|
1. In praecedenti Psalmo enumeravit justitias quas Deus requirit ab
homine; hic autem ostendit quomodo justitiam sequebatur. Titulus
talis est: inscriptio tituli ipsius David. Et quantum ad litteram
significat quod editus est specialiter de his quae pertinent ad personam
David. Sed quia David gerebat etiam personam Christi ex ejus semine
nascituri, ideo quaedam hic de David, quaedam de Christo ponuntur.
Et ideo Petrus Act. 2: providebam dominum et cetera. De
resurrectione Christi dicit proprie dictum esse, et non de David.
Et secundum hoc tangit historiam in Psalmo isto de novo testamento,
secundum quod dicitur Joan. 18, quod Christo crucifixo imposuit
Pilatus titulum super caput ejus hic est Jesus Nazarenus rex
Judaeorum: et hic est quasi titulus regni ejus. Triplex titulus
consuevit describi. Aliquando in sepulcro alicujus: hoc est sepulcrum
talis. Aliquando in domo: haec est domus talis. Aliquando pro
triumpho, sicut Romae fiebat: et hic titulus Christi est, qui
triumphavit per crucem: Col. 2: palam triumphans illos in seipso,
expolians principatus et potestates. Signatur ergo hic, quod in
Psalmo specialiter de regno Christi agitur. Titulus Hieronymi talis
est, humilis et simplicis Psalmus David. Et signatur quod agitur in
Psalmo illo de simplicitate et humilitate David, sive singularis,
sive figurati, scilicet Christi. Dividitur ergo Psalmus iste in
duas partes. In prima ostendit sive ex parte sua, sive ex parte
Christi loquens, se soli Deo inhaerere. Secundo commemorat
beneficia quae a Deo recepit, ibi, benedicam dominum qui et cetera.
Primum ad simplicitatem, secundum ad humilitatem pertinet. Circa
primum duo facit. Primo ostendit quod soli Deo inhaeret. Secundo
rationem assignat, ibi, dominus pars et cetera. Circa primum tria
facit. Primo ostendit quomodo se habeat ad Deum. Secundo, quomodo
se habeat ad sanctos Dei. Tertio, quomodo se habeat ad inimicos
Dei. Secundum, ibi, sanctis. Tertium, ibi, multiplicate et
cetera. Ad Deum se habet ut sibi soli inhaerens: et hoc dupliciter:
per spem et fidem, ibi, dixi domino. Circa primum duo proponit:
scilicet signum spei, et ipsam spem. Signum spei, ibi, conserva me
domine: quasi: non confido per me servari posse: sed tu, domine,
conserva me, vel in se, vel in membris suis: Joan. 17: pater,
serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi. Et hoc, quoniam speravi
in te. Sed numquid speravit Christus? Dicendum est quod sic:
speravit quidem pro aliis vitam aeternam, pro se autem claritatem
corporis. Claritatem autem animae habuit in instanti suae
conceptionis. Dixi et cetera. Hic primo ponit actum fidei. Secundo
rationem assignat, ibi, quoniam bonorum et cetera. Actus fidei est
confiteri Deo, vel in corde credendo, vel exterius laudando, factis
approbando: Roman. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem
confessio fit ad salutem; et ideo, dixi, corde, ore, et opere,
quia Deus meus es: Gen. 28: erit mihi dominus in Deum. Et ideo
est, quia bonorum meorum non eges. Et hoc est proprium Dei: quia
infinitae bonitatis est, et nihil ei addi potest, quia est
substantiale bonum ad omnia extendens bonitatem sicut sol lumen, non
per participationem, sed per ipsum esse illuminans omnia. Cuilibet
autem alii creaturae potest addi, etiam sanctis, et propter hoc
aliquid eis accrescit, et ideo aliquo modo indigent nobis: sed Deus
solus non indiget bonis nostris: Job 33: porro si juste egeris,
quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? Hieronymus habet,
quoniam bene non est nobis sine te: quasi, ex hoc apparet quia tu es
Deus meus, quia tu es bonitas, nec mihi bene est sine te.
2. Sanctis. Hic ostendit quomodo se habet ad sanctos, etiam ut
legitur ex persona Christi. Et sciendum, quod voluntas patris sicut
voluntas Christi est, et inquantum homo, ut impleat voluntatem
patris: Ps. 39: ut faciam voluntatem tuam, Deus meus volui:
Thess. 4: haec est voluntas Dei sanctificatio vestra: Jo. 6:
descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus
qui misit me, patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam, sed
resuscitem illud in novissimo die. Christus autem multa voluit: et
hoc propter nostram utilitatem. Sed quid voluit? Pati, mori,
resurgere, ut nos vivificaret. Dicit ergo: Deus pater, omnes
voluntates meas mirificavit, idest mirifice adimplevit, in eis, in
quibus? Eis, in sanctis qui sunt in terra ejus, idest in Ecclesia
militante et triumphante. Hieronymus habet sic, sanctis qui sunt in
terra et magnificis, omnis voluntas mea in eis. Alia littera habet,
robusti. Et dato quod aliquis terrenus confidat in potestate robusti
exercitus, sed David dicit, ego speravi in te: Eccl. 2: nullus
speravit in domino, et confusus est. Et robusti mei sunt sancti tui,
qui magna faciunt: Ps. 100: oculi mei ad fideles, dicit
Christus, ut sedeant mecum. Quod ipse Christus diligat sanctos,
patet: Prov. 8: ego diligentes me diligo.
3. Multiplicatae. Hic ostendit quomodo se habeat ad adversarios
Dei, sive ad peccatores. Et primo ponit eorum conversionem; secundo
conversionis modum, ibi, non congregabo. Circa primum duo facit.
Primo proponit statum praecedentis culpae; secundo ponit statum
subsequentis gratiae, ibi, postea acceleraverunt. Dicit ergo,
multiplicatae sunt infirmitates eorum, idest diversa peccata. Vel
infirmitates, idest poenalitates ex peccato consequentes. Thren.
1: multi gemitus mei. Et ex hoc sequitur, postea acceleraverunt,
idest conati sunt ad curandum vitam, ut redimerent tempus perditum.
Et signanter hoc faciunt, quia, ubi abundat delictum superabundat
gratia: ut dicitur Rom. 5. Item post tribulationes homo currit ad
Deum. Osee 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me, venite,
revertamur ad dominum. Ps. 82: imple facies eorum ignominia, et
quaerent nomen tuum, domine.
4. Non. Hic ponit modum conversionis. Et primo ostendit ad quem
ritum convertantur; secundo, quomodo perfecte, ibi, nec memor ero et
cetera. Dicit ergo, acceleraverunt. Sed quomodo convertentur? In
veteri lege illi qui convertebantur, offerebant diversa sacrificia.
Sed ego adunabo ex diversis partibus ad fidem; sed non ut effundant
sanguinem: quia, ut apostolus dicit Hebr. 10, impossibile est per
sanguinem taurorum aut hircorum, auferri peccata. Non congregabo
conventicula eorum de sanguinibus, idest de ritu legis: sed haec
congregatio est de sanguine novo, idest Christi. Hebr. 9:
Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Heb.
10: una oblatione consummavit in aeternum sanctificatos et cetera.
Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti tui eruisti vinctos tuos de
lacu in quo non est aqua et cetera. Sed quomodo perfecta erit ista
congregatio? Quia non ero memor nominis illorum, quod habebant in
statu peccati, quia unus dicebatur fornicator, alius latro. Sed
nullus post conversionem debet sic nominari, quia hujusmodi nomina sunt
deleta. Vel, non ero memor peccatorum in judicio, cum congregabo
justos, venite benedicti, Matth. 25. Et hoc per labia mea, vel
per praedicatores meos. Sed dicetur eis, ite maledicti et cetera.
Hier. 15: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
Hieronymus habet: multiplicata sunt idola eorum: post tergum
sequentium non libabo libamina eorum de sanguine, neque assumam nomina
eorum in labiis meis; quasi dicat, te colo, non idola. Sed illorum
idola multa sunt. Oseae 8: multiplicavi post dorsum recedentes a
te. Hierem. 2: verterunt ad me tergum et faciem, nec ero particeps
libaminum eorum. Deut. 33: de quorum victimis comedebant adipes,
et bibebant vinum libaminum. Nec jurabo per illa idola.
5. Dominus. Hic assignat rationem suae inhaesionis soli Deo, quia
scilicet ipse solus est hereditas sua; quasi dicat: ideo solum huic
inhaereo, quia haec est hereditas mea. Primo dicit Deum esse suam
hereditatem. Secundo commendat eam, quod est contentus de ea, ibi,
etenim hereditas mea et cetera. Ipsa est bonum nostrum quo fruimur:
homines in mundo isto quaerunt possessiones et usus earum, sed
possessio sua est Deus; unde dominus, pars hereditatis meae,
intransitive, idest hereditas quae venit mihi in partem. Quidam
habent pro hereditate delectationes carnis. Sap. 2: haec est pars
et haec sors nostra. Alii autem alia delectabilia mundi; sed Deus
est sors mea. Thren. 3: pars mea dominus, dixit anima mea. Sed
non solum est hereditas mea, sed, pars calicis mei, idest calix meus
veniens mihi in sortem; quia tota delectatio mea et potus est Deus.
Ps. 22: calix meus inebrians quam praeclarus est. Vel Christus
habet hereditatem fideles; et hujusmodi hereditatis, scilicet
fidelium, Deus est pars, sicut dictum est, dominus pars calicis
mei, quia passio mea ordinatur ad Deum. Ipse etiam est dator hujus
hereditatis: tu es qui restitues hereditatem meam mihi, scilicet
aeternae gloriae. Et sic Christus loquitur ex persona suorum, qui
eam perdiderunt peccante primo parente. Vel, hereditatem, idest
claritatem corporis, quam perdidit homo peccando. Funes extenderunt
mihi in praeclaris. Divites terram mensurant fune. Deut. 32:
Jacob funiculus hereditatis ejus. Et ideo portio dicitur quasi
funiculus funis, idest portio mea cedit mihi in rebus optimis, quia
nihil melius ipso Deo. Hier. 3: tribuam tibi terram
desiderabilem, praeclaram hereditatem. Secundo ostendit quod sit ea
contentus: etenim hereditas mea praeclara est mihi; quasi dicat: non
solum hereditas mea in se praeclara est; sed est ita praeclara mihi,
quod nullo modo mutarem eam. Ps. 131: haec requies mea in
saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam.
6. Benedicam. Supra Psalmista posuit rationem quare soli Deo
inhaeret, quia scilicet ipse est pars hereditatis suae; hic
recognoscit beneficia. Et primo proponit beneficia suscepta; secundo
speranda, ibi, insuper et caro mea. Circa primum duo facit. Primo
commemorat beneficia suscepta; secundo ostendit gaudium quod habet ex
eis, ibi, propter hoc laetatum est cor meum. Commemorat ergo duplex
beneficium: unum in adeptione boni, aliud conservando contra mala.
Quantum ad primum dicit, benedicam dominum etc. ut intelligam quam
praeclara sit illa hereditas aeterna. Ps. 118: da mihi
intellectum, et scrutabor et cetera. Ps. 31: intellectum tibi
dabo, et instruam te. Eccl. ult.: danti mihi sapientiam dabo
gloriam. Dedit autem dominus homini rationem ad sapientiam, sed non
totaliter abstulit infirmitatem; sed hoc erit in gloria. Et primo
proponit eam; secundo ponit auxilium contra eam, ibi, providebam
dominum. Omnis homo habet a Deo secundum rationem lumen intellectus,
et justus reformatur lumine gratiae. Sed adhuc infirmitas carnis
restat; et ideo dicit, insuper adhuc increpuerunt me renes mei, idest
infirmitates meae, scilicet culpae, vel peccata. Et hoc, usque ad
noctem, idest usque ad mortem, increpuerunt me renes mei, idest
reprehensibilem me ostenderunt. Alia littera, quia in renibus
incentivum luxuriae sedem habet, et sic delectationem tentando
molestat. 2 Cor. 12: ne magnitudo revelationum et cetera. Sed
in Christo non sunt infirmitates culpae, vel infectionis, quia caro
ejus non repugnat adversus spiritum; et ideo intelligitur solum de
poena. Heb. 4: tentatum per omnia, quantum ad infirmitates
corporales. Sed si de nobis intelligatur, dicendum quod homo qui
donum intellectus habet, vel gratiam, dicat adhuc cum apostolo,
Rom. 7: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis
meae. Vel renes, idest Judaei sibi conjuncti, usque ad noctem,
idest usque ad passionem, sive usque ad passibilitatem carnis. Et
quia caro timebat passionem, ego in illa passione, providebam
dominum, erectis oculis in caelum, non in mundo. Providentia est
praevisio rerum fiendarum in futuro; sed visio sive conspectus est
rerum praesentium. Sed si adhuc tales renes impugnant, non est
timendum, quia paratum habet auxilium Dei. Et ideo primo ponit
recordationem auxilii, dicens, providebam dominum etc. quando
scilicet increpuerunt me renes mei. Ps. 24: oculi mei semper ad
dominum quoniam et cetera. Et hoc ideo quia a dextris est mihi ne
commovear, non ad sinistram. Prov. 3: dominus erit in latere tuo,
et custodiat pedem tuum ne capiaris. Isa. 50: stemus simul et
cetera. Propter hoc laetatum est cor meum. 1 Reg. 2: exultavit
cor meum in domino. Ps. 63: laetabitur justus in domino et
cetera. Et exultavit lingua mea etc., exterius, cum exteriori
gaudio prorumpit in laudem vocis. Isa. 12: cantate domino quoniam
magnifice fecit. Psal. 80: exultate Deo et cetera.
7. Insuper. Hic enumerat beneficia speranda. Primo quantum ad
resurrectionem carnis; secundo quantum ad animam, ibi, notas. Prima
in duo. Primo ponit spem resurrectionis; secundo modum, ibi,
quoniam non derelinques. Dicit ergo, dedisti mihi intellectum, et
astitisti mihi homini, sed insuper et caro mea requiescet in spe,
resurrectionis. Ps. 3: ego dormivi, et soporatus sum, et
resurrexi. Et etiam habebit caro mea spem in resurrectione. Sap.
3: spes illorum immortalitate plena est. Ratio, quia resurrectio
requirit unionem corporis et animae; et ideo non debuit anima conjuncta
divinitati remanere in Inferno; sed tamdiu debebat ibi stare, donec
probaretur veritas humanitatis, et verae carnis: nec plus decebat
relinqui in Inferno, ubi descenderat ad liberandum sanctos. Eccl.
24: penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes
dormientes, et illuminabo omnes et cetera. Item ex parte corporis,
quia nec dabis sanctum, idest corpus meum a te sanctificatum, videre
corruptionem, idest putrefactionis, vel resolutionis, quam non est
passus; sed mortis corruptionem passus est. Beneficia quae pertinent
ad animam commemorat, cum dicit, notas. Hoc refertur ad Christum
pro membris suis, et haec sunt documenta et praecepta, quae sunt via
in beatitudinem. Prov. 7: serva mandata mea, et vives; et ideo
dicit, notas mihi fecisti vias vitae. Secundo commemorat beneficium:
ubi tria dicit. Primo plenam Dei visionem, adimplebis me laetitia
cum vultu tuo, idest videbo vultum tuum. 2 Cor. 13: nunc
cognosco ex parte, idest imperfecte, tunc cognoscam facie ad faciem.
Plenam laetitiam: Joan. 16: ut gaudium vestrum plenum sit: quia
delectationes indeficientes, quia, in dextera tua usque in finem.
Isa. 51: laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et
laetitiam obtinebunt: et fugiet ab eis dolor et gemitus. Prov. 3:
longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et
gloria.
|
|