|
1. In praecedentibus Psalmis agebatur de liberatione a
persecutione, et gratias egit pro liberatione; hic autem liberatus,
vel in spe liberationis existens, petit ad majora promoveri.
Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. In prima parte ponitur
petitio exaltationis. In secunda proponitur promissio, ibi, domine
in virtute et cetera. Circa primum tria facit. Quia primo ponitur
petitio. Secundo ponitur spes exauditionis, ibi, nunc cognovi.
Tertio ponitur conclusio Psalmi, ibi, domine salvum fac et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ponitur petitio pro malis. Secundo
pro promotione ad bonum, ibi, retribuat tibi. Psalmus iste procedit
alio modo quam praemissi. In aliis autem Psalmis inducitur quasi
oratio David pro se petentis; hic inducitur quasi oratio aliorum pro
ipso: et quamvis secundum litteram ea quae hic dicuntur, aliqualiter
referuntur ad David, tamen proprie et vere pertinent ad Christum.
Secundum mysterium autem pertinent ad Ecclesiam et virum justum: et
qualitercumque intelliguntur, circa istam partem Psalmus duo facit.
Primo ponitur exauditio deprecantis. Secundo ponitur ratio
exauditionis, ibi, protegat te. Dicit ergo: o David, vel
Christe, exaudiat te dominus; Mach. 1: exaudiat orationes vestras
et cetera. Exaudiat te dominus. David passus est tribulationes, et
Christus in passione similiter: et ideo dicit, in die tribulationis
et correptionis: Isa. 37: dies tribulationis, et correptionis,
et blasphemiae dies haec. Et in hac exauditus est Christus pro se et
pro aliis: Heb. 5: in die carnis suae cum clamore valido et
lacrymis offerens exauditus est. Et justus homo dicit, cum
tribularer, clamavi et exaudivit me. Est ergo triplex causa quae
facit orationem exaudibilem. Prima est divina bonitas. Secunda
sanctorum suffragia. Tertia proprium meritum; quia, ut dicitur Jo.
9, Deus peccatores non audit; sed si quis Dei cultor est, hunc
exaudit. Ratio exauditionis ponitur, cum dicit, protegat te nomen
Dei Jacob. Prima causa, idest propter suum nomen, idest propter
suam bonitatem. Protegat te, si referatur ad Christum. Si autem ad
alios pertineat, sic ponitur. Deprecantem, protegat te nomen Dei
Jacob. Quem Deum ipse adoravit quando apparuit ei in Bethel:
Gen. 28: Deus Jacob, qui terrenos ad caelos ducit, et de caelis
auxiliatur terrenis. Iste ergo, protegat te: Prov. 18: turris
fortissima nomen domini: Psalm. 30: proteges eos in tabernaculo
tuo et cetera. Hoc nomen est omnipotens: Exod. 15: qui potest
salvare et cetera. Item est nomen misericordiae: Luc. 1,
sanctum, idest misericors, nomen ejus: Can. 1: oleum effusum
nomen tuum. Sic ergo ex potentia et misericordia Dei protegimur:
Isa. 49: sub umbra manus suae protexit me: Psalm. 16: sub
umbra alarum tuarum protege me. Secunda causa, mittat tibi auxilium
de sancto, idest de collegio sanctorum. Et est duplex collegium
sanctorum. Unum regnantium cum Deo in gloria; aliud est militantium
in terra; et ex utrisque adjuvamur, quia Angeli intercedunt pro
nobis: 2 Jo. 1: advocatum habemus, scilicet collegium
Angelorum: Apoc. 8: ascendit fumus incensorum de orationibus
sanctorum de manu Angeli, coram Deo. Fumus est ex humore et
calore. Item Christus, qui est rex eorum, pro nobis assistit:
Heb. 7: accedens per semetipsum ad Deum, ad interpellandum pro
nobis. Et ideo dicit, mittat tibi auxilium de sancto, idest de filio
incarnato, qui anagogice dicitur sanctus; Luc. 1: quod nascetur ex
te sanctum, vocabitur filius Dei: Dan. 9, ungatur sanctus
sanctorum. Vel, de sancto, idest de Christo passo, quia in
passione sua sanctificavit se pro nobis: Jo. 17: pro eis
sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate: 1
Reg. 11: cras erit vobis salus cum incaluerit sol. Vel, mittat
tibi auxilium de sancto, scilicet de beatorum collegio: Psalm. 2:
tu autem in sancto habitas. Et de Sion tueatur te. Sion, idest
specula, idest de arce David, ubi erat arca; tunc ibi colebatur
Deus; quasi dicat: ex precibus illorum qui speculantur in hoc mundo
caelestia, tueatur te, idest faciat te esse tutum. Vel e converso,
de sancto, scilicet collegio eorum qui sunt in mundo: et de Sion,
scilicet illis qui sunt in gloria. Tueatur te. Vel, de sancto,
quantum ad eos, qui sunt in vita activa. Et de Sion, quantum ad
illos qui sunt in vita contemplativa, omnium scilicet istorum precibus
tueatur te. Tertia causa est ut Deo sua opera sint placita; unde
dicit, memor sit omnis sacrificii tui. Omne opus bonum est sicut
sacrificium: quia omnia debent Deo offerri: 1 Cor. 10: omnia in
gloriam Dei facite. Ergo omnia nostra sunt sacrificium quodammodo:
sive eleemosynae: Hebr. ult.: beneficientiae et communionis nolite
oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus; sive jejunium:
Rom. 12: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam,
Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. In veteri quidem
testamento quaedam sacrificia fiebant, quae non totaliter
comburebantur, sed pars; et pars in usum offerentium veniebat, sicut
hostiae pacificae quaedam quae totaliter comburebantur, quae dicebantur
sanctissima, quae vocabantur holocaustum ab olon quod est totum, et
cauma quod est incensum. Et ideo est duplex genus bonorum operum.
Quaedam quae dicuntur sacrificium, quando aliquis de bonis suis
dedicat Deo, ut si quis conjugatus aliquibus diebus abstineat:
Eccl. 3: tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
Sed quando aliquis totum dat, nihil sibi reservans, vel totaliter
continet, sic dicitur holocaustum; ideo dicit, memor sit omnis
sacrificii tui: Ps. 50: sacrificium Deo et cetera. Et
holocaustum tuum pingue fiat, idest acceptum Deo: Eccl. 35:
oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu
domini. Et dicit, pingue: quia holocaustum incendebatur et odorem
faciebat, quia pinguia plus odoris habent. Et ideo qui plus devote
sacrificium offert, magis est acceptum, quantumcumque sit illud.
Haec referri possunt ad sacrificium Christi, qui totum se obtulit in
ara crucis. Et sic, memor sit, idest memores nos faciat esse
passionis et mortis: Thre. 3: recordare paupertatis et
transgressionis meae, absinthii et fellis. Vel memor sit bonorum
operum nostrorum quae sacrificavimus ei.
2. Tribuat. Supra petiit Psalmista orando promotionem in bonum,
quod est exterius desideratum; hic petit illud bonum quod est interius
petitum: et circa hoc duo facit. Primo petit impleri quod postulat.
Secundo ponit rationem, ibi. Laetabimur. Circa primum duo facit.
Primo petit illud quod est in interiori motu animae, secundum
voluntatem finis. Secundo petit impleri consilium de his quae sunt ad
finem, et omne consilium tuum et cetera. Dicit ergo, tribuat tibi
secundum cor tuum, idest secundum voluntatem quae est de fine; quasi
dicat, perducat te ad finem quem intendis, qui debet esse Deus:
Prov. 10: desiderium suum justis dabitur. Et omne consilium tuum
confirmet, hoc est de his quae sunt ad finem (...) consilia enim
nostra, debilia sunt, quia non possumus providere omnia: Sap. 9:
cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Sed
Deus est qui confirmat dirigendo consilium nostrum, quod debet esse de
aeternis petendis: Jo. 16: petite ut gaudium vestrum sit plenum:
et dando efficaciam ad nostra consilia exequenda. Sed consilium
pravorum dissipat, ut dicitur Job 5.
3. Laetabimur. Hic ponitur ratio exauditionis. Deus libenter dat
bona eis, qui communicant aliis: 1 Petri 4: in alterutrum illam
administrantes. Et ideo ratio exauditionis est, quando debet aliis
bonum quod petitur, communicari. Et hoc fit primo quantum ad multorum
laetitiam; quasi, nos exaltati, laetabimur in salutari tuo, non in
nobis. Gregorius: justum est ut in se semper moerorem inveniat, qui
derelicto Deo in se gaudium quaerebat. Et magnificabimur in nomine
Dei nostri, per invocationem ejus qui te exaltavit: Sap. ult.: in
omnibus magnificasti populum tuum, et honorasti, et non despexisti,
in omni loco et in omni tempore assistens ei. Et ideo dicit,
magnificabimur etc. idest magni erimus.
4. Impleat. Hic agit de petitionibus exterioribus: et hoc quando
Deus quae petimus exaudit, quia Christus pro nobis multas petitiones
fecit, Joan. 16: nunc cognovi. Hic ponitur spes exauditionis,
et dicit: considerans quod de bono tuo multiplicabimur, nunc cognovi
quoniam salvum fecit dominus Christum suum; ut intelligatur vel de
Christo, per quem multi salvati sunt, vel de David, quem salvum
fecit in praedestinationem. Nunc, quasi ex nunc antequam fiat: 1
Petr. de qua salute exquisierunt prophetae praenunciantes quae in
Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Et non solum est hoc
quod salvum fecit Christum Jesum suscitando eum a mortuis, Psalm.
15: non dabis sanctum tuum videre corruptionem; et sic salvo capite
salvabuntur membra; sed exaudiet illum, scilicet Christum orantem pro
membris: Jo. 11: pater, scio quia semper me audis. Vel David.
5. Exaudiet. Hic commendatur virtus exaudientis. Et primo ponit
virtutem. Secundo experimentum virtutis, ibi, hi in curribus.
Potentatus dicit multitudinem potentiae. Potentatus est opus validum
dominatoris. Et potest referri ad homines, ut sit sensus, salus
dexterae tuae, qua salvas Christum et nos per eum, apparet in
potentatibus, idest in omni loco, qui virtuose et potenter est in
nobis. Vel potest referri ad Deum: et sic, salus dexterae tuae est
in potentatibus, idest in magnitudine potestatis tuae: Ps. 67:
qui educit vinctos in fortitudine. Et dicit, dexterae, quia duplex
est salus Dei. Una scilicet sinistra, qua salvat in temporalibus,
bona temporalia largiendo: Ps. 48: homines et jumenta salvabis
domine. Alia est salus dexterae, quae est aeternorum, qua salvat
justos, dona tribuendo: Sap. 10: reddidit Deus mercedem laborum
sanctorum suorum. Consequenter ponit experimentum virtutis. Et primo
ponit diversitatem fiduciae et gloriae quae est in hominibus. Secundo
ponit eventum utrorumque, ibi, ipsi obligati sunt. Est enim duplex
genus hominum. Quidam enim ponunt totam spem suam in potentia
saeculari: contra quos dicitur Hier. 17: maledictus homo, qui
confidit in homine: Ps. 51: videbunt justi et irridebunt, et
dicent et cetera. Quidam ponunt spem in Deo: Psalm. 117: bonum
est sperare in domino. Et ideo dicit, hi in curribus, et hi in
equis; quasi dicat, quidam confidunt in potentia saeculari, de quibus
dicitur hi in curribus et cetera. Vel refertur ad pugnam, vel ad
triumphos; quia quidam pugnant in curribus quidam in equis: Exod.
15: ingressus est Pharao cum curribus et equitibus. Vel ad
triumphos, et tunc non confidunt, sed gloriantur: quia secundum
Glossam, antiquitus erat duplex genus triumphi; unus major, alter
minor. Primus dicebatur laureatus, quia victor coronabatur lauro; et
hoc fiebat in curru. Secundus dicebatur ovatio; et fiebat in equo.
Quasi dicat: quidam gloriantur in magnis, quidam in equis, ut in
ovatione. Ovo, ovas idem est, quod laetari; et est tractum a pueris
qui laetantur quando datur eis ovum. Sed nos magnis, idest gloriamur
in nomine domini. Triumphus dicitur a tris, quod est tres, et
phonos, quod est sonus; quia triplex sonus revertentibus victoribus
exhibebatur. Primo enim totus populus ei obviam exibat. Secundo
omnes captivi sequebantur currum ejus ligatis manibus. Tertio ipse
indutus tunica Jovis sedebat in curru quem trahebant quatuor equi
albi; et sic ducebatur ad Capitolium. Sed in curru ponebatur cum eo
servus quidam, qui colaphizabat eum dicens, cognosce teipsum.
6. Ipsi. Hic ponitur diversus eventus, quia est eventus malorum.
Hieronymus habet, incurvati, et tunc planum est, quia incurvatio est
via ad casum, et sic potentia mundi paulatim deficit. Vel,
obligati, quia bona temporalia ligant, et maxime peccatores: Sap.
14: creaturae Dei factae sunt in odium et in muscipulam pedibus
insipientium, idest peccatorum. Unde dicit, et ceciderunt, quia
finaliter conterentur: Isa. 8: cadent, et conterentur; et
irretientur, et capientur. Item eventus potentiae, cum dicit, nos
autem surreximus paulatim; Michaeae 7: cecidi, consurgam; cum in
tenebris sedero, dominus lux mea est. Et erecti sumus. Sicut
inclinatio est via ad casum, ita erectio, est via ad rectitudinem
status. Et hoc in sanctitate est.
7. Domine. Ponitur conclusio totius istius Psalmi: qui quidem ad
duo videtur tendere. Quia vel petit pro Christo vero, vel pro
Christo figurative. Quantum ad primum dicit, domine salvum fac
regem, idest Christum. Vel pro David. Et sic deprecatur pro ipsis
orantibus. Exaudi nos in die qua invocaverimus te: Ps. 137: in
quacumque die invocavero te, exaudi me.
|
|