
inquantum testis, causas defendit. Secundo ponit justitiam facti ex
parte judicis: et dicit de Deo auctoritatem judicandi: sedisti super
thronum, qui sedes judicis est, idest habes regiam potestatem ad
destruendum malum. Prov. 20: rex qui sedet in solio, intuitu suo
dissipat omne malum. Item habes amorem justitiae; ideo dicit, qui
judicas justitiam. Hier. 11: tu autem domine Sabaoth qui judicas
etc. quasi dicat: tibi proprium est hoc. Ps. 10: justus
dominus, et justitias dilexit. Isa. 63: ego qui loquor
justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Vel si hoc ad Christum
referatur, quoniam fecisti et cetera. Christus judicatus fuit et
causam habuit. Job 36: causa tua quasi impii judicata est. Sed
fuit causa sua, quia pervenit ad gloriam suam. Sedes, scilicet Deus
pater, super thronum, idest animam Christi. Vel Christus ad
dexteram Dei patris sedet: caetera adapta ut vis.
5. Increpasti. Supra ostendit Psalmista judicium factum ex parte
sua, quia in hoc est factum sibi judicium debitum, et ex parte
judicis; hic ostendit judicium sive justitiam factam sibi ex parte
vindicatorum. Et primo ponit ipsam justitiam. Secundo exponit,
ibi, inimici defecerunt. Dominus puniens malos, tria per ordinem
facit in eis. Primo quia non statim procedit ad ultimam poenam; sed
primo reprehendit; secundo, nisi corrigantur punit; tertio
exterminat. Quantum ad primum dicit, increpasti, per praedicatores.
Isa. 58: annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob
peccata eorum. 2 Tit. 4: argue, obsecra, increpa in omni
patientia et doctrina. Item per tribulationes. Job 33: increpat
quoque per dolorem in lecto, et ossa illius marcescere facit; et
quantum ad hoc dicit, periit impius, vel Absalon, vel Diabolus,
Job 4: quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Increpasti
gentes, scilicet deceptas, et impius, concitans, periit, quia tota
multitudo rebellavit; sed non est destructa, quia fuit seducta.
Quantum ad tertium dicit, nomen eorum delesti, quod impii perpetuare
nituntur; sed ipsi in perpetuum non inveniuntur. Contra: nomen
Judae est in memoria. Dicendum, quod homines non intendunt nomen
magnificare in malo, sed in bono; sed nomen Judae manet in malo.
Prov. 10: nomen impiorum putrescit. Hieronymus dicit quod quidam
ignotus, ut in memoria esset, combussit templum; et sic in malo
remanet nomen malorum.
6. Inimici. Hic exponit quomodo periit: et duo facit. Primo
assignat causam quare periit. Secundo modum, ibi, periit memoria.
Causa quare periit, est, quia periit illud unde sibi voluit facere
nomen. Quandoque scilicet aliqui faciunt sibi nomen ex potentia
militari et bellorum: unde Gen. 6: hi sunt potentes a saeculo viri
famosi. Aliquando aedificando civitatem: Eccl. 40: aedificatio
civitatis confirmabit nomen, et super hanc mulier immaculata
computabitur: sicut nomen Romuli per Romam; sed dominus destruxit
utrumque. Frameae, scilicet gladii, inimici, scilicet hominis,
defecerunt in finem: Psal. 73: ibi confregit potentias.
Civitates eorum destruxisti: Isa. 1: terra vestra deserta,
civitates vestrae succensae igni. Hic inimicus specialiter Diabolus:
Matth. 13: inimicus homo hoc fecit. Framea ejus, tentationes.
Civitates, mala consilia, quibus utitur ad pervertendum bonos.
7. Periit. Hic ponitur modus quo periit: dupliciter exponitur
hoc. Periit, idest simul pereunt memoria et sonitus eorum. Mali
sonitum faciunt concutiendo regna, destruunt civitates: Ezech.
31: omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum
hominum ad eos qui descendunt in lacum. Vel impii, quando quis malus
homo destruitur, sed non sine magno tumultu: quia oportet aliquam
tribulationem pati: ut patet Matth. 9, quando Diabolus exivit
clamans et multum discerpens. Littera Hieronymi habet, periit
memoria cum impiis, quia nihil boni fecerunt unde memoria eorum maneret
in bono: Eccl. 6: frustra venit, et pergit ad tenebras, et
oblivione delebitur nomen ejus. Et dominus in aeternum permanet. Hic
ponit auctoritatem facientis; et tangit sex conditiones circa judicium
Dei. Primo quod non est momentaneum, sed aeternum. Aliorum
potentatus, vita brevis: ideo Psalmista dicit, dominus in aeternum
permanet. Hieronymus: sedet quasi ad judicium dominus. Item dicit
quod semper promptum est, aliorum non sic est: unde dicit, paravit in
judicio thronum suum, idest paratum habet: Isa. 3: stat ad
judicandum dominus, stat ad judicandos populos. Item dicit quod est
universale; unde dicit, judicabit orbem terrae, et non solum
Judaeos, Gen. 18: absit a te domine ut perdas justum cum impio.
Item, quod est justum; unde dicit in aequitate, judicabit populos in
justitia. Duo dicit: scilicet aequitatem et justitiam: quia justitia
importat executionem eorum quae sunt secundum se justa, quae non sunt
justa in aliquo casu: quia regulae et numerus sunt circa contingentia,
nec possunt adaptari ad singula particularia, sed in aliquo casu
intermittuntur: sicut sunt quaedam regulae, et numerus, et
conclusiones, quae in casu propter aliquid non servantur. Applicatio
autem horum principiorum universalium ad facta particularia pertinet ad
aequitatem. Hieronymus dicit, judicabit populos in aequitate, quia
ad singularia est aequitas, quae quodammodo restringit et regulat
justitiam. Item dicit quod est misericordia plenum. Hoc commendatur
ex persona cui fit misericordia, puta si facis indigenti: Luc.
14: cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos aut
cognatos, neque vicinos divites et cetera. Job 30: flebam quondam
super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Et
ideo dicit, factus est dominus refugium pauperi, scilicet oppresso:
Isa. 1: subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam:
Ps. 81: judicate egeno et pupillo, et humilem et pauperem
justificate; et hoc verum est ubi habent justitiam: Lev. 19: non
injuste judicabis; neque consideres personam pauperis, et non honores
vultum potentis. Item ex tempore, quia scilicet tempore quando
indigent, est accepta misericordia ejus: Eccl. 33: speciosa est
misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in
tempore siccitatis. Et ideo dicit: adjutor in tribulatione: et addit
in opportunitatibus, quia tempore tribulationis homines convertuntur ad
Deum, et tunc est eis praedicandum. Et possunt haec de Christo
exponi. Dominus in aeternum permanet, quia Jesus Christus heri et
hodie, Hebr. 13. Paravit judicium, quia sedet in throno suo
judicans, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate: Isai. 39:
indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus.
8. Et sperent. Supra Psalmista posuit factum de quo gratias egit,
et auctoritatem facientis; hic ponit fructum facti. Et primo quantum
ad alios: secundo quantum ad se, ibi, miserere mei domine, vide et
cetera. Primo ponit triplicem fructum in alios. Primus est notitia,
vel fiducia nominis Dei. Secundus spiritualis, laetitia diligentium
eum. Tertius denunciatio nominis ejus. Secundum, ibi, psallite.
Tertium, ibi, annunciate. Hos fructus inducit per modum
exhortationis: et circa hoc tria facit. Primo inducit ad sperandum.
Secundo ostendit quibus convenit sperare. Et tertio quare. Dicit
ergo, et sperent in te: Eccl. 2: qui timetis dominum, sperate in
illum. Sed unde venit? Quia noverunt nomen tuum. Ex duobus enim
spes consurgit; quod sit potens: et hoc patet, quia dominus nomen
illi; et quod sit volens, quia summe bonus: unde Luc. 18: nemo
bonus nisi solus Deus. Et praecipue hoc nomen Jesus: Matth. 1:
ipse salvum faciet populum suum et cetera. Philip. 2: in nomine
Jesu omne genuflectatur. Et quare? Quia non derelinquis quaerentes
te: Sap. 1: invenitur ab his qui non tentant illum; apparet autem
eis qui fidem habent in illum, scilicet qui quaerunt eum bona
intentione: quia mali non inveniunt eum: Joan. 7: quaeretis me,
et non invenietis. Item ubi est, quia non inter cognatos et notos,
Luc. 2, Job 28: nec invenitur in terra suaviter viventium.
Tertio inducit ad secundum fructum, scilicet ad laetitiam. Psallite
domino qui habitat in Sion. Dominus dicitur habitare in loco non
corporaliter: 2 Reg. 6: David posuit arcam in Sion; sed
secundum veritatem habitat in Ecclesia. Sion interpretatur specula,
et in Ecclesia speculamur aeterna. Isti ergo debemus psallere, idest
gaudere corde et ore et operibus, pro beneficiis datis. Tertio
inducit ad tertium fructum, annuntiate. 1 Pet. 4: unusquisque
prout accepit gratiam in alterutrum illam administrantes. Et ideo
primo inducit quod debeant annuntiare. Gregorius: ille uberes fructus
suae praedicationis colligit, qui semina bonae operationis praemittit.
Inter gentes, idest inter gentiliter viventes, idest inter
peccatores: Isa. 21: occurrentes sitienti ferte aquam. Studia,
idest curam ejus sive solicitudinem de salute humani generis: Hier.
29: ego cogito cogitationes pacis. Secundo haec studia exponit
ibi, quoniam requirens et cetera. Illud quod aliquis cum studio et
diligentia facit, non obliviscitur quin illud faciat; Deus autem
studiosus est ad salutem hominum: et ideo non obliviscitur. Duo
faciunt oblivionem: scilicet mors: Ps. 30: oblivioni datus sum
tamquam mortuus a corde, item paupertas: Prov. 19: fratres
hominis pauperis oderunt eum: Apoc. 6: quare non vindicas et
cetera. Sed Deus non obliviscitur mortuorum? Quoniam requirens
sanguinem eorum, scilicet te quaerentium; etiamsi contingat eos
occidi; et hoc judicando. Vel requiret sanctorum sanguinem, in
resurrectione reparando illum: Sap. 5: ecce quomodo computati sunt
et cetera. Dicitur autem recordatus, non quod sit oblitus, sed quia
videtur oblitus propter dilationem. Item non obliviscitur pauperum et
parvorum: unde, non est oblitus clamorem pauperum: Ps. 33: iste
pauper clamavit, vel in periculis, vel in oratione: Jac. 5:
clamor eorum et cetera. Ps. 22: non sprevit neque despexit
deprecationem pauperis: Ex. 3: videns vidi afflictionem populi mei
qui est in Aegypto, et descendi liberare eum.
9. Miserere. Hic ponit fructum quantum ad se. Et primo commemorat
beneficium. Secundo ponit fructum, ibi, ut annuntiem et cetera.
Beneficium duplex: unum futurum: aliud habitum. Qui exaltas et
cetera. Primo duo facit. Primo ponit misericordiam. Secundo
misericordiae motivum. Futurum beneficium est misericordia. Miserere
mei: Ps. 32: misericordia domini plena est terra. Motivum ad
eam, consideratio Dei. Vide, idest considera, humilitatem meam.
Haec humilitas non importat virtutem, sicut illud, si non humiliter
sentiebam, sed dejectionem. Unde Hieronymus habet afflictionem de
inimicis meis, quia scilicet affligunt. Vel aliter: vide
humilitatem, quia humilibus dat gratiam, Jac. 4. Sed hoc potest
considerare ex consideratione inimicorum, qui sunt superbi et mali.
Consequenter confitetur beneficium habitum: qui exaltas me etc.:
quasi dicat: de tanto periculo eruisti me, quod non restabat nisi ut
morerer: Hier. 9: ascendit mors per fenestras nostras; ingressa
est domos nostras disperdere parvulos deforis. Spiritualiter autem
portae mortis sunt haeretici: Matth. 16: portae Inferi non
praevalebunt adversum eam. Et sensus hominis: Hier. 9: mors
introivit per fenestras. Odium verbi Dei: Ps. 126: omnem escam
abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas
mortis. Tentationes et vitia: Sap. 16: deducis ad portas
mortis, et reducis. Qui ergo liberatur ab istis, dicat, exaltas
me, idest liberasti me de portis mortis.
10. Consequenter cum dicit, ut ponit fructum; sed ordine
retrogrado. Primo Annuntiationis. Secundo exultationis, ibi,
exultabo. Tertio cognitionis, ibi, cognoscetur. Dico quod misertus
es, et peto quod miserearis; et hoc ut annuntiem praedicationes.
Antiquitus judicia fiebant in portis; et ideo dicit, in portis filiae
Sion, idest Hierusalem, quia subjecta erat arci quae vocabatur
Sion; quasi dicat: in multitudine populi Hierosolymitani, annuntiem
omnes laudationes, non quod omnes, sed de omni genere laudis. Item
portae filiae Sion dicuntur doctores Ecclesiae: Isa. 54: ponam
portas ejus in lapides sculptos; universos filios tuos doctos a
domino. Item justitiae: haec porta domini, justi intrabunt in eam,
ut dicitur Psal. 117: item bonae cogitationes: Ps. 147:
seras portarum. In his ergo portis annunciabo laudes tuas.
11. Exultabo. Posito uno fructu, scilicet praedicatione divinae
laudis, hic ponit secundum, scilicet laetitiam spiritualem a Deo.
Et primo ponit suam exultationem. Secundo occasionem exultandi,
ibi, infixae sunt gentes. Dicit ergo: annuntiem omnes laudes tuas.
Sed hae essent steriles, si ita essent in ore quod non in corde esset
jucunditas: Psal. 146: Deo nostro jucunda sit laudatio; et ideo
subdit, exultabo in salutari tuo. Non in mundo vel in carne, sed in
tua salvatione qua me exaltas. Vel in Christo salvatore: Habac.
3: exultabo in Deo Jesu meo: 1 Reg. 2: laetata sum in salutari
tuo. Occasio exultationis est inimicorum destructio, qui persequuntur
sanctos. Et persequuntur sanctos dupliciter. Primo violentia.
Secundo fraudulentia. Dicit ergo quantum ad primum, infixae sunt
gentes: ex hoc quod paraverunt occisionem aliis, ipsi occisi sunt; et
ideo dixit infixae, vel secundum Hieronymum submersae: quia illud
quod infigitur, deprimitur cum violentia. Et isti qui alios cum
violentia occidere videbantur, violenter oppressi sunt: Isa. 56:
semitae eorum incurvatae sunt in eis: Ps. 36: gladius eorum intret
et cetera. Vel spiritualiter quis immergitur in interitum, quando
facit peccatum; quia ex hoc poenam aeternam intrat et damnatur: et in
his operibus infiguntur ex consuetudine: Job 18: immisit in rete
pedem suum, et in macula ejus ambulat. Quantum ad secundum dicit, in
laqueo isto. Insidiatores avibus et animalibus ponunt laqueos: sic
qui insidiose procedunt: Ps. 56: laqueum paraverunt pedibus meis.
Et dicit absconderunt, quia ad literam aucupes abscondunt laqueos;
sic fraudulenter per verba pacis quae dant, parant venenum
seductionis: Ps. 139: in via hac qua ambulabam, absconderunt
superbi laqueum mihi. Tertius fructus est agnitio divinae majestatis.
Comprehensus est pes eorum, idest malus affectus eorum: Osee 13:
colligata est iniquitas Ephraim, absconditum est peccatum ejus, qui
inclinantur solum ad malum. Et isti abscondunt laqueum, sed frustra:
quia cognoscetur dominus. Et per quae? Quia in operibus. Aliquando
aliqui in prosperitate non cognoscunt Deum, sicut Pharao, sed in
adversitate: Ps. 82: imple facies eorum ignominia; et ideo
dicit: judicia faciens. Quae autem sint judicia Dei, subdit: in
operibus. Proprium divinae sapientiae est, quod disponat omnia
suaviter, Sap. 8. Et hoc facit dando rebus ut per proprias formas
in proprios fines tendant: sic per ea per quae cogitant peccatores
offendere, incidunt in poenas: Job 5: qui apprehendit sapientes in
astutia eorum. Et ideo dicit: in operibus manuum suarum comprehensus
est peccator: Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium, et funibus
peccatorum suorum constringitur: Job 18: praecipitavit eum
consilium suum. Item cognoscetur dominus, hic a sanctis. Etiam
fugiens laqueum: Prov. 1: frustra jacitur rete ante oculos
pennatorum. Dicit ibi Glossa: facile evadit laqueos in terris qui
semper habet oculos in caelis. Hieronymus: unusquisque secum portat
funes, vincula et tormenta, unde sustinet mala; et occulto Dei
judicio comprehenduntur peccatores in laqueis quos abscondunt, et justi
evadunt.
12. Convertantur. Supra Psalmista prosecutus est de judicio Dei
quantum ad suos adversarios: hic prosequitur quantum ad totum humanum
genus, et quantum ad mala quae ubique per peccatores aguntur: et circa
hoc duo facit. Primo per modum orationis praenuntiat Dei judicium
contra malos. Secundo ponit malorum progressum. Ut quid domine et
cetera. Circa primum duo facit. Primo praenuntiat peccatorum poenam
secundo exposcit divinum judicium puniens, ibi, exurge domine. Circa
primum tria facit. Primo praenuntiat optandam poenam. Secundo ponit
causam poenae ex parte peccatorum, ibi, omnes gentes. Tertio ex
parte justorum, quoniam non in finem. Dicit ergo, convertantur.
Haec petitio dupliciter potest intelligi. Uno modo de punitione
malorum in praesenti per mortem. Alio modo in futuro per poenam
aeternam. Et dicit, convertantur peccatores, idest puniantur. Sed
numquid hoc est petendum? Dicendum est, quod propheta dicit hoc per
modum praenuntiationis, et non petitionis, vel conformando se divinae
voluntati: Ps. 62: introibunt in inferiora terrae. Isa. 14:
verumtamen in Infernum detraheris, idest profundum laci. Vel per
Infernum intelligitur obstinatio mentis in peccato et cetera. Etiam
vivus in Inferno convertitur peccator, quando innititur in
obstinationem: Rom. 1: tradidit deos in reprobum sensum; quasi
dicat: in hac vita dejiciantur. Est ergo poena conversio in
Infernum, ut dictum est. Causa poenae est oblivio Dei: qui enim
recedit ab uno termino, disponit se ad tendendum in alium. Duo
termini hominis sunt Dei fruitio: et Gehenna: et hoc est quod
dicit, convertantur etc. scilicet illi peccatores qui obliviscuntur
Dei mandatorum et beneficiorum ejus. Ps. 77: obliti sunt
beneficiorum et mirabilium ejus quae ostendit eis: Deut. 32: Deum
qui te genuit dereliquisti, et oblitus es domini creatoris tui. Ex
parte justorum est alia causa, quae petit vindictam de peccatoribus.
Sunt autem in justis duo quae exigunt vindictam: scilicet abjectio
temporalis, et virtus spiritualis. Quantum ad primum dicit: quoniam
non in finem oblivio erit pauperis. Res viles habentur despectui,
sermo traditur oblivioni; sed non sic traduntur oblivioni justi apud
Deum: Jac. 2: Deus elegit pauperes divites in fide, heredes
regni quod repromisit Deus diligentibus se. Matth. 5: beati
pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Ergo licet hic
videantur oblivioni traditi, hoc tamen non est in finem, scilicet
finaliter: Isa. 54: punctum in modico dereliqui te, et in
miserationibus magnis congregabo te. Et sequitur: et in misericordia
sempiterna misertus sum tui. Quando enim recordabitur, tunc puniet
opprimentes: Ps. 76: non obliviscetur misereri Deus, neque
continebit in ira sua misericordias suas. Quantum ad secundum,
patientia pauperum et cetera. Vel expectatio secundum Hieronymum.
Cum enim hic sustineant oppressionem patienter et paupertatem, ex
patientia merentur vindictam: nec expectatio peribit in finem, quia
consequentur bonum quod expectant. Aliter et in finem, qui scilicet
est vita aeterna. Sed numquid patientia est in patria? Dicendum,
quod non secundum essentiam, sed secundum fructum: secus de caritate
et justitia, quae erunt etiam secundum essentiam. Consequenter cum
dicit, exurge, praenuntiat divinum judicium: et circa hoc tria
facit. Primo excitat judicem. Secundo implorat judicium. Tertio
ostendit judicii fructus. Dicit quod non est oblitus in finem
pauperum: unde ipse quasi unus de pauperibus dicit, rogo ut non
differas usque in finem praemiare; sed exurge. Et circa hoc tria
facit. Primo repudiat pravum sive humanum judicium. Homo enim
humanitus absque ratione opprimens non confortetur, idest non valeat
facere quod vult: Prov. 29: cum impii sument principatum, gemet
populus. Secundo exposcit judicium alterius: judicentur gentes, non
secundum voluntatem humanam, sed in conspectu tuo, scilicet tuo
judicio, quasi, appello ad te. Act. 25: ante tribunal Caesaris
sto, ibi oportet me judicari. Ps. 23: judica me domine quoniam et
cetera. Tertio petit adjutorem: constitue legislatorem, scilicet
filium tuum: Isa. 23: dominus legifer noster. Vel aliter
constitue legislatorem, idest punitorem secundum legem tuam; secundum
enim legem poena infertur. Hieronymus habet: pone eis terrorem; alia
translatio: mitte eis amaritudinem. Glossa: non confortetur homo,
idest Antichristus: judicentur, idest puniantur. Fructus judicii,
quia recognoscunt se esse homines: sciant gentes quoniam homines sunt,
fragiles, peccatores et mortales. Isa. 28: vexatio dat
intellectum. Sic Alexander quando fuit percussus, recognovit se non
filium Jovis, sed mortalem, ut ipse ait suis militibus.
13. Hic ponit processum impiorum. Et primo ponit causam nequitiae
eorum. Secundo describit nequitiam, ibi, cujus maledictione et
cetera. Tertio contra eam implorat divinum auxilium, ibi, exurge
domine Deus. Causa nequitiae est duplex: scilicet permissiva et
inductiva. Secunda, ibi, quoniam laudatur peccator. Circa primum
tria facit. Primo ponit divinam dissimulationem, quae videtur causa
male agendi malis. Eccl. 8: quia non profertur cito contra malos
sententia, absque timore filii hominum perpetrant mala; unde subdit:
ut quid domine recessisti longe a nobis? Inquantum non punis
affligentes nos, et in hoc videris nos despicere, in
opportunitatibus, idest tempore in quo deberes ferre auxilium. Vel in
opportunitatibus, idest opportune hoc facis: quia sancti inde
proficiunt ad meritum vitae aeternae. Secundo ponit dissimulationis
effectum, dum superbit impius. Et ponit duplicem effectum in malis.
Superbiam, eo quod non statim puniuntur a Deo; et ideo dicit:
superbit impius, in potestatibus, incenditur pauper, idest
affligitur. Vel incenditur spiritualiter ex consideratione superbiae
impiorum et eorum peccatis: Psal. 68: zelus domus tuae comedit
me. Tertius effectus est, quia comprehenduntur in consiliis quibus
cogitant, quia consilia eorum finaliter destruent eos: Prov. 5:
iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum
constringitur.
14. Quoniam. Hic ponuntur tres causae inducentes ad peccatum.
Prima est adulatio. Secunda contemptus Dei, ibi, dixit enim in
corde suo. Tertia praesumptio, ibi, non est Deus: circa primum
tria facit. Primo ponit adulationem ejus. Secundo effectum. Tertio
divinam clementiam. Laudantur autem, secundum Glossam, peccatores
de duplici peccato: scilicet carnalis concupiscentiae quantum ad
seipsos, et injustitiae quantum ad proximum; ideo superbiunt. Sed
secundum Hieronymum, quoniam laudatur, et ideo exacerbavit, in
desideriis, quantum ad concupiscentiam, et iniquus, quantum ad
injustitiam contra proximum. Littera Hieronymi habet, vir avarus.
Alia littera, raptor: Isa. 5: vae qui dicunt bonum malum,
quoniam ita est. Exacerbavit dominum peccator, idest ad iracundiam
provocavit. Hieronymus habet totum hoc sub uno versu: et alius versus
incipit, ibi, peccator secundum multitudinem et cetera. Potest autem
legi secundum multitudinem irae suae non quaeret. Vel quia citra
condignum punit, vel quia magna ira non punit modo, ut fortius puniat
in futuro. Vel irae suae, scilicet peccatori, non quaeret, peccatum
Deus.
15. Non. Supra posuit Psalmista quasdam causas malitiae
impiorum: quarum una erat permissiva, quia Deus recedebat longe;
secunda inductiva, scilicet lingua blandiens: hic ponuntur aliae
causae motivae, scilicet intrinsecae: quae sunt duae: scilicet Dei
contemptus, et propria praesumptio. Secunda, ibi, dixit enim in
corde suo. Circa primum duo facit. Ponit primo, quod de Deo non
recogitat. Secundo, quod ejus judicia non formidat, ibi,
auferuntur. Circa primum duo facit. Quia primo ponit aversionem a
Deo, sive ejus contemptum. Secundo aversionis effectum, ibi,
inquinatae. Dicit ergo, non est Deus in conspectu ejus. Hieronymus
habet, in cogitationibus quia nihil de eo cogitat; et continuatur
sic: non quaeret Deum peccator, quia non est in conspectu ejus,
idest in intentione, vel cogitatione: Job 21: dixerunt Deo,
recede a nobis: scientiam viarum tuarum nolumus. Effectus est, quia
inquinatae sunt, idest sordent omni tempore viae suae. Viae
peccatoris sunt cogitationes, vel voluntates: Sap. 1: in malevolam
animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito
peccatis. Et dicuntur inquinari per peccatum, vel ad similitudinem
peccatorum praecedentis temporis. Hoc allegorice de Antichristo,
moraliter de peccatoribus dici potest: quia eo ipso quod Deus non est
in intentione eorum, convertunt se ad temporalia; ex quibus anima
inquinatur, inquantum permiscetur eis quae sunt pejora quam anima.
Sed anima permixta Deo, qui est anima melior, non inquinatur, sed
clarificatur; Thren. 1: sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata
est finis sui: Ps. 34: viae illorum tenebrae et lubricum: Hier.
2: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas
dissipatas quae continere non valent aquas. Hieronymus habet,
parturiunt viae ejus, quia peccatores proponunt facere diversa: Luc.
12: anima mea, habes multa bona reposita in annos plurimos, comede
et epulare. Et dixit dominus, stulte, hac nocte et cetera. Ps.
17: concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Temporalibus
adhaerens, in uno non infigitur, quia non sufficit: et propter hoc
diversa cogitat.
16. Auferuntur. Hic ostendit quomodo contemnunt divinum judicium.
Et primo ponit causam. Secundo ostendit effectum, ibi, omnium
inimicorum. Judicia tua, idest beneficia tua, auferuntur a facie
ejus, idest a mente et memoria ejus: et sic non timebit quia non
cogitat de eis: Prov. 28: viri mali non cogitant judicia: qui
autem requirunt Deum, animadvertunt omnia: Dan. 13:
declinaverunt oculos suos ne viderent caelum. Sed Hieronymi litteram
oportet extorte dicere omnes inimicos suos despicient, quasi scilicet
non credit judicia Dei. Et dominabitur, supple in corde suo. Vel
aliquando ex Dei permissione mali dominantur inimicis. Et haec est
causa, quare non cognoscuntur divina judicia: Habac. 1: ipse de
regibus triumphavit: ibidem: impius praevalet adversus justum
propterea egressum est judicium perversum. Alia causa est praesumptio
de seipso: et praesumunt duo. Stabilitatem; et hoc est quod dicit:
dixit in corde suo, non movebor a generatione, idest dominium meum non
extendetur ab una gente in aliam, non multis mala inferam: non
movebor, idest non amittam prosperitatem: Isa. 47: aggravasti
jugum tuum valde, dixisti in sempiternum ero domina. Hieronymus
habet, et dixit, in aeternum ero a generatione sine malo, idest
nunquam patiar malum: Apoc. 18: sedeo regina, et vidua non sum.
Et Luc. 3, in Glossa exponens unam: dixit peccator volens
perpetuare nomen suum non ibit per celebritatem et famam. Sine malo,
idest non faciam malum. Vel non movebor, idest non perveniam ad
possessionem domorum, sine malo, violentiae et injustitiae. Et sic
faciet Antichristus secundum Glossam. Vel ego Antichristus non
movebor, idest inquietabor, a generatione in generationem sine malo,
scilicet ero secundum quod est licitum.
17. Cujus. Hic ponit processum malitiae. Et primo in corde, de
quo jam dictum est. Secundo de ore. Tertio de opere, sedet in
insidiis et cetera. Circa primum duo ponit. Peccatum oris, quod
committitur tripliciter. Aliquando maledicendo Deum vel proximum quod
est in blasphemiam prorumpere: Isa. 1: blasphemaverunt sanctum
Israel. Quandoque maledicunt semiplene, quando timore retrahuntur.
Aliquando in injurias prorumpendo, et hoc est os plenum amaritudine,
Glossa, amaris verbis et minis. Eph. 4: omnis amaritudo,
indignatio, blasphemia et clamor tollatur a vobis. Aliquando
decipiendo, et hoc est plenum dolo: 1 Cor. 6: neque maledici
neque raptores regnum Dei possidebunt: Heb. 12: ne qua radix
amaritudinis sursum germinans impediat, et per eam inquinentur multi.
Secundo ponit radicem cordis, sub lingua, idest in interioribus
cordis labor latet: Glossa, idest iniquitas. Cogitat enim perficere
iniquitatem in qua laborat: Hier. 9: ut inique agerent
laboraverunt: Job 20: cum dulce fuerit in ore ejus et cetera. Vel
labor, quia aliis cogitat inferre laborem et dolorem: dolor, idest
pernicies ex labore sequens: Isa. 59: labia viri locuta sunt
mendacium, et lingua vestra mendacium et iniquitatem facit.
18. Hic ostendit processum malorum quantum ad corpus; et circa hoc
duo facit. Primo proponit eorum processum. Secundo processus
terminum, in laqueo, circa primum tria facit. Primo proponit cum
quibus insidietur, ibi, cum divitibus. Secundo, contra quos: ut
interficiat innocentem. Tertio quomodo insidiatur, insidiatur in
abscondito, dicit ergo. Mali non contenti locutione, laborant
perficere, unde sedet in insidiis, cogitans quomodo noceat aliis. In
occultis, propter simulationem: Eccl. 11: multae insidiae sunt
dolosi. Cum divitibus, idest consiliariis: Eccl. 13: venatio
leonis onagri in eremo, sic pascua divitum pauperes. Hieronymus habet
juxta vestibulum, idest cameram suam. Contra quos ostendit? Certe
contra innocentes: unde ut interficiat innocentem, corporaliter vel
spiritualiter: Exod. 23: insontem et justum non occides. Et
contra pauperes; unde oculi ejus in pauperem respiciunt: Isa. 3:
quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? Glossa,
Antichristus cum divitibus habebit consilium contra pauperes.
Hieronymus habet, oculi ejus in robustos, quia pauperes in
temporalibus non sunt robusti, sed in spiritualibus: Job 16:
hostis meus terribilibus oculis intuitus est me.
19. Insidiatur. Hic ponitur modus insidiandi. Et primo ponit
similitudinem, sicut leo in spelunca sua, scilicet sic principes mali
pauperes opprimunt: Prov. 28: leo rugiens et ursus esuriens,
princeps impius super populum pauperem. Secundo ipsum modum
insidiarum, insidiatur ut rapiat: Prov. 12: verba impiorum
insidiantur sanguini. Vel insidiatur ut rapiat pauperem, idest bona
pauperis per violentiam et fraudulentiam. Subdit modum rapinae dum
attrahit, alliciendo promissis, vel violentia, vel fraudulentia:
Prov. 7: blanditiis labiorum attrahit illum in sagena.
20. In laqueo. Hic ponuntur duo. Et primo, ad quid pervenit
eorum conatus. Secundo causam, ibi, dixit enim. Pervenit enim
conatus peccatoris secundum ejus intentionem ad prostrationem pauperis:
unde, in laqueo suo; sed secundum Dei ordinationem pervenit primo ad
evacuationem potestatis: unde, inclinavit se. Contingit enim
bellicosos quandoque in principio, postea converti ad delicias, et sic
facti effeminati expelluntur. Et ideo philosophus dicit, quod
servantes dominium, non faciant filios suos delicate nutrire: Eccl.
47: inclinasti femora tua mulieribus: Ps. 13: omnes
declinaverunt. Secundo ad totalem casum: Prov. 16: ante ruinam
exaltatio: quia signum ruinae exaltatio. Glossa exponit de
Antichristo. Hieronymus habet aliter, dum attrahit eum ad laqueum
suum, et confractum subjiciet et irruet viribus suis valenter. Leo
primo prosternit animal captum. Secundo subjicit. Tertio incumbit
super illud. Causa enim est falsa securitas quam concipit. Primo de
praeterito: quia oblitus est Deus, scilicet peccatoris. Contra
Eccl. 16. Ne dicas in corde tuo, a Deo abscondar et ex summo
quis mei memorabitur? Item ibidem, 23: delictorum meorum non
rememorabitur altissimus, et non intelligit quoniam omnia videt oculus
ejus. Secundo de futuro. Avertit faciem suam ne videat in finem:
Job 37: nubes latibulum ejus et cetera.
21. Exurge. Supra Psalmista diligenter prosecutus ordinem humanae
iniquitatis; hic quasi zelo ductus et exclamans implorat auxilium
contra hujusmodi nequitiam. Et primo implorat auxilium. Secundo
inducit orationes et exauditiones. Tertio praenuntiat suam
exauditionem. Secundum, ibi, ne obliviscaris. Tertium, ibi,
contere. Et petit unum, et aliud praesupponit: petit quod surgat,
exurge. Videtur dormire dominus quando patitur bonos affligi;
surgit, quando liberat: Isa. 53: consurge consurge, induere
fortitudine tua Sion: supponit divinam potentiam, exaltetur manus
tua, in potentia: et loquitur ad similitudinem percutientis irati
quando vult percutere hostem qui sublevat manum: Eccl. 36: alleva
manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. Isa.
26: exaltetur manus tua ut non videant. Videant et cetera. Et
confundantur zelantes populi. Rationes ponit, ne obliviscaris. Et
nota quod quia iste Psalmus est factus contra peccatores persequentes
justos, semper ponit ex una parte malitiam peccatorum, et ex alia
justorum afflictionem. Ponit ergo primo rationes. Secundo ostendit
eas efficaces, vide quoniam et cetera. Et ponit duas rationes: unam
ex parte justorum; et aliam ex parte malorum, ibi, propter quid
irritavit? Dicit ergo et exaltetur, quia alias videbitur verum quod
mali dicunt, te esse oblitum pauperum: Isa. 49: numquid potest
oblivisci mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et
si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui: Ps. 136:
adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Alia ratio
ex parte malorum qui gravius peccant si non puniantur: Eccl. 8: et
quia non cito profertur contra malos sententia et cetera. Et ideo
dicit propter quid; quasi dicat, propter hoc peccando Deum irritant
impii, quia non credunt ab eo requiri per poenas: Job 22: circa
cardines caeli perambulat, nec nostra considerat: et dicis quid novit
Deus; et quasi per caliginem judicat: Ezech. 9: dereliquit Deus
terram.
22. Vides. Fortificat rationes. Primo secundam, dicens, tu
solus vides laborem quem inferunt mali bonis, ut ex hoc tradas, idest
in posterum, eos in manus tuas, idest justitiae tuae, qui modo habes
eos in manibus potestatis tuae, et modo justitiam non exerces. Hoc
autem ignorant peccatores: quia ratio providentiae tuae eis ignota
est: Job 11: videns iniquitatem nonne considerat? Item ibidem
12: apud ipsum est fortitudo et sapientia, ipse novit decipientem et
eum qui decipitur: et adducit consiliarios in stultum finem, et
judices in stuporem: Rom. 11: incomprehensibilia sunt judicia
ejus. Vel, in manus tuas, idest filii tui: Joan. 13: sciens
quod omnia tradidit ei pater in manus. Vel secundum Augustinum hic
versus dictus est ex parte impiorum quod dixit in corde suo non
requiret, scilicet Deus. Et iterum dixit, quoniam vides tu
laborem. Praelatus aliquando videt culpam subditi, et non punit
timens laborem, vel etiam poenam a punito; et ideo dicit, impius
dixit: o Deus non punis: quia non te sequitur labor et dolor. Sed
prima est melior littera.
23. Tibi. Hic confirmat primam rationem; quasi dicat: non debes
oblivisci, quia tibi derelictus est pauper, unde ad te spectat cura de
eo. Isa. 52: gaude et laetare simul deserta Hierusalem: quia
consolatus est dominus populum suum. Omnes qui nihil habent in mundo
nisi solum Deum, auxilium eorum ad Deum solum spectat; 2 Paral.
20: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus refugii ut
oculos nostros dirigamus ad Deum. Sed signanter loquitur: homines
enim in mundo isto defendunt se quandoque per divitias. Ps. 48:
qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum
gloriantur. Quandoque per consanguineos et amicos et defensores; sed
qui non habent ista, derelinquuntur Deo, et ideo dicit, tibi enim
derelictus est pauper: Job 36: eripiet pauperem de angustia sua.
Item ibidem 3: flebam quondam super eo qui afflictus et cetera.
Thren. ult. pupilli facti sumus absque patre: Ps. 87: sicut
homo sine adjutorio. Et si sic de paupere ex necessitate; multo magis
de paupere ex spiritu: et hoc quantum ad primum. Quantum ad secundum
dicit, orphano tu eris adjutor, qui non habet defensorem: Ps.
67: patris orphanorum et judicis viduarum. Item 26: quoniam
pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem assumpsit me.
24. Contere. Hic annuntiat suam exauditionem. Et primo quantum
ad peccatores. Secundo quantum ad pauperes, ibi, desiderium pauperum
et cetera. Circa primum duo facit. Primo annuntiat cessationem
potestatis malorum, qua mala inferebant. Secundo cessationem ipsorum
malorum. Quantum ad primum dicit, contere brachium peccatoris, qui
contra Deum peccat: Isa. 14: contrivit dominus brachium, sive
baculum, impiorum, virgam caedentium populos et cetera? Et maligni,
qui peccat contra proximum: Ps. 36: brachia peccatorum conterentur
et cetera. Job 38: auferetur ab impiis lux sua, et brachium eorum
confringatur. Sed quandoque contingit quod aliquis tyrannus facit
malitiam, et licet ipse consumatur, in malitia durat. Sed non ita:
quia quaeretur peccatum illius, et non invenietur: idest opus peccati
illius actu transit, sed non reatus: et poena peccatoris manet. Vel
quaeretur peccatum illius et non invenietur, in mundo. 1 Mach. 2:
hodie extollitur, et cras non invenietur. Aliquando Deus permittit
aliquos peccare propter bonum quod inde elicit: sicut ex ira tyranni
passio vel patientia martyrum: et ideo hic invenitur locus malorum;
sed tunc non invenietur habere peccatum aliquam utilitatem. Sed
quomodo fiet hoc? Quia regnum Dei auferri non potest, ideo ab eo
impii conterentur, dominus regnabit in aeternum, quod comprehendit
omnia saecula, et in saeculum saeculi, idest aeternaliter. Vel in
saeculum, quod succedit saeculo: Dan. 4: potestas ejus potestas
aeterna quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur, et
vos impii peribitis de terra ista viventium: Ps. 1: tamquam pulvis
quem projicit ventus a facie terrae. Psal. 36: vidi impium
superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce
non erat; et quaesivi eum et non est inventus locus ejus.
25. Desiderium. Hic praenuntiat exauditionem ex parte pauperum;
et ponit tria. Primo exauditionem, ibi, desiderium. Secundo in quo
exaudivit, ibi, judicare. Tertio quo fructu, ibi, ut non apponat.
Circa primum ostendit quod exaudiuntur pauperes efficaciter, quia
Deus dat eis quod desiderant: Prov. 10: desiderium suum justis
dabitur. Aliquando vero exaudiuntur in particularibus desideriis, ut
exaudiuntur sancti in his quae plus desiderant. Item exaudivit,
velociter praeparationem: Isa. penul.: antequam clament, ego
exaudiam: Ps. 90: clamavit ad me, exaudiam eum. Exaudivit autem
in hoc, quod judicat pupillo, quia pupillus est: Isa. ult.:
judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis
terrae, scilicet humilibus. Humilis dicitur qui non innititur suae
virtuti; Joel. 2: judicium pauperum et cetera. Job 36:
judicium pauperibus tribuit. Et quo fructu? Ut non apponat homo,
scilicet territus: hoc non est bonum, quia superbia est. Ps.
130: si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Sicut
ablactatus et cetera. Item 11: linguam nostram magnificabimus.
|
|