|
1. Supra in praecedenti Psalmo facta est petitio pro exaltatione
regis: hic autem quasi exauditus praenunciat eam. Titulus, in finem
Psalmus David. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. In
prima praenunciat regis exaltationem. In secunda hostium dejectionem,
ibi, inveniatur. Circa primum tria facit. Primo prenunciat regis
gaudium. Secundo ponit causam gaudii, ibi, desiderium. Et tertio
meritum causae, ibi, quoniam rex sperat in domino. Hic Psalmus
exponitur de Christo qui est rex, et de David qui fuit ejus figura;
et ideo de utroque potest exponi; de Christo secundum veritatem, de
David secundum figuram. Est ergo duplex gaudium: unum de Deo,
aliud de Dei beneficio. Quantum ad primum dicit: o domine Deus
pater, rex, idest Christus, laetabitur in virtute tua, idest tuae
divinitatis: Ps. 71: Deus judicium tuum regi da. Et tunc
laetatus est, quando vicit Diabolum, et mortem morte sua: et quando
fecit miracula, et quando ascendit in caelum: Ps. 46: ascendit
Deus in jubilo: Isa. 23: regnabit rex et sapiens erit et cetera.
1 Cor. 1: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Similiter
si dicatur de David: o domine Deus, rex, scilicet David et alii
sancti, laetabuntur in virtute tua: Can. 1: laetabimur et
exultabimus in te: memores uberum tuorum. Quantum ad secundum dicit.
Et super salutare tuum etc. idest super adeptionem salutis per te
factae. Praecipue Christus exultabit per hoc, quod per eum salvas
genus humanum: Luc. 1: ipse salvum faciet populum suum.
2. Desiderium. Hic ponitur causa gaudii, quae est impletio
desiderii: Prov. 13: desiderium si compleatur, delectat animam.
Sicut se habet desiderium ad gaudium, sic motus ad quietem, ad quam
per motum pervenitur. Unde primo ponitur impletio desiderii. Secundo
ponitur in quibus desiderium implevit, ibi, quoniam praevenisti. Est
autem duplex desiderium: unum quod est tantum in corde, aliud quod
exprimitur ore: et utrumque impletur, quia Deus antequam oretur,
exaudit. Quantum ad primum dicit, desiderium cordis ejus tribuisti
ei: Luc. 22: desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum;
et dicitur de quolibet viro justo. Quantum ad secundum dicit, et
voluntate labiorum ejus, idest quam expressit per labia: non fraudasti
eum, quia exaudisti eum: Heb. 5: exauditus est pro sua
reverentia: Is. 46: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea
implebitur.
3. Quoniam. Hic ponit in quibus impletur desiderium. Et primo
dicit de impletione desiderii cordis. Secundo de impletione desiderii
orationis, quod idem est quod desiderium labiorum, ibi, vitam. Est
autem duplex beneficium; et ideo primo ponit beneficium spirituale
interius, quod est beneficium gratiae: et quantum ad hoc dicit,
quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Benedicere est
bonum dicere; et dicere Dei est ejus facere. Unde in benedictione
Dei intelligitur infusio bonitatis: Gen. 26. Benedicam tibi, et
multiplicabo semen tuum et cetera. Et 17: benedicam ei, et
multiplicabo eum, et augebo eum valde. Haec ergo benedictio est
dulcis: Sap. 12: o quam bonus et suavis est spiritus tuus in
nobis. Ergo, in benedictionibus dulcedinis, idest in bonis gratiae,
et in immunitate a peccatis, praevenisti eum, idest Christum,
tempore: quia a principio conceptionis fuit plenus omni gratia: Jo.
1: vidimus eum plenum gratia et veritate, quasi unigenitum a patre:
quia quam cito conceptus fuit unitus divinae naturae, et tam cito fuit
plenus gratia. Item, praevenisti eum, quantitate: quia prae omnibus
aliis gratiam accepit, et non ad mensuram. Sancti etiam dicuntur
praeveniri; 1 Jo. 4: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam
ipse prior dilexit nos: Sap. 6: praeoccupat eos qui se
concupiscunt. Et sic in figura Christi David speciali gratia
praeventus est: quia unctus fuit in regem, cum adhuc esset puer,
antequam ipse cogitaret de regno. Beneficium exterius ostendit
dicens, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Si haec
referuntur ad Christum, tunc est sensus. Posuisti in capite ejus
coronam de lapide etc. idest fecisti eum regem. Corona autem est
signum regiae dignitatis: quia, ut dicitur Isa. 33: regem in
decore suo videbunt: Cant. 3: egredimini filiae Sion, et videte
regem in diademate, quo coronavit eum mater sua: idest divinitas.
Propter hoc dicit, de lapide pretioso, idest de divinitate: quia
regnum suum non est de hoc mundo, Jo. 18: Hieron. de auro
obrizo, idest purissimo: Apoc. 6: data est ei corona. Vel corona
de lapide pretioso sunt apostoli: qui dicuntur lapides pretiosi propter
pretiositatem doctrinae: Apoc. 12: in capite ejus scilicet
Christi, corona stellarum duodecim. Eccl. 25: corona senum multa
peritia. Unde coetus apostolorum est quasi corona Christi. Vel,
posuisti in capite ejus coronam, idest Ecclesiam: Prov. 12:
mulier, idest Ecclesia, diligens corona est viro suo idest Christo.
Vel potest dici hoc de quolibet sancto: quia corona, sive merces,
est ipse Deus: Isa. 18: in die illa erit dominus corona gloriae.
De lapide, propter soliditatem, pretioso, quia David ad litteram ab
ipso Deo coronatus est. Consequenter ostendit, quomodo impletur
petitio labiorum ejus: unde dicit, vitam petiit a te, quando petiit a
te resurrectionem: Ps. 40: tu autem domine miserere mei, et
resuscita me, et retribuam eis. Et hoc datum est ei: Ps. 2:
postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem: Luc. 11: omnis qui
petit accipit. Similiter etiam quilibet sanctus petit hoc, scilicet
vitam, et maxime vitam aeternam: Ps. 26: unam petii a domino,
hanc requiram etc. et David similiter hoc petit. Secundo ostenditur
quomodo impletur petitio quoad alios; unde dicit, tribuisti ei et
cetera. Petiit quod corpus ejus, scilicet Ecclesia, servetur in
longitudinem dierum: et hoc ei tribuit Deus. Matth. ult. ecce ego
vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Hoc etiam petebat David
2 Reg. 7: insuper locutus est de domo servi sui in longinquum.
4. Magna. Hic ponitur consummatio bonorum: et circa hoc duo
facit. Primo ponit magnificationem istius regis praeventi, in quo
inchoata est benedictio. Secundo exponit magnitudinem, ibi, gloriam
et magnum decorem. Dico quod praevenisti eum etc. sed adhuc plus:
quia, gloria ejus, scilicet Christi et hominis est magna in salutari
tuo, idest in verbo cui unita est natura humana. Vel, magna est
gloria ejus, apud homines: et hoc, in salutari tuo, quia suscitasti
eum: Hebr. 5: in diebus carnis suae preces supplicationesque et
cetera. Vel magna est gloria ejus in salutari tuo, idest in auxilio
tuo: in quo institutum est, ut habeat magnam gloriam; et hanc exponit
quantum ad tria. Primo per comparationem ad seipsum; et ideo dicit,
gloriam et magnum decorem imposuisti super eum, qui quidem decor
impositus est super Christum in sua resurrectione, et gloria in
aliorum admiratione. Vel ut accipiatur pro eodem, gloriam et magnum
decorem imposuisti super eum: Job 40: circumda tibi decorem, et in
sublime erigere, et esto gloriosus. Secundo in comparatione ad
alios; unde dicit, quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum
saeculi, quia per ipsum derivata est benedictio in omnes alios: Gen.
22: in semine tuo benedicentur omnes gentes. Tertio in comparatione
ad Deum; unde dicit, laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo, idest
laetificat Christum hominem laetitia sempiterna: et in vultu tuo,
idest in visione vultus tui: Ps. 15: adimplebis me laetitia cum
vultu tuo. Vel gloriam imposuit super eum, quando sanctis suis dedit
facere miracula: et hoc super Christum, quia totum ad gloriam
Christi factum est, scilicet quod benedixit eis, et quod perduxit
eos, ad visionem suam: Isa. 66: videbitis, et gaudebit cor
vestrum: Joan. 16: gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
5. Quoniam. Supra Psalmista nunciavit regis Christi
exaltationem; hic autem meritum hujus declarat: et hoc meritum est,
quia Christus secundum quod homo, et quilibet justus non ponit nisi in
Deo spem suam: Hiere. 17: benedictus vir qui sperat in domino,
et erit dominus fiducia ejus. Et ideo quia speravit in domino, non
commovebitur: Psal. 124: qui confidunt in domino et cetera.
Quia spes in Deo est firmamentum: 1 Mach. 2: omnes qui sperant
in eo, non infirmantur. Ideo haec comparatur anchorae. Sed
notandum, quod tria sunt quae debent movere ad sperandum in domino.
Primo divina providentia. Homo non consuevit sperare in illis ad quos
sui cura non pertinet. Ad Deum autem pertinet cura nostra; ideo
dicit, sperat in domino, cujus est gubernare. Secundum est
misericordia: Luc. 1: misericordia ejus a progenie in progenies.
Tertium est potestas; et ideo dicit, altissimi: Ps. 90: qui
habitat in adjutorio altissimi.
6. Inveniatur. Supra praenunciavit Psalmista regis exaltationem;
hic autem agit de hostium dejectione: et circa hoc duo facit. Primo
ponit hostium dejectionem. Secundo infert conclusionem, ibi,
exaltare. Circa primum duo facit. Primo proponit poenam hostium.
Secundo culpam, ibi quoniam et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ponit inflictionem poenae. Secundo ipsam poenam, ibi, pones
et cetera. Inflictor poenae est manus Dei; unde dicit, inveniatur
manus tua omnibus inimicis tuis. Hieronymus habet, inveniat manus
dexterae Dei inimicos odiens; sed hoc videtur repetitio Psalmistae,
quia idem est manus et dextera Dei, et inimicus et odiens. Et
consuetum est in Psalmis. Vel si distinguitur, omnis dextera ejus
est manus; sed non omnis manus, dextera. Per manus ergo Dei
intelligitur potentia Dei operativa: et haec est quaedam dextera qua
exaltat bonos in spiritualibus bonis. Prov. 3: longitudo dierum in
dextera ejus. Sinistra est, qua punit malos, et largitur
temporalia. Ibidem: in sinistra illius divitiae. Dicit ergo,
manus, idest potentia, inveniatur, idest tradet ad votum, omnes
inimicos. Isa. 9: in omnibus his non est aversus furor ejus, sed
adhuc manus ejus extenta. Et dextera; quia hoc quod Deus punit
malos, pertinet ad dexteram, inquantum talis punitio ordinatur ad
salutem electorum. Sic ergo inquantum punit malos, dicitur manus; et
inquantum ordinatur ad bonum justorum, dicitur dextera. Vel dextera
est Christus et manus; unde, manus tua, idest Christus,
inveniatur, idest cognoscatur in bonum ab his qui sunt amici tui,
scilicet gentibus. Rom. 10, Isa. 65: invenerunt me qui non
quaesierunt me. Vel in malum, inveniatur etc. idest cognoscatur, ab
inimicis tuis, idest Judaeis in judicio, cum venerit ad judicium.
Luc. 21: videbunt filium hominis venientem et cetera. Et dextera
tua, idest filius tuus, inveniat, idest puniat, omnes qui te
oderunt.
7. Pones. Hic ponitur poena hostium. Et primo quantum ad mala eis
inflicta; secundo quantum ad bona eis sublata, ibi, fructum. Ponit
autem triplicem ordinem poenae: et si referatur ad mysterium patet:
quia in futuro judicio erunt tria. Primo erit ignis incendens
superficiem mundi. Psal. 96: inflammabit in circuitu inimicos
ejus: ideo dicit, pones eos ut clibanum ignis, scilicet, in tempore
vultus tui, idest Christi, quo tempore apparebit ad judicium. Ps.
16: de vultu tuo judicium meum prodeat et cetera. Et dicit, ut
clibanum, quasi undique igne oppressi. Matth. 6: sicut fenum quod
hodie est, et cras in clibanum mittitur. Vel ut clibanum, idest in
se ignem continens; et per hunc intelligitur ignis quem mali patientur
interius pravae cupiditatis et iracundiae. Bona affectio est bonus
ignis. Thren. 1: de excelso misit ignem in ossibus meis et cetera.
Mala affectio est malus ignis. Ps. 57: supercecidit ignis, et
non viderunt solem, idest semper ardent in conscientia impietatis
suae. Oseae 7: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a
coquente. Adulterantes omnes sunt, quicumque alii quam Deo se
conjungunt inordinate. Coquens est Diabolus, qui malas cogitationes
ministrat: sicut coquens ministrat ligna. Thren. ult.: pellis
nostra velut clibanus exusta est a facie tempestatum famis. Et hoc,
in tempore vultus tui, idest in tempore manifestationis tuae ad
judicium. Secundo ponitur disceptatio judicii: in qua improperabit
impiis peccata, et proferet sententiam damnationis, sive vocaliter,
sive mentaliter. Et ideo dominus in ira sua conturbabit eos, idest
turbationem inducet tristitiae de malis illatis, et de bonis sublatis;
tertio ab igne involventur: unde, et devorabit eos ignis. Job 20:
devorabit eos ignis, qui non succendetur, scilicet humano flatu; sed
succendetur virtute divina: unde Hieronymus habet, dejecisti eos.
Haec omnia possunt satis David convenire.
8. Fructum. Hic ponitur privatio bonorum. Bona quae habent
homines in hoc mundo, quaedam sunt quibus cupiunt homines in hac vita
frui, et quaedam desiderant dimittere post se: et utraque perdent.
Et ideo quantum ad primum dicit, fructum eorum de terra perdes, quo
frui quaerebant. Sap. 3: vana est spes et cetera. Rom. 6: quem
fructum et cetera. Quantum ad secundum dicit, semen eorum, scilicet
peribit, a filiis hominum, scilicet a societate sanctorum. Isa.
14: perdam Babylonem etc. et hoc ideo accidit, quia, ut dicitur
Eccl. 14, omne opus corruptibile in fine deficiet. Sap. 3:
nationes enim iniquae dirae sunt consummationis et cetera.
9. Quoniam. Hic ponitur culpa peccatorum, et describitur quantum
ad duo. Primo quantum ad conatum operis; et quantum ad hoc dicit,
hic, quoniam declinaverunt etc.: quia licet non possint facere,
tamen conantur quantum possunt mala inferre. Ps. 34: retribuebant
mala mihi. Vel, declinaverunt, quia mala eis imminentia volunt aliis
inferre. Imminebat enim duplex malum Judaeis: scilicet malum
poenae: et hoc in Christum retorquere conati sunt, quando, ne
Romani auferrent dominium, occiderunt Christum. Secundo imminebat
eis malum culpae. Jo. 8: vos ex patre Diabolo estis, et hoc
torquebant in Christum quando dicebant. Jo. 8: nonne bene dicimus
et cetera. Ipsi daemoniaci erant, et Christo peccatum imponebant.
Secundo describitur culpa Judaeorum sive peccatorum quantum ad conatum
cogitationis: unde dicit, cogitaverunt consilia etc. idest
cogitaverunt ut fidem ejus destruerent. Hier. 11: cogitaverunt
consilium et cetera. De hoc ligno dicitur Sap. 14: benedictum est
lignum per quod fit justitia: sed non stabilierunt, idest non
potuerunt perficere cogitatum. Isa. 8: inite consilium, et
dissipabitur etc. quare? Quia non est consilium contra dominum,
Prov. 21. Et rationem hujus dicti assignat, quare non
stabilierunt consilium contra, dicens, dorsum. Littera Hieronymi
planior est, quoniam pones eos humerum, finium tuorum firmamentum
contra faciem eorum. Dupliciter contingit quod hostes contra aliquem
consilia non stabiliunt. Uno modo, si ab eo vincantur. Alio modo,
si fines hostium sint firmati; et ideo dicit, non potuerunt stabilire
consilium eorum: quoniam pones eos dorsum, idest fugient ante te.
Item finium tuorum firmamentum contra eorum faciem. Hoc spiritualiter
intelligitur de Christo, cujus nullus potuit irrumpere fines. Joan.
10: non rapiet eas quisquam de manu mea. Et in littera nostra
habetur, in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum, idest contra
vultum eorum, secundum Glossam. Supra Psalmista posuit poenam
malorum futuram; hic autem ponit poenam eorum praesentem. Et est
duplex poena spiritualis, quae est in anima: scilicet secundum
aversionem a Deo, et secundum conversionem ad malum. Quantum ad
primum dicit, tu secundum tuam providentiam, pones eos dorsum.
Quantum ad secundum dicit, in reliquiis tuis praeparabis vultum
eorum. Et hoc multipliciter exponitur, secundum Glossam. Uno modo
de his quae Christus reliquit, scilicet temporalia quae contempsit.
Joan. 18: regnum meum non est de hoc mundo; quia in cupiditate
rerum temporalium relinques vultum eorum, idest praeparabis intentionem
eorum, ut propter hoc occidant Christum, sicut cum dixerunt, Jo.
11: ne forte veniant Romani et cetera. Vel in reliquiis eorum,
idest gentibus quas relinquis convertendas. Rom. 15: in eum gentes
sperabunt. Praeparabis vultum eorum, idest cognitionem tuam, quae
est eorum, idest Judaeorum, idest eis promissam. Vel reliquiae
Christi extrema vitae ejus dicuntur, idest passio et mors ejus; et in
istis fuit praeparata mala eorum intentio ad ejus passionem. Vel
praeparationem vultus in bonum, idest in reliquiis Judaeorum qui
convertentur. Rom. 9: reliquiae salvae fient. Et licet ponantur
ut dorsum modo, tamen reliquiae convertentur et cognoscent.
10. Exaltare. Hic ponitur conclusio. Et primo petit id quod est
ex parte Dei; secundo promittit id quod est ex parte nostra. Dicit
ergo, exaltare domine in virtute tua, ut scilicet in ea rex laetetur.
Isa. 26: exaltetur manus tua ut non videant et confundantur.
Tamen secundum mysterium, exaltare, Christe, in resurrectione,
quae erit, in virtute tua. Joan. 10: potestatem habeo ponendi
animam meam, et iterum sumendi eam, per resurrectionem et
ascensionem. Exaltare, quae erit in virtute tua. Isa. 63:
gradiens in multitudine virtutis suae. Et nos, cantabimus, scilicet
interius, et psallemus, exterius, virtutes suas. Vel, cantabimus,
idest praedicabimus et annunciabimus excellentiam potestatis tuae. 1
Pet. 2: ut virtutes annuncietis ejus, qui de tenebris vos vocavit
in admirabile lumen suum.
|
|