|
1. Supra Psalmista multipliciter egit gratias de beneficiis datis et
speratis: hic autem ex consideratione illorum beneficiorum consurgit in
laudem benefactoris. Titulus patet, in finem Psalmus David.
Secundum litteram refertur ad David; secundum autem mysterium ad
Christum, in finem. Dividitur autem Psalmus iste in duas partes.
In prima enim commendatur Deus ex sua eruditione, qua nos instruit.
Et hoc dupliciter. Una communi, quae se habet aequaliter ad omnes:
et haec per opera sua manifestatur: Rom. 1: invisibilia Dei per ea
quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Alia speciali, per legis
lationem, quae est solum ad fideles. Secundum, ibi, lex domini
immaculata. Psalmus iste secundum veritatem exponitur de Christo,
quia apostolus de hoc auctoritatem ad mysterium Christi Rom. 1
inducit, in omnem terram exivit et cetera. Nihilominus tamen, sicut
mysteria Christi repraesentantur figuraliter quandoque in figuris
veteris testamenti, ita quandoque figuraliter praemonstrantur in
figuris operum sanctorum. Et ideo primo exponetur iste Psalmus quoad
figuram. Secundo quoad veritatem. Et primo loquitur de caelis.
Secundo de sole. Per caelos apostoli; per solem Christus
intelligitur. In sole. Circa hoc duo facit. Primo ponit doctrinam
qua nos erudit Deus per caelos, quomodocumque intellectos. Secundo
excludit impedimenta hujus doctrinae, ibi, dies diei eructat verbum et
cetera. Duo necesse est cognoscere de Deo. Unum, scilicet gloriam
Dei in qua est gloriosus. Secundo opera ejus. Si respiciamus
corporales caelos, isti nuntiant nobis gloriam Dei: quia in eis est
mira et ordinata distinctio, quae est quaedam redundantia illius in
firmitate gloriae: Eccl. 43: species caeli gloria stellarum,
mundum illuminans in excelsis dominus. Et quia sol illuminans per
omnia respexit, et gloria domini plenum est opus ejus. Et ideo
intelliguntur isti caeli materiales indicare nobis gloriam Dei, non
quasi animalia materialia, ut Rabbi Moyses dicit, sed in ejus
pulchritudine qua multo magis indicatur eorum artifex. Et firmamentum
demonstrat nobis, quantum Deus sit magnificus. Firmamentum dicitur
caelum, ut dicitur Gen. 1: vocavit Deus firmamentum caelum.
Secundum autem distinctionem dicitur caelum: et sic in caelorum
distinctione apparet divina sapientia: si totum accipiatur simul, sic
narrat ejus virtutem; et ideo dicit quod caeli enarrant, idest
manifestant, gloriam Dei, et firmamentum nuntiat opera manuum ejus,
per quae opera apparet ejus virtus. Secundum autem veritatem, per
caelos intelliguntur apostoli, in quibus tamquam in caelis habitat
Deus. Et dicuntur caeli propter sublimitatem conversationis: Phil.
3: nostra conversatio in caelis est. Item stellati, propter
multarum virtutum abundantiam: Eccl. 43: species caeli gloria
stellarum: Is. 55: sicut exaltati sunt caeli a terra etc. quia
lucidi per doctrinam et exemplum: Matth. 5: sic luceat lux vestra
coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem
vestrum qui in caelis est. Quia volubiles per obedientiam et discursum
praedicationis: Eccl. 24: gyrum caeli circuivi sola, et in
fluctibus maris ambulavi, et profundum abyssi penetravi, et in omni
terra steti, et in omni populo et in omni gente primatum tenui. Isti
enarrant gloriam Dei, scilicet patris, in qua est Christus. Et
quia Christus est aequalis patri; et quod est Deus, et quod gratis
peccata dimittit: Isa. 52: gratis venumdati estis, et sine
argento redimemini. Item apostoli dicuntur firmamentum, quia firmati
virtute spiritus sancti: Luc. ult. Sedete in civitate donec
induamini virtute ex alto. Et annuntiant opera manuum ejus, idest
mirabilia quae fecit Christus, scilicet nativitatem, passionem,
resurrectionem, et ascensionem: Eccle. 42: nonne Deus fecit
sanctos enarrare omnia mirabilia ejus? Isa. 12: annunciate hoc in
universa terra. Psal. 95: annunciate inter gentes gloriam ejus,
in omnibus populis mirabilia ejus. Vel caeli enarrant, quia caeli
novam stellam miserunt, ortum salvatoris nuntiantem: Matth. 2:
vidimus stellam ejus in oriente.
2. Dies. Hic excludit impedimentum doctrinae: et excludit triplex
impedimentum. Aliquando impeditur doctrina, ut non possit addisci,
ex tempore: aliquando ex linguarum varietate: aliquando ex locorum
diversitate. Primum impedimentum est de nocte: non enim est tempus
legendi, cum sit tempus quiescendi: et secundum diversa tempora
convenit docere et discere. Et primo dicendum est de materialibus
diebus qui causantur secundum naturam ex motu caeli: et ideo non solum
substantiam caelorum oportet considerare, sed etiam motum firmamenti:
et sic oportet accipere in hac vicissitudine sapientiam: Eccl. 33:
quare dies diem superat, et lux lucem, et annus annum a sole? A
domini scientia separati sunt, idest dispositi supra. Et ideo dicit
dies, succedens, diei eructat verbum, idest diem sapientiae, idest
manifestat ordinem et bonitatem divinae sapientiae, inquantum una dies
est major alia et cetera. Una die est major aestus quam alia: et sic
de singulis. Et nox. Supra ostendit divinam sapientiam et ordinem
dispositionis divinae, quia ordinate nox nocti succedit: et dicit quia
dies eructat, quia tempus diei est tempus loquendi; et ideo est tempus
verbi. Propter quod dicit, eructat verbum. Sed tempus noctis est
tempus meditationis propter quietem; et ideo in quiete noctis homo
meditatur, et adinvenit multa ex quibus fit sciens; et ideo est tempus
scientiae. Et ideo dicit, et nox, succedens, nocti indicat
scientiam, idest Dei; quia in una nocte est alia dispositio temporis
quam in alia: et hoc totum a scientia Dei disponente. Secundum
veritatem apostoli dicuntur dies: et hoc est quod dicit, dies, idest
apostoli, eructat verbum, divinae sapientiae: diei, idest
perfectis: 1 Cor. 2: scientiam loquimur inter perfectos: non enim
omnibus omnia praedicantur; sed clara claris, sancta sanctis, magnis
magna praedicant. Item apostolus inquantum est nox, idest in carne
vivens et mortalis, infirmitati et ignorantiae rudium condescendens,
tanquam nox indicat nocti, idest perfectis scientiam, sed de rebus
humanis: 1 Cor. 3: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed
quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo lac vobis dedi, non
escam. Vel dies, idest Gabriel, eructat verbum diei, idest virgini
beatae proponit verbum salvatoris; sed, nox, idest Diabolus,
indicat scientiam nocti, idest Evae: Gen. 3: eritis sicut dii,
scientes bonum et malum. Item secundo impeditur doctrina, secundum
varietatem linguarum; sed haec doctrina per hoc non impeditur, quia,
non sunt loquelae neque sermones: idest, quaecumque sint illae linguae
seu nationes, possunt erudiri de divina sapientia et virtute; et hoc
sive per caelos, sive per apostolos: sed secundum veritatem dicendum
quod non sunt loquelae et cetera. Quorum non audiantur verba eorum,
quia voces, sive praedicationes, sive doctrina apostolorum auditur a
quolibet. Sed de loquela apostolorum duplex est opinio. Quidam enim
dicunt quod apostoli una lingua loquebantur; sed alii omnes eos
intelligebant. Sed contra hoc est apostolus 1 Cor. 14: gratias
ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. Unde non sunt
loquelae, in quibus non audiuntur loqui. Loquelae significant linguas
principales; sed sermones significant varietates idiomatum in eadem
lingua. Vel loquelae linguae, sermones sunt modi loquendi. Est
autem triplex modus loquendi: unus humilis, quem communiter loquimur;
alius, quando est coloratus; et alius, quando est ornatus tantum.
Primus convenit docenti. Secundus persuadenti. Tertius delectanti;
et quolibet istorum modorum loquebantur apostoli: Isa. 28: in
loquela labii et lingua altera loquar ad populum istum. Item
impedimentum doctrinae est diversitas et remotio loci: quia doctrina
aliquando non vadit ad remotas partes; sed non ita est de ista; quia,
in omnem terram exivit sonus eorum, scilicet caelorum, vel
apostolorum: quia ubique est doctrina, qua caeli erudiunt: sed de
apostolis melius dicitur, quia dicit exivit, non exierunt, sonus,
idest fama, et in fines orbis terrae verba eorum. Isa. 12:
cantate domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa
terra: Matth. ult.: euntes docete omnes gentes. Et ideo dicit,
in fines orbis terrae verba eorum: quia sonus pervenit ad remota; et
verba ad loca propinqua. Sed non est ita de apostolis; immo etiam
verba, idest distinctio soni, pervenit ad fines orbis terrarum, vel
prophetia aliqua, vel fama miraculorum.
3. In sole. Supra Psalmista fecit mentionem de caelis; et hic ad
ostendendam laudem creatoris agit de sole. Et sicut per caelos
intelliguntur apostoli, ita per solem intelligitur Christus:
Malach. 4: vobis timentibus nomen meum, orietur sol justitiae. Et
quaedam prophetiae dicunt hoc de Christo sub figura solis; ideo primo
ponit figuram per quam incipit veritatem de Christo explicare. Circa
figuram tria ponit. Primo situm solis. Secundo motum, et ipse
tamquam sponsus. Tertio effectum ejus: non est qui se abscondat et
cetera. Primo sciendum est, quod haec diversa littera Hieronymi
habet, soli posuit tabernaculum in eis; quasi dicat: ita caeli
enarrant et cetera. Et pro eis, scilicet caelis, posuit soli
tabernaculum, idest collocavit eum in caelis. Ponitur convenienter
tabernaculum: quia hic mundus est locus viatorum, non habitantium in
certo loco, quia sunt in continuo motu. Nostra autem littera habet,
in sole posuit tabernaculum suum. Domus alicujus domini pulchrius stat
in civitate quam in rure; ita pulchrius in caelo videtur tabernaculum
Dei: et ideo dicit, in sole posuit tabernaculum suum; quasi dicat:
sol est ejus tabernaculum: non quod Deus in loco contineatur, sed
quia, ut Dionysius dicit, in sole maxime repraesentatur bonitas et
virtus Dei, sive divina. De motu solis duo dicit, a summo caelo.
Nota quod loquitur de caelo sicut est in motu suo, qui est finis
noctis et principium diei. Et secundum quod est finis noctis, non est
nisi exitus de occulto in manifestum: quia non oritur quasi tunc esse
incipiat, sed quia tunc manifestatur: et ideo assimilat eum sponso
egredienti de thalamo: quia sicut occultatur sponsus in thalamo, sic
occultatur sol de nocte; ideo dicit, ipse tamquam sponsus procedens de
thalamo suo. Secundum autem quod est principium diei, quatuor ponit:
scilicet proprietatem sive efficaciam ejus, magnitudinem,
velocitatem, et regularitatem motus ejus. Proprietatem, quia nox
tristitiam indicat; sed dies laetificat: Psalm. 29: ad vesperum
demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia: et ideo dicit,
exultavit. Magnitudinem, quia magnus inter omnia corporalia
particularia; et ideo dicit, ut gigas. Velocitatem; unde dicit.
Ad currendam. Regularitatem; unde dicit, viam, quia non exorbitat
a rectitudine viae, sicut aliqui planetae. Item hanc similitudinem
exponit, cum dicit, a summo caelo. Et quod hic dicitur, potest
dupliciter intelligi. Uno modo, quia sunt duo puncta secundum
astrologos, scilicet summitas caelorum, ubi sol est quando est in
meridie, et punctus oppositus qui est angulus terrae, ubi est sol in
medio noctis: et hoc est quod dicit, a summo caelo egressio ejus,
secundum illos qui incipiunt diem a medio noctis, et occursus ejus
usque ad summum ejus, quantum ad angulum caeli ubi est in meridie.
Sed si ad unum punctum summum referatur, sic est unus punctus, ubi
sol est in meridie. Et hoc est quod secundum astrologos plures dies
computantur a medio diei; quasi dicat: a puncto meridionali est
recursus ejus, scilicet solis, usque ad locum illum: Eccl. 1:
oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur. Effectus ejus
manifestatur cum dicit, nec est qui se abscondat a calore ejus; quasi
dicat, sol in meridiano ita exurit terram, et ita calidus est quod in
aliquibus terris vix homo subsistit: Eccl. 43: in meridiano exurit
terram, et in conspectu ardoris ejus quis potest subsistere? Secundum
autem rem significatam designantur mysteria Christi. Et primo
designatur ipsius conceptio. Secundo nativitas. Tertio ejus
progressus. Quarto ejus ascensio. Conceptio designatur, cum
dicitur, in sole posuit tabernaculum suum. Est autem consuetum, quod
per tabernaculum intelligitur corpus: 2 Pet. 1: scio quod velox
est depositio tabernaculi mei, secundum quod dominus noster Jesus
Christus significavit mihi: 2 Cor. 5: qui sumus in hoc
tabernaculo, ingemiscimus. Quod ergo dicit, in sole posuit etc.
idest corpus suum posuit in sole, idest in beata virgine, quae nullam
habuit obscuritatem peccati: Cant. 4: tota pulchra es amica mea,
et macula non est in te. Vel in sole sunt tria. Lucet, ardet, et
distinguit vices temporum. In sole posuit tabernaculum suum, idest in
manifesto, quia cum invisibilis esset, per assumptionem corporis
factus est visibilis: Jo. 1: verbum caro factum est, et habitavit
in nobis. Item in sole, idest ardore, posuit tabernaculum suum,
idest corpus suum, quia suscepit passibile: Isa. 53: vere
languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Item
subjecit ipsum varietati: et qui secundum quod Deus erat aeternus,
secundum quod homo factus est temporalis: Psalm. 30: in manibus
tuis tempora mea. Vel, tabernaculum suum, idest Ecclesiam: Apoc.
21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Posuit in sole, idest in
manifesto: Matth. 5: non potest civitas abscondi supra montem
posita. Nativitas designatur cum dicitur, ipse tamquam sponsus
procedens de thalamo suo. Thalamus uterus virginalis est: de hoc
sicut sponsus processit, quia in ea unione perpetua desponsavit humanam
naturam: unde in morte divinitas remansit unita animae et corpori:
Oseae 2: sponsabo te mihi in fide. Processus viae ejus describitur
a jucunditate. Unde, exultavit, interius scilicet cum laetitia
spirituali, quam nec mors nec tristitia aliqua in sensualitate potuit
perturbare: quia etiam in passione fruebatur: Isa. 42: non erit
tristis neque turbulentus; quia ex tristitia sensualitatis nulla
tristitia in parte superiori fuit: tamen tota patiebatur secundum quod
erat natura; non autem secundum quod erat conversa ad Deum. Item
describitur magnitudine: quia, ut gigas, geminae substantiae: quia
naturae divinae in qua magnus: Ps. 76: quis Deus magnus sicut
etc., et humanae naturae in qua etiam magnus: Luc. 1: hic erit
magnus: et cetera. A velocitate: quia salutem nostram operatus est
in modico tempore: unde dicit, ad currendam viam: Act. 10:
pertransivit benefaciendo et sanando, quasi velociter.
4. A summo. Hic prosequitur de ascensione: et circa hoc tria
facit. Primo ponit ascensionem debitam. Secundo ejus terminum.
Tertio effectum debitum ponit. Primum, cum dicit, a summo caelo
egressio ejus. Naturale est cuilibet rei tendere in locum suum sibi
connaturalem. Locus naturalis summus debetur ei qui habet summam
naturam. Christus est natus a patre habens summam naturam: Ephes.
4: qui descendit, ipse est qui et ascendit. Et ideo dicit, a summo
caelo egressio ejus, scilicet per aeternam generationem. Et dicit, a
summo, non ex aethereo vel Empyreo, vel alio; sed ab esse
Trinitatis, quia est consubstantialis patri, idem in essentia.
Deinde ponit terminum, dicit ergo, et occursus ejus usque ad summum
ejus: Jo. 16: exivi a patre, et veni in mundum: iterum relinquo
mundum, et vado ad patrem. Sequitur effectus: nec est qui se
abscondat a calore ejus: Ephes. 4: dedit dona hominibus. Ibidem:
ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Sol quando est in
alto, omnes calefacit. Sic Christus ascendens misit spiritum sanctum
discipulis; unde dicit. Nec est qui se abscondat a calore ejus.
Spiritus sanctus calefacit: Can. 8: lampades ejus lampades ignis.
Sed numquid multi non recipiunt calorem ejus? Dicendum quod sicut est
de sole materiali, ita contingit de spiritu sancto. Multi autem
possunt se abscondere, et non recipere calorem solis, sed sol ex parte
sua se exhibet omnibus; sic spiritus sanctus effunditur ubique, et
petit ab omnibus recipi, nisi aliquis se per malitiam abscondat. Vel
non est qui se abscondat etc.: quia licet peccator non recipiat eum,
tamen non potest abscondi quin cognoscatur ab eo et cetera. Prov.
15: Infernus et perditio coram domino.
5. Lex. Supra Psalmista egit de sua generali instructione, quae
fit per creaturas; nunc agit de speciali quae fit per legislationem:
et circa hoc duo facit. Primo ponit legis commendationem. Secundo
agit de delictis quae committuntur contra legem, ibi, delicta quis
intelligit. Et convenienter post mysteria incarnationis Christi,
agit de lege veteri, quae est per Christum impleta, et nova tradita:
et circa hoc duo facit. Primo ostendit legis bonitatem sive
rectitudinem. Secundo ejus suavitatem seu dilectionem, ibi:
desiderabilia. Circa primum tria facit. Primo commendat legem in
generali. Secundo ea quae in lege continentur, ibi, testimonium
domini. Tertio commendat ea quae adjacent legi, ibi, timor domini.
Est autem considerandum, quod de lege domini dicit duo: et quod est
immaculata, et quod est convertens: et potest ad utramque legem
referri, scilicet novam et veterem: et ponuntur ad differentiam legis
humanae, in qua quaedam illicita permittuntur, sicut usurae et
prostibula; non enim potest omnia corrigere. Sed lex domini non est
talis, sed est immaculata, idest omnia mala excludens: Psalm.
11: eloquia domini, eloquia casta et cetera. Job 6: non
invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia
personabit. Item lex humana non extendit se nisi ad ea ad quae se
habet judicium humanum, scilicet tantum ad exteriora: 1 Reg. 16:
homo videt quae apparent, Deus autem intuetur cor. Et ideo lex
humana retrahit ab exterioribus, licet divina lex convertat cor ad
Deum; et ideo dicit, convertens, non tantum exteriores actus, sed
et animas. Sed lex vetus hoc faciebat imperfecte, lex nova perfecte:
quia lex vetus cohibet per poenas temporales, quae coercent manum; sed
lex nova cohibet per poenas aeternas, quae coercent cor. Continentur
autem in lege tria: testimonia, judicia, et praecepta. Testimonia,
quia lex divina procedit ex necessitate super aliqua credulitate:
Heb. 11: accedentem ad dominum oportet credere. Et ideo
necessaria sunt testimonia per quae fides recta hominis probetur; et
ita in ea sunt testimonia et caeremoniae. Et dicit de eis duo: quod
testimonia sive praecepta habent aliquid fidele, et quod sapientiam
praestant. Doctrinae autem humanae habent aliquid non fidele, nec
sapientiam praestant. Non fidele, quia antiquitus confinxerunt in
legibus quaedam falsa, secundum quod videbatur eis ad utilitatem
civitatum: sicut quod quidam homines nati sunt ex diis, ut conciperent
magnos animos; et quod bene regentes transferebantur ad deos, ut
animarent ad bonum reipublicae. Sed testimonium domini, idest
doctrina, seu mandatum divinum est fidele, idest habet veritatem; sed
illud, scilicet doctrina illorum est falsa: Psalm. 92: testimonia
tua, domine, credibilia facta sunt nimis: et hoc ideo est, quia lex
illa ordinat ea quae sunt in vita ista tantum; sed lex divina ordinat
ad futuram vitam. Rom. 8: non sunt condignae passiones hujus
temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Testimonia
proprie dicuntur in lege illa quae generant auctoritatem praecipientis
in corde subditorum, ut obediant praeceptis; ut quod Deus sit unus,
et quod sit creator caeli et terrae, et hujusmodi. Et quia
caeremonialia praecepta sunt ex sola auctoritate divina debita, possent
dici testimonia; praecepta vero moralia fundantur in debito omnis
virtutis; judicialia vero praecepta fundantur in debito, quod est
inter homines quantum ad contractus. Lex autem illa humana non
praestat sapientiam: aliqua enim sapientia est in humanis, ubi est
aliqua veritas, ut philosophica: et quaedam sapientia est qua
utebantur sacerdotes in templo, et haec est falsa: et haec multis
proponebatur; sed illa philosophica paucis, sed divina parvulis, quia
populis: Deut. 4: haec est sapientia vestra et intellectus coram
populis. Vel, parvulis, idest humilibus: Matth. 11:
abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea
parvulis. Justitiae domini rectae, seu judicia illa quae dicuntur
Exod. 22: qui furatus fuerit bovem aut ovem et cetera. Isa.
26: rectus callis justi ad ambulandum: Prov. 21: gaudium est
justo facere justitiam, et pavor operantibus iniquitatem. Et dicit
duo de eis: quod recta, et quod jucunda. Recta, quia continent
justitiam. Rectum dicitur justum: Prov. 8: justi sunt omnes
sermones mei, et non est in eis pravum quid nec perversum: recti sunt
intelligentibus et cetera. Jucunda, non severa et perturbativa, quia
sunt aequitati permixta; unde dicit, laetificantes corda, propter
aequitatem et spem praemii: Ps. 118: laetabor ego super eloquia
tua. Moralia vero praecepta sunt lucida et illuminativa; unde dicit,
praeceptum domini lucidum. Lucidum dicitur, quia in se est manifestum
et evidens, sicut hic, non occides, non moechaberis, non furtum
facies, et similia: quae habent in se claritatem, quod quilibet
servare tenetur dicens, Prov. 6: mandatum lucerna, et lex lux.
Praeceptum dicitur ad quod attenditur secundum imperium superioris; et
est de agendis, et importat debitum faciendi in eo cui praecipitur:
quod quidem debitum est vel ex parte regulae divinae quam tenemur
sequi; et sic illud cadit sub debito, sine quo rationis ordo servari
non potest: vel est debitum ex auctoritate praecipientis, cui obedire
tenemur: vel ex parte finis, quem omnino volumus, qui est
praestitutus nobis; et tunc cadit sub praecepto illud sine quo non
possumus servare subjectionem ad praecipientem; vel sine quo non
possumus consequi finem intentum. Dicitur enim praeceptum quasi
praecise ceptum, scilicet ad agendum: quasi quod praecise teneamur
illud agere: ideo tale praeceptum est: illuminans oculos, scilicet
rationis, qui oculi tenebrescunt per cupiditatem exteriorum et
concupiscentias interiorum passionum: et hoc removet praeceptum
domini, et ideo illuminans oculos. Illumina oculos meos, ne unquam
obdormiam in morte, Psal. 12.
6. Timor. Hic ponit quaedam adjacentia legi: quorum unum est ex
parte nostra, scilicet timor, qui inducit nos ad servandum praecepta:
Eccl. ult.: Deum time, et mandata ejus observa. Et de timore
isto duo dicit. Primo dicit eum sanctum. Secundo dicit eum
permanentem. Omnis autem timor ex amore causatur; quia illud timet
homo perdere quod amat. Et ideo sicut est duplex amor, ita est duplex
timor: quidam est timor sanctus qui causatur ab amore sancto: quidam
non sanctus, qui a non sancto causatur. Sanctus amor est quo amatur
Deus: Rom. 5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
spiritum sanctum qui datus est nobis. Timor iste sanctus tria facit.
Primo timet Deum offendere. Secundo recusat ab eo separari. Tertio
se Deo per reverentiam subjicit: et iste timor dicitur castus et
filialis. Non sanctus timor est qui causatur ab amore non sancto, qui
est mundi, et suiipsius; et de tali amore non sancto causatur duplex
timor non sanctus. Servilis, qui est ex amore sui: et mundanus, qui
procedit ab amore mundi: Matth. 10: nolite timere eos qui occidunt
corpus et cetera. De timore sancto: Ps. 33: timete Deum, omnes
sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Mundanus timor
non permanet nisi cum mundo: servilis permanet in malis in perpetuum,
sed sanctus permanet in bonis. De hoc dicit Psalmus: timor domini
sanctus permanet in saeculum saeculi. Sed contra. Perfecta charitas
foras mittit timorem, 1 Joan. 4. Dicendum, quod charitas
expellit timorem servilem: sed filialis timor dupliciter permanet:
scilicet in patria. Primo quantum ad sui praemium: Ps. 9:
patientia pauperum non peribit in finem. Non quod ibi sit patientia,
quia non est ibi tribulatio, sed fructus ejus: et sic fructus timoris
permanet: Eccl. 1: timenti Deum bene erit in extremis, et in die
defunctionis suae benedicetur. Vel manet secundum aliquem sui actum:
non quod timeat offendere, quia ibi non timet peccatum nec
separationem, sed quantum ad reverentiam, quia submittent se Deo,
nec audebunt se ei aequare: Job 26: columnae caeli contremiscunt et
pavent ad nutum ejus. Ex parte Dei est aliud, scilicet judicium
ejus: quod dicitur executio justitiae: Ps. 93: quousque justitia
convertatur in judicium. Et haec fiunt secundum quod punit vel
praemiat; et ideo judicia domini dicuntur vera et justificata: vera
propter rectitudinem, quia in eis semper est veritas: Rom. 2:
judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt: non enim
sequitur, testimonia humana, sed justificata in semetipsa dicuntur,
quia vel non sequuntur aliam superiorem legem, sed in semetipsa. Vel
quia in semetipsis ipsa judicia domini habent evidentem justitiam:
Ps. 36: et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum
tamquam meridiem.
7. Desiderabilia. Supra Psalmista commendavit legem divinam
quantum ad ejus rectitudinem; hic autem commendat quantum ad ejus
suavitatem et jucunditatem: et circa hoc duo facit. Primo ponit ejus
commendationem. Secundo talem commendationem probat, ibi, etenim
servus tuus. Praefert autem legem quantum ad desiderium animae omnibus
rebus mundi. In rebus autem mundanis desiderantur exteriores divitiae
et voluptates corporales. Et supra ista est delectatio legis Dei.
Quantum ad primum dicit ista quae dicta sunt: desiderabilia super
aurum: Prov. 8: melior est sapientia cunctis opibus
pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari: Ps.
118: dilexi mandata tua super aurum et cetera. Et tangit illa duo
quae homines desiderant; unde dicit, aurum; et pompas, unde lapidem
pretiosum. Lapides pretiosi non serviunt nisi ad apparentiam: unde
ibi multum potest referri, vel ad lapidem, vel ad pretiosum. Item
quantum ad secundum dicit, et dulciora super mel et favum: Psal.
118: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo.
Dicitur mel et favum, quantum ad delectationes corporales. Mel
extrahitur a cera; sed favus est mel et cera. Delectationes
corporales quandoque sunt manifestae, et sic est mel; quandoque sunt
absconditae et dulciores, et sic est favus: Prov. 9: aquae
furtivae dulciores sunt et cetera. Vel praeferuntur favo propter vetus
testimonium, in quo est mel in favo, veritas in figura: melli propter
novum ubi est veritas manifesta. Sed numquid spirituales delectationes
sunt delectabiliores? Dicendum est quod sic: et est triplex ratio.
Una ex parte boni delectati quod est potius bonum, et ex causa
delectationis, quod est majus bonum, ergo magis delectabile. Secunda
ex parte potentiae delectantis, quia vis intellectiva est fortior
sensitiva. Tertia ex modo delectationum. Corporales delectationes
consistunt in fieri et in motu; sicut in cibis et in aliis. Motus
autem est quid imperfectum; et quoddam futurum et praeteritum
importat; quia non habetur totum simul. Spirituales autem
delectationes non sunt in motu: quia consistunt in amando et
intelligendo bonum, quod non est in motu; sed per accidens plus
desiderantur illae, inquantum abundant aliqui in sensu, et deficiunt
in intellectu. Vel sancti homines plus diligunt praecepta Dei quam
seipsos. Et sancti designantur per aurum et lapidem pretiosum: 1
Cor. 3: si quis aedificaverit super fundamentum hoc aurum,
argentum, lapides pretiosos. Item per mel et favum significantur illi
qui alieni sunt a rebus mundi; sed favus sunt illi qui adhuc rebus
mundi delectantur: et tales, quia non sunt totaliter alieni, diligunt
plus se quam praecepta; alii diligunt plus praecepta quam se. Et hoc
probat dupliciter. Primo experimento. Secundo ex effectu.
Experimento, cum dicit, etenim servus tuus custodit ea; quasi
dicat: possum dicere quia dulcia sunt, quia probavi ea: nam ego
diligo et experior ea. Nullus autem testimonium potest ferre nisi qui
experitur: Joan. 7: si quis voluerit voluntatem ejus facere,
cognoscet de doctrina mea utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar:
Job 23: vestigia ejus sequutus est pes meus. Ex effectu, idest
remuneratione probat idem, cum dicit, in custodiendis illis retributio
multa: Matth. 5: gaudete et exultate, quia merces vestra copiosa
est in caelis. Et non dicit pro custodia; sed, in custodiendis
illis, quia ipsa custodia eorum est magna retributio, scilicet gloria
cordis et munditia: 2 Cor. 1: gloria nostra haec est, testimonium
conscientiae nostrae. Et sic commendatur lex ab honestate, quando
dicit, in custodiendis illis etc. quia honestum idem est quod virtus;
et est per se appetibile.
8. Delicta. Hic orat pro delictis illorum qui praetereunt legem.
Et primo proponit occultationem peccatorum. Secundo petit eorum
remissionem, ibi, ab occultis. Tertio ponit rationem petitionis,
ibi, si mei et cetera. Dicit ergo: legem frequenter offendimus,
sed, delicta quis intelligit? Quasi dicat, nullus. Et hoc propter
tria. Primo, quia delictum excaecat oculos peccantis, unde non de
facili discernuntur parva peccata: Sap. 2: excaecavit eos malitia
eorum. Secundo, quia peccata sunt multa: Psal. 39:
circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me
iniquitates meae, et non potui ut viderem. Item propter eorum
subtilitatem: Ps. 39: multiplicati sunt super capillos capitis
mei, ex subtilitate: sed non dicit peccata, sed, delicta. Duplex
est peccatum: scilicet transgressionis: et hoc facilius cognoscitur,
quia homo scit se fecisse actum pravum. Item omissionis: et hoc
difficile cognoscitur, quia haec non obligant ad semper, sed pro loco
et tempore. Et distingue. Quando est locus et tempus, est difficile
affirmare: et quando danda est eleemosyna, qualiter etc. et ubi.
Consequenter ponit peccatorum remissionem. Est autem duplex genus
peccati. Unum quod sumit initium a nobis; et hoc est praecipue
originale, et quae ex corruptione fomitis procedunt, ut peccata
carnalia; et haec animam inquinant, quia conjungunt eam rebus
terrenis. Et ideo dicit, ab occultis meis munda me, idest quae ab
occulta radice procedunt, vel quae in occulto fiunt, vel quae a
secreta voluntate oriuntur: Eph. 5: quae in occulto fiunt ab
ipsis, turpe est et dicere. Aliquando sumunt originem ab alio: ideo
dicit, ab alienis parce servo tuo. Sed numquid alicui imputatur
alienum peccatum? Ezech. 18: anima quae peccaverit, ipsa
morietur. Dicendum, quod non, quando totaliter est alienum; sed
quando transit ad te per imitationem: Eccl. 13: qui tetigerit
picem, inquinabitur ab ea. Vel persuasionem, vel consensum: Prov.
1: fili mi, si te lactaverint peccatores, non acquiescas eis. Vel
per dissimulationem tempore et loco debito, tunc fit tuum, et
imputatur: Rom. 1: non solum qui faciunt ea, digni sunt morte,
sed etiam qui consentiunt facientibus. Et hoc maxime in praelatis
quando dissimulant scienter scelera subditorum. Et dicit, parce servo
tuo, quia haec peccata videntur in nobis ex divina ira provenire, quod
scilicet hujusmodi occasiones peccati dentur nobis. Vel, ab alienis,
superbis hominibus: Psal. 17: filii alieni mentiti sunt mihi.
9. Si mei. Hic ponitur ratio petitionis. Et primo ex parte David
petit immunitatem a malo. Secundo perfectionem in bono, et erunt ut
complaceant. Petit autem immunitatem a malo. Et hoc dupliciter: a
futuro et a praeterito. Dicit ergo, si mei non fuerint dominati,
vel, dominata, scilicet peccata: Ps. 62: in matutinis
interficiebam omnes peccatores terrae, idest omnia peccata, quae terra
dicuntur propter multas proprietates terrae. Ut disperderem de
civitate domini omnes operantes iniquitatem, idest omnes operationes
iniquas. Vel dominati, scilicet superbi. Vel, alieni, idest
peccatores, vel Daemones qui dicuntur tunc dominari, quando
pertrahunt ad consensum: Joan. 8: qui facit peccatum, servus est
peccati. Si ergo non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, idest
servabo me sine macula peccati mortalis, etsi non venialis: Job
15: quid est homo ut immaculatus sit? De praeterito dicit, et
emundabor a delicto maximo: Is. 1: si fuerint peccata vestra sicut
coccinum, quasi nix dealbabuntur; Job 11: si iniquitatem quae est
in manu tua abstuleris a te, et non permanebit in tabernaculo tuo
injustitia, tunc levare poteris faciem tuam. Vel maximo, scilicet
superbia, quia est initium omnis peccati: Eccl. 10: non est majus
peccatum quam apostatare a Deo: et hoc fit per superbiam. Unde
peccatum quod est ex superbia, potius est eo quod fit ex ignorantia,
vel ex infirmitate: superbia namque est initium et causa omnis
peccati; et qui caret illa, est vere immaculatus. Consequenter ponit
illud quod pertinet ad perfectionem in bono. Et primo oris; unde
dicit, et erunt ut complaceant eloquia oris mei. Quamdiu homo est in
peccatis, eloquia sua non placent Deo: Eccl. 15: non est
speciosa laus in ore peccatoris: Psalm. 49: peccatori autem dixit
Deus: quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum
per os tuum? Item ponit perfectionem cordis quae requirit placentiam
Dei; unde dicit, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper,
idest coram Angelis: vel, qui intus vides et conscientiam inspicis.
Et hoc dico, quia tu, domine, es adjutor meus, in bonis agendis,
et redemptor meus, a malis cavendis: Isa. 44: revertere ad me,
quia redemi te.
|
|