|
1. In praecedenti Psalmo Psalmista posuit adversariorum dolos; hic
contra eos petit remedium a Deo. Titulus, in finem Psalmus David,
hoc supra expositum est. Dividitur autem Psalmus iste in tres
partes. In prima ponitur conquestio; in secunda quaestio, ibi,
respice et exaudi me; tertio exauditio, ibi, ego autem in
misericordia tua. Conquestio tria continet. Admiratur divinam
dissimulationem, confitetur proprium defectum, conqueritur de
adversariorum potestate; secundum, ibi, quamdiu; tertium, ibi,
usquequo exaltabitur. Qui dissimulat injurias alicujus, hoc ideo
facit aut quia non recordatur ejus, aut quia non vult remedium
apponere; et ideo dicit, domine, ego gravor ab adversariis, et non
apponis remedium? Usquequo oblivisceris me in finem, idest finaliter
videtur quod velis me vitare. Isa. 49: dixit Sion, dereliquit me
dominus, et dominus oblitus est mei. Habac. 1: quare non respicis
super inique agentes, et taces devorante impio justiores se? Usquequo
avertis faciem tuam a me. Avertit faciem quando non ponit remedium
quis. Ps. 43: quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae
nostrae, et tribulationis nostrae? Hoc secundum historiam David,
qui diu est persecutus a Saule. Allegorice dicitur de patribus
veteris testamenti, qui continue expectabant Christum, et Deus quasi
oblitus eorum, differebat remedium adhibere; et dicunt, usquequo
domine et cetera. Usquequo avertis faciem tuam a me, idest
praesentiam filii tui a nobis. Vel, ut sit conquestio modernorum
justorum de secundi adventus dilatione, usquequo domine oblivisceris
me? Erit hoc usque in finem, idest in die judicii, vel usque ad
mortem? Et usquequo avertis faciem tuam a me, idest faciem gloriae
tuae, ut videam te facie ad faciem. Exod. 33: ostende faciem tuam
mihi. Ps. 79: ostende faciem tuam, et salvi erimus. Possunt
tamen assignari et multae causae, quare antiqui patres tantum
desiderabant adventum Christi in carnem. Prima propter exaltationem
humanae naturae, in cujus persona dicitur Thren. 1: vide domine,
quoniam facta sum vilis; sed exaltata est per incarnationem. Ps.
72: cum gloria suscepisti me, idest facta sum gloriosa, sicut
mulier ignobilis sublimatur si contrahat cum nobili viro. Inde est
quod omne peccatum post adventum salvatoris gravius est quam fuerit
ante. Sicut si mulier nobilis vel homo aliquam turpitudinem faceret,
est magis ignominiosus, quam si faceret unus rusticus. Secunda causa
est, ut liberarentur captivi de carcere Inferni sive Limbi: Job
17: in profundissimum Inferni descendent ossa mea; putasne saltem
ibi erit requies mea? Quasi dicat, non; sed per Christum liberati
sumus ab eo: Zach. 9: tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti
vinctum de lacu in quo non erat aqua. Tertio propter depressionem
Diaboli: Ps. 88: tu humiliasti sicut vulneratum superbum, idest
minorasti potentiam ejus. Quarto, quia per adventum Christi
pacificatus est nobis Deus; Ephes. 2: lapis angularis qui facis
utraque unum. Quinto propter delectationem quam sperabant habere cum
Christo, videndo, audiendo conversando cum ipso: Matth. 13:
beati oculi qui vident quae vos videtis et cetera. Moderni vero
secundum adventum desiderant. Primo, quia tunc exaltabimur: Sap.
3: judicabunt sancti nationes, et dominabuntur populis. Et iterum
ibid. 5: computati sunt inter filios Dei. Secundo, quia
liberabimur ab omni poena: Isa. 25: auferet dominus omnem lacrymam
ab omni facie, idest causam lacrymandi, vel poenam. Tertio, quia
liberabimur ab omni peccato: Isa. 25: opprobrium populi sui
auferet dominus de universa terra. Quarto, quia tunc eripiemur a
potestate Diaboli: Isa. 11: non nocebunt neque occident in
universo sancto meo. Quinto, quia liberabimur a servitute corporis:
Psalm. 141: educ de carcere animam meam: Rom. 8: ipsa
creatura liberabitur a servitute corruptionis. Sexto, quia videbimus
Deum facie ad faciem: 1 Joan. 3: scimus quoniam cum apparuerit,
similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: Hier. 21:
omnes cognoscent me a minimo usque ad majorem. Vel potest esse
conquestio cujuslibet hominis justi pressi adversitate, vel corruptione
peccati et concupiscentiae.
2. Hic confitetur proprium defectum: et circa hoc duo facit. Primo
ponit anxietatem cordis. Secundo dolorem consequentem; ibi, dolorem
in corde meo per diem. Quantum ad primum dicit philosophus in
Rhetor.: timor consiliativos facit. Hoc idem habetur Isa. 16:
ini consilium, coge consilium. Sic homo aliquando in adversitate et
tentatione consiliatur quomodo resistat; et ideo dicit, quamdiu ponam
consilium in anima mea, idest quandiu oportet me habere nova consilia
ad resistendum inimicis? Sic patres veteris testamenti habuerunt
diversa consilia ad figurandum Christum. Quando autem homo in
consilio accipit unam viam, et tamen deficit ab ea, tunc sequitur
dolor; et ideo dicitur: quamdiu ponam, domine, consilium in corde
meo, idest quotidie, dum continue deficio: Hier. 8: dolor meus
super dolorem, in me cor meum moerens.
3. Hic conqueritur de prosperitate inimici, qui exaltabitur,
scilicet Saulis super David, et inimici qui ducit in consensum
peccati, et carnis, quoniam habent concupiscentias suas: Habac.
1: propter hoc non pervenit usque in finem judicium, quia praevalet
impius adversus justum.
4. Secunda pars hujus Psalmi ponitur oratio sive petitio. Et primo
ponitur petitio respondens divinae dissimulationi. Secundo proprio
defectui, ibi, illumina oculos meos et cetera. Tertio prosperitati
inimicorum, ibi, ne quando dicat et cetera. Primo dicit de divina
dissimulatione oblivione et aversione; quasi dicat, respice, idest
converte qui avertis tunc oblitus. Nunc exaudi me; Isa. 64:
respice, populus tuus omnes nos. Secundo ponitur petitio
correspondens proprio defectui: unum ex multis consiliis, et aliud ex
doloribus. Et ideo, quia non habeo consilia ex me, illumina oculos
meos, ne unquam obdormiam in morte, idest doce me. Item Luc. 1:
illuminare his qui in tenebris et cetera. Hoc competit ad litteram
David fugienti a facie Saulis, quem oportebat saepius cavere, ne
aliquando in manus ipsius incideret et occideretur. Similiter et
quamdiu homo solicitus est ut peccato resistat, non cadit in mortem;
sed quando dormit, occiditur. Sic 2 Reg.: quando Isboseth
dormiebat, et ancilla purgabat triticum, occisus est: Eph. 5:
exurge qui dormis. Petitio contra adversarium, ne quando dicat
inimicus. Et ponit duo. Primo petitionem. Secundo ejus rationem,
ibi, qui tribulant me. Illumina, ne quando dicat inimicus,
exultando: praevalui adversus eum. Et Diabolus exultat quando tentat
et trahit in peccatum. Similiter, exurge domine, non praevaleat
homo: et hujusmodi est ut ratione gaudeat, quia exultabunt si motus
fuero, si dimisero statum justitiae, et labar in peccatum: Eccl.
18: post concupiscentias animae tuae non eas, et a voluntate tua
avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te
venire in gaudium inimicorum tuorum: Dan. 9: propter temetipsum,
Deus, inclina aurem tuam et audi, aperi oculos tuos et vide
desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen
tuum.
5. Hic signatur exauditio suae orationis: et circa hoc tria facit.
Primo ponit spem exauditionis. Secundo gaudium de exauditione facta,
ibi, et exultavit cor meum. Tertio gratias agit, ibi, cantabo.
Dicit ergo, in misericordia tua speravi, non in mundo: Thren. 3:
misericordiae domini multae quia non sumus consumpti: non in potestate
mea, quia nulla est contra Diabolum: Job 41: non est potestas
super terram quae possit ei comparari. Et ponit hic tria per quae homo
juvatur contra Diabolum: scilicet per laetitiam spiritualem, per
orationem devotam, et per bonam operationem. Propter primum dicit,
exultavit cor meum in salutari tuo, non in temporalibus vel
vanitatibus, sicut faciunt peccatores, de quibus Job 21: gaudent
ad sonitum organi, et ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad
Inferna descendunt. Oseae 9: noli laetari Israel, noli exultari,
sicut populi, sed in salutari tuo, idest in Christo, qui ad hoc
venit ut salvet nos: Matth. 1: ipse enim salvum faciet et cetera.
Et haec laetitia armat hominem contra Diabolum: Prov. 17: animus
gaudens aetatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.
Secundum est oratio sive laus Dei: unde addit, cantabo domino,
idest laudabo eum: Ps. 21: qui timetis dominum, laudate eum.
Laus enim Dei multum valet ad expugnandum Diabolum: Matth. 17:
hoc genus Daemoniorum non ejicitur nisi per orationem et jejunium:
Habac. 3: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in Deo Jesu
meo. Et hoc pro beneficiis concessis: et ideo sequitur. Qui bona
tribuit mihi, idest qui bona tribuit. Jacob. 1: omne datum optimum
et cetera. Et dicit, bona, quia sunt quaedam bona temporalia quae
dominus tribuit: Matth. 15: tradidit illis bona sua, et uni dedit
quinque talenta et cetera. Item, bona spiritualia, quae sunt bona
gratiae et virtutes: 1 Cor. 12: divisiones gratiarum sunt et
cetera. Haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens
singulis prout vult Job 2: si bona suscepimus de manu domini et
cetera. Item bona gloriae: Psal. 26: credo videre bona domini in
terra viventium. Haec omnia bona tribuit dominus; et ideo merito
laudandus est: Eccl. ult. danti mihi sapientiam, dabo gloriam.
Tertium est bonum opus, de quo subjungitur, psallam, idest
operabor. Psallere est manu tangere Psalterium. Hieronymus: semper
aliquid boni facito, ut te Diabolus inveniat occupatum; Matth.
12: cum immundus spiritus exierit ab homine etc. usque ingressi
habitant ibi et cetera. Fiunt et cetera. Nomen domini, idest ad
laudem nominis domini altissimi: Luc. 1: gloria in altissimis
Deo: Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant
et cetera.
|
|