|
1. Supra Psalmista exprobravit dolositatem inimicorum; hic ponit
eorum malitiam. Titulus, in finem Psalmus David. Et circa hoc duo
facit. Primo manifestat eorum malitiam. Secundo ponit spem
liberationis suae ab eis, ibi, nonne cognoscent et cetera. Et circa
primum duo facit. Primo proponit eorum malitiam. Secundo certificat
hanc malitiam eis inesse, ibi, dominus de caelo et cetera. Prima in
duo. Primo proponit radicem malitiae eorum. Secundo processum
malitiae, corrupti sunt etc. sicut dicitur Eccl. 10: initium
omnis peccati superbia, et initium superbiae hominis apostatare a
Deo. Quod homo ergo non habeat Deum in corde, principium malitiae
est; et ideo dicit, dixit insipiens in corde suo, non est Deus:
Sapien. 1: in malevolam animam non introibit sapientia, aut
habitabit in corpore subdito peccatis. Sed numquid potest dicere?
Dicere in corde est cogitare. Sed numquid potest cogitare Deum non
esse? Anselmus dicit, quod nullus potest. Item Damascenus.
Cognitio Dei naturaliter omnibus est inserta: naturaliter cognita
nullus potest cogitare non esse. Sed sciendum, quod de cognitione
Dei dupliciter loqui possumus: scilicet secundum se, vel quoad nos.
Si primo modo, sic procul dubio non potest cogitari non esse: nulla
enim propositio potest cogitari falsa ex sua natura, cujus praedicatum
includitur in definitione subjecti. Notandum est autem, quod in Deo
est aliter esse quam in aliis; quia esse Dei est ejus substantia.
Ergo qui dicit Deum secundum se, dicit ipsum esse; et ideo secundum
se non potest cogitari non esse. Et verbum Damasceni solvitur: quia
quod naturaliter insertum est, indeterminate scitur, scilicet quod
Deus sit, sed non idem: quod Deus: sed per fidem habetur. Deus
dicitur a Theos quod est ardere omnem malitiam. Tunc ergo dicit
aliquis quod non est Deus, quando cogitat quod non est omnipotens: et
quod non habet curam rerum humanarum: Job 21: quis est omnipotens
ut serviamus ei? Potest referri ad Judaeos dicentes Christum hominem
purum esse, non Deum. Jo. 10: tu homo cum sis, facis teipsum
Deum. Qui Judaei, non credentes ipsum qui promissus erat in lege,
dicunt, non est Deus, iste scilicet qui nobis praedicat. Et hoc
dixit, insipiens, quia Dei sapientiam recipere noluerunt habentes
oculos mentis excaecatos; Ps. 81: nescierunt neque intellexerunt.
Sap. 2: excaecavit enim eos malitia eorum. Vel hic reprehenditur
peccator. Primo de peccato cordis in consensu, ibi, dixit
insipiens. Secundo de peccato operis, ibi, corrupti sunt. Tertio
de peccato consuetudinis, ibi, et abominabiles. Primo vocat
peccatorem insipientem; quia sapientiam non habet, ut dicit et
cetera. Item quia non sapiunt ei spiritualia; 1 Cor. 2: animalis
homo non percipit quae Dei sunt. Consequenter ponitur processus
malitiae, corrupti sunt et abominabiles. Sicut duae partes justitiae
sunt facere bonum et vitare malum; sic injustitiae duae partes sunt,
facere malum et vitare bonum. Et primo ponit primam partem. Secundo
secundam. Circa primam duo ponit. Primo perversitatem vitiorum.
Secundo abominationem eorum. In corporibus sequitur corruptio per
exhalationem naturalis caloris expulsi ab extraneo calore. Calor
namque naturalis animae est amor Dei. Quando ergo subintrat extraneus
amor concupiscentiae, et aliorum peccatorum, recedit Deus. Et ideo
cum dixit, non est Deus, statim subdit, corrupti sunt: Hier. 5:
negaverunt Deum, et dixerunt, non est ipse, scilicet peccatorum
damnator, justorum remunerator: Eccl. 21: cor fatui, scilicet
peccatoris, quasi vas confractum. Corrupti ergo sunt, peccatores per
malum actum: Jo. 3: erant autem eorum mala opera: quia postquam
per consensum amittunt bona gratuita, corrumpuntur in eis naturalia;
et ideo sequitur eos poena: Ps. 96: ignis ante ipsum praecedet,
et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Item quando corpus
putrescit, redditur abominabile. Sic anima hominis, quamdiu amor
Dei est in ea, est Deo accepta; sed quando corrumpitur per
peccatum, fit abominabilis. Abominabile est quod humanus appetitus
refugit: et ideo dicit, et abominabiles facti sunt, scilicet Deo et
hominibus peccatores per consuetudinem peccandi: Hier. 2: quam
vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Osee 9: alienati sunt in
confusione, et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Et
dixit: in studiis, quia per ea deveniunt abominabilia. Vel studiose
faciunt, secundum Hieronymum. Plus enim abominatur Deus studiosam
voluntatem peccandi, quam ipsum peccatum: Job 34: quasi de
industria recesserunt ab eo: et vias ejus intelligere noluerunt. Alia
littera habet, corrumpunt et abominati sunt studium, scilicet
sapientiae et disciplinae: Prov. 1: exosam habuerunt disciplinam,
et timorem domini non susceperunt: Ezech. 8: adhuc videbis
abominationes majores. Consequenter agit de vitatione boni. Non est
qui faciat bonum, quia non est justus in terra qui faciat bonum, et
non peccet, Eccl. 7. Usque ad unum, idest Christum, quia ipse
solus nec peccatum contractum habuit, nec commissum. Beata virgo
habuit contractum peccatum: Eccl. 7: virum de mille unum reperi,
mulierem ex omnibus non inveni. Vel, usque ad unum, quia nec unus
est qui perfecte faciat bonum. Verum est, supposito quod dixerunt,
non est Deus, et corrupti sunt.
2. Dominus. Hic primo certificat culpam. Secundo exponit, ibi,
sepulcrum. Peccatum certificatur per iniquitatem; et ideo hic ponit
Dei inquisitionem, dicens, vos dicitis quod non est Deus; sed
falsum est, quia dominus de caelo prospexit super filios hominum:
Prov. 16: omnes viae hominis patent oculis ejus. Prospexit ergo
mittendo filium suum dominus pater de caelo, idest de sinu pietatis
suae: Isa. ult. Caelum mihi sedes est. Vel de caelo, idest
Christus per quem judicabit peccatores. Vel aliter. Dicunt aliqui
quod Deus non cognoscit singularia et mutabilia, quia est immaterialis
et simplex et aeternus. Et sic non cognoscit secundum motus rerum, et
secundum modum suae cognoscibilitatis. Respondetur: immo: quia
cognoscit materialia immaterialiter, ut Dionysius concludit. Et ita
etiam cognoscit intellectus: et ideo dicit: de caelo, idest de
altitudine suae dignitatis et naturae. Prospexit super filios
hominum. Et vult invenire in nobis voluntate antecedente, qua vult
omnes salvos fieri, id quod pertinet ad salutem, scilicet ut
cognoscamus Deum per intellectum, et amemus per affectum, et
desideremus. Et ideo dicit, ut videat, idest, ut videre faciat,
quia ipse semper videt. Si est intelligens, per intellectum: Deut.
32: utinam saperent et intelligerent et cetera. Aut requirens
Deum, per affectum. Quid inveniet, cum hic quaesivit?
Contrarium: quia omnes declinaverunt; et ponit tria: scilicet
declinationem a Deo, inutilem operationem, et cessationem a bono.
Dicit ergo, omnes declinaverunt, scilicet a Deo: Deut. 21:
novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis de via quam
praecepi vobis: Oseae 4: non est veritas, non est scientia, non
est misericordia Dei in terra: Hier. 8: nemo quod bonum est
loquitur, nullus est qui agat poenitentiam de peccato suo. Item ex
hoc quod declinat a Deo, efficitur inutilis: quia illud est inutile,
quod non attingit ad id ad quod factum est. Homo autem factus est ad
fruendum Deo: Sap. 4: multigena impiorum multitudo non erit
utilis. Unde dicit: simul inutiles facti sunt. Item cessant a
bono, quia non est qui faciat bonum et cetera. Hoc jam expositum
est.
3. Sepulcrum. Hieronymus dicit, quod apostolus utitur testimonio
istorum versuum, sepulcrum patens et cetera. Et invenitur alibi in
sacra Scriptura Rom. 3, ubi dicit quod aliquam partem accepit ex
Isa. 59, aliam ex aliis partibus Psalterii, et non ex isto
Psalmo tantum, cum ipse Hebraeus esset, et sciret hoc in Hebraeo
non haberi; habetur tamen in editione vulgata, qua vulgus utitur, vel
quae non attribuitur alicui certae personae. A sepulcro patenti
exhalat foetor; et ideo supra Psalmista certificavit malitiam, sive
culpam inimicorum; hic autem exponit eam: et circa hoc duo facit.
Primo ostendit, quomodo sunt peccatores inutiles aliis. Secundo
quomodo sibi, ibi, contritio et infelicitas. Circa primum duo
proponit. Primo quomodo noceant aliis verbo. Secundo quomodo facto,
ibi, veloces et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
promptitudinem oris ad nocendum. Secundo modum nocendi, ibi, linguis
suis dolose agebant. Dicit ergo: sepulcrum patens est guttur eorum.
Tale autem ad nihil aliud est paratum nisi ut recipiat cadavera: sic
os ejus qui semper est paratus ad mortificandum per detractionem, est
sepulcrum patens. Apoc. 9: de ore eorum procedebat ignis, et fumus
et sulphur. Vel nota voracitatem eorum, quia guttur servit etiam ad
comestionem. Sed quandoque nocet dolo, quandoque malitia, et
quandoque injuria. Et primo ponit dolum quem habent in lingua.
Linguis suis, exterius blande loquendo: Hier. 9: sagitta
vulnerans lingua eorum dolum locuta est; secundo dolum in corde:
venenum aspidum sub labiis eorum. Occultatum venenum mortificativum
est, sed venenum aspidum insanabile est, et incantari non potest:
Ps. 57: sicut aspidis surdae, et obturantis et cetera. Cujus
venenum dormiendo interficit: Hier. 5: inventi sunt in populo meo
impii insidiantes, quasi aucupes ad capiendos viros. Ibidem: sicut
decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo, qui dulci sono
attrahunt ad laqueum aves. In quo designatur crudelitas, et
pertinacia, et malitia: crudelitas, quia nituntur occidere:
pertinacia, quia semper odium est in corde ipsorum; et ideo dicit,
venenum et cetera.
4. Quorum os maledictione. Hic ostendit quomodo aperte nocent,
quia per verba detractoria: et amaritudine, idest amara verba: Lev.
19: non maledices surdo. Vel quando verba contra Deum dicit,
provocativa ad injuriam vel iram: Isa. 5: rugitus ejus ut leonis
veloces. Hic ostendit quomodo noceant facto. Ad effundendum
sanguinem: Prov. 1: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut
effundant sanguinem.
5. Contritio. Hic ostendit quomodo sint nocivi sibiipsis.
Dupliciter aliquis sibi nocet: perdendo scilicet bonum quod habet, et
deficiendo ab eo quod sperat. Dicit ergo: in viis eorum est
contritio, quia conteritur bonum quod habent: et infelicitas, quia
non perveniunt ad bonum speratum, scilicet felicitatem: Isa. 39:
vastitas et contritio in viis eorum, et viam pacis nescierunt; non est
judicium gressibus eorum. Vel contritio in mundo isto: infelicitas
post mortem, quae felicitati est opposita: Job 21: in diem
perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur: hoc provenit
ex uno quod est contra dilectionem proximi, quia viam pacis non
cognoverunt, scilicet quid sit. Vel viam pacis non cognoverunt,
scilicet Christum, quia viae ejus sunt viae pacis: Prover. 3:
viae ejus, viae pulchrae; et omnes semitae illius pacificae. Non
cognoverunt, quia ipsum Christum peccando occiderunt. Aliud contra
dilectionem Dei; unde dicit, non est timor Dei ante oculos eorum:
et ex hoc peccant: quia, ut dicitur Prov. 17, per timorem domini
declinat omnis homo a malo. Quia ergo hoc non habent, ideo sunt
sepulcrum patens.
6. Nonne. Hic agit de spe liberationis. Et primo ostendit quod
impii non habent spem: quia nonne cognoscent. Secundo ostendit quae
sit hujusmodi spes, ibi, quis dabit ex Sion. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quod non cognoscent spem hanc. Secundo ponit
signum, ibi, consilium inopis. Movet primo quaestionem, et
interponit in se culpam impiorum, et loquitur sic. Dico quod sunt
sepulcrum patens, et quod non est Deus in corde eorum: sed numquid
cognoscent, quod dominus est in generatione justa? Quasi dicat: hoc
debent cognoscere, et quod dominus sit in ea: Hier. 14: tu in
nobis es, domine, et nomen sanctum tuum et cetera. Ps. 21: tu
autem in sancto habitas, laus Israel. Est ergo dominus in eo sicut
in templo. Et omnes qui operantur iniquitatem, scilicet quantum ad
Deum: et devorant plebem meam sicut escam panis, quantum ad
proximos, quos devorant auferendo bona eorum: Zach. 11: voret
unusquisque carnem proximi sui: Michaeae 3: comederunt carnem populi
mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt: Eccles. 24: panis
egentium vita pauperis: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Non
invocaverunt Deum, idest non habent spem de Deo: Isa. 59: Deum
non invocaverunt. Et sequitur ex hoc, quod non habent securitatem:
ideo dicit: illic trepidaverunt et cetera. Prov. 28: fugit impius
nemine persequente: Job 15: sonitus terroris semper in auribus
illius, et pax cum sit illi, semper insidias suspicatur. Sed qui
invocant Deum salvantur: Joel. 2: omnes qui invocaverunt nomen
domini, salvi erunt: Prov. 18: turris fortissima nomen domini.
Non ergo tales cognoscent, quia dominus in generatione justa est. Et
ostendit quod non, per signum; quia confudistis consilium inopis,
idest confusibilem reputastis, et blasphemastis quantum in vobis est:
et hoc est consilium inopis, ut sciat quoniam dominus spes ejus est:
Ps. 21: speravit in domino, eripiat eum, salvum faciat eum,
quoniam vult eum. Matth. 27. Qui dicit: si vis perfectus esse et
cetera. Item 19. Hoc consilium semper divites contemnunt: Prov.
1: despexistis omne consilium meum, et increpationes meas
neglexistis. Et unde? Quoniam dominus spes ejus est: quia non
habent in mundo unde sperent nisi in Deo, qui spes sanctorum est.
7. Omnes antiqui expectabant hoc. Gen. 49: non auferetur
sceptrum de Juda et cetera. Sed hoc expectabatur ex Sion, idest ex
Judaeis: Jo. 4: salus ex Judaeis est. Sed quando? Responsio:
hoc habebimus, cum averterit dominus captivitatem plebis suae, qui
sunt in captivitate peccati et carcere Inferni: Isa. 49: equidem
captivitas a forte tolletur, et quod captum fuerit a robusto. Et tunc
laetetur Jacob, idest populus Dei interius: et exultet Israel
exterius.
|
|