|
1. Hic Psalmus distinguitur contra totum opus: non enim habet
titulum, sed est quasi titulus totius operis. Sed et David Psalmos
composuit per modum orantis, qui non servat unum modum, sed secundum
diversas affectiones et motus orantis se habet. Hic ergo primus
Psalmus exprimit affectum hominis elevantis oculos ad totum statum
mundi, et considerantis quomodo quidam proficiunt, quidam deficiunt.
Et inter beatos Christus fuit primus; inter malos Adam. Sed
notandum: quod in uno omnes conveniunt, et in duobus differunt.
Conveniunt in beatitudine, quam omnes quaerunt; differunt autem in
processu ad beatitudinem, et in eventu hujus: quia quidam perveniunt,
et quidam non. Dividitur ergo Psalmus iste in partes duas. In prima
describitur processus omnium ad beatitudinem. In secunda eventus,
ibi, et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus. Circa
primum duo facit. Primo tangitur processus malorum; secundo bonorum,
ibi, sed in lege domini voluntas ejus et cetera. In processu malorum
tria consideranda sunt. Primo deliberatio de peccato, et hoc in
cogitatione; secundo consensus et executio; tertio inductio aliorum ad
simile; et hoc est pessimum. Et ideo primo ponit consilium malorum,
ibi, beatus vir et cetera. Dicit autem qui non abiit; quia quamdiu
homo deliberat, est in eundo. Secundo ponit consensum et executionem
dicens: et in via peccatorum, idest in operatione. Prover. 4: via
impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. Non stetit, scilicet
consentiendo et operando. Dicit autem impiorum, quia impietas est
peccatum contra Deum, et peccatorum contra proximum, et in cathedra,
ecce tertium, idest inducere alios ad peccandum. In cathedra ergo
quasi magister, et alios docens peccare: et ideo dicit pestilentiae,
quia pestilentia est morbus infectivus. Prov. 29: homines
pestilentes dissipant civitatem. Qui ergo sic vadit, non est beatus,
sed qui contrario modo. Beatitudo autem hominis in Deo est. Psalm.
143: beatus populus cujus est dominus Deus ejus et cetera. Est
ergo processus rectus ad beatitudinem primo, ut subdamus nos Deo: et
hoc dupliciter. Primo per voluntatem, obediendo mandatis ejus; et
ideo dicit: sed in lege domini; et hoc specialiter pertinet ad
Christum. Joan. 8: descendi de caelo non ut faciam voluntatem
meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Convenit similiter et
cuilibet justo. Et dicit in lege per dilectionem, non sub lege per
timorem. 1 Timoth. 1: justo non est lex posita. Secundo per
intellectum jugiter meditando; et ideo dicit, in lege ejus meditabitur
die ac nocte, idest continue, vel certis horis diei et noctis, vel in
prosperis et adversis.
2. Describitur in hac parte felicitatis eventus: et primo ponit
diversitatem ejus; secundo assignat rationem, ibi, quoniam novit
dominus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit eventum
bonorum; secundo malorum, ibi, non sic impii et cetera. Circa
eventum bonorum utitur similitudine: et primo proponit eam; secundo
adaptat, ibi, et omnia quaecumque faciet et cetera. Similitudo
namque sumitur a ligno: in quo tria considerantur, scilicet
plantatio, fructificatio, et conservatio. Ad plantationem vero
necessaria est terra humectata ab aquis, alias aresceret; et ideo
dicit: quod plantatum est secus decursus aquarum, idest juxta fluenta
gratiarum. Joan. 7 cap.: qui credit in me, flumina de ventre ejus
fluent aquae vivae. Et qui juxta hanc aquam radices habuerit,
fructificabit bona opera faciendo; et hoc est quod sequitur, quod
fructum suum dabit. Gal. 5: fructus autem spiritus est caritas,
gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas et
cetera. In tempore suo, scilicet modo quando est tempus operandi.
Gal. ult.: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Sed nec
arescit, immo conservatur. Quaedam arbores conservantur in
substantia, sed non in foliis: quaedam etiam in foliis conservantur,
sic et justi: unde ait, et folium ejus non defluet, idest nec in
minimis operibus et exterioribus deseruntur a Deo. Prov. 11:
justi autem quasi virens folium germinabunt.
3. Deinde cum dicit, et omnia, adaptat similitudinem, quia beati
in omnibus prosperabuntur: et hoc quando consequentur finem intentum,
quantum ad omnia quae desiderant, quia justi perveniunt ad
beatitudinem. Ps. 116: o domine salvum me fac, o domine bene
prosperare, et cetera. Eventus malorum contrarius est, quod
describitur, ibi, non sic et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo
ponit similitudinem; secundo adaptat, ibi, non resurgent. Sed nota
quod hic praemittit non sic, et non sic bis, propter majorem
certitudinem. Gen. 41: quod secundo vidisti, indicium firmitatis
est. Vel non sic faciunt in processus, ideo non sic recipiunt in
eventu. Luc. 16: recepisti bona in vita tua, et Lazarus
similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
Comparantur vero proprie pulveri, qui tria habet contra ea quae de
viro justo sunt dicta. Quia non adhaeret terrae pulvis, sed est in
superficie. Lignum vero plantatum est radicitus. Item lignum in se
compactum est. Item humidum est. Sed pulvis in se divisus, siccus
et aridus est. Per quem signatur, quia boni adunati sunt caritate
sicut lignum. Ps. 117: constituite diem solemnem in condensis,
usque ad cornu altaris. Mali vero divisi. Prov. 13: inter
superbos semper jurgia sunt. Item boni inhaerent radicitus in
spiritualibus et bonis divinis, sed mali in exterioribus bonis
sustentantur. Item sunt sine aqua gratiae. Gen. 3: pulvis es et
cetera. Et ideo omnis malitia eorum defluet, sicut defluit folium de
vinea et de ficu, Isa. 34. De bonis vero dicitur hic quod folium
ejus non defluet. Luc. 21: capillus de capite vestro non peribit.
Sed de istis malis dicitur quod totaliter projiciuntur a facie, idest
bonis superficialibus, quos ventus, idest tribulatio projiciet a facie
terrae. Job 4: vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant
dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu oris ejus
esse consumptos. Deinde adaptat similitudinem ibi, non resurgent,
quia sicut pulvis sunt. Sed contra 2 Cor. 5: omnes nos
manifestari oportet ante tribunal Christi. Item 1 Cor. 15:
omnes quidem resurgemus. Ad quod dicendum, quod dupliciter hoc potest
legi. Resurgere enim proprie in judicio dicitur homo, quando causa
sua sublevatur per sententiam judicis. Isti ergo non resurgunt, quia
sententia pro eis in judicio non fertur, sed potius contra: unde alia
littera habet, non stabilientur. Boni vero sic: quia licet afflicti
sint ex peccato primi parentis, tamen habebunt sententiam pro se.
Neque peccatores congregabuntur in consilio justorum. Quia boni
congregabuntur in vitam aeternam, ad quam mali non admittentur. Vel
dicendum, quod hoc intelligitur de reparatione justitiae ad quam
reparantur proprio judicio. 1 Cor. 11: si nosmetipsos
judicaremus, non utique judicaremur. Et quantum ad hoc dicit, non
resurgent in judicio, scilicet proprio, de quo dicitur Eph. 5:
exurge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
Quidam vero reparantur consilio bonorum: et isto modo etiam mali non
resurgunt a peccato. Vel impii, idest infideles, non resurgunt in
judicio discussionis et examinationis, quia, secundum Gregorium,
quidam condemnabuntur et non judicabuntur, ut infideles: quidam non
judicabuntur nec condemnabuntur, scilicet apostoli et viri perfecti:
quidam judicabuntur et condemnabuntur, scilicet mali fideles. Sic
ergo fideles non resurgent in judicio discussionis, ut examinentur.
Joan. 3: qui non credit, jam judicatus est. Peccatores vero non
resurgent in consilio justorum, ut scilicet judicentur, et non
condemnentur. Deinde ratio redditur quare hujusmodi non resurgent in
judicio: quoniam novit et cetera. Et proprie loquitur: quia quando
aliquis scit quod perditum est, reparatur; quando vero nescit, non
reparatur. Justi autem per mortem dissolvuntur, sed tamen Deus novit
eos. 2 Tim. 2: cognovit Deus qui sunt ejus, novit scilicet
notitia approbationis, et ideo reparantur; sed quia non novit viam
impiorum notitia probationis, ideo iter impiorum peribit. Ps.
118: erravi sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, domine,
quia mandata tua non sum oblitus. Ps. 34: fiant viae illorum
tenebrae et lubricum et cetera.
|
|