|
1. In praemissa decade Psalmista tractavit de persecutione, quam
ipse passus est ab Absalone filio suo, per quam figurabatur persecutio
quam passurus erat Christus a Juda; in hac autem secunda decade,
sicut ex titulis quorumdam Psalmorum apparet, agit de persecutione
quam passus est a Saule, per quam figurabatur persecutio quam
Christus erat passurus a principibus sacerdotum. Dividitur autem deca
hujus in duas partes. In prima petit liberari ab inimicis. In
secunda jam liberatus orat pro sui exaltatione in Psal. exaudiat te
dominus, qui quidem competit quantum ad historiam David. Quia mortuo
Saule David promotus est in regem: et quantum ad mysterium Christo,
cujus regnum in morte ejus confirmatum est: Phil. 2: propter quod,
quia scilicet factus est obediens patri usque ad mortem, Deus
exaltavit illum. In prima parte facit duo. Primo petit
liberationem. Secundo de liberatione gratias agit: et hoc in 17
Ps.: diligam te circa primum tria facit. Primo exaggerat
persecutorum malitiam. Secundo commemorat propriam justitiam, ibi,
domine quis habitabit. Tertio propter suam justitiam petit
exauditionis efficaciam, ibi, exaudi domine et cetera. Circa primum
duo facit. Primo reprehendit adversariorum dolositatem. Secundo
arguit eorum iniquitatem, ibi, dixit insipiens. Circa primum duo
facit. Primo commemorat dolositatem eorum. Secundo petit divinum
lumen, ne ab eis illaqueetur, ibi, usquequo domine. Hoc etiam satis
competit quantum ad historiam David, contra quem Saul dolose
procedebat. Praemittit autem huic Psalmo talem titulum, in finem pro
octava Psalmus David, quod expositum est supra. Circa primum tria
facit. Primo describit commemorationem dolositatis eorum; secundo
petit eorum destructionem, ibi, disperdat dominus; tertio ponit
rationis exauditionem, ibi, propter miseriam et cetera. Circa primum
duo facit. Primo describit eorum defectum; secundo subdit defectus
signum, ibi, vana locuti sunt. Circa primum sciendum est quod David
considerans malitiam adversarii contra se invalescentem, quasi
stupefactus, primo recurrit ad divinum auxilium dicens, domine salvum
me fac. Et merito: quia praeter eum non est salvator, ut dicitur
Isa. 45. Secundo enumerat eorum defectus. Duo autem praeservant
hominem a malo: scilicet timor Dei: Eccl. 2: qui timet Deum,
custodiet mandata illius: et amor veritatis; quia scilicet recta opera
dicuntur vera quasi concordantia regulae: quae si non sint recta,
pertinent ad infamiam. Aliqui enim etsi propter timorem Dei mala non
vitent, retrahuntur tamen ab eis propter infamiam. Sed aliquis nec
infamiam timet: unde dicitur Luc. 18, de quodam qui nec Deum
timet, nec hominem reveretur. Et ista duo excludit ab adversariis
Psalmista. Primo quidem timorem Dei, cum dicit, quoniam defecit
sanctus: sanctitas enim in timore et cultu Dei consistit. Unde et
divino cultui dedicata sancta dicuntur; quasi dicat: non invenitur in
hoc mundo homo qui Deum timeat. Mich. 7: periit sanctus de terra,
et rectus in hominibus non est. Secundo excludit veritatis amorem cum
dicit, quoniam diminutae. Sed quaerendum est, quare dicit,
veritates in plurali? Oseae 4: non est veritas Dei in terra. Ad
quod dicendum est, quod una est primordialis veritas, quae est in
intellectu divino. Joan. 14: ego sum via, veritas et vita.
Sicut autem ab una facie hominis diversae similitudines resultant in
diversis speculis, et in uno similiter speculo fracto; ita in diversis
animabus ab una veritate divina diversae veritates resultant. Et
similiter in una anima, quia non attingit ad simplicitatem divinam,
sed est composita ex quo est et quod est, apparent ab illa una veritate
qua sancta anima illustratur, diversae veritates: quae quidem
veritates, cum anima recedit a Deo per culpas, diminuuntur. Vel
dicendum, quod dicit veritates, propter triplicem veritatem creatam
quae est in sanctis: scilicet vitae, de qua Isa. 38: memento
quomodo ambulaverim coram te in veritate. Doctrinae. Matth. 21:
scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Et justitiae:
de qua Exod. 18: provide de omni plebe viros potentes et timentes
Deum, in quibus sit veritas. De ista veritate videtur loqui Psalmus
iste: scilicet de veritate justitiae; a qua quidem recessit Saul cum
persequeretur ipsum David injuste. Dicendum ergo est, quod hujusmodi
veritates diminutae sunt non a seipsis, sed, a filiis hominum, per
quorum culpas depravantur. Et quidem veritas vitae diminuitur, quando
bonum judicatur malum. Doctrinae, quando lux dicitur tenebrae.
Veritas vero justitiae, quando amarum judicatur dulce, et e
converso. Isa. 5: vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum;
ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem; ponentes amarum in dulce,
et dulce in amarum. Dicit autem sanctitatem deficere, quia cum sit a
Deo per gratiam, statim tollitur unico peccato mortali. Veritas
autem quasi successive diminuitur. Hieronymus habet, quoniam defecit
misericors: et quoniam diminuti sunt fideles, quia misericordia et
justitia requiruntur ad proximum. Proverb. 20: virum autem fidelem
quis inveniet?
2. Consequenter cum dicit, vana, ponit signum defectus
sanctitatis: et est duplex, scilicet vanitas et dolositas. Primum
signum defectus est vanitas: et quantum ad hoc dicit, vana locuti sunt
et cetera. Vanum est quod non habet subsistentiam. Vera ergo quibus
nihil vanitatis subest, sunt: unde 1 Tim. 1: finis praecepti est
caritas de corde puro, de conscientia bona, et fide non ficta: a qua
quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium. Hier. 9:
unusquisque a proximo suo se custodiat. Gregorius: sermo vanus,
vanae mentis index est. Item vanum est quod intellectu non tenetur:
etiam superflua verba vana sunt. Prov. 14: ubi plurima verba, ibi
frequenter egestas. Item vanum est quod non est stabile: et sic verba
de temporalibus vana sunt, Joan. 3: qui de terra est, de terra
loquitur: Isa. 29: de humo musitabit eloquium tuum. Sed ad quem
loquuntur vana? Ad proximum, cui debent dicere verum. Eph. 4:
loquimini unusquisque veritatem cum proximo suo. Secundum signum
defectus sanctitatis est dolositas; et quantum ad hoc dicit, labia
dolosa in corde et corde locuti sunt. Geminatio duplex cor
significat. Ostendunt autem ore se habere unum, corde autem habent
aliud. Ostendunt se dolere, et gaudent: diligere, et odiunt:
compati, et laetantur. Jac. 1: vir duplex animo inconstans est in
omnibus viis suis. Eccl. 2: vae duplici corde et labiis scelestis.
3. Disperdat. Hic petit destructionem eorum. Et primo petit eam;
secundo innuit causam, ibi, universa labia etc.: quasi bis perdat,
scilicet in anima et corpore. Hier. 17: induc super eos diem
afflictionis, et duplici contritione contere eos domine Deus.
Consequenter ponit causam malitiae eorum: et ponit tria: scilicet
fraudulentiam, quia, labia dolosa: est enim dolus, cum quis aliud
agit et aliud simulat. Dolus in corde concipitur, sed tegitur verbis
vel factis. Prov. 12: dolus in corde cogitantium mala. Hos
dispergit Deus, quoniam detegit: tunc enim non habet rationem doli:
dolus enim est occulta malitia. Unde non petit eorum destructionem,
sed malitiae detectionem. Vel petit eorum perditionem per gratiam.
Prov. 19: pestilente flagellato, stultus sapientior erit; unde
dicit, labia dolosa. Glossa, quasi ratio petitionis est dolositas.
Vel disperdet eos, quasi de malitia puniendo, ut ipsi in ea
incidant, justo Dei judicio, ut de Aman dicitur Esther 7, contra
Mardochaeum: suspensus est Aman in patibulo quod paraverat
Mardochaeo. Ezech. 3: linguam tuam adhaerere faciam palato tuo:
et eris mutus, quasi non audens ulterius fraudes facere. Prov.
21: mulctato pestilente, sapientior est parvulus. Ibidem 22:
stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit
eam. Secundo ponit jactantiam, et linguam magniloquam, de se apud
eos, qui eos magnos reputant. Ps. 72: posuerunt in caelum os
suum, et lingua eorum transivit in terram. Illud autem quod est majus
in alio consuevimus revereri, et quod minus non reputare. Ut ergo
appareant magni, et Deo aequales, contemnunt Deum, idest divinos
honores. Sic de Antichristo dicitur, quod adversus Deum deorum
loquitur. 2 Thess. 2: adversatur et extollitur super omne quod
dicitur Deus et colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se
quasi ipse sit Deus. Et de Anthioco 2 Mach. 9: justum est
subditum esse Deo, et mortalem Deo non paria sentire; et Act.
12, de Herode, quod acclamabat ei populus voces Dei et non
hominis. Et ne possent excusari quod non ex proposito fecerunt,
subdit: qui dixerunt, scilicet ex proposito, linguam nostram
magnificabimus. Tertio ponit eorum blasphemiam sive superbiam: labia
nostra a nobis sunt. Haec est enim prima species superbiae, quando
quis aestimat se habere a semetipso. 1 Reg. 2: nolite multiplicare
loqui sublimia, gloriantes. 2 Cor. 3: non sumus sufficientes
cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra a
Deo est. Secunda species superbiae est, quando aliquis vult in
aliquo gloriari prae ceteris; unde dicit, quis noster dominus est?
Job 21: quis est omnipotens ut serviamus ei? Oseae 7: reversi
sunt ut essent absque jugo, et facti sunt quasi arcus dolosus. Job
11: vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se
liberum natum putat.
4. Propter. Hic tertio ponit orationis exauditionem. Et primo
praemittit eam; secundo ponit ejus certitudinem, ibi, eloquia
domini; tertio ponit suam credulitatem, ibi, tu domine. Dicit
ergo, propter miseriam, idest multiplicem defectum, inopum, idest
carentium opibus, et gemitum, idest singultus, pauperum, idest parum
habentium. Psal. 9: tibi derelictus est pauper. Exod. 2:
audivit gemitus eorum, et recordatus est foederis. Nunc exurgam,
dicit dominus. Nunc in tempore opportuno. Psal. 9: adjutor in
opportunitatibus, in tribulatione. Isa. 9: tempore accepto
exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ponam in salutari tuo,
idest apponam, fiducialiter agam in eo, idest ego ero in eo. Hier.
1: ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum. Isa. 14:
dominus exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? Manus ejus
extenta: et quis avertet eam? Hier. 1: bellabunt adversum te, et
non praevalebunt, quia tecum sum ut liberem te. Et 39: erit tibi
anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait dominus.
Consequenter ponit promissionis certitudinem, eloquia domini, eloquia
casta: non adultera per admixtionem alicujus extranei; vel castigata a
superfluitate; vel incorrupta, quia castus quis dicitur ante
experientiam, sed continens post. Non vana, sed firma. Matth.
24: caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Secundo sunt plena veritate; unde, argentum igne examinatum.
Argentum est album sine maculatione, sonorum sine simulatione,
odoriferum sine infectione. Probatum terrae, idest a terra: Graeci
autem ablativo carent. Haec autem est translatio de Graeco, purgatum
septuplum, idest perfecte. Et respondet propheta, tu ergo, domine,
servabis nos a malo. Et custodies nos in bono a generatione hac in
aeternum. Ergo in circuitu impii ambulant, ita quod ad finem itineris
quem intendunt, nunquam venient, scilicet ut affligant alios, sicut
volunt. Isa. 59: semitae eorum incurvatae sunt. Et quare?
Quia, secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum: quia in
domo mea non solum sunt vasa aurea et argentea, sed lignea et
fictilia: et quaedam quidem in honorem sanctificata ad omne opus bonum
parata. 2 Tim. 2. Vel in circuitu, vitiorum, ambulant impii,
non pertingentes ad medium virtutis. 1 Reg. 25: anima inimicorum
tuorum rotabitur et cetera.
|
|