|
1. Supra Psalmista egit de malitia et dolo adversariorum; hic agit
de propria justitia. Et primo ostendit qualis sit justitia quam Deus
acceptat. Secundo, quasi gratias agens, ostendit qualis sit sua
justitia, ibi, conserva me. Titulus, Psalmus David. In Psalmo
isto duo facit: nam quasi sacerdos existens coram Deo consulit Deum.
Primo ponitur quaestio. Secundo responsio, ibi, qui ingreditur sine
macula. Praemittit ergo duplicem quaestionem: quia duplex est status
praesentis Ecclesiae et futurae. Primus est militantium: Apoc.
14: amodo jam dicit spiritus ut requiescant. Et hi duo status
signati sunt in veteri testamento. Quia primo habuerunt tabernaculum,
Exod. 26, quamdiu habuerunt bella et labores. 2 Reg. 7:
factum est cum dedisset dominus requiem David ab universis inimicis
suis, dixit ad Nathan: vides quod ego habitem in domo cedrina, et
arca Dei posita est in medio pellium? Postea fecit templum, quando
habuit pacem. Per tabernaculum designatur Ecclesia militans, per
templum in monte factum status futurae vitae: et ideo dicit, quis
habitabit in tabernaculo tuo? Idest in praesenti Ecclesia; quasi
dicat: quis est dignus habitare? Peccatores enim habitant numero,
non merito. Hieronymus habet, quis peregrinabitur? Ps. 67:
habitare facit unanimes in domo. Secunda quaestio, quis requiescet in
monte sancto tuo? Et dicitur mons sanctus, quia nihil est ibi
coinquinatum: Hier. 31: benedicat tibi dominus, pulchritudo
justitiae, mons sanctus: Isa. 35: via sancta vocabitur: Exod.
15: introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tuae,
firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, domine.
2. Qui. Hic ponitur responsio: et circa hoc duo facit. Primo
commemorat merita habitantium in praedictis locis, scilicet in
tabernaculo et in monte sancto Dei. Secundo praemium, ibi, qui
facit haec, non commovebitur in aeternum. Ponit autem decem effectus
virtutum. Sed actio virtuosi consideratur dupliciter. Primo per
comparationem ad se. Secundo per comparationem ad alios. Primo
proponit ea per quae homo bene operatur in se. Secundo ea per quae se
bene habet ad proximum, ibi, nec fecit proximo suo et cetera. In
se, quantum ad exteriora, in opere, et in locutione. In opere,
quantum ad duo. Primo, quod fugiat malum; et ideo dicit: qui
ingreditur sine macula. Vita ista quaedam via est ad vitam aeternam;
et ideo dicit, ingreditur, idest in via graditur: Ps. 41:
ingrediar in locum tabernaculi. Item 118: beati immaculati in
via. Sine macula, scilicet mortali, quia peccatum veniale non habet
maculam proprie: Eccle. 31: beatus dives qui inventus est sine
macula. Sed in Christo et in virgine Maria nulla omnino macula
fuit, et istis appropriatur temperantia, quia contra temperantiam
maculatur. Secundo, ut faciat bona; et ideo sequitur, et operatur
justitiam, idest ea ad quae justitia inclinat; et reducuntur ad eam
prout est specialis virtus. In sermone, primo, ut faciat bonum; qui
loquitur veritatem, idest faciat bonum locutionis: Isa. 33: quis
poterit habitare ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in
justitiis, et loquitur veritatem. Et dicit, in corde, contra illos
qui loquuntur veritatem, a casu, non ex proposito: Proverb. 12:
labium veritatis firmum erit: 1 Petr. 2: deponentes omne mendacium
et omnem dolum, quasi modo geniti infantes. Secundo, ut vitet
malum, scilicet dolositatem: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua
eorum dolum locuta est. Qui non egit dolum in lingua sua. Alia
littera, qui non est facilis in lingua sua: Prov. 25: urbs patens
et absque murorum ambitu, vir qui non potest in loquendo coercere
spiritum suum. Alia littera, et non est accusatio in lingua ejus;
quia scilicet non est detractor et relator; vel quia verba sua non sunt
accusabilia: Eph. 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat.
3. Nec fecit. Supra egit Psalmista de virtuosa operatione quam
Deus acceptat, connumerando ea per quae homo bene operatur in se; hic
autem connumerat ea per quae se bene habet ad proximum. Et hic quantum
ad proximum petit tria. Primo, ut ei non noceat. Secundo, quod non
consentiat nocenti: Rom. 1: qui talia agunt, regnum Dei non
consequentur; sed digni sunt morte non solum qui faciunt ea, sed etiam
qui consentiunt facientibus. Tertio, quod non decipiat ipsum. Dicit
ergo quantum ad primum, nec fecit proximo suo malum, nec corporaliter
nec spiritualiter: Rom. 12: nulli malum pro malo reddentes:
Gal. 6: dum tempus habemus, operemur bonum. Quantum ad secundum
dicit, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Aliquis
dicit aliquid contra aliud, sed non est sustinendum; et ideo dicit,
opprobrium non accepit, tunc scilicet, quando ille qui audit verba
detractoria contra eum, et ex his detestatur illum de quo dicuntur,
vel etiam ipse dicit aliis: Eccl. 19: audisti verbum contra
proximum tuum, commoriatur in te et cetera. Eccl. 28: sepi aurem
tuam spinis, et noli audire linguam nequam. Hieronymus: si non est
auditor, non est detractor. Bernardus: detrahere aut detrahentem
audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixero: Prov. 25:
ventus Aquilo dissipat pluviam, et facies tristis linguam
detrahentem: quia, ad litteram, detrahens cessat cum audiens
contristatur.
4. Ad nihilum. Hic ostendit quod non despiciat. In homine sunt
duo: scilicet vitium et virtus. Vitium est despiciendum; et ideo
dicit malignus, inquantum talis, ad nihilum est deductus, idest nihil
reputatur; et hoc est bonum: primo ad tollendum aemulationem:
quandoque enim aliquis malus exaltatur: Hier. 12: via impiorum
prosperatur et cetera. Sed propter hoc nullo modo debet eum reputare
magnum, sed debet eum despicere: 1 Mach. 2: gloria hominis
peccatoris stercus et vermis est: hodie extollitur et cras non
invenitur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus
periit. Vel aliquis magnus intendit nocere; sed ex quo est malignus,
contemnas eum: quia talium derogatio est nostrae vitae adprobatio:
Ps. 26: si consistant adversum me castra, non timebit cor meum,
idest peccatores. Sed virtuosum hominem reputa magnum; ideo dicit,
timentes autem dominum glorificat: Eccl. 25: quam magnus est qui
invenit sapientiam et scientiam, sed non est super timentem dominum.
Glossa aliter exponit, ad nihilum deductus est in conspectu ejus
malignus, idest Diabolus vinctus est ab eo: Joan. 2: vicistis
malignum et cetera. Dominus glorificat timentes dominum, scilicet
se. Sed prima expositio est magis litteralis.
5. Hic prohibet ne decipiat proximum. In tribus autem proximus
decipitur. Videlicet in promissis, et hoc per juramentum; et ideo
dicit, qui jurat etc. idest firmat ad decipiendum, quia non servat:
Zach. 8: juramentum mendax non diligas: Levit. 14: non
perjurabis in nomine Dei tui, et non pollues illud. Jurare non
pertinet ad virtutem, sed juramentum servare. Item in contractibus.
Unde: qui pecuniam suam non dedit ad usuram: Luc. 6: mutuum
date, nihil inde sperantes: et munera super innocentem non accepit:
Prov. 17: munera de sinu, idest Ecclesiae, impius accepit, ut
pervertat semitas judicii Deut. 23, prohibetur, quod non detur
fratri ad usuram, quia vendit quod non est, cum non habeat
usumfructum. Item in judiciis, quando dat sententiam contra
innocentes; et ideo dicit, et munera: Isa. 5: vae qui
justificatis impios propter munera: Job 19: ignis devorabit
tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Consequenter
ponitur praemium. Qui facit, idest servat, haec, omnia praedicta:
Jac. 1: estote factores verbi. Rom. 2: non auditores legis
justi sunt apud Deum, sed factores: non commovebitur in aeternum
idest hic habitabit in monte sancto meo: infra 124: qui confidunt
in domino sicut mons Sion, et cetera. Psal. 54: non dabis in
aeternum fluctuationem justo.
|
|