|
1. In praecedentibus Psalmis posita est gratiarum actio pro
liberatione ab hostibus; hic ostendit fiduciam ex hoc conceptam. Et
loquitur ex persona hominis desiderantis Dei beneficia, qui
consequitur securitatem. Titulus, in finem Psalmus David:
Hieronymus habet, victor. Hoc supra expositum est. Hic Psalmus
potest exponi litteraliter de David: mystice autem de Christo, sive
allegorice. Moraliter vero de viro justo, et haereticis, ut exponit
Glossa. Primo ergo David proponit suam fiduciam, in domino
confido: quasi liberatus per justum Dei judicium deprimens peccatores
et exaltans pauperes: Hier. 17: beatus vir qui confidit in
domino, et erit dominus fiducia ejus: Dan. 3: non est confusio
confidentibus in te. Secundo ponit fiduciae ejus impugnationem, quae
fiebat verbis: quomodo dicitis et cetera. David enim fugienti
consulebant quidam ut iret ad loca munita et montes; vel ut ibi
latitaret ut passer est factus. Quomodo? Ecce peccatores et cetera.
Et exponitur dupliciter. Primo ut sint verba non David, sed
aliorum: quasi dicat: ideo transmigra, quia, tetenderunt arcum.
Vel sint verba David, quasi dicat, in domino confido: quia
tetenderunt arcum, paraverunt peccatores sagittas et cetera. Et facit
tria. Primo ponit eorum pravam solicitudinem. Secundo perversam
intentionem, ut sagittent. Tertio injustam operationem, quoniam quae
perfecisti. Mystice de Christo sic: ego Christus in domino
confido: quomodo ergo vos Pharisaei dicitis, transmigra in montem,
idest ad legis observantias datas in monte Sinai: Deut. 33:
dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis; et nisi hoc
feceris, ecce peccatores intenderunt arcum et cetera. Idest
paraverunt se ad occidendum te et discipulos tuos; et hoc, quoniam
quae tu perfecisti destruxerunt, idest occiderunt. Vel moraliter
dicit fidelis haereticis, secundum Glossam, in domino confido,
tenens ejus fidem: quomodo ergo vos haeretici, dicitis, transmigra,
ad nos, in montem, idest Christum quem crediderunt habere haeretici?
Isa. 2: erit praeparatus mons domus domini in vertice montium: 2
Reg. 1: montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos,
neque sint agri primitiarum quia ibi abjectus est clypeus fortium.
Idest Judaeorum, vel magnorum haereticorum: Hier. 51: ecce ego
mons pestifer, qui corrumpo universam terram. Vel mons altitudo
intellectus quem fingunt se habere. Sed si hoc facerem, essem passer
levis, non mansionarius. Quoniam ecce peccatores, idest haeretici,
intenderunt arcum, idest ad se traxerunt sacram Scripturam, sicut qui
tendunt arcum: paraverunt sagittas, venenosa eloquia, in pharetra,
idest memoria vel scientia: Hier. 5: pharetra ejus quasi sepulcrum
patens. Hieronymus habet, sagittas suas super nervum, idest
chordam: intentio perversa, ut sagittent rectos corde, idest justos,
in obscuro, idest dolose: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua
eorum. Vel, in obscuro, idest subtilitatibus sacrae Scripturae.
Alia littera habet in obscura luna. Luna est Ecclesia: Cant. 6:
pulchra ut luna, propter ejus claritatem, et propter ejus
obscurationem. Claritas lunae est a sole; sic claritas Ecclesiae est
a Christo: Jo. 1: erat lux vera quae illuminat et cetera. Item
medius lunae globus est clarus, et medius obscurus; sic in Ecclesia
aliqui sunt clari, aliqui obscuri. Obscuratur autem luna, secundum
Glossam, quandoque per revolutionem, et sic fit obscura: quandoque
per eclypsim, et tunc in sanguinem convertitur: quandoque per
interpositionem nubis, et tunc fit nigra. Sic Ecclesia fit obscura
in novitate, quando non sunt in ea praedicatores et doctores;
sanguinea per persecutionem tyrannorum; nigra per nubes, idest per
seductionem haereticorum; et tunc vult sagittare. Hic ponitur injusta
actio eorum, quoniam quae perfecisti destruxerunt. Alia littera,
quoniam quem perfecisti; sed prima melior est, et secundum
Hieronymum, quoniam leges quas perfecisti destruxerunt: Isa. 48:
scio quod praevaricans praevaricatus es, et transgressorem ex utero
vocavi te: Hier. 2: a saeculo fregisti jugum, rupisti vincula;
dixisti, non serviam: quasi dicat: destruent legem tuam, quam tu
praecepisti servari. Exod. 33: innocentem et justum non
condemnabis; sed isti volunt eum occidere: Psal. 118:
dissipaverunt iniqui legem tuam; et Deus perfecit eam, quia dedit
eam: Psal. 147: non fecit taliter omni nationi: Matth. 5:
non veni solvere legem, sed adimplere. Si dicatur, quem perfecisti
destruxerunt, sic intelligitur de Christo, quem tu perfecisti.
2. Justus. Hic ponitur ratio fiduciae. Et primo ponitur
quaestio. Secundo solutio, ibi, dominus in templo et cetera.
Tertio solutionis ratio, quoniam justus dominus, et justitias
dilexit. Dicit ergo, sic faciunt isti; sed justus dominus
auctoritate videns hoc, quid facit? Hier. 33: hoc est nomen quod
vocabunt eum dominus justus noster. Solvit quaestionem, et ponit quid
facit hic justus. Et primo ejus judiciariam potestatem, vel
conditionem judicis. Secundo judicii discussionem, oculi ejus.
Tertio condemnationem concussorum, qui autem diligit. Judex si
semper punit, crudelis est; si semper parcit, remissus. Deus autem
utrumque facit; et ideo locum habet tribunal misericordiae; et hoc est
templum: Hebr. 4: adeamus cum fiducia ad thronum gratiae; et ideo
dicit, dominus in templo sancto suo: 1 Cor. 3: nescitis quia
templum Dei estis, et spiritus sanctus habitat in vobis? Habet etiam
locum justitiae, unde punit, scilicet caelum; et hoc est etiam,
dominus in caelo sedes ejus. Ubi enumeratur potestas ejus: Isa.
ult., caelum mihi sedes est. Templum dicuntur fideles propter
devotionem, caelum propter sapientiam. Item caelum dicitur cuna in
qua Deus sedet ut faciat eum caelum, idest secreta scientem. Item
dicitur anima templum Dei, quia in templo Deus adoratur. Similiter
in anima fideli: Matth. 6: intra in cubiculum tuum, idest secreta
animae tuae, et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito. Item ibi
offeruntur sacrificia: similiter in anima fideli: Psal. 50:
sacrificium Deo spiritus contribulatus. Item in templo funduntur
orationes ad Deum, ita in anima operatur Deus: Isa. 26: omnia
opera nostra operatus es in nobis domine. Item, quia Deus eam
sanctificat, et in eam descendit sicut in templum: Sap. 4: gratia
Dei in sanctos ejus, et respectus et cetera.
3. Oculi. Hic agit de discussione judicii. Et primo ponit divinae
cognitionis perfectionem. Secundo diligentem examinationem, ibi,
palpebrae ejus interrogant filios hominum. Tertio judicii aequitatem,
ibi, dominus interrogat justum et impium. Per primum nullus potest
occultari, quia videt affectum pauperis et impii, peccatoris et
justi: Ezech. 23: oculi domini lucidiores sunt super solem,
circumspicientes super omnes vias hominum, et profundum abyssi, et
hominum corda intuentes: Prov. 16: omnes viae hominum patent
oculis ejus; spirituum ponderator est dominus, idest cogitationum,
vel animarum secundum Glossam; et ideo dicit, oculi ejus in pauperem
respiciunt, ad miserandum: Psal. 30: miserere mei domine,
quoniam tribulor. Item Ps. 27: dominus protector meus, et in
ipso speravit cor meum et cetera. Ad protegendum etiam probando:
Ps. 33: oculi domini super justos. Item Ps. 31: in via hac
qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Et sic respiciens
examinat diligenter. Palpebrae ejus interrogant et cetera. Per
palpebras significatur discretio: quia sicut palpebrae oculi dirigunt
visum, sic discretio moderatur humanam sapientiam: Prov. 4,
palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Ipsa ergo discretio Dei
interrogat, idest probat et examinat: Sap. 1: cogitationibus impii
interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet. Et
quomodo? Quia quandoque punit, quandoque parcit, quandoque dat
beneficia, quandoque aufert: Job 6: sagittae domini et cetera.
Etiam claudit palpebras et aperit: Matth. 17: misereor super
turba et cetera. Item ibidem 21: auferetur a vobis regnum Dei:
Ps. 146: dat jumentis escam ipsorum et cetera. Interrogat filios
hominum, quia efficiuntur quidam ex ipsis meliores, quidam pejores;
vel quidam ex Scriptura efficiuntur mali, quidam boni: quia quidam
eam bene intelligunt et non fatigantur, sed exercentur; mali vero e
converso faciunt. Judicii aequitas ponitur: quia, interrogat justum
et impium, quia immittit flagella justis et injustis, et tribuit bona
temporalia bonis et malis: Sap. 11: hos, scilicet bonos, tamquam
pater monens probasti; illos autem, scilicet malos, tamquam rex durus
interrogans condemnasti. Propterea dicit, dominus interrogat justum
et impium, idest per tribulationes probat. Gregorius: poena inflicta
interrogat, si quis in tribulatione positus Deum veraciter amat.
Justum interrogat, idest examinat dominus ut praemietur: Sap.
10: reddidit Deus mercedem laborum sanctorum suorum. Sed impium
sive peccatorem interrogat, ut condemnetur: Matth. 23: ligatis
manibus et pedibus projicite eum in tenebras exteriores.
4. Hic ponitur condemnatio: et circa hoc duo facit: quia primo
ponit culpam; secundo poenam, ibi, pluet super peccatores. Ostendit
quod quantum est ex parte Dei, non est perditio malorum, sed ex parte
nostra; unde dicit, qui diligit iniquitatem, idest peccatum: Joan.
3: omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum
iniquitas est. Odit animam suam: Sap. 16: homo per malitiam
occidit animam suam. Sed quaeritur, quomodo quis se odire possit.
Dicendum, quod quodammodo odit peccator seipsum; sed simpliciter
nullus odit: Ephes. 5: nemo unquam carnem suam odio habuit. Sed
quod mali quodammodo odiunt seipsos, et etiam boni quodammodo se
odiunt, declaratur hoc modo. Anima nostra duas habet facies: unam
versus Deum secundum rationem, aliam versus carnem secundum naturam
sensitivam, quae tantum corporalia comprehendit. Et sicut quaelibet
res diligit proprium bonum, ita homo diligit illud quod aestimat animam
suam. Peccatores enim aestimant animam suam quod principaliter
intendunt: quia quaelibet res est illud quod est praecipuum in ea,
sicut rex dicitur regnum. Qui ergo naturam sensitivam habent
principale diligunt eam; qui autem intellectivam, eamdem amant.
Nullus ergo odit animam quantum ad id quod aestimat principale. Boni
ergo odiunt quantum ad naturam sensitivam; mali quantum ad
intellectivam. Secundo ponit poenam. Et hoc possumus exponere de
praesenti, vel de futuro. De praesenti sic, et servat metaphoram.
Dixit quod dominus est in caelo, quia ibi est sedes ejus; sed de
caelo venit pluvia: ideo eorum poena signatur cum dicitur, pluet super
peccatores. Et quid? Laqueos. Et si exponatur hic in praesenti,
notandum est, quod in peccato sunt quatuor. Primum est seductio;
unde dicit: pluet super peccatores laqueos. Quasi justo judicio
permittit eos illaqueari et seduci: Isa. 8: et offendentur ex eis
plurimi et cadent, et conterentur et irretientur et capientur.
Secundum est concupiscentia; et ideo dicit, ignis concupiscentiae:
Psal. 57: supercecidit ignis, et non viderunt solem, scilicet
carnalis concupiscentiae et cetera. Tertium est foetor infamiae; et
ideo dicit, sulphur. Sic pluit dominus super Sodomam et Gomorrham
igne et sulphure. Potest addi et quartum, scilicet inquietudo
mentis; et ideo dicit, spiritus procellarum: Isa. 57: cor impii
quasi mare fervens. Pars calicis eorum: quia calix est quaedam
mensura, et ipsi poenas habent secundum eorum peccata: Isa. 27:
in mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit judicabit. Sed si
exponatur de futuro, sic punientur ibi motus: quia ligabuntur ut nec
mala vitare, nec bona consequi possint; ideo dicit, pluet super
peccatores laqueos, idest colligantes sensus: et sic referuntur ad
odoratum sulphur, ad tactum ignis: Isa. 66: ignis eorum non
extinguetur: Apoc. 20: missi in stagnum ignis. Item affectus,
quia non quiescunt: quia, spiritus procellarum pars calicis eorum,
idest Daemones inquietantes, molestantes, et affligentes. Quoniam
justus dominus et justitias dilexit, ideo non expectandum est ab eo
nisi justitia: Hier. 9: ego dominus qui facio misericordiam,
judicium et justitiam in terra: Psal. 114: justus dominus in
omnibus viis suis. Aequitatem vidit vultus ejus vel facies, idest
aequitas visa est notitia ejus; quasi dicat: illis quibus innotescit
et quos diligit, aequitatem ostendit.
|
|