|
1. Supra describit Psalmista divinam justitiam, et ostendit quod
eam servabat; hic proponit orationem in qua petit exaudiri, propter
justitiam. Titulus, oratio David. Et est primus Psalmus qui
intitulatur ab oratione, quia hujusmodi totaliter est oratio; et ideo
ab oratione incipit, quia inter tribulationes singulare refugium est
oratio. Psalm. 108: pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi,
ego autem orabam. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. In
prima orat pro stabilitate propria; in secunda petit liberationem a
malo, ibi, ego clamavi. Circa primum duo facit. Primo petit
exaudiri; secundo proponit petitionem suam, ibi, de vultu tuo.
Considerandum est autem, quod in exauditione sit triplex gradus.
Primo ille cui fit petitio, audit verba. Secundo attendit sensum.
Tertio implet petitum. Primo ergo petit ut exaudiatur, dicens,
exaudi et cetera. Dan. 9: exaudi, domine Deus, orationem servi
tui. Secundo in exauditione ponit meritum petentis; et ideo dicit,
justitiam meam: quasi dicat: in me est meritum ut exaudias. Glossa:
justitia habet vocem apud Deum, qua penetrat caelum: Jac. ult.:
multum valet deprecatio justi assidua: Joan. 9: peccatores Deus
non audit: sed si quis Dei cultor est, hunc Deum exaudit. Secundo
petit quod intendat ad sensum orationis, intende deprecationem meam.
Glossa dicit: deprecationem, quae est pro malis amovendis. Alia
littera, intende ad canticos meos, quasi ad spiritualem intellectum:
Ps. 129: fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis
meae. Tertio quod audiat verba orantis; et ideo dicit, auribus
percipe orationem, quae est, non in labiis dolosis, sed simplicibus:
Isa. 53: dolus non fuit in ore ejus. Sed cum omnia audiat, quare
dicitur quaedam audire, et quaedam non? Sap. 1: spiritus sanctus
disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt
sine intellectu. Deus non dicitur audire nisi verba vera, et non quae
proveniunt ex labiis dolosis: et ideo dicit, non in labiis dolosis.
Ps. 11: labia dolosa in corde et cetera. Et sic dolosum
dupliciter accipitur: scilicet fictio respectu oris, et respectu
operis, cum opus non concordat ori. Pharisaeus qui dicebat, Luc.
18: non sum sicut caeteri hominum etc. non fuit exauditus; sed
alius qui non in labiis dolosis, sed recte orabat, fuit exauditus,
quia descendit justificatus in domum suam. Glossa: labia dolosa sunt
qui dicunt domine domine, et non faciunt voluntatem patris mei. De
vultu tuo. Judex non profert sententiam nisi audita petitione et
discussa causa. Et ideo hic petitionem ponit: et petit tria. Primo
sententiam. Secundo causae examinationem, ibi, probasti. Tertio
sententiae qualitatem, perfice. Circa primum duo facit. Primo petit
judicium. Secundo temperamentum, ibi, oculi tui. Dicit ergo, de
vultu tuo, idest de cognitione tua: judicium meum prodeat, idest pro
me: Hier. 10: corripe me domine, verumtamen in judicio, non in
furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. Sed hic petit judicium
non severitatis: Isa. 64: omnes justitiae vestrae quasi pannus
menstruatae, sed aequitatis, secundum quod patitur humana natura: et
ideo dicit, oculi tui videant aequitatem, idest judicent judicium
aequitatum: Isa. 11: arguet in aequitate pro mansuetis terrae:
Job. 22: aequitatem proponat contra me, et ad victoriam proveniet
judicium meum; quasi dicat: non peto judicium, quia causa mea tibi
examinata est. Quod causa sua sit examinata coram eo, ostendit cum
dicit, probasti et cetera. Et primo ponit ordinem examinationis.
Secundo quid sit inventum exponit, et non est inventa. Dicit ergo,
probasti cor meum. Differentia est inter probare et examinare:
probare quaerit rationem facti, examinare quaerit ipsum factum. Ratio
autem facti magis tangit cor, sed factum magis tangit corpus. Dicit
ergo, probasti cor meum, idest probatum ostendisti, quod non est
turbatum propter tribulationes quas patior. Deus cum examinat, tria
facit. Probat, visitat, et examinat. Probat cum dijudicat an
habeat cordis rectitudinem: quia si non habet, non curat examinare;
sed quando hoc habet, indiget examinari utrum habeat firmitatem:
Hier. 17: ego dominus scrutans corda et probans renes, qui do
unicuique juxta viam suam sed haec examinatio est dura et fortis, ita
quod nullus sustineret nisi adjutus ab eo: Job 6: quae fortitudo mea
ut subsistam et quis finis meus ut patienter agam? Nec fortitudo mea
nec caro mea aenea est. Et ideo praemittit visitationem Psalm.
88: visitabo in virga, vel adjuvando, vel corrigendo. Visitasti
nocte. Sed potest idem intelligi per noctem et ignem, quia turbat
animam: Job 30: nocte os meum perforatur doloribus: et incendium
facit hoc idem. Vel nocte, idest defectu spiritualis intelligentiae.
Quandoque quis habet rectum cor, et supervenit sibi tentatio et
negligentia; et haec est in nocte: et in hac visitat dominus adjuvando
contra tentationes, et negligentiam excutit et confortat: Ps. 49:
cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Vel nocte, idest quiete
et silentio, et tunc visitat per consolationes: Matth. 25: media
nocte clamor factus est, ecce sponsus venit. Examinasti igne, idest
tribulatione; quia tunc apparet si est bonus amicus, et non recedit:
Eccl. 6: est amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die
tribulationis. Invenitur autem per istam examinationem innocentia et
perfectio, quia examinat si in eo inveniatur innocentia. Hoc autem in
isto invenitur. Et primo ponit ejus innocentiam. Secundo
perfectionem, ibi, non est inventa in me iniquitas. Sed contra. 1
Joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos
seducimus, et veritas in nobis non est: et Prov. 20: quis potest
dicere, mundum est cor meum? Eccl. 7: non est homo justus in terra
qui faciat bonum et non peccet. Glossa, nec infans unius diei.
Dicendum, quod loquitur de iniquitate peccati per quam in tribulatione
recedit a Deo. Perfectio innocentiae invenitur in eo, intantum quod
non loquitur opera hominum, idest peccatum; quasi dicat: non solum in
corde, sed nec in ore ejus est iniquitas: Job. 6: non invenietis
in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis iniquitas personabit:
Eph. 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Vel sic:
non est inventa in me iniquitas, ut non loquatur os meum, cum post
sequitur, opera hominum etc.: quasi dicat, tu vidisti quod in me non
est iniquitas: et hoc, quia non decet me loqui, tu tamen vidisti
hoc. Prov. 27: laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et
non labia tua. Hieronymus habet sic: probasti cor meum, visitasti
nocte; conflasti me, et non invenisti cogitationes meas ascendere
super os meum; quasi dicat: non intantum turbatio processit, ut
veniret a corde ad os per murmura. Secundo exponit quo igne fuerit
examinatus, cum dicit, propter verba labiorum tuorum ego custodivi
vias duras. Viae durae sunt adversitates; et hoc sustinui, propter
verba labiorum tuorum, idest ut servarem verba, aut annunciarem verba
tua: Hier. 20: factus est sermo domini in opprobrium et in
derisum. Hieronymus habet, ut vias latas. Latrones quaerunt
diverticula ut lateant: ita David quando persequebatur eum Saul:
Ps. 17: posuit pedes meos quasi cervorum. Spiritualiter dicitur
de Christo punito inter latrones ut malefactor: Joan. 18: si non
esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Si incipias versum
ibi, propter opera hominum custodivi vias duras, dicas vias duras quae
sunt opera hominum: Prov. 4: viam sapientiae monstrabo tibi, ducam
te per semitas aequitatis, quas dum ingressus fueris et cetera.
Consequenter determinat quid petit: perfice gressus meos in semitis
tuis, scilicet justitiae: Job 4: ubi est fortitudo tua,
patientia, et perfectio viarum? Et hoc ut vestigia, idest affectus
meus, non moveantur a mandatis tuis. Vel petit Christus pro
Ecclesia ut gressus ejus perficiantur, et vestigia, idest
sacramenta, non moveantur. Item, cum ex actibus generentur habitus,
actus vestigia relinquuntur in voluntate. Vel ad litteram petit
David, quod non praecipitetur de praeruptis per quae transibat fugiens
Saul: 1 Reg. 24: sequebatur eum Saul per praeruptissimas
petras. Alia littera habet, sustenta gressus meos in calcibus meis,
et non labentur vestigia mea. Vel quod Christus secundum quod homo
perficiatur in sempiternum gloria divinitatis: Joan. 17: clarifica
me, pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus
fieret.
2. Ego. Supra petit Psalmista ut stabiliatur in bono; hic autem
petit ut liberetur a malo: et circa hoc tria facit. Primo petit
exaudiri in sua petitione. Secundo ponit eam, ibi, mirifica
misericordias tuas. Tertio exauditionem suae petitionis manifestat,
ibi, ego autem. Circa primum duo facit. Primo proponit spem
conceptam de Deo. Secundo ex hac petit se exaudiri, ibi. Inclina
aurem. Dicit ergo, ego clamavi. Videtur ordo praeposterus: quia
convenientius videtur dici, quoniam clamavi, exaudisti me. Et ideo
tripliciter exponitur. Uno modo secundum Glossam. Ego clamavi. In
clamore validior intentio mentis est, et libera. Tunc ergo clamant
qui cum magna devotione orant, et libertate cordis. Et unde hoc?
Quoniam exaudisti, dando scilicet libertatem. Gregorius: neminem
exaudit Deus nisi quem ut precetur inspirat, animam scilicet per
aliquam devotionem: Psalm. 118: concupivit anima mea desiderare
et cetera. Alio modo, secundum Augustinum 10 de Civit. Dei,
quod ly quoniam non designat causam, sed signum; quasi dicat: hoc est
signum quod clamavi, quia exaudisti me. Tertio modo, quia cum quis
exauditur semel, iterum fiducialius petit. Et ideo dicit, quoniam
exaudisti ego clamavi. Hieronymus habet, plane quoniam exaudisti.
Semper haec duo conjungit, clamorem, et exauditionem, quia qui sic
clamat exauditur: Jonae 2, clamavi de tribulatione mea ad dominum,
et exaudivit me: Psalm. 141: clamavi ad te, dixi tu es et
cetera. Consequenter petit exaudiri. Et qui exaudit primo audit;
ideo dicit, inclina, nisi dominus sit in alto loco, oportet quod
inclinet aurem ad audiendum illum qui est in imo. Dominus sedet in
majestate sua; et si vellet nostra agere secundum altitudinem suae
justitiae, non salvaremur, quia Isa. 64, quasi pannus menstruatae
omnes justitiae nostrae. Et ideo oportet quod inclinet, et tunc
exaudiat: Dan. 9: inclina domine aurem tuam, et audi.
3. Mirifica. Hic ponitur petitio: et est duplex. Prima de sui
liberatione. Secunda de inimicorum dejectione, exurge domine,
praeveni eum. Circa primum duo facit. Primo petit liberationem.
Secundo subdit necessitatem liberationis, ibi, inimici mei. Circa
primum tria facit. Primo petit misericordiam. Secundo salutem,
ibi, qui salvos facit. Tertio liberationis modum, ibi, custodi me
ut pupillam oculi. Dicit ergo, mirifica. Quod quis liberetur a
parvo hoste, non est mirum: sed cum quis liberatur a maximo malo, vel
hoste, hoc est mirum; et hoc petit, mirifica, idest mirabiliter
libera me. Et hoc non secundum judicium hominis, sed secundum
misericordiam tuam: Eccl. 36: innova signa et immuta mirabilia,
glorifica manum et brachium dextrum, excita furorem et effunde iram,
extolle adversarium, et afflige inimicum. Et hujus ratio est, quia
tuum est et proprium. Qui salvos facis sperantes in te: Eccl. 2:
nullus speravit in domino, et confusus est. Et salvas, a
resistentibus dexterae tuae. Dextera Dei sive virtus est operativa
spiritualiter in bonis: Prov. 3: longitudo dierum in dextera ejus,
et in sinistra illius divitiae et gloria. Dicuntur resistere dexterae
Dei Daemones sive peccatores qui impediunt spiritualia. Vel dextera
Dei dicitur Christus: Psal. 117: dextera Dei fecit virtutem.
Cui resistunt Judaei contradicendo ejus doctrinae: Jo. 7: quomodo
hic litteras scit, cum non didicerit? Et detrahendo illius
operationi: Jo. 9: non est hic homo a Deo qui sabbatum non
custodit: Luc. 11: in Beelzebub principe Daemoniorum ejicit
Daemonia. Sed est quaestio contra Psalmum (Ps. 75): tu
terribilis es, et quis resistet tibi? Nullus ergo suae voluntati
potest contradicere: Job 9: Deus cujus irae nullus potest
resistere. Et dicendum, quod nullus efficaciter potest resistere ei,
sed potest habere voluntatem sive propositum resistendi. Consequenter
ponit modum liberationis, quia diligenter et tute: ideo dicit custodi
me ut pupillam oculi. Pupilla oculi cum diligentia custoditur, quia
nihil quod laedere possit permittitur appropinquare; sic et facit Deus
in custodia servi sui: Deut. 32: circumduxit eum, et docuit et
custodivit quasi pupillam oculi sui: Zach. 2: qui vos tetigerit,
tangit pupillam oculi mei. Vel secundum Glossam, pupilla oculi
dicitur Christus dirigens: Eccl. 3: virtus visiva est in pupilla
qua discernimus bonum a malo, et Christus discernit fideles ab
infidelibus, et a bonis malos, ad hanc diligentem custodiam
manifestandam utitur duplici metaphora: scilicet umbrae et alarum.
Umbra enim refrigerat ab aestu, sic et tutela Dei refrigerat dans
securitatem. Item alis gallina pullos contra milvum custodit; sic et
Deus suis alis, quae sunt charitas et misericordia, justos defendit a
rapacitate Daemonum. Matth. 23: quoties volui congregare vos,
quemadmodum gallina congregat pullos sub alas, et noluistis? His ergo
alis Deus nos elevat ad superna: Ps. 88: misericordia et veritas
praecedent faciem tuam, beatus populus et cetera. Hier. 31: in
charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Vel pupilla
oculi dicitur anima; quia sicut pupilla quae est in medio oculi,
circumdatur multis pellibus ad defensionem, et homo apponit manum, et
fere omne quod habet, ne laedatur; sic debet homo facere pro anima:
Job 2: pellem pro pelle etc.: quia, ut dicitur Marc. 8, quid
prodest homini si mundum universum lucretur et animae et cetera. Vel
custodi me, ut pupillam oculi, idest ut Christum, sub umbra alarum
tuarum protege me, idest sub custodia Angelorum: Ps. 90:
Angelis suis mandavit de te et cetera. Vel duae alae sunt duo brachia
Christi extenta in cruce: Deut. 32: expandit alas suas, et
assumpsit eos atque portavit in humeris suis. Consequenter ostendit a
quibus competit liberari, quia a facie impiorum qui me afflixerunt;
idest a potestate et praesentia Daemonum, vel falsorum fratrum. 2
Cor. 11: periculis in falsis fratribus. Qui me afflixerunt,
tentationibus et persecutionibus. Exod. 1: oderant filios Israel
Aegyptii, et affligebant illudentes eis. Sic nos debemus petere
liberari a peccato: Eccl. 21: quasi a facie colubri fuge
peccatum.
4. Inimici. Hic ponit necessitatem liberationis: et circa hoc duo
facit. Primo proponit afflictionem quam patitur. Secundo
afflictionis similitudinem, ibi, susceperunt me. Circa primum duo
facit. Primo praemittit afflictionem. Secundo afflictionis modum,
ibi, adipem et cetera. Dicit ergo, inimici, Daemones, sive
peccata ita affligunt me, quod, circumdederunt animam meam, idest sic
undique concludunt, quod non inveniam viam liberationis. Et dicit,
animam, quia nihil quaerunt nisi animam. Hostes corporales quaerunt
tollere vitam; hostes vero spirituales quaerunt animam. Vel potest
intelligi de Christo, cujus animam Judaei suis malitiis
circumdabant; Ps. 117: circumdederunt me sicut apes et cetera.
Item Ps. 21: circumdederunt me canes multi, Concilium
malignantium obsedit me. Consequenter ponit modum; unde dicit:
adipem. Adeps in Scriptura quandoque in bono, quandoque in malo
accipitur. In bono, secundum quod signat devotionem mentis: Ps.
62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. In malo. Primo
secundum quod signat nequitiam cordis. Secundo oris. Tertio operis:
et ideo designat detestabilem malitiam: Job 21: viscera impii plena
sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. Et hoc est
multiplex. Quandoque delectatio de peccato quod faciunt: Prov. 2:
qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Item
superbia et falsitas: Job 11: vir vanus in superbiam erigitur, et
quasi pullum onagri se liberum natum putat. Item carnalis sensus.
Dicit ergo, adipem suum, idest carnalem sensum, vel superbiam, vel
delectationem: concluserunt, in se, ut non capiant spiritualem
sensum. Hieronymus habet, adipe suo, idest abundantia temporalium et
saecularis potestatis, concluserunt me. Secundo, quoad os, quia,
os eorum locutum est superbiam. Et hoc quando Judaei dicebant contra
Christum; Matth. 27: si es rex Israel et cetera. Tertio quoad
opus. Et primo ostendit quomodo procedit ad opus. Secundo causam
hujus, ibi, oculos suos. In operatione autem duo ponit. Primo
defectum. Secundo solicitudinem nocendi: et tamen quando quis
contemnit, non solicitatur nocere: et ideo dicit, projicientes,
idest despicientes: Isa. 33: projecit civitates, non reputavit
homines, et tamen circumdederunt me undique solicite. Et hoc fecerunt
Judaei Christo, quando projecerunt eum extra civitatem: Luc. 2:
et circumdederunt me, convenientes ad spectaculum ut irriderent,
Act. 7. Et hujus ratio est, quia non respiciunt ad Deum, sed ad
terrena: Ps. 3: non est salus illi in Deo ejus. Statuerunt
oculos suos declinare in terram, scilicet peccatores statuerunt
intentionem cordis sui declinare in terram, cum deliberatione et mora:
Prov. 17: oculi stultorum, idest peccatorum, in finibus terrae,
et ideo non recipiunt lumen gratiae: Eccl. 2: oculi sapientis in
capite ejus; stultus, idest peccator, in tenebris idest in peccatis,
ambulat. Dan. 13: declinaverunt oculos suos ut non viderent
caelum. Et hoc ad litteram fuit in Judaeis, cum dicebant, Joan.
11: ne forte veniant Romani, et tollant locum nostrum et gentem.
Vel in terram, idest in carnem Christi, cujus infirmitatem tantum
considerabant, et non ejus divinitatem: quasi dicat: statuerunt
oculos suos et cetera. De industria similitudo ponitur quantum ad
violentiam, quia, sicut leo paratus ad praedam susceperunt me, vel a
Deo, vel a Pilato milites: quantum ad fraudulentiam, quia, sicut
catulus leonis habitans in abditis. Leo in agro invadit: sed catulus
ejus in occulto morans, raptam praedam comedit vel invadit: Matth.
26. Osculo enim fuit traditus, de nocte captus, per falsos testes
condemnatus, et princeps sacerdotum scidit vestimenta sua.
5. Exurge. Hic ponit aliam petitionem, idest dejectionem
inimicorum; et ponit tria. Primo petitionem. Secundo expositionem,
ibi, eripe animam meam. Tertio petitionis rationem, ibi, de
absconditis. Circa primum duo facit. Primo petit occultationem
auxilii. Secundo destructionem adversarii. Dicit ergo: dormire
videris dum pateris me affligi, sed, exurge domine, praeveni eum, ut
citius subvenias quam nocere possit: et supplanta eum, idest destitue
eum quasi astute: Job 5: qui apprehendit sapientes in astutia
eorum: Prov. 19: astutia hominis supplantat gressus ejus.
Supplanta eum, in duobus: scilicet in mei liberatione; et quantum ad
hoc dicit, eripe animam meam ab impio, quia contra justitiam
persequitur me, et ideo impius est: Ps. 42: ab homine iniquo et
doloso eripe me. Et hujus ratio est, quia anima mea est framea,
idest gladius acutus ex utraque parte, qua destructus est Diabolus.
Et hoc proprie dicitur de anima Christi: Isa. 27: in die illa
visitabit dominus super Leviathan in gladio duro et forti. Dicit,
frameam tuam ab inimicis manus tuae, supple, eripe: Psal. 66:
intende animae meae, et libera eam. Vel, eripe frameam tuam ab
inimicis, idest aufer gladium et potestatem, quam habent a te: Sap.
6: data est vobis a Deo potestas. Et voluntatem quam habent a se:
Zach. 13: framea suscitare super pastorem meum. Vel, supplanta
eos, in eorum frustratione, et eripe animam meam ab inimicis manus
tuae, idest Christi filii tui; nam filius dicitur manus patris:
Deut. 32: tollam in caelum manum meam, idest filium meum.
Domine, a paucis de terra divide eos; quia propter hoc persequuntur
me, ut regnum suum stabiliant. Haec est duplex littera: in Psalmo
Romano sic, o domine dispartire eos in vita eorum; quasi dicat, ipsi
oculos habent ad terram, et ideo mala faciunt; sed tu exclude eos de
terra quam dedisti eis. Sed quomodo? Numquid ut vadant in unum
locum? Non, sed dispartire eos per totum mundum. Alia littera,
domine a paucis de terra dimitte eos; quasi dicat: divide eos de
terra, et a paucis, idest a societate electorum, in vita eorum,
idest dum vivunt. Vel quia legitur quod imminente destructione sunt
admoniti per Angelum, quod fideles recederent et irent in regnum
Agrippae. Et ideo, divide eos a paucis, idest Christianis, qui
sunt reservati. De absconditis tuis adimpletus est venter eorum,
idest de peccatis non confessis: Prov. 28: qui abscondit scelera
sua, non dirigetur: Job 31: si abscondi quasi homo peccatum meum,
et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Vel hic ponitur ratio
petitionis, et hujusmodi ratio est duplex: videlicet quia potest
referri ad peccata, vel ad beneficia de quibus sunt ingrati. Si primo
modo, sic. Primo ponit abundantiam peccatorum. Si secundo modo,
ostendit quomodo beneficia Dei derivabantur ad filios. Dicit ergo
quantum ad primum, de absconditis tuis adimpletus est venter eorum,
idest de peccatis quae sibi abscondita sunt: non quod non videat, sed
quia non vult ea videre: Habac. 1: mundi sunt oculi tui, domine,
ne videat malum; et ad iniquitatem respicere non possunt. Adimpletus
est venter eorum, idest conscientia, vel memoria, vel carnalis
concupiscentia, vel sensualitas. Saturati sunt filiis, idest
peccatis, vel malis operibus. Mala opera dicuntur filii malorum,
sicut bona opera filii bonorum. Alia littera habet, saturati sunt
porcina, idest immunditia peccatorum; et est expositio ejus quod
dicit, de absconditis: et diviserunt reliquias suas parvulis suis;
quasi dicat, derivantur ad filios, qui imitati sunt peccata eorum:
Sap. 4: ex iniquis omnes filii qui nascentur, testes sunt nequitiae
adversus parentes in interrogatione sua. Vel saturati sunt filiis,
idest ad utilitatem filiorum, et diviserunt reliquias suas parvulis
suis, qui eos ad peccatum, quantum in eis fuit, obligaverunt:
Matth. 27: sanguis ejus super nos et filios nostros. Vel.
Saturati sunt filiis, idest pro filiis: quasi: ita saturati sunt
peccatis, quod suffecit eis et filiis suis; idest reliqua peccata quae
non fecerunt ipsi, dimiserunt facienda filiis suis. Si secundo modo,
sic duo beneficia receperunt. Primo spiritualia, quia legem. Et
ideo dicit, de absconditis, sapientiae tuae, adimpletus est venter
eorum, idest carnalis sensus: Psal. 147: non fecit taliter omni
nationi. Secundo bona temporalia, quia, saturati sunt filiis, et
quod plus est, reliquerunt ea eis. Hieronymi littera habet ab illo
loco, eripe animam meam ab impio, quasi scilicet impius sit gladius
tuus: Isai. 10: vae Assur virga furoris, a viris manus tuae,
qui sunt mortui in profundo, quorum pars est in vita; quasi dicat,
eripe animam meam ab impio, idest a Saule, et a viris manus tuae,
qui contradicunt manui tuae, qui sunt mortui in profundo, idest
peccato, quorum pars est in vita, scilicet ista, quorum venter
adimpletus est et cetera. Saul secundum Glossam significat mortem;
et sicut mortuo Saule David regnavit in pace, ita Christus morte
devicta post resurrectionem.
6. Ego. Hic ostendit spem suae exauditionis: et ponit duo:
scilicet justitiam quam habet, et visionem Dei. Et consequuntur se:
quia per justitiam pervenitur ad Dei visionem: Ps. 14: quis
habitabit in tabernaculo tuo et cetera? Qui ingreditur sine macula,
et operatur justitiam. Alia littera, ego autem in justitia videbo
faciem tuam, et ideo apparebo in conspectu tuo, idest veniam ad
videndum te; et satiabor cum apparuerit gloria tua, idest quando
videbo te, replebor omnibus bonis: Psal. 102: qui replet in
bonis desiderium tuum, scilicet gloria tua, in qua omnia bona sunt.
Illi satiantur porcina, secundum Lxx. Nostra littera dicit, in
terra sanctorum et cetera. Isa. 26: tollatur impius ne videat
gloriam Dei. Ego autem satiabor: Hier. 3: cum apparuerit,
similes ei erimus.
|
|