Super Psalmo 17

1. In praecedenti Psalmo Psalmista petivit orando liberari ab inimicis; hic autem liberatus gratias agit. Et primo gratias agit de beneficio liberationis. Secundo prorumpit in laudem liberatoris, ibi, caeli enarrant gloriam Dei. Titulus. In finem puero domini David. Et locutus est verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu inimicorum ejus, et de manu Saulis. Et Psalmus iste de verbo ad verbum habetur 2 Reg. 22. Et historia est, quia 1 Reg. 19, legitur quomodo Saul quaerebat eum occidere: et eo mortuo 2 Reg. 2: iterum Abner et filius ejus fuit contra eum. Tandem victoriam habuit David contra eos. Et ideo fecit hunc Psalmum. Et Hieronymus dicit idem. Et quia per David significatur Christus, omnia ista referri possunt ad Christum, vel secundum caput, vel secundum corpus, scilicet Ecclesiam quia liberata est a Saule, idest morte: Saul enim interpretatur petitio, quia ad petitionem populi datus fuit, immo potius extortus. Unde non fuit datus ad permanendum. Sic Christus primo sustinet mortem, postea remanet quietus, secundum Glossam. Liberatur etiam ab inimicis omnibus, Judaeis et Daemonibus, et quantum ad corpus suum, idest Ecclesiam. Dividitur autem ista pars in tres. In prima in generali commemorat beneficium liberationis. In secunda ostendit potentiam liberantis, ibi, commota est. In tertia modum liberationis, ibi, misit de summo et cetera. Circa primum duo facit. Primo commemorat affectum quem concepit ex beneficio praedicto. In secundo ostendit effectum inde sequentem, ibi, laudans. Duplex affectus surrexit in eo ex hujusmodi beneficio; scilicet amoris et spei. Et primo ponit primum. Secundo secundum, ibi, Deus meus. Primo ponit affectum amoris ad Deum. Secundo rationem ejus, ibi, fortitudo. Dicit ergo: o domine qui me liberasti, ego semper, diligam te, quia in te manebo: Jo. 15: manete in dilectione: Ro. 8: certus sum, quia neque vita neque mors, neque Angeli, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Christi. Diligere enim est rationabilium, amare generale est: Judic. 5: qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilant. Ratio autem dilectionis alicujus est propter proprium bonum. Unde quando quis reputat bonum suum dependere ab aliquo, haec est ratio quare diligat eum. David reputabat totum bonum suum a Deo; unde dicit, diligam te, quia tu es fortitudo mea. Fortitudo habet firmare animum, ne quis recedat a bono propter difficultates imminentes. Quomodo autem sit ejus fortitudo, ostendit. Homo indiget fortitudine ad duo. Primo in bonis, ut stabiliatur in eis: et ideo dicit, dominus firmamentum, idest firmum fundamentum: 2 Reg. 22: dominus petra mea: Matth. 7: omnis qui audit verba mea et facit ea, similis est viro aedificanti domum suam supra petram. Item in malis: et hoc ad duo. Uno modo antequam adveniat, ut fugiat: unde dicit, refugium meum: Prov. 14: turris fortissima nomen domini: Psal. 103: petra refugium herinaciis. Alio modo, postquam evenerint, ut liberet; unde dicit, et liberator meus.

2. Deus meus. Hic ponit affectum spei: et differt inter spem et amorem: quia amor est vis unitiva: amamus enim aliquid inquantum reputamus illud nostrum; et ideo dicit quod ipse est fortitudo sua: Isa. 12: fortitudo et laus mea dominus, et factus est mihi in salutem. Spes importat defensionem ab extrinseco; et utrumque Deus facit. Vel sic. Objectum spei est bonum arduum futurum, possibile adipisci. Sicut ergo quis amat propter bonum jam datum, ita sperat futurum ex fiducia ex amore concepta, et ex similibus, inquantum credit similia in futurum recipere. Et ideo hic tria facit. Primo sperat refugium et firmamentum quod est in bonis. Secundo petit protectorium quod est in malis, quae jam evenerunt. Dicit ergo primo, Deus meus adjutor meus: Psal. 95: nisi quia dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in Inferno anima mea et cetera. Et ideo sperabo in eum: Eccl. 2: qui timetis dominum, sperate in illum, et cum oblectatione venient vobis misericordiae. Secundo speramus liberari a malis, quibus nondum subjecti sumus, quia defendit nos. Primo, ne laedamur. Secundo, quod ea vincamus et pro victoria coronat. Quantum ad primum dicit, protector meus. Hieronymus habet, scutum, quod protegit ne transfigi possit a malis; sic facit Deus: Ps. 63: protexisti me Deus a conventu malignantium. Quantum ad secundum dicit, et cornu salutis, quia animalia cornu impingunt; ita virtus Dei contra adversarios resistit, quia pugnat, ut vincat mala temporalia et spiritualia: Psal. 43: in te inimicos nostros ventilabimus cornu: et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis: 1 Reg. 2: exultavit cor meum in domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo, idest virtus mea. Quantum ad tertium, et susceptor meus. Quando quis vincit, suscipitur cum triumpho; sic etiam facit Deus: Joan. 14: iterum veniam et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis: Ps. 72: cum gloria suscepisti me. Simile habetur 2 Reg. 22. Consequenter ponit effectum sequentem, scilicet laudem. Laus est sermo elucidans magnitudinem virtutis, vel ex hoc saltem sequitur. Primo ergo ponit laudem. Secundo ejus efficaciam. Dicit ergo, laudans invocabo dominum; quasi dicat: ex hoc laudem propriam non habeo, sed quaero tuam, quia tu fecisti; Isa. 63: miserationum domini recordabor: laudem domini super omnibus, quae retribuit mihi. Et invocabo, te, secure cum efficacia, quia sic invocans, salvus ero ab inimicis meis: Joel. ult.: quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit.

3. Circumdederunt. Hic ponitur necessitas liberationis. Et primo magnitudinem liberationis ostendit. Secundo orationem quam fundit ad Deum, in tribulatione. Tertio ponit exauditionem, exaudivit. Nota quod ista tria sic sunt ad invicem ordinata, iniquitas, mors et Infernus, quod ex iniquitate homo inducitur ad mortem, et per mortem deducitur ad Infernum: et sicut primum est via ad secundum, ita est secundum ad tertium. Et ideo primo dicit de primo progressu. Secundo de secundo, quod de morte vadunt ad Infernum, ibi, dolores Inferni et cetera. Primo duo facit. Primo ponit modum. Secundo viam ad eam, scilicet iniquitatem, torrentes iniquitatis. Dolor mortis maximus est: 1 Reg. 15: siccine separas amara mors? Eccl. 41: mors, quam amara est memoria tua. Unde quando quis non potest eam effugere, tunc circumdant eum dolores; et tanto magis, quanto sunt ineffugabiles. Via est iniquitas: quasi: ideo timeo eam, quia, torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Torrens est fluxus aquae decurrentis cum impetu: Job 6: sicut torrens qui raptim transit in convallibus. Impetus ergo subitus iniquitatis interioris, puta subitae tentationis et gravis, est torrens impellens ad peccatum. Vel exterioris, sicut impetus alicujus hostis. Et hi, conturbaverunt me.

4. Dolores. Hic prosequitur secundum progressum; et ideo dicit, dolores Inferni, idest similes infernalibus: Gen. 57: lugens in Infernum descendam. Vel dolores qui concipiuntur ex timore Inferni. Et hi circumdant quando inevitabiles sunt. Et veniunt hi dolores, quia praeoccupaverunt me laquei mortis. Quae mors? Prov. 21: qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est: et impingetur ad laqueos mortis. Ecce necessitas. Sed remedium apposuit orationis. Et primo ponitur oratio; et ideo dicit, in tribulatione mea invocavi dominum. Oseae 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me: Baruch 3: nunc domine Deus et cetera. Isa. 55: quaerite dominum dum inveniri potest et cetera. Ps. 49 invoca me in die tribulationis et eruam te: Sap. 7: invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Consequenter ponitur orantis devotio, quia, ad dominum meum clamavi, idest cum magnitudine devotionis orantis: Ps. 119: ad dominum cum tribularer et cetera. Heb. 5: cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est: et dicit, ad dominum meum clamavi, non alienum. Deut. 10: dominum Deum tuum adorabis et cetera. Tertio ponitur exauditio, exaudivit. Duo dixerat: se invocasse et clamasse. Et ideo dicit exauditam vocem et clamorem. Unde? De templo sancto vocem meam exaudivit. Templum Dei est ipsa excellentia suae sanctitatis, quia dominus est templum suum: Apoc. 21. Templum non vidi in ea: dominus enim Deus omnipotens templum illius est et cetera. Item templum est ipse Christus: Joan. 2: hoc autem dicebat de templo corporis sui, in quo Deus est per unionem personae. Item anima justa, in qua Deus est per gratiam. 1 Cor. 3: templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Item beata virgo: Psal. 5: adorabo ad templum sanctum tuum, in qua, idest per quam exaudivit nos Deus: Ps. 33: exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Item Ecclesia: Ps. 10: dominus in templo suo. Et de quolibet templo isto exaudivit: 3 Reg. 18: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in loco habitationis tuae. Et non solum orationem dicit exauditam, sed etiam clamorem; ideo dicit, et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Et dicit, in conspectu, idest in oculis ejus, quia omnia videt: Exo. 3: videns vidi afflictionem et cetera. Vel in conspectu, idest in beneplacito: vel in corde, ubi ipse solus conspicit: 1 Reg. 16: homo videt ea quae apparent, Deus autem intuetur cor. Et introivit in aures ejus, per acceptationem: Jac. 5: clamor eorum in aures domini. Vel in aures, idest in clementiam ejus: Eccl. 15: oratio humiliantis se nubes penetrat.

5. Commota. Supra egit Psalmista de affectu concepto ex beneficiis liberationis; hic agit de potentia liberantis. Potentia agentis ostenditur ex effectu agentis; quae autem hic dicuntur, possunt ad duplicem Dei effectum pertinere: scilicet ad illum qui ostenditur in corporalibus, et ad effectum redemptionis. Et forte verius ad utrumque: quia ea quae hic dicuntur sub figura corporalium, spiritualiter complentur per effectum redemptionis. Effectus autem divinae potentiae maxime manifestatur in rebus corporalibus, quia spiritualia minus sunt nobis nota; et praecipue in illis quas homines admirantur; et haec sunt commotiones elementorum, scilicet terrae, aeris, aquae et ignis. Dividitur ergo pars ista in tres partes. Primo ostendit Dei potentiam in effectibus qui sunt circa terram. Secundo in permutationibus aeris. Tertio in permutationibus aquarum. Secunda, ibi, inclinavit caelos. Tertia, ibi, apparuerunt fontes aquarum. Sed si ad mysterium referatur, dividitur in duo. Primo ostendit fructum divinae redemptionis factae per Christum. Secundo modum ipsius, ibi, inclinavit caelos. Prima in duo. Ad primum referendo, primo agit de effectu terrae, quae est ab imo. Secundo de eo, qui a summo ascendit. Si mystice, sic ostenditur duplex effectus redemptionis: scilicet poenitentia peccatorum, et devotio justorum, ibi, ascendit. Sed secundum quod refertur ad corporalem effectum, qui est ab imo terrae, maxime mirabilis effectus est terraemotus et cetera. Hic tria tangit. Primo ipsam commotionem. Secundo id quod mirabilem eam reddit. Tertio ejus causam. Dicit ergo, commota est et contremuit terra. Dupliciter aliquid movetur. Uno modo movetur aliquid de loco in locum: et sic non movetur terra. Alio modo ad modum trementis: et sic mirabilem facit esse terraemotum concussio montium: quia si terra mollis moveretur, non esset mirabile; sed quando moventur montes, tunc mirabile est; et ideo dicit, conturbata sunt, quia videntur stabilitatem amisisse. Prima causa est voluntas divina; et hanc exprimit metaphorice cum dicit, quoniam iratus est eis, scilicet Deus. Sicut cum dominus turbatur, qui ei assistunt, tremunt; ita ad commotionem Dei omnia turbantur. Mystice designatur per hoc commotio hominum ad poenitentiam. Item inter eos quidam sunt minores: et hi designantur per terram; unde dicit, commota est et contremuit terra, idest qui prius peccatores erant et terreni: Is. 51: posuisti ut terram cor tuum, et quasi viam transeuntibus. Haec commota est per affectum a terrenis ad caelestia, et hoc a tremore quem concepit de poenis: Is. 26: a timore tuo domine concepimus, et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutis. Quidam sunt magni; et hi dicuntur montes, idest superbientes in saeculo. Commota sunt, per Christi adventum. Montium fundamenta sunt illa in quibus firmantur, scilicet divitiae, potestates et honores: Ps. 45: transferuntur montes in cor maris, puta turbantur quando veniunt adversitates; et post totaliter commoventur: Is. 23: dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret omnem superbiam gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. Omnia regna et potestates quae habent initium, habebunt occasum: ratio est, quoniam turbatus est eis. Hoc potest dupliciter intelligi. Si de malis, non est dubium quin ex vindicta Dei, quae dicitur ira, transferentur; si de bonis, idest quoniam ira Dei eis innotuit, ideo convertuntur. Innotuit enim per eum: Rom. 1: revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent.

6. Ascendit. Hic ponitur corporaliter exponendo effectus, qui est a summo. Effectus autem terrae a summo est, quando terra caelesti igne in aliqua sui parte comburitur: et circa hoc duo facit. Primo tangit materiam ipsam. Secundo accensionem ignis et combustionem. Materia ejus est fumus siccus resolutus ascendens quousque inflammetur; et ideo dicit, ascendit fumus in ira ejus, idest in voluntate ejus, idest Dei per quam sic punit. A facie, idest a potestate ejus, ignis exardescit, idest accenditur; et carbones, idest materia combustibilis hic incenditur. Mystice per hoc innuuntur duo: scilicet devotio orationis, et inflammatio caritatis. Ascendit: et ex hoc consideratur ira Dei contra peccatores. Ascendit fumus, devotae orationis: Apoc. 8: ascendit fumus aromatum, idest ignis caritatis: a facie ejus, idest Christi, exardescit: Luc. 12: ignem veni mittere in terram. Carbones succensi sunt ab eo, scilicet isti susceptivi accensionis. Carbo aliquando habuit ignem; sic homo a principio habuit caritatem, sed extinctus erat; sed isti succensi sunt a Christo. Item carbones non humidi sic incenduntur, sed humidi, non: sicut humidi fluxu carnalium: Ps. 119: sagittae potentis acutae cum carbonibus et cetera. Commota est et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis. Deus irasci dicitur, quia ad modum irati se habet non in se, sed quantum ad effectum: dominus autem iratus facit tremere servum, et leo catulum. Pro quo sciendum, quod virtus continens membra dimittitur exterius, et revertitur interius, puta ad cor quasi fugiens, et cedens malo imaginato: vel virtuti surgenti contra eam cui resistere non potest, et membra tremunt, sicut murus cum concutitur fundamentum. Anima enim continet corpus, et est quasi fundamentum ejus; et pars animae partem corporis. Unde concusso fundamento concutitur murus; et concussa virtute concutitur membrum. Sic ergo effectus irae in animali est tremor. Dicitur autem animal tremere, quando concutitur pars ejus, toto in eodem loco manente: et similiter quia contingit hoc in terraemotu, dicitur terra tremere per similitudinem ad animalia. Dicitur enim Deus irasci terrae in terraemotu. Vel sic. In homine sunt quatuor: scilicet ratio, vires sensitivae, natura, res et corpus. Sed in mundo sunt Deus, Angeli, animalia, plantae, et elementa. Videmus enim quod ad malum imaginatum, cui corpus non potest resistere, corpus statim tremit; non ex cognitione, sed quodam naturali ordine sive naturaliter, inquantum virtus mali imaginati est potentior. Et similiter Deus cum vertit virtutem suam super terram, licet non cognoscat iram, naturaliter tremit. Fundamenta, idest aliquae concavitates sive terra concava, qua mota montes concutiuntur. Quoniam iratus et cetera. Prima causa est voluntas Dei sive virtus ejus volens in eis agere: sed mediantibus causis secundis hoc agit; ita quod omnes causae secundae comparantur ad terram sicut imaginatum malum commovens membra. Ascendit fumus. Ubi nota secundum philosophum, quod a terra humida resolvitur virtute caloris solis vapor calidus et humidus; a terra autem sicca vapor siccus et calidus; sed naturaliter plus ascendit secundus quam primus. Hic enim assimilatur igni, ille aeri: et hunc vaporem Psalmista vocat fumum, secundum calidum et siccum. Philosophus vero vocat eum materiam incendii. Sursum enim latus hic vapor cum modico augmento caloris factus, per modum circulationis accenditur. Qui quidem fumus siccus si habeat longitudinem et latitudinem, postquam accensus est, vocatur flamma. Est enim flamma, secundum philosophum, spiritus sicci ardoris. Si longitudinem tantum, vocatur daly sive titiones et aegibes sive caprae et sidera. Daly quidem quando est materia illa incendii longa, continua sine scintillatione. Caprae vocatur quando est cum scintillatione, idest quando videtur salire et discurrere, sicut caprae. Sidera, quando est materia discontinua, et videtur volare sicut sidera: et hoc habet minimum de materia. Est et aliud genus siderum, quod est frigus expellens calidum: et talia sidera non videntur volare, sed magis projici, ut dicit philosophus: et generantur non ex fumo omnino sicco, sed vapore magis humido et calido; qui secundum naturam suam non tantum ascendit sicut siccus, sicut dictum est. Et quia est siccum, patitur a frigido et repercutitur, et inferius projicitur. Et fit hoc in die et in sereno: alias extingueretur a densitate et humiditate aeris. Et quia videtur in die, signum est, quod est prope terram. Accenditur autem dupliciter; et per continuationem, sicut superior flamma accendit inferiorem lucernam; sive per motum a frigore et constrictione, sive conglobatione calidi. Sic ergo dicit, ascendit fumus, idest exhalatio sicca: in ira ejus, idest per voluntatem ipsius volentem agere in eo. Et ignis, idest ille fumus qui vocatur ignis etiam a philosopho in principio Metaph., quasi eo quod non habeat proprium nomen: sicut exhalatio humida quae vocatur vapor; sed dicitur ignis, quia disposita est ad ascensionem, et quia est calida et sicca sicut ignis. Iste enim ignis exarsit, idest accensus est, scilicet a Deo tamquam a prima causa: qui quidem ignis accensus vocatur dalus, flamma et sidera: sidera dico generata primo modo, ut dictum est. Et carbones succensi sunt ab eo, idest sidera secundo modo generata. Vel sic. Commota est et cetera. Vapor siccus virtute caloris solis a terra elevatus, aliquando est subtilis: et tunc elevatur superius, et facit intensionem, ut dictum est supra. Aliquando in superficie terrae est aliquantulum grossior; unde a frigore repercussus non tantum ascendit, et est ventus; aliquando in terram elevatur grossior vapor siccus, qui propter suam grossitiem et terrae soliditatem et profunditatem non expirat extra, sed clauditur in terra, et congregatur in aliqua concavitate terrae simili sibi, et coarctatur ab aliquo corpore non sibi simili in specie, et sic agitatur in terrae visceribus: et sic commovet eam: nec mirum, cum videamus ventum in mari facere undas quasi montes, et in terra elevare arbores et aedificia facere corruere, et in aere tempestates maximas facere. Quod autem ventus sit causa terraemotus, signum est quod ante terraemotum consuevit fieri tranquillitas a ventis; sed post terraemotum sunt venti. Materia autem terraemotus subtiliata per calorem solis expirat a terra: et sic cessat terraemotus et fit ventus. Causa terraemotus est impulsio unius venti ab alio: et propterea non potest esse in tota terra simul, sed durant per ducenta miliaria ad plus, ut dicit Seneca. Et dicit quod terraemotus divisit Siciliam a Calabria, et Hispaniam ab Africa. Et durat aliquando per quadraginta dies; aliquando per unum annum. Item nota quod terra solida a qua non potest vapor exire exterius, apta est ut cito moveatur: ea enim quae est de natura lapidea, non leviter movetur et concutitur; oportet tamen ab aliqua parte porosam esse, unde ingrediatur vapor; ut per poros intret, et per soliditatem contineatur. Et si dicas, si ingrediatur non potest egredi, dicendum quod non potest semper hoc facere: quia aliquando semper continuatur ingressus et elevatio vaporis ad locum illum. Et iterum, quia calidum non vadit inferius, ad hoc cooperatur unda maris claudens poros, et pro frigore recludens inferius. Unde loca cavernosa circa mare faciunt frequenter terraemotum. Item nota quod iste vapor continue egreditur de terra quantum ad aliquid, et propterea tempore terraemotuum animalia quae portant caput juxta terram saepe ex hoc inficiuntur per vaporem illum venenosum egredientem de terra.

7. Inclinavit. Hic agit de ventis. Ubi nota quod materia venti est vapor vel exhalatio sicca calefacta, sed non ita subtiliata quod possit ad supremum locum ascendere, nec ita calefacta: unde impeditur a frigore et ingrossatur et repercutitur inferius: et haec repercussa movet aerem. Habet tamen tantum de caliditate quod non ita vincitur a frigore ut convertatur ad terram; et dicitur, caligo, et dicitur, sub pedibus, quia non est alta sicut illa quae accenditur in flamma. Aliquando autem non statim repercutitur, sed agitat nubes, quia non totaliter vincitur, nec directe redit inferius ad terram: et propter hunc motum tortuosum quasi nititur sursum ascendere, et non valet propter repercussionem; et hoc est quod dicit.

8. Et volavit. Hic agit de permutationibus aeris secundum corporales effectus: et est triplex permutatio: scilicet in ventis, in nubibus et tonitruis: et agit de qualibet. Circa primum proponit tria. Primo causam effectivam omnium istarum transmutationum. Secundo materiam. Tertio modum. Causa autem omnium istorum est corpus caeleste, quod suo motu causat has alterationes aeris; et ideo dicit, inclinavit caelos, idest virtutem caelestium corporum ordinavit ad hos effectus: quia hoc habent a Deo. Et descendit. Licet Deus immobilis manens omnia operetur, dicitur tamen moveri per effectum, inquantum facit mobiles effectus. Sap. 7: omnibus mobilibus mobilior est sapientia; et secundum hoc dicitur descendere, inquantum facit descendere virtutem caelorum. Materia ventorum est caligo, sive fumus siccus; non ita subtilis quod ascendat usque ad ignem, sed subsistens; et dicit, sub pedibus, idest sub potestate ejus; et totum est a Deo. Modus. Ascendit super Cherubim. Notandum quod Judaei fingunt quod sicut rex habet currum, ita habet Deus etiam currum, qui est Cherubin; et imaginantur Deum corporalem et similem Cherubin. Et ideo in Psalmo Hieronymi etiam de verbo ad verbum dicitur, equitavit super Cherubin. Et isti habent falsam imaginationem; quia quae imaginabiliter dicuntur in Scriptura, signa sunt spiritualis veritatis. Divina autem sapientia moveri dicitur, inquantum motum causat in mobilia. Quidquid autem causat Deus in istis inferioribus, causat ministerio spiritualis creaturae: unde dicit Augustinus quod Deus movet corporalem creaturam mediante spirituali: sed non facit hoc sua virtute spiritualis creatura, sed Deo praesidente. Et dicitur hoc specialiter facere Cherubin, quia interpretatur plenitudo scientiae: et Deus omnia per suam scientiam facit. Et dicitur esse super Cherubim, quia scientia Dei excedit scientiam Angelorum. Et ideo facit hoc Deus, volans, idest volare faciens. Et per Cherubin, idest per suam scientiam, et super eos qui excedit illos: et dixit volavit, quia motus venti non est uniformis: et dicit, pennas ventorum, propter velocitatem motus eorum. Mystice hic ponitur mysterium incarnationis. Et primo ponitur Christi incarnatio, per quam exivit et venit in mundum. Secundo ejus ascensio, qua ivit ad patrem, ibi, ascendit super Cherubim. Tertio ea quae post Christi ascensionem in Ecclesia facta sunt, et posuit tenebras. Dicit ergo, inclinavit caelos et descendit, et cetera. Si quis magnus facit humilitatem alicui parvo de villa, dicitur facere injuriam et dejectionem toti loco cui praesidet. Sic filius hominis dicitur humiliare se et inclinare caelos, quia voluit venire ad nos humilis. Descendit, idest visibilis apparuit: Baruch, 3: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. 1 Joan. 1: quod vidimus et audivimus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae. Descendit ergo per humilitatem accipiendo carnem humanam, moriendo et docendo humilia. Vel, inclinavit caelos, idest praedicatores, et descendit, faciens eos dicere capacia hominibus. Et caligo, idest Diabolus et omnes mali, sub pedibus ejus, idest Christi: Psal. 109: ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. De ascensione dicit, ascendit super Cherubim. Eph. 4: qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut adimpleret omnia. Super Cherubim, idest super ordines Angelorum: Eph. 1: constituens eum ad dexteram suam in caelestibus super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et cetera. Et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius: Hier. 32: fortissime, magne, potens, dominus exercituum nomen tibi, magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu. Et dicit specialiter, super Cherubim, quia non solum ascendit ut est etiam eis superior, sed quia eis est incomprehensibilis. Volavit, volavit, duplex volatus intelligitur hic. Primo inquantum fama ejus post ascensionem in brevi tempore per totum mundum crevit; unde dicit, super pennas ventorum, idest plus quam pennae quae sparguntur impulsu ventorum, quia in modico tempore ante tres annos: Psal. 18: in omnem terram exivit sonus eorum et cetera. Quia ante destructionem Hierusalem. Vel, volavit etc. ascendens in caelum factus invisibilis, et volavit ab aspectu nostro: Act. 1: nubes suscepit eum ab oculis eorum. Item volavit super pennas ventorum, idest super scientiam Angelorum: Ps. 103: qui facit Angelos suos spiritus et cetera. Unde dicitur in Lib. 5 de causis, quod prima causa superior est omni narratione: et non deficiunt linguae a narratione ejus, nisi quia deficiunt a narratione esse ipsius, quia est super omnem causam. Et dicit Commentator, quod ejus non est judicium nec cognitio. Et posuit tenebras, et cetera. Sicut dictum est, quae hic inducuntur ad ostendendum Dei miram potentiam, qua David liberatus est, possunt referri ad corporales effectus in figura, et ad spirituales in mysterio. Primo ergo introducit Psalmista secundum quod exponitur secundum corporales effectus excellentiam divinae potentiae in aere: et hoc tripliciter: scilicet quantum ad ventos, quantum ad pluvias et nubes, et quantum ad fulgura. Et quia de ventis supra dictum est, dicendum est de pluviis in aere. Secundum ergo nubes et pluvias, invenimus duplicem commutationem in aere; unam de sereno in nubilum, aliam de nubilo in serenum. Primo ergo ponit primam commutationem. Secundo secundam, ibi, prae fulgore. Circa primum tria facit. Primo ostendit nubilosi temporis obscuritatem. Secundo adhibet similitudinem. Tertio ponit obscuritatis causam. Dicit ergo quantum ad primum: posuit tenebras latibulum suum. Dicitur quod Deus habitat in caelo. Unde quando nubes occultant caelum, videtur Deus habitare in occulto: Ezech. 32: caelum nube tegam. Et posuit similitudinem de tabernaculo: et ideo dicit, in circuitu ejus tabernaculum ejus. Tabernaculum enim ponitur et deponitur sicut nubes. Dicit, tenebrosa aqua in nubibus aeris. Consequenter agit de secunda. Prae fulgore etc. et utitur tali similitudine: quando venit lux, expelluntur tenebrae; et sic Deo ostendente lumen suum, fugit obscuritas nebularum. Et ideo dicit: prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, prae fulgore luminis a facie tua nubes transierunt, sicut fulgore sive splendore solis, nubes fugiunt et liquefiunt, ut in Lib. Meteo. dicitur. Dali vel titiones ponuntur in transitu nubium: quia similem causam generationis habet grando et fulgur, sive ignis. Antiqui vero dicunt, quod generantur in loco supremo; quod ostendit fortiorem congelationem a forti frigore causari. Unde plus requirit de frigore nix quam aqua: pluviae et grando plus quam nix: et tantum potest esse frigus, quod statim condensat in grandinem: aliquando prius in aquam, et postea in grandinem. Et dicunt, quod vapores superius elevati congelantur multum, et ideo generantur grossi grandines. Sed philosophus e contra dicit, quod grossiores essent in montibus, et in hyeme: cujus contrarium videmus, quia grossiores sunt in valle, et fiunt in vere et autumno, et generantur in loco propinquo. Item secundum philosophum, aliquando veniunt angulares, quod est signum quod veniunt de propinquo: anguli enim citius liquefiunt. Unde sciendum, quod naturale est quod oppositum fortius agat in oppositum. Constat autem quod in nubibus admiscetur frigidum et calidum; ergo quando calor aeris circumstans constringit frigidum quod non potest consumere, tunc frigidum agit interius circumdante extra calore. Titiones autem cadentes habent duplicem causam generationis: unam per fumum superius ascendentem usque ad locum inflammationis, qui inflammatur; et sic secundum inflammationem descendit quousque invenit materiam combustibilem. Et hoc tetigit quando dixit, carbones succensi sunt ab eo. Et hic tangit alium modum, qui est per contrariam resistentiam. In nube autem aliquando est aliquid calidum, et istud a frigido exteriori constringitur interius et multiplicatur, ita quod materiam grossam adducit et cadit: et ideo carbones, ignis et grando habent similem generationem, scilicet constrictionem frigoris vel caloris, ut dictum est. Dicit ergo, prae fulgore in conspectu ejus et cetera. Et haec transierunt simul cum carbone et grandine, quae generantur ex nubibus, ut dictum est.

9. Hic agit de tertia permutatione. Et primo de tonitruo. Secundo de fulgoribus, ibi, misit sagittas. Sciendum quod Psalmista loquitur hic secundum hanc similitudinem, quod quicquid fit in caelo, attribuatur Deo. Unde sonum auditum in caelo accipit, quasi vox Dei esset. Est autem duplex sonus in caelo. Unus qui est in tonitruo; et hic, licet aliqui dicant extinctionem ignis in nube, Psalmista reprobat, et dicit quod fit per concussionem ventorum: ita et nubes. Et ideo Psalmista dicit, intonuit de caelo dominus. Item aliquando nubes grossae ex quibus grandines generantur quandoque cum sonitu: unde philosophus dicit, quod aliquando ante grandinem est fragor nubium, aliquando non: sicut enim vapor calidus et siccus expulsus a frigido, scindes nubem facit sonum, ut patet in fulgure, sic vapor humidus congelatus in grandinem, et expulsus a calido, scindit aliqualiter et facit sonum. Et ideo dicit, altissimus dedit vocem suam, idest manifestavit potentiam suam et sequitur, grando et carbones ignis, quae ex his nubibus generantur, ut dictum est. Vel sic, intonuit de caelo. Nota quod aliquando ad locum superiorem ascendit vapor humidus: et quia est de natura aquae, fiunt ex eo impressiones humidae, quae sunt nebula, ros, caligo, pluvia, grando, et nix, et hujusmodi. Diversificantur autem ista aliquando diversitate quantum ad caloris et frigoris tenuitatem et spissitudinem. Aliquando enim ascendit vapor siccus; et si solus ascendit, facit ventos; si autem sit comprehensus ille vapor siccus in vapore humido, tunc quando vapor humidus sursum ascendit, et incipit inspissari propter frigus, vapor siccus in vapore illo humido inclusus facit agitationem magnam et inflammatur: talis enim vapor cito inflammatur, ut est videre in vapore qui egreditur de ventre hominis: et haec inflammatio causa est fulguris et coruscationis. Agitatus autem vapor siccus in interioribus nubibus multiplicem sonum facit. Si etiam sic inflammatus percutiat latera nubis, et non scindat, tunc micat non clare; sicut si aliquis aliquem splendorem videret per pannum: est enim nubes aliquantulum pervia, unde aliqualiter videtur. Sonat autem sicut sonus flammae in medio incendio. Aliquando etiam sine inflammatione, et per consequens sine coruscatione fit sonus, quasi tumultuans: et hoc fit cum percutit, non inflammatus in lateribus nubis. Si autem percutiat latera et scindat, tamen cum difficultate quadam, et hoc in parte grossiori nubis, tunc est terribilis sonus, quasi aliquis pannum immensae latitudinis scinderet, et tunc visus fulguris vel coruscationis est curvus: quia non recte egreditur de nube, ut dictum est. Aliquando scindit nubem virtute magna et quasi subito, et totus vapor simul egreditur; et tunc sonat sicut vesica inflammata, vel si uter inflatus frangeretur super caput alicujus: et percutit aerem percussione fortissima. Aliquando vapor ille siccus ex inflatione crescit, et quaerens majorem locum facit dissolvere nubem subito, et sonare ad modum viridium lignorum crepidantium in igne, vel ovorum maxime; et hoc maxime apparet in castaneis, quibus in igne positis cum humidum incipit resolvi, et majorem locum quaerere, frangit testam resistentem, et cum impetu et sono magno exit. Aliquando etiam non valens exire extinguitur; et sonat ad modum ferri candentis in aqua extincti; quem sonum vocat philosophus sisinum, vel stridorem. Aliquando etiam ille vapor facit diversa foramina in locis nubis minus spissis, et tunc facit quasi sonum sibili, sicut ventus quando exit per foramina. Aliquando antequam incendatur erumpit de nube, et tunc sonat sicut folles fabriles cum sufflant.

10. Fulgura. Hic describit motum fulgurum, et comparat ea sagittae propter vehementiam venti a quo moventur. Et dissipavit eos, scilicet peccatores, qui aliquando ex eis moventur: secundum diversitatem enim ventorum est diversitas motus fulguris: nam sicut superius cum de modo ventorum agebatur dixit, volavit volavit etc. ut ostenderet diversum modum ventorum, ita hic dicit, fulgura etc. ut ostendat diversum motum fulgurum. Dicit, conturbavit eos, quia dicit Plinius (Lib. 2, c. 12), quod secundum fulgura sunt augurationes; quia quandoque est bonum signum, scilicet quando fiunt ab oriente: aliquando non est bonum; et ideo homines augurantes conturbantur propter praesagia futurorum.

11. Et apparuerunt. Hic agit de generatione aquarum, quae ex aliquibus principiis emanant, quae fontes dicuntur, ex quibus est omnis generatio aquarum. Hi autem dupliciter generantur. Aliquando ex causa consueta et naturali: sicut cum vapores super terram elevantur, et ex hac elevatione infrigidantur superius, et descendunt et fiunt pluviae: ita etiam ex calore terrae interius, et quando vapores non exeunt, congregantur et resolvuntur in aquam, et fiunt fontes aquarum. Sicut pluviae generantur in aere, ita fontes in terra; et ideo circa montes a quibus vapores non exeunt, fiunt fontes. Et hoc est quod dicit, apparuerunt fontes aquarum. Aliquando generantur fontes ex subversione terrae ex terraemotu, ex cujus commotione apparent venae aquae in profundo terrae submersae; et ideo dicit, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum. Philosophus. Subversio est a vento intus incluso, sicut ventus in aere commovet aerem. Sed quando retinetur ventus fit terraemotus: et uterque ventus videtur ira Dei. Et ideo dicit facta per terram, sicut terraemotum. Mystice secundum spirituales effectus: et sicut supra ostensum est mysterium incarnationis signans ipsam incarnationem per quam descendit, et ascensionem; ita hic designantur ea quae secuta sunt post. Primo ergo ostendit ejus occultationem. Secundo Ecclesiae congregationem, ibi, in circuitu ejus. Tertio apostolorum praedicationem, ibi, tenebrosa aqua. Quantum ad primum dicit, posuit tenebras. Glossa distinguit quadrupliciter tenebras. Primo humanitatem: Ezech. 32: solem nube tegam. Isa. 45: vere tu es Deus absconditus. Secundo species sacramentales, sicut Baptismus, et alia sacramenta, in quibus divina virtus operatur secrete. Tertio latuit in fide fidelium: 2 Cor. 5: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino. Quarto latenter operatur aliquid per malos, qui sunt tenebrae: Jo. 1: lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Aliquando mali permittuntur aliquid facere contra sanctos; sed his tenebris existentibus, tabernaculum ejus, idest Ecclesia, est in circuitu ejus: Ps. 45: sanctificavit tabernaculum suum altissimus: Apo. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus etc. per fidem et caritatem, inquantum sibi inhaerent tamquam medio, qui eis aequaliter favet, ut dicit Glossa. Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Hic agit de praedicatione apostolorum. Et primo ponit qualitatem praedicationis. Secundo conditionem praedicantium, ibi, nubes. Tertio praedicationis effectum, apparuerunt fontes aquarum. Dicit ergo, tenebrosa aqua, idest doctrina, in nubibus, idest in prophetis et praedicatoribus. Hos vocat nubes, quia a terrenis elevati in nubibus compluunt verbum Dei: Isa. 60: qui sunt isti qui ut nubes volant et cetera. Et 45: rorate caeli desuper, et nubes pluant justum. Vel dicit, in nubibus aeris, idest apostolis elevatis a terra: Isa. 5: mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem. Et dicuntur apostoli aqua tenebrosa in comparatione ad fulgorem, idest Christum, qui apparebit videntibus eum; 1 Cor. 13: videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Vel aliter, et sic punctetur: tenebrosa aqua in nubibus aeris: prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt: postea sequitur, grando et carbones ignis et cetera. Et distinguitur duplex doctrina: scilicet prophetarum, et haec est obscura, quia velamen habet, ut dicitur 2 Cor. 3: usque in hodiernum diem idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur. Ideo dicitur, tenebrosa aqua in prophetis, idest doctrina. Sed doctrina novi testamenti est clara; et ideo dicit, prae fulgore; tota est una dictio, idest fulgida quia, ut dicitur Eph. 3: aliis in generationibus non est agnitum: Ps. 147: non fecit taliter omni nationi. Consequenter agit de ipsis doctoribus, et comparantur nubibus, sagittis et fulgoribus: nubibus pro praedicatoribus. Et dicit tria. Primo eorum transitum; nubes. Qualitatem praedicationis, grando et carbones ignis. Auctoritatem praedicandi, intonuit. Nubes, idest apostoli, transierunt, de Judaeis ad gentes: Job. 37: nubes spargunt lumen suum, quae lustrant per circuitum. Act. 13: vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia et cetera. Grando nocet multum fructibus et floribus, et eorum praedicatio fuit quasi grando comminationis. Et carbones ignis, idest verba inflammantia; et auctoritas, quia dominus per eos loquebatur. Unde, intonuit de caelo dominus, idest ipsis apostolis intonuit verba comminationis, Matth. 10: non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis et cetera. Et altissimus dedit vocem suam, scilicet mansuetudinis inflammando: Jac. 1: in mansuetudine suscipite insitum verbum et cetera. Et primo sequitur verbum, grando, ex secundo, carbones ignis. Vel aliter, intonuit, super Christum: Joan. 12: venit vox de caelo dicens: et clarificavi, et iterum clarificabo; dicebat turba quae audiebat tonitruum factum esse. Et altissimus dedit vocem suam, in transfiguratione. Luc. 3: hic est filius meus dilectus. Misit sagittas. Comparantur hic isti doctores sagittis propter fervorem spiritus sancti in eis: Isa. 49: posuit me quasi sagittam electam. Et 27: qui egredientur impetu a Jacob, et implebunt faciem orbis semine. Et dissipavit eos, quia aliis odor vitae in vitam, aliis fuerunt odor mortis in mortem. 2 Cor. 2: fulgura multiplicavit. Haec dicit propter claritatem miraculorum: Job. 38: numquid mittes fulgura et ibunt et reverentia dicent tibi, adsumus. Et conturbavit eos, idest fecit eos obstupescere Act. 3, dicitur de miraculo Petri, quod repleti sunt omnes stupore et extasi in eo quod contigerat. Apparuerunt fontes. Hic ponitur effectus praedicationis. Et primo ponitur effectus. Secundo principium, ab increpatione. Et est duplex effectus. Unus ostenditur cum dicit, apparuerunt fontes aquarum, idest documenta sapientiae: Isa. 41: aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. Item 12: haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Vel dona spiritus sancti: Zach. 13: erit fons patens domui David et habitatoribus Hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Alius effectus ponitur cum dicit, revelata sunt fundamenta: scilicet sancti patriarchae, supra quos fides nostra fundata est; quia quod in eis dictum vel factum est figuraliter, revelatum est per apostolos. Principium autem horum est, quando Christus incoepit increpare Matth. 4: poenitentiam agite; appropinquavit et cetera. Luc. 13: nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis. Ab inspiratione spiritus irae tuae, quando inspiravit quod omnes turbaremur contra peccata.

12. Misit. Supra egit Psalmista de potentia liberantis; hic prosequitur per ordinem beneficium liberationis: et circa hoc duo facit. Primo agit gratias de liberatione quantum ad praeterita. Secundo quantum ad futura quae sperat, ibi, et ero immaculatus cum eo. Circa primum tria ponit. Primo narrat a quibus sit liberatus. Secundo liberationem, ibi, et factus est. Tertio liberationis causam, ibi, salvum me fecit. Circa primum duo facit. Primo se ostendit liberatum a magnis tribulationibus. Secundo exponit quomodo tribulationes sint magnae, ibi, eripuit me. Dicit Glossa secundum litteram, misit de summo; quasi dicat: Deus potens est, quia omnia praedicta facit, scilicet commovere etc. intonuit etc. habens summam potestatem. Et hoc, de summo, scilicet potestate accepit me, eripiendo; et assumpsit me, idest elevavit me: protegendo de aquis multis, idest de multis tribulationibus. Ps. 33: multae tribulationes justorum, et de omnibus et cetera. Eccl. 51: liberasti me de portis tribulationum quae circumdederunt me, et a pressura flammae quae circumdedit me. Mystice misit Deus proprium filium suum de summo, idest de caelo: Joan. 8: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam et cetera. Hoc est quod petebat: Psal. 143: emitte manum tuam de alto. Et liberavit me de aquis multis. Ps. 18: a summo caelo egressio ejus et cetera. Vel spiritum sanctum: Thren. 1: de excelso misit ignem. Et accepit me, infirmum ad sanandum. Et assumpsit me de aquis multis, scilicet Baptismi, vel de multitudine peccatorum. Vel, misit de summo, idest viris justis gratiam suam: Jac. 1: omne datum et cetera. Et accepit me, ad poenitentiam: Isa. 40: sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos et cetera. Oseae 11: ego quasi nutritius Ephraim, portabam eum in brachiis meis. Vel populorum: quia fideles de multitudine gentium sunt assumpti.

13. Eripuit. Hic probat quomodo tribulationes sunt multae. Et primo ex conditione inimicorum. Secundo ex persecutione eorum, ibi, quoniam confortati sunt. Conditio inimicorum nociva est valde, quia potentes et odientes; unde, eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Potentes mystice sunt peccata carnalia: Eccl. 18: si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis: Isa. 49: numquid tollitur a forti praeda? Odientes sunt Daemones. Exod. 1: oderunt Aegyptii filios Israel: Psal. 88: concidam a facie ipsius inimicos ejus et cetera. Consequenter ponitur persecutio. Dupliciter potest quis liberari ab inimicis: vel quod non permittat se vinci, vel quod fugiat. Utrumque autem excludit a se. Primo, quia fortes et confortati, idest multiplicati, vicerunt eum, nec potuit fugere: et hoc est quod dicit, praevenerunt me, praecludentes modo viam ad fugiendum: Thren. 4: velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli, super montes persecuti sunt nos; et hoc, in die afflictionis, quia tunc homo debilior est quando est afflictus: Thren. 1: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Auxilium liberatoris ponit duplex. Primo contra invalescentes hostes; unde dicit et factus est dominus protector meus, ut non noceant: Psal. 63: protexisti me a conventu malignantium et cetera. Secundo, contra prudentes; unde sequitur, eduxit me in latitudinem, de angusto in quo eram positus nesciens quid facerem, dans vias quid facerem. Vel in latitudinem caritatis: Psal. 118: latum mandatum tuum nimis. Causa liberationis est duplex: scilicet divina gratia, et meritum humanum. Unde dicit, salvum me fecit, quoniam voluit me. Haec est potentissima causa liberationis, scilicet voluntas sua: Eph. 1: qui operatur omnia cum consilio voluntatis suae; et tamen subsequenter operatur ibi aliquid meritum humanum: 1 Cor. 15: gratia Dei in me vacua non fuit. Et ideo subdit, retribuet mihi dominus et cetera. Ubi tria facit. Primo proponit meritum. Secundo in quo consistit. Tertio ponit viam perveniendi ad hoc meritum. Secunda, ibi, quia custodivi et cetera. Tertia, ibi, quoniam omnia judicia. Meritum hominis consistit in duobus: scilicet in operatione boni, et in evitatione mali: Ps. 33: declina a malo, et fac bonum. Et ideo quantum ad primum dicit, retribuet mihi dominus secundum justitiam meam, quam ipse in me operatus est: Sap. 3: justorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae et cetera. Prov. 11: seminanti justitiam merces fidelis. Quantum ad secundum dicit, secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi, idest innocentiam: Job 22: salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum. Non privabitur bonis et cetera. Ps. 83: haec autem justitia consistit in observatione viarum Dei: Ps. 118: viam mandatorum tuorum cucurri. Et ideo dicit, quia custodivi vias domini: Job 23: vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea, et quia non impie gessi, recedendo a Deo, quia per peccatum homo recedit a Deo, et inquinatur: Ps. 43: non recessit retro cor nostrum. Quomodo pervenit ad hoc? Quia, omnia judicia ejus in conspectu meo. Valet valde ad operandum bona et evitanda mala cogitare divina judicia: Job 19: fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius. Et custodivi hoc, quia justitias ejus repuli a me, de industria peccando: Job 21: dixerunt Deo, recede a nobis. Et sequitur, perveniet eis inundatio. Qui ex infirmitate vel ignorantia peccat, faciliter veniam consequitur.

14. Et ero. Supra commemoravit Psalmista beneficium liberationis de praeterito; hic de futuro quantum ad spem. Et primo commemorat beneficia in generali. Secundo in speciali, quae accepit, et quae sperat, ibi, Deus meus impolluta via ejus. Tertio commendat justitiam divinam. Circa primum duo facit. Primo proponit orationem ad Deum. Secundo commendat spem exauditionis, ibi, quoniam tu illuminas. Tria proponit. Primo propositum perseverandi in innocentia. Secundo meritum retributionis. Tertio rationem assignat. Secunda, ibi, retribuet. Tertia ibi, cum sancto sanctus eris. Dicit ergo, et ero immaculatus cum eo, idest adhaerebo Deo, quia loquitur ex persona sui et aliorum, quorum quidam innocentes sunt: et ideo dicit, et ero, idest stabo et perseverabo in innocentia: Eccl. 31: beatus vir qui inventus est sine macula; vel, ero immaculatus cum eo, idest adhaerebo Deo: 1 Cor. 6: qui autem adhaeret Deo, unus est spiritus etc., conservans te ab omni macula: Job 27: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Quidam sunt poenitentes: et ad hoc pertinet ne iterum in peccatum labantur (et ideo dicit, et observabo me ab iniquitate mea): sicut canis qui revertitur ad vomitum, et sus lota in volutabro luti, 2 Pet. 2 Eccl. 26: in duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit. Vir bellator deficiens prae inopia, et vir sensatus contemptus, et qui transgreditur de justitia in peccatum, Deus paravit illum ad romphaeam. Consequenter ponit spem retributionis cum dicit, et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam. Et est duplex retributio. Una, quae datur pro bonis impletis: et propter hoc dicit, retribuet mihi dominus secundum justitiam meam. Anselmus: justitia est rectitudo voluntatis propter se servata. Vel secundum opera hominis reddet ei: Ps. 62: reddet unicuique secundum opera sua. Dicit, observabo, et, retribuet, quia si homo aliquando fuit justus et fecit opera justitiae, et non observat se a peccatis, vel non conservat se in operibus justitiae, ideo mortificatur, nec meretur retributionem: Ezech. 18: omnes justitiae ejus non recordabuntur. Alia est quae datur pro beneficiis; unde dicit; retribuet secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Aliquando habent exterius tantum manus, idest operationes puras, et illis Deus non retribuet: sed quando habent puras in corde operationes, tunc retribuet. Et hoc est, in conspectu oculorum ejus, non illis bonis quae sunt in conspectu nostro, sed in conspectu Dei: Isa. 64: oculus non vidit Deus absque te. Et quid retribuet? Jucunditatem ineffabilem, et augmentum gratiae, quae proveniunt ex mandatis Dei servatis: Psal. 18: in custodiendis illis retributio multa. Et retribuet secundum puritatem manuum mearum, idest operum. Dicitur autem opus impurum, ratione carnalis affectus: Is. 1: manus vestrae sanguine plenae sunt. Item ratione inanis gloriae: Matth. 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis. Gregorius: vecordia est magna agere, et laudi inhiare, quae unde caelum mercari potuit, inde vanum et transitorium sermonem quaerit.

15. Consequenter ponitur ratio retributionis; ideo sequitur, cum sancto. Circa hoc duo facit. Primo ponit rationem retributionis. Secundo exponit eam, ibi, quoniam tu populum. Primi duo versus dupliciter possunt intelligi. Uno modo, ut intelligatur ad Deum loqui; et sic est literalis sensus; quasi dicat, tu dominus, cum sancto sanctus eris. Et sic dicit duo: scilicet quod Deus sit remunerator et adprobator bonorum. Secundo, quomodo est reprobator malorum; unde sequitur, et cum innocente et cetera. Et cum perverso perverteris. Est autem sciendum quod nominat scilicet sanctum, innocentem, et electum. Electus autem potest dupliciter intelligi. Uno modo a Deo; hoc est commune omnibus sanctis: Ephes. 1: elegit nos Deus ante mundi constitutionem et cetera. Alio modo dicitur electus qui habet excellentiam innocentiae et sanctitatis: Cant. 5: dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Si primo modo sumatur electus, tunc secundum ponit ex parte nostra, et tertium ex parte Dei. Si secundo modo, sic proponit duo, quae ex parte nostra sunt. Primum est operatio boni quae fit propter Deum; et quae proprie habet rationem sanctitatis: quia omnia quae ordinantur ad Deum, dicuntur sancta: et hoc est quod dicit, domine, tu eris sanctus cum sancto, sanctitatem in eo causando: Lev. 21: ego Deus qui sanctifico vos. Vel sic. Tu eris sanctus effective, idest ostendens te amare et adprobare sanctitatem: non enim ostendit se nisi per opera; substantiam enim ejus non videmus. Nec aliter est sanctus cum sancto, nisi ostendendo sanctitatem: non est enim visibilis nunc nobis, ut dicamus quod conformat se sancto in motibus exterioribus, sicut de homine qui diversis diversimode se conformat, maxime amicis: quia omne animal diligit sibi simile; et quod diligit quis, illud remunerat. Unde ostendens te sanctum, quando remunerabis, inquit, sanctitatis opera? Et cum viro innocente innocens eris, effective et remunerando. Et cum electo, quem tu diligis, electus eris, quia facies quod ipse te eliget: Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos primordialiter: Deut. 4: dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Et 26: Deum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et obedias ejus imperio: et dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, et faciet te excelsiorem cunctis gentibus, ut sis populus sanctus. Vel, electus, idest excellenter separatus. Et cum perverso perverteris, idest permittes eum esse perversum. Vel perversi sunt illi qui non sequuntur illos quos debent sequi. Qui ergo non sequitur voluntatem Dei, videtur perversus. Ergo tu contra voluntatem Dei, et Deus contra voluntatem tuam; quasi dicat: tu vis habere beatitudinem, et Deus dabit miseriam: Lev. 26: si ambulaveritis mihi ex adverso, et ego contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra. Et ideo dicit, cum perverso perverteris, idest agens contra voluntatem perversorum. Alio modo potest legi, ut referat sermonem ad aliquem hominem: et sic homo cum sancto homine, vel cum Christo sanctus eris: quia non audies de Deo nisi sanctitatem. Exod. 37: cum viro religioso tracta de sanctitate: et cum innocente innocens eris, quia secundum conversationem informantur mores: 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores colloquia mala. Et cum perverso perverteris. Eccl. 13: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea, et qui communicat superbo et cetera. Consequenter exponit praemissa secundum primam lecturam. Quare eris domine cum sancto? Quia, tu populum humilem salvum facies, idest in hoc quod humilem salvum facies, ostendit te cum sancto sanctum esse: Jacobi 4: humilibus dat gratiam: Matth. 19: sinite parvulos venire ad me, talium enim est regnum caelorum: Psalm. 137: excelsus dominus, et humilia respicit. Quare cum perverso perverteris? Quia oculos superborum humiliabis: Luc. 14: omnis qui se exaltat humiliabitur: Isa. 2: oculi sublimes humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum. Et dicit, oculos, quia superbia in hoc consistit, quod homo aspectum suum ad majora quam sit sua proportio, erigit: Isa. 16: superbia ejus et arrogantia ejus plusquam fortitudo ejus. Et ideo Psalm. 130: domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei.

16. Quoniam. Hic convertit se ad orationem; quasi dicat: ita justus es. Quoniam tu illuminas lucernam meam. Et duo facit. Primo refert gratiarum actionem de beneficio suscepto. Secundo ponit petitionem de suscipiendo, ibi, Deus meus, illumina tenebras meas. Dicit ergo, tu illuminas et cetera. Hoc totum potest secundum litteram dupliciter exponi: ut per lucernam intelligatur prosperitas, per tenebras intelligatur adversitas. Sicut quando homo est laetus, videntur sibi clara omnia; quando est tristis, videntur sibi omnia obscurari. Hoc est ergo quod dicit, quoniam tu illuminas lucernam meam domine, quia tu dedisti mihi prosperitatem, et continue das: illumina tenebras meas, idest si quid adversitatis remansit in me, expelle et remove a me. Alio modo potest intelligi moraliter, ut per lucernam intelligatur mens sive anima hominis: Prov. 20: lucerna domini spiramentum hominis. Mens ergo hominis est quasi lucerna Dei accensa divino lumine: Psal. 4: signatum est super nos et cetera. Quamdiu sine peccato sumus, lucerna nostra accensa est, idest anima nostra splendet lumine gratiae; sed quando aliquid tenebrae corruptibilis carnis remanet, est extincta: Rom. 7: ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et hoc est quod dicit, quoniam tu illuminas lucernam meam, idest quia anima mea illuminata est lumine gratiae. Illumina tenebras meas, idest remove a me defectus et corruptiones, per quae homo incidit in tenebras. Vel potest legi allegorice, ut dicantur verba quasi ex persona Christi, vel cujuscumque viri justi. In Ecclesia sunt multi lucentes, sicut fideles et sancti: Philip. 2: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Item multi tenebrosi, sicut infideles et peccatores: Ephes. 5: eratis aliquando tenebrae et cetera. Ergo homo orans pro Ecclesia vel Ecclesia pro se, dicit, quoniam tu illuminas lucernam meam, idest fideles qui lucent, illumina tenebras, idest peccatores.

17. Spem exauditionis ponit cum dicit, quoniam. Hic facit duo. Primo tangit liberationem a malo. Secundo victoriam super malo. Dicit ergo, oro quia spero, in te, idest in virtute tua, eripiar a tentatione, idest a quacumque tribulatione sive impugnatione: 1 Cor. 10: fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Et in Deo meo transgrediar murum, idest victoriam a peccato virtute Dei habebo. Tunc enim hostis habet victoriam civitatis, quando transgreditur murum. Murus iste est quaecumque difficultas quae impedit nos ad bene operandum, sive peccata quae provocant nos ad male faciendum. Hieronymus dicit, frangam murum, quia non possumus esse in mundo sine peccato: 1 Joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus et cetera. Sed transgredimur, quia superamus illud, dum non consentimus concupiscentiis ejus.

18. Sequitur, Deus. Supra commemoravit in generali beneficia quae in futurum expectat a Deo, quia, in te eripiar etc.: hic in speciali prosequitur ea. Et notandum, quod loquitur ad modum habentis adversitatem et adversarios de quibus sperat victoriam: in qua triplex est gradus. Primo, ut persequatur adversarios fugientes, et sicut captos destruat. Secundo ut in eis regnet, ibi, et praecinxisti me. Tertia, ut exaltetur, ibi, et eripies me. Circa primum tria facit. Primo commendat suum adjutorem, scilicet Deum. Secundo, ostendit quomodo a Deo jam data sunt ei quaedam, per quae idoneus est ad persequendum eos. Tertio agit de persecutione. Secunda, ibi, Deus qui praecinxisti. Tertia, ibi, persequar. Prima in duo. Primo commendat Deum. Secundo commendationem probat, ibi, quoniam quis et cetera. Commendat ergo Deum de tribus: quod sit justus in opere, verax in sermone, et quod sit misericors in subventione. Quantum ad primum dicit, eripiar a tentatione, dum considero divinae justitiae puritatem, quia, Deus meus impolluta via ejus. Iterum dum considero ejus dispositionem, quia nihil injustum est in eo: Ezech. 18: numquid via mea aequa non est, et non magis viae tuae pravae sunt? Vel via Dei per quam Deus vadit ad animam est impolluta. Et est: haec charitas: 1 Cor. 12: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, idest ut securi eatis. Haec est impolluta, quia charitas non agit perperam, idest perverse. Vel via Dei est ipse Christus, quia peccatum non fecit: Isa. 35: via sancta vocabitur, et non transibit per eam pollutus: et erit via recta, ita ut stultus non erret per eam. Vel via Christi est virgo beata: Psal. 76: in mari via tua haec est impolluta: Can. 4: tota pulchra es, amica mea et cetera. Is. 54: dilata locum tentorii tui. Quantum ad secundum dicit, eloquia domini. Et loquitur ad similitudinem auri et argenti, quod si sit purum, probatur per ignem. Unde sicut aurum per ignem purgatum nihil habet impuritatis, ita sunt purgata verba domini: Prov. 8: justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis quidquam contrarium atque perversum et cetera. Igne examinata: Psal. 11: eloquia domini eloquia casta, argentum et cetera. Et dicuntur igne examinata, scilicet spiritus sancti: Job 12: auris verba dijudicat, et fauces comedentis saporem. Nullus potest examinare verba nisi habeat ignem spiritus sancti: 1 Cor. 2: animalis homo non percipit quae sunt spiritus Dei. Verum, quia est verax, implebit quod promisit. Et propter hoc dicit, protector est omnium sperantium in se: Eccl. 2: quis speravit in domino, et confusus est? Consequenter probat commendationem: quia hae sunt proprietates: quod sit justus, quod sit verax, et quod sit misericors. Si ergo ista bene conveniunt Deo meo, non quaeras alium. Sed nullus alius Deus est praeter ipsum. Et ideo dicit, quis Deus praeter dominum? Quasi dicat, nullus: Isa. 42: ego sum dominus: hoc est nomen meum: Deut. 6: audi Israel, dominus Deus tuus unus est. In hoc differebant Judaei ab aliis. Et quia alii colebant elementa mundi, vel homines vel Angelos, hi vero dicebantur factores eorum; sed Judaei colebant verum Deum factorem eorum. Dicit ergo quod ipse est Deus totius creaturae. Secundo, quod ipse colebatur specialiter a Judaeis. Dicit ergo quantum ad primum, quis Deus praeter dominum, scilicet totius creaturae factorem? Judith 16: tibi serviat omnis creatura tua. Aut quis Deus praeter Deum nostrum, specialiter. 1 Reg. 2: non est sanctus ut dominus: neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster: Psal. 75: notus in Judaea Deus et cetera. Qui dicitur noster specialiter pietate, et cultura, et unione naturae, et carnis assumptione, et redemptione. In hoc confunduntur Manichaei: quia hic est Deus et dominus visibilium, et quod Deus veteris testamenti est verus Deus, quia nullus Deus praeter eum.

19. Deus. Hic ostendit quomodo habet a Deo idoneitatem ad vincendum, Deus enim aliquando dat virtutem alicui ad bene operandum; nec tamen sufficit nisi Deus protegat eum exterius. Primo ergo ostendit quomodo Deus dedit virtutem interius. Secundo, quomodo juvat exterius, ibi, dedisti mihi protectionem. Tria sunt necessaria alicui ad vincendum: scilicet quod sit fortis: Prov. ult.: fortitudo et decor indumentum ejus: Luc. 11: fortis armatus custodit atrium suum: quod sit agilis, et quod sit doctus in bello; et haec tria dicit se habere. Secundo, ibi, qui perficit pedes meos. Tertio, ibi, qui docet manus. Circa primum duo facit. Primo confitetur sibi datam fortitudinem a Deo. Secundo debitum fortitudinis usum. Dicit ergo, Deus qui praecinxit me virtute ad bellum et cetera. Milites praedicti praecinguntur armis et gladio ut sint expediti et parati ad pugnam: 1 Mach. 3: Judas Machabaeus induit se lorica sicut gigas: et succinxit se arma bellica in praeliis. Haec est fortitudo, scilicet virtus quae data est mihi a Deo, non solum in corporalibus bellis, sed et in spiritualibus, quae non vincerem sine virtute Dei. Et ideo dicit, praecinxit me virtute: Eph. 6: confortamini in domino et in potentia virtutis Dei: Isa. 40: qui dat lapso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. Vel praecinxit ad modum currentis ne impediatur ex defluxu vestium. Ita virtus Dei retinet affectum ne defluat ad terrena. Et ideo sequitur, et posuit immaculatam viam meam: 1 Reg. 25: benedictus Deus, qui custodivit servum suum a malo: Ps. 118: beati immaculati in via. Vel via ista est via charitatis, quae non agit perperam, ut supra dictum est.

20. Qui. Hic ponitur agilitas, quae necessaria est ad pugnandum. 1 Reg. 24, dicitur quod egressus est Saul contra David super petras abruptissimas, quae solis cervis perviae sunt; quasi dicat, tantam agilitatem mihi contulit Deus, quod quasi cervus ibam per montes. Et super excelsa statuit me. In montibus declivibus vestigia hominis non figuntur: sed Deus dedit ei tantam gratiam ut non laberetur in eis. Mystice legitur sic. Cervus transcendit sine laesione spinas et silvas: sic spiritualis affectus pertransit sine laesione et infectione mala, sive delectationes mundi: Gen. Pen.: Nephtalim cervus emissus dans eloquia pulchritudinis: Is. 25: tunc saliet sicut cervus claudus. Et super excelsa statuit me, idest super caelestia statuit mentem meam defixam: Habac. 3: super excelsa mea deducet me victor. Consequenter ponitur doctrina militaris; unde ait, qui docet manus meas ad praelium. Doctrina militaris acquiritur scientia et perfectio exercitio. Primo ergo scientiam sive doctrinam quaerit, quia haec doctrina necessaria est militibus. Prov. 24: cum dispositione initur bellum. Sed iste edoctus a Deo dicit quantum ad secundum, posuisti ut arcum aereum brachia mea, idest brachia quasi infatigabilia mihi ad bellandum dedisti. Vel, qui docet etc., idest contra vitia et Daemones, docet nos operari ad superandos hostes, qui caeli portas claudere conantur. Postea mutans personam dicit, posuisti et cetera. Alia littera habet, confregisti arcum aereum, idest brachium meum. Psal. 143: benedictus dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium et cetera. Nota, quod excellentia agilitatis et excellentia fortitudinis est in leonibus, qui ex siccitate nimia, non habent medullam in ossibus; et haec contingunt ex magna inaequalitate elementorum immixta: et ideo parum vivunt; et hoc non decet in homine propter operationes ejus: unde hujusmodi dicuntur ex speciali munere data David, ut dicitur Eccl. 47: lusit cum leonibus quasi cum agnis: et ursis similiter fecit sicut cum agnis eorum. Et similiter sibi data est a Deo ex gratia doctrina pugnandi, mystice. Oportet nos in spirituali bello esse doctos. Eccl. 11: multae insidiae sunt dolosi: quas non possumus evadere nisi habeamus et doctrinam et auxilium divinum. Job 39: gloria narium ejus, idest Daemonis, terror contemnit pavorem nec cedit gladio. 1 Cor. 4: licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen qui intus est, renovatur de die in diem.

21. Et dedisti. Hic ostendit quomodo praedicta sibi data conservantur a Deo exterius; unde dicit, praecinxisti me virtute: et tamen protegit me: et dedisti mihi protectionem salutis tuae, idest protexisti me ad salutem: quia non sufficiunt praedicta nisi adsit protectio Dei. Ps. 63: protexisti me Deus a conventu malignantium et cetera. Et dextera tua suscepit me, idest favor gratiae tuae me in bello confortavit. De hoc bello, Ezech. 3: manus domini erat mecum confortans me. Vel, dextera tua, idest filius tuus, suscepit me, idest naturam meam. Vel, me, infirmum ad curandum, et disciplina tua, correxit me in finem, idest finaliter et perfecte. Prov. 3: quem diligit dominus corrigit et castigat, et quasi pater in filio complacet sibi: unde, disciplina tua correxit me in finem. Quantum ad secundum dicit, disciplina et cetera. Contingit aliquando quod aliquis dubitat, aliquando errat. Ille autem, scilicet Deus errata corrigit; unde disciplina tua correxit me in finem, ut supra dictum est. Item dubitata dirigit: et disciplina tua ipsa me docebit. Ps. 118: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Quantum ad tertium dicit, dilatasti gressus meos subtus me, quasi dans agilitatem, et in ea foves illos qui latos habent gressus quando non arctantur. Vel spiritualiter, quando cor est promptum per caritatem ad bonum. Ps. 118: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Et non sunt infirmata vestigia mea, quia non deficit. Vel vestigia, idest signa quae in itinere relinquuntur.

22. Persequar. Supra Psalmista posuit idoneitatem suam ad vincendum; hic autem agit de victoria, quomodo persecutus est fugientes: et circa hoc duo facit. Primo ponit persecutionis modum; secundo ostendit impotentiam resistendi, ibi, confringam illos, nec poterunt stare. Circa primum tria facit. Primo ostendit persecutionem esse justam; secundo efficacem; tertio perseverantem. Justam, cum dicit, persequar inimicos, non amicos, sed inimicos. 1 Mach. 3: persecutus est Judas inimicos perscrutans eos, et qui perturbabunt populum suum succendit flammis. Sed non videtur quod liceat bonis viris facere persecutionem contra aliquos. Gal. 4: quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Ergo carnalium est inferre persecutionem, et spiritualium est pati. Sed dicendum, quod affectus persequendi distinguit persecutionis genus. Quidam enim persequuntur amore et zelo. Psal. 68: zelus domus tuae comedit me; et hoc faciunt ut ad bonum sive ad salutem perducant, vel malum impediant. Psal. 100: detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: et hoc modo persequuntur boni malos sive peccatores. Quidam persequuntur ex odio, inferentes malum, et impedientes bonum: et hoc modo persequuntur mali, sive carnales, viros justos. Ps. 70: persequimini et comprehendite eum et cetera. Vel, persequar inimicos meos, idest carnales affectus, comprehendam illos, non illi comprehendent me, secundum Glossam. Et ostendit quomodo est efficax ad persequendum inimicos: unde dicit, et comprehendam illos. Tunc ostenditur efficax, quando pervenit ad finem ut capiat eos. 2 Reg. 5: si ascendam ad Philistiim, et si dabis eos in manu mea? Et dixit dominus ad David: ascende et cetera. Et supra: ingrediebatur proficiens atque succrescens, et dominus Deus exercituum erat cum eo. Item ostendit, quomodo est perseverans, quia non convertar, scilicet a persecutione injustorum: donec deficiant, idest donec consumantur. 2 Reg. 1: sagitta Jonathae nunquam rediit retrorsum. Moraliter, inimici nostri sunt motus concupiscentiae qui in nobis sunt, et movent continua bella. Rom. 7: video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae et cetera. Hos debemus persequi et comprehendere et ligare, eis dominari et refraenare. Et non convertar, idest desistam persequi, donec deficiant, a rebellione. 2 Reg. 8: percussit David Philistaeos, et humiliavit eos. Sed haec non deficiunt in vita ista: licet enim semper minuantur, nunquam tamen totaliter extirpantur. Exod. 15: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. Allegorice dicitur de Christo, qui persequitur inimicos nostros Judaeos, et alios peccatores, puniens eos corporaliter et spiritualiter.

23. Confringam. Hic excludit eorum potentiam resistendi; quasi dicat, non resistent mihi, quia, confringam illos, idest ita vires eorum diminuam, quod, nec poterunt stare. Ps. 35: ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. Job 38: brachium excelsum confringetur, idest non durabunt adversum me, vel non poterunt resistere. Levit. 28: persequimini inimicos vestros, et corruent coram vobis. Et hoc ideo, quia venient in potestatem meam: et hoc est quod dicit. Cadent subtus pedes meos. Hoc etiam debemus nos facere de malis motibus et peccatis vel Daemonibus. Malach. 4: calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Luc. 10: ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. Gen. 4: subtus te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius.

24. Et hoc totum est ex eo quia, et praecinxisti. Hic agit de eorum totali derelictione: et commemorat duo. Primo divinum beneficium; secundo finale eorum exterminium, ibi, et comminuam eos et cetera. Et quia ea quae dixit, videntur ad gloriam suam pertinere, ideo attribuit ea Deo. Et primo excludit propriam virtutem; secundo ostendit inimicorum dejectionem, supplantasti; tertio eorum auxilii destitutionem, ibi, clamaverunt. Dicit ergo: o domine, tu fecisti hoc mihi, et praecinxisti me virtute ad bellum, idest tota virtus quam habeo ad bellandum, est a te, non a me. Isa. 40: qui dat lapso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem multiplicat, et robur. Et supplantasti insurgentes in me subtus me. Ponit dejectionem inimicorum, de qua tria dixit: scilicet fugam, dedisti dorsum: diminutionem, confringam: et eorum casum, quia cadent; et hoc Deo attribuit, non eodem ordine. Primo ponit casum inimicorum suorum; quasi dicat, inimici mei cadent, subtus me. Isa. 40: deficient pueri et laborabunt; et juvenes de infirmitate cadent; sed tu hoc fecisti: et supplantasti insurgentes in me, subtus me, idest virtutem abstulisti, ne possent mihi resistere. Levit. 26: persequentur quinque de vestris centum alienos. Secundo ponit fugam inimicorum, et inimicos meos dedisti mihi dorsum. Isa. 45: dorsa regum vertam. Tertio agit de fractione: et odientes me disperdidisti, in gentibus quas non noverunt. Clamaverunt. Hic ostendit, quod omnino sunt desolati; unde dicit, clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, quia nec auxilium hominum habebant; nec etiam deorum, quos ipsi dicebant creatores rerum. Hier. 2: ubi sunt dii tui quos fecisti? Surgant, et liberent te in die afflictionis tuae; unde sequitur: clamaverunt ad dominum, nec exaudivit eos. Isa. 1: cum multiplicaveritis orationes vestras, non exaudiam vos. Sed contra. Isa. penul.: antequam clament, ego exaudiam. Psalm. 90: clamabit ad me, et ego exaudiam eum. Et dicendum, quando recta intentione quis clamat, sive orat, tunc exauditur; et Deus suam orationem adprobat et exaudit. Joan. 9: si quis Dei cultor est, scilicet recta intentione, hunc exaudit; sed quando simulata oratione et ficta clamat ad Deum, non exaudit. Jac. 4: petitis et non accipitis, eo quod male petatis, idest mala intentione, vel injusta petitione. Prov. 1: tunc invocabunt, et non exaudiam: mane consurgent et non invenient. Consequenter ostendit eorum totalem destructionem; unde dicit, et comminuam eos. Quando pulvis projicitur, nullum vestigium remanet, quia ventus ipsum dispergit; sic quando mali destruuntur, nullo modo remanent; ideo dicit, et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti. Psal. 2: impii tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae, scilicet sunt dispersi. Psalm. 9: periit memoria eorum et cetera. Sed quia aliqui destruuntur aliquando cum honore, ostendit quod mali sive peccatores viliter consumuntur et inhoneste; unde dicit, ut lutum platearum delebo eos. Job 20: si ascenderit usque ad caelum superbia ejus, scilicet peccatoris, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Psal. 68: deleantur de libro viventium. Isa. 17: rapietur sicut pulvis montium a facie venti (scilicet peccator) et sicut turbo coram tempestate. Job 13: redigentur in lutum cervices vestrae.

25. Eripies. Supra commemoravit Psalmista inimicorum persecutionem, et omnimodam destructionem; hic autem commemorat suam exaltationem, qua promotus est in regem; et circa hoc duo facit. Primo ponit exaltationem; secundo gratiarum actionem, ibi, vivit dominus. Circa primum duo facit. Primo proponit suam exaltationem super Judaeos; secundo ponit devotionem gentilium, ibi, populum; tertio proterviam Judaeorum, ibi, filii alieni. Hoc magis specialiter pertinet ad Christum, quam ad David. Et ideo circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo liberatur a contradictione Judaeorum; secundo quomodo datur ei potestas contra gentes. Dicit ergo, non solum odientes me disperdisti, sed eripuisti me de contradictionibus populi. Si intelligatur de David, multum contradixerunt ei Judaei. 2 Reg. 20: non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel. Et etiam Christo contradixerunt, ut patet in Evangelio. Hebr. 12: recogitate eum qui talem sustinuit adversus semetipsum contradictionem et cetera. Et ex hac ereptus fuit David, et etiam Christus. Constitues me in caput gentium; quasi dicat: Judaei nolunt me dominari super se; sed tu me fecisti dominum et Judaeorum et gentium. Et hoc maxime convenit Christo, ut dicitur Eph. 1: ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius. Deinde ponitur devota subjectio gentilium; unde dicit, populus quem non cognovi servivit mihi: populus scilicet extraneus, puta Ismaelitarum et Moabitarum, qui, ut habetur 2 Reg. 8, facti sunt ei sub tributo. Similiter et Christo: quia quos non cognovit visitando eos corporaliter, servierunt et obedierunt ei. Matth. 15: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, scilicet corporaliter visitare. Vel, non cognovi, idest non adprobavi dando ei legem et prophetas. Isa. 55: ecce gentes quas nesciebas vocabis, et gentes quae te non cognoverunt, ad te current. In auditu auris obedivit mihi: quia licet non videant me, ex solo auditu fidei per apostolos obedierunt. Isa. 65: invenerunt me, qui non quaesierunt me. Rom. 10: fides ex auditu. Vel, in auditu auris obedivit mihi, quia statim cum audissent, sicut dicitur Matth. 4, relictis omnibus secuti sunt eum.

26. Filii. Hic ponitur protervia Judaeorum; et vocat eos filios alienos, quia olim fuerunt filii generati a Deo per gratiam et doctrinam legis. Exod. 4: primogenitus meus Israel; sed tamen alieni facti sunt. Isa. 1: filios enutrivi et exaltavi. Et sequitur, abalienati sunt retrorsum. Et sunt alieni triplici ratione: quia mentiti sunt mihi, quia inveteravi, quia, claudicaverunt. Alienatur quis a Deo, quando non servat fidelitatem: et quantum ad hoc dicit, mentiti sunt mihi, idest fregerunt pactum. Item quando non sequuntur patrum fidelium vestigia; unde, inveterati sunt. Res inveterata est propter interitum. Isti fuerunt a principio novi. 1 Paral. 12, cum dicunt: tui sumus, o David, et tecum filii Isai; sed paulatim tepuerunt. Aliud est quando totaliter recedit: unde dicit, claudicaverunt a semitis suis, quasi uno pede debiles, vetus testamentum male servantes, et novum respuentes. Vel si referatur ad Christum, filii alieni mentiti sunt mihi, quia pepigerunt pactum cum Deo: Exo. 24: omnia quaecumque locutus est Deus, faciemus; postea fregerunt: Ps. 65: mentientur tibi in multitudine virtutis tuae inimici tui. Item virtus quae fuit in patribus, in filiis non est: ideo, inveterati sunt: Baruch 3: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es, et inveterasti in terra aliena? Item claudicaverunt a semitis suis, idest praeceptis legis: quia uno pede incedunt, scilicet sensu litterali, non spirituali. Item literaliter etiam, claudicaverunt, quia sequebantur solum traditiones Pharisaeorum: 3 Reg. 18: usquequo claudicatis in duas partes? Si dominus est Deus, sequimini eum.

27. Vivit. Hic ponitur gratiarum actio: et circa hoc tria facit. Primo proponit eam. Secundo ponit ejus materiam, ibi, Deus qui dat et cetera. Tertio prorumpit in laudes Dei, ibi, propterea vivit dominus. Et loquitur ad modum regis de Deo. Antiquitus modus salutandi regem fuit. Vivat rex. Hoc convenit Deo: quia ipse est vita aeterna: Ps. 35: apud te est fons vitae. Et ideo dicit, vivit dominus. Ezech. 33: vivo ego, dicit dominus Deus. Ipse enim est dator vitae hominibus: Joan. 1: quod factum est in ipso vita erat. Item aliis optatur benedictio, sed ipse est ipsa benedictio, benedictus Deus meus. Deus meus dicitur filius: Is. 9: filius datus est nobis: Ps. 66: benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: Dan. 3: benedictus es domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis et benedictus in saecula: et quia nos benedictionibus implet. Tertio optat ejus exaltationem: et exaltetur Deus salutis meae, idest auctor et dator salutis gratiae in praesenti, et gloriae in futuro: Ps. 43: tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. Item ibid. 73: operatus est salutem in medio terrae. Non petit ut exaltetur in se, quia altissimus est: Ps. 86: fundavit eam altissimus; sed ut exaltetur in cognitione nostra. Et dicit, salutis meae, idest qui me salvat: Isa. 45: Deus justus et salvans non est praeter me: Act. 4: non est aliud nomen datum hominibus sub caelo. Vel, Deus qui salvat me, exaltetur per suum effectum, ut salvet me non solum in infimis, sed etiam in excelsis: Matth. 21: benedictus qui venit in nomine domini, hosanna in altissimis: Eccl. 43: exaltate illum quantum potestis: major est enim omni laude: Psal. 98: exaltate dominum Deum nostrum; et adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est.

28. Deus. Hic ponitur materia gratiarum actionis, et pro beneficio liberationis a malo, et pro beneficio promotionis ad bonum; unde dicit, Deus et cetera. Et hoc potest dici in persona Ecclesiae: quia qui persequuntur eam, subjicientur sibi: Isa. 60: venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum. Sicut Paulus qui condemnavit Stephanum prostratus est: unde pia vindicta est, dum rebellis subditur et humiliatur: ideo tu es liberator. Joan. 8: si filius vos liberaverit et cetera. Meus de inimicis meis, non qualibuscumque, sed, iracundis: Prov. 27: ira non habet misericordiam: unde major gloria a ferventibus malis liberari. Et ab insurgentibus in me: Ps. 26: insurrexerunt in me testes iniqui et cetera. Exaltabis me. Ut ostendat Dei providentiam hoc dicit, idest in quo credunt deprimere exaltantur: Phil. 2: propter quod et Deus exaltavit illum: Gen. 7: multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime. A viro iniquo eripies me idest a fraudulentis: Ps. 139: eripe me domine ab homine malo, a viro iniquo eripe me. Consequenter concluditur gratiarum actio propter praedictas causas. Propterea confitebor tibi in nationibus domine etc. idest coram omni populo te laudabo: Tob. 12: benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei. Et nomini tuo Psalmum dicam. In Psalmo intelligitur bona operatio: quia quicquid boni facimus, debemus facere in gloriam nominis Dei. Magnificans salutes regis ejus. Hieronymus habet, sic magnificanti et facienti tibi, scilicet magnificanti et facienti, secundum literam nostram, Deus qui das vindictas. Et est Deus inquantum magnificans. Et ponit duo: unum ad statum regni, aliud ad personam, quia utrumque magnificatum est. Quantum ad primum dicit, magnificans salutes regis ejus, quia promovisti me ad regnum. Vel, regis, idest Christi, per cujus nomen omnes salvantur: Act. 4: non est aliud nomen datum et cetera. Quantum ad personam dicit, et faciens misericordias Christo suo David et semini ejus usque in saeculum, quia multiplicavit semen suum sicut promisit.