|
1. In praecedentibus prius videtur esse actum de tribulatione quam
sustinuit David a filio et a Saule; hic autem in tertia decade agitur
de persecutione quam passus est a toto populo, qui eum abjecit ad
mandatum Saulis. Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. In
prima narratur tribulatio. In secunda funditur oratio ad Deum pro
liberatione; in tertia ponitur gratiarum actio. Secunda incipit
Psalmo 24: ad te domine levavi: tertia ibi, afferte domino, Ps.
28. Circa primum duo facit. Primo exponit tribulationem; secundo
ostendit quomodo a Deo juvatur in tribulatione, ibi, Ps. 22:
dominus regit me. Sicut supra dictum est, sicut in aliis prophetis,
ita hic agitur de aliquibus tunc praesentibus inquantum erant figura
Christi et quae ad ipsam prophetiam pertinebant. Et ideo quandoque
ponuntur aliqua quae ad Christum pertinent, quae excedunt quasi
virtutem historiarum. Et inter alia specialiter iste Psalmus agit de
passione Christi. Et ideo hic est ejus sensus litteralis. Unde
specialiter hunc Psalmum in passione dixit cum clamavit, Heli Heli
lammasabactani: quod idem est quod Deus Deus meus etc. sicut hic
Psalmus incipit. Et ideo licet figuraliter hic Psalmus dicatur de
David, tamen specialiter ad litteram refertur ad Christum. Et in
synodo Toletana quidam Theodorus Mopsuestenus, qui hunc ad litteram
de David exponebat, fuit damnatus, et propter hoc et propter alia
multa; et ideo de Christo exponendus est. Sciendum est autem quod
quinque Psalmi agunt de passione Christi prolixe: quorum iste
Psalmus primus est. Alii enim brevius tangunt passionem Christi.
Secundus est, judica domine nocentes me, Ps. 34. Tertius est,
ibi, exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem
meam. Quartus, Ps. 68: salvum me fac Deus, quoniam intraverunt
aquae. Quintus, Ps. 108: Deus laudem meam ne tacueris. Et
hoc propter quinque plagas Christi: vel propter quinque effusiones
sanguinis. Et unus est modus procedendi in omnibus, quia incipiunt a
gemitu, et terminantur in salutem populorum: quia ex passione facta
est salus omnibus hominibus. Titulus Hieronymi est: victori pro
cervo matutino. In nostra littera, victori pro assumptione vel pro
cerva matutina. In hoc Psalmo principaliter agitur de passione
Christi. Secundo tangitur in eo de resurrectione: quia per eam datur
intelligi passio, et passio ordinatur ad resurrectionem; sicut si
dicam, iste est manumissus, ostendit quod fuit servus. Ergo iste
Psalmus est David, idest Christi. Et est pro assumptione, idest
resurrectione, et haec fuit matutina; unde, pro cerva, idest pro
humana natura, vel pro cervo matutino, idest Christo: Ps. 107:
exurgam diluculo. Hic autem titulus est quando David ibat profugus,
et latebat in desertis sicut cervus. Unde supra dixit, Ps. 17:
et posuit pedes meos tamquam cervorum. Unde pro ista tribulatione quae
figurabat passionem Christi, intitulatur iste Psalmus. Hoc modo
tamen melius refertur ad Christum, ut per cervum intelligatur humana
natura in Christo, quia cervus transit spineta sine laesione pedum;
sic Christus transivit per istam vitam praesentem sine sui
inquinatione. Item cervus optime salit: sic Christus de fovea mortis
ascendit ad gloriam resurrectionis. Et ideo cervus dicitur, et
matutinus dicitur, quia tunc surrexit. Psalmus iste dividitur in tres
partes. In prima ponitur conquestio. In secunda narratio passionis,
ibi, ego autem sum vermis. In tertia ponitur liberationis petitio,
ibi, tu autem, domine, ne elongaveris auxilium tuum a me. Circa
primum tria facit. Primo ponitur conquestio sive quaestio. Secundo
ponitur expositio conquestionis, ibi, longe a salute. Tertio ponitur
ratio conquerendi, ibi, tu autem in sancto habitas. Haec est
translatio Septuaginta. In Graeco autem et in Hebraeo non est,
respice in me; sed habetur sic, Deus Deus meus quare me
dereliquisti? Quia haec verba dixit Christus in cruce: sed,
respice, interpositum est. Ponitur ergo petitio cum dicit, Deus
Deus meus. Repetitur autem bis Deus ad majorem certitudinem: Gen.
41: quod autem secundo vidisti ad eamdem rem pertinens, indicium est
firmitatis. Respice in me, idest miserere mei: Ps. 24: respice
in me, et miserere mei, quia unicus et cetera. Quare me
dereliquisti? Haec fuerunt verba Christi in cruce. Ex his autem
verbis Arius occasionem sumpsit erroris: scilicet quod in morte
Christi separata est divinitas ab humanitate. Unde de hoc, secundum
eum, conqueritur dominus, dicens, quare me dereliquisti. Sed hoc
erroneum est. Est autem sciendum, quod aliquis dicitur derelictus a
Deo quando non adest ei Deus, sicut videtur adesse quando protegit
eum, et implet ejus petitionem: Hier. 20: dominus Deus mecum est
tamquam bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi
erunt. Et quia Christus non est liberatus a passione corporali cum
esset in passione, secundum hoc dicitur ad horam derelictus, idest
passioni expositus: Rom. 8: proprio filio suo non pepercit et
cetera. Item illa petitio. Pater si fieri potest, transeat a me
calix iste, ut dicitur Matth. 26, non videtur impleta, quia erat
secundum carnem: Isa. 34: ad punctum et in modico dereliqui te,
idest passioni te exposui; et in miserationibus magnis congregabo te,
scilicet in resurrectione. Et ideo dicit, quare me dereliquisti?
Idest passioni me exposuisti. Longe a salute mea verba delictorum
meorum. Hic exponitur conquestio sive quaestio. Et primo in
generali. Secundo in speciali, ibi, Deus meus clamabo. Dicit
ergo, dereliquisti me. Et hoc, quia longe sunt verba delictorum
meorum a salute mea, idest mei veri hominis, inquantum habeo humanam
naturam: Ps. 118: longe est a peccatoribus salus. Et haec
verba, scilicet, dereliquisti, et longe, et quare, non videntur
esse hominis justi sive justitiae, sed videntur esse verba delictorum
meorum, scilicet hominis peccatoris, idest ostendunt me non esse
justum, sed peccatorem. Unde haec verba dixit Christus in persona
peccatoris, sive Ecclesiae. Et haec est una de regulis supra in
principio Psalterii positis, quod ea quae pertinent ad membra, dicit
Christus de se, propter hoc, quod sunt sicut unum corpus mysticum
Christus et Ecclesia; et ideo loquuntur sicut una persona, et
Christus transformat se in Ecclesiam, et Ecclesia in Christum:
Rom. 12: multi unum corpus sumus in Christo. In membris autem
Christi, idest in Ecclesia, sunt delicta sive peccata. In capite
vero, idest in Christo, nullum est delictum, sed similitudo
delicti: Rom. 8: misit Deus filium suum in similitudinem carnis
peccati, et de peccato damnavit peccatum: 2 Cor. 5: eum qui
peccatum non noverat, peccatum pro nobis fecit, ut nos efficeremur
justitia Dei in Christo. Christus autem imminente passione oravit,
pater si fieri potest transeat et cetera. Matth. 28. Sed haec
verba Christi orantis possunt dupliciter exponi. Uno modo ut
Christus ea protulerit quasi gerens infirmorum personam, qui sunt in
Ecclesia: quia futurum erat ut aliqua membra sua debilia, quando
immineret eis passio, formidarent. Alio modo quod protulit hanc
petitionem gerens officium carnis infirmae in Christo, quae
naturaliter timet et fugit mortem. Quod petiit ergo liberari, fuit
verbum vel membrorum in quibus delictum invenitur, vel carnis Christi
in qua est similitudo delicti sive peccati: et ideo dicit, verba,
quibus petiit liberari, quae sunt, delictorum meorum, idest
fidelium, pro quorum delictis patior; vel sunt infirmae carnis quae
habet similitudinem delicti: longe a salute corporali, quia calix,
sive passio, non transit a me ut petii; quasi dicat, non consequor
salutem quam intendo, si petitio mea quam peto, exaudiretur, pater,
transeat a me calix iste. Et ideo littera Hieronymi habet, longe a
salute mea verba gemitus mei. Aliter exponit Augustinus in Lib. de
gratia novi testamenti: haec verba quibus peto liberari a passione et
conqueror quod sum derelictus passioni, sunt longe a salute mea quam
secundum quod Deus debeo facere. Matth. 1: ipse salvum faciet
populum suum a peccatis eorum. Et assignat rationem quare sit
derelictus: est enim duplex salus: una corporalis, quae est communis
hominibus et jumentis: Ps. 35: homines et jumenta salvabis
domine. Alia spiritualis et aeterna; et haec est propria Christi:
unde dicit, mea, quia salus novi testamenti est per Christum facta:
Isa. 45: Israel salvatus est in domino salute aeterna. Et haec
differunt: quia prima quaerebatur in veteri testamento; secunda
quaeritur in novo. Quare ergo derelictus est passibilis? Quia ipse
venit in novo testamento. Et haec verba quae hic dixit, longe a
salute mea, spirituali, quia sunt pro corporali salute. Longe.
Christus loquitur in persona peccatorum, qui quandoque propter peccata
derelinquuntur a Deo: unde dicit, verba delictorum meorum, idest
peccatorum, sunt longe a salute, spirituali: quia haec est causa
quare peccatores non salvantur, quia sunt peccatores: Joan. 9:
peccatores Deus non audit. Vel secundum Augustinum, loquitur, a
me, quasi derelinquendo me, fecisti me longe a salute mea, idest
corporali: et haec verba sunt delictorum meorum.
2. Deus. Haec in speciali prosequuntur. Per diem et noctem duo
intelligere possumus. Uno modo ad litteram diem et noctem temporalem
et sic clamare, est clamare assidue; unde dicit. Non exaudies;
quasi dicat: quamvis assidue clamem, non sum tamen exauditus.
Littera Hieronymi habet, et nocte et non est silentium mihi, quasi
non sileo die et nocte orare. Alio modo, ut per diem intelligatur
prosperitas, et per noctem adversitas. Et secundum Augustinum verba
quae pro salute corporali dicuntur, fiunt per diem pro prosperis; per
noctem, ut tollatur adversitas. Ergo Christus clamat per diem,
quando est in prosperitate, et non exauditur, quia petit ut non
pereat: et per noctem, ut tollatur adversitas, et non tollitur. Sed
contra dicitur de Christo (Hebr. 5) quod exauditus est et cetera.
Et dicendum, quod oratio est actus rationis: unde omnis oratio
Christi procedens ex rationis judicio est exaudita. Secus est de
oratione exprimente infirmitatem naturae passibilis et proprium motum
membrorum, quia nec ipse voluit eam exaudiri: Joan. 12: nunc
anima mea turbata est, et quid dicam, pater et cetera. Et quare non
est exauditus in prosperis et adversis, ostendit, et non ad
insipientiam mihi: quia haec petitio non pertinet ad salutem novi
testamenti, quam ego intendo, quae est salus aeterna; sed pertinet ad
salutem veteris testamenti. Ut ergo hanc sapientiam discas, scias
quod salus temporalis non pertinet ad novum testamentum, sed ad vetus.
Haec est sapientia quae stultitia est apud homines: 1 Corinth. 4:
nos stulti propter Christum: ibid. 1: nonne Deus stultam fecit
sapientiam hujus mundi et cetera.
3. Tu autem. Supra posita est quaestio Christi inquirentis causam
passionis suae; hic autem ostendit quod hujusmodi quaestio est
rationabilis, et rationabile est quod est derelictus. Et primo dicit
hoc esse mirabile ex parte Dei. Secundo ostendit hoc experimento
antiquo, ibi, in te speraverunt. Hoc quod hic dicitur, tripliciter
refertur ad praedicta, secundum tres expositiones. Una est, quia est
longe a salute temporali, et sic facta est ista divisio. Unde illud
est mirabile ex parte Dei propter duo. Primum est, cum Deus in
sanctis habitet, et non defendat eos: Judith 6: si dominus nobiscum
est, cur haec mala omnia apprehenderunt nos? Ubi sunt mirabilia ejus
quae patres nostri narraverunt nobis? Et ideo dicit, tu autem in
sancto habitas: Hierem. 14: tu in nobis es domine, sed
specialiter habitat in Christo. Alia ratio est, quia quidquid boni
habemus, totum est in laudem Dei. Et ideo si nobis est bene, melius
a nobis laudatur Deus. Et ideo sequitur, laus Israel: Hierem.
17: sana me domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero,
quoniam laus mea tu es. Secundum aliam expositionem, quare me
dereliquisti? Ideo scilicet quia, verba delictorum meorum sunt longe
a salute mea, spiritualiter: sed ego clamo pro temporali: tu vero qui
habitas in sancto, ut sis, laus Israel, non exaudies, quia non
exaudis quando quis non clamat pro spirituali salute. Vel secundum
tertiam expositionem, ut loquatur Christus in persona peccatoris;
quasi dicat, ideo es longe a salute mea, quia non habitat in
peccatoribus; sed in sancto.
4. In te. Hic ponitur alia ratio quae sumitur ex antiqua
consuetudine et experimento quo sancti patres liberabantur a
tribulationibus invocantes Deum; sicut patet Exod. 14, quod
liberati sunt de persecutione Aegyptiorum: et de Susanna quae
liberata est ab iniqua sententia senum, Dan. 13: Daniel liberatus
de ore sive de lacu leonum, Dan. 14. Quomodo ergo sum derelictus
a te, et non sum liberatus a passione? Duo ergo facit circa hoc.
Primo facit mentionem de malo corporalis afflictionis. Secundo de
malo confusionis. Quantum ergo ad liberationem primi mali duo
faciebant. Primo sperabant in eum; unde dicit, in te, non in
mundo, speraverunt patres nostri: Isa. 26: sperasti in domino in
saeculis aeternis, in domino Deo forti in perpetuum et cetera. Et
liberasti eos; et iste est fructus spei, quia liberasti eos. Secundo
clamabant; unde dicit: ad te clamaverunt, ex magna cordis
affectione, et salvi facti sunt: Psal. 119. Ad dominum cum
tribularer clamavi et cetera. Quantum ad secundum malum, scilicet
confusionem, dicit, in te speraverunt, et non sunt confusi. Sed
contra: Dan. 3: non est confusio confidentibus in te: Rom. 5:
spes non confunditur. Dicendum quod patres pertinebant ad vetus
testamentum in quo temporalia dabantur: et ideo, ut ostendat quod
divina providentia temporalia etiam disponat, liberat eos etiam
temporali liberatione. Sed Christus promittit et donat spiritualia:
et ut ostendat contemnenda temporalia et speranda aeterna, noluit
temporalem liberationem secundum rationem: et tamen aliqui in novo
testamento sunt temporalibus liberationibus liberati, et in veteri
testamento aliqui sunt spiritualibus afflictionibus eruditi, ut
ostendatur Deus auctor esse utriusque testamenti.
5. Ego autem. Hic ponit passionem suam. Et primo proponit
confusionem suam quam passus est. Secundo exponit eam, ibi, omnes
videntes me. Tertio causam ejus assignat, ibi, quoniam tu es.
Prima pars dupliciter potest legi. Uno modo, ut primo proponat
similitudinem confusionis. Secundo exponat opprobrium. Dicit ergo,
illi sunt liberati, ego autem non sum liberatus a confusione; sed sic
viliter conculcatus ac si essem vermis et non homo: Job 25: homo
putredo, et filius hominis vermis: Thren. 3: factus sum in derisum
omni populo, canticum eorum tota die. Et quomodo exponit, opprobrium
hominum, et abjectio plebis: Matth. 27: praetereuntes
blasphemabant eum, vah qui destruis templum. Et qui crucifixi erant
conviciabantur ei. Alios salvos facit, seipsum non potest salvum
facere. Et Joan. 19: plectentes coronam de spinis et cetera. Et
ideo, opprobrium factus sum hominum, in verbis eorum, ut dictum est,
et abjectio plebis, quia spreverunt eum, et quia abjecto eo petierunt
Barabbam, Matth. 27. Thren. 3: abjectionem posuisti me in
medio populorum. Secundo modo ut pertineat ad Christi dignitatem:
vermis enim non generatur ex coitu, sed ex terra, solo calore solis
caelestis. Ipse enim quasi tenerrimus ligni vermiculus, ut dicitur 2
Reg. 23, sic Christus ex virgine sola operatione spiritus sancti:
Psalm. 84: dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit
fructum suum. Ideo dicit, ego autem sum vermis et non homo, scilicet
tantum, sed etiam Deus. Vel aliter secundum Augustinum. Per
hominem intelligitur homo vetus, scilicet Adam, qui sic fuit homo
quod non filius hominis. Per vermem intelligitur Christus, qui sic
fuit homo quod filius hominis, idest virginis: ideo dicit. Sum
vermis et non homo, scilicet gaudens temporalibus, sed filius hominis
gaudens spiritualibus. Abjectio plebis, hic non mutatur.
Consequenter ponit derisionem: et primo ostendit quomodo sit
universalis; secundo quomodo sit multiplex. Quod sit universalis,
ostendit cum dicit. Omnes videntes me deriserunt me: Hierem. 20:
tota die omnes subsannabant mihi: quia populi et principes: et haec
distributio, omnes, pro toto populo intelligitur, scilicet malo.
Quod illusio fuerit multiplex, ostendit: quia verbis; unde dicit
quia locuti sunt labiis: Matth. 27: praetereuntes blasphemabant
eum: Isa. 57: super quem lusistis, et super quem dilatastis os,
et ejecistis linguam: Sap. 2: si verus filius Dei est, suscipiet
illum. Item factis: et moverunt caput: Matth. 27: moventes
capita sua (scilicet prae derisu) dicentes, alios salvos fecit et
cetera.
6. Speravit. Ostendit quae sint illa verba quae in ejus confusionem
loquebantur: quia primo improperabant sibi spem quam habebat de Deo:
unde dicit, speravit in domino, eripiat eum. Matth. 27: confidit
in Deo, liberet eum si vult. Quasi dicat: si sperasset in domino,
liberasset eum: quia dictum est supra statim, quia speraverunt in te
patres nostri, et liberasti eos. Sed decipiuntur: quia non
intelligitur de salute sive de liberatione temporali. Secundo
improperant Christo, quod non sit Deo acceptus; unde dicit, salvum
faciat eum quoniam vult eum: Sap. 2: filium Dei se nominat.
7. Quoniam. Consequenter ponitur causa confusionis; et circa hoc
duo facit. Primo ponit causam. Secundo prorumpit in orationem, ne
discesseris. Causa irrisionis consuevit esse stultitia. Unde
temporales reputant bonos homines stultos, quia non confidunt de
mundo: Ps. 13: consilium inopis confudistis, quoniam dominus spes
ejus est. In hac causa duo facit. Primo ponit divinum beneficium
motivum ad sperandum. Secundo ipsam spem, ibi, spes mea; quasi
dicat: derident me, quia spes mea est in te; et ideo dicit: quoniam
tu es qui extraxisti me de ventre matris meae. Hic ponit primo quae
pertinent ad caput. Quaecumque nascuntur naturaliter et universaliter
ex utero matris, virtute divina producuntur, et ipsa est omnium
causa: Gal. 1: qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit
per gratiam suam. Sed singulariter dicit Christum abstractum ex utero
matris, quia mirabiliter conceptus est, et sine semine natus, servata
matris integritate: hoc est beneficium, et ex hoc sequitur spes: et
circa hoc tria ponit. Primo ipsam spem. Secundo ejus perfectionem.
Tertio ejus rationem. Dicit ergo, spes mea ab uberibus matris meae:
idest, tu es spes mea ex quo homo sum et suxi ubera matris meae: quia
cum erat verbum apud Deum, non conveniebat ei sperare: Psalm.
70: spes mea a juventute mea. Sed contra. Christus ab instanti
conceptionis habuit usum liberi arbitrii, ergo ex tunc speravit.
Respondeo. Dicendum quod ubera, idest lac uberum, in eodem tempore
praeparatum fuit, quo fuit conceptus: unde ubera ad ipsam conceptionem
referuntur. In te projectus sum ex utero. Contra. Si postquam
egressus est ex utero, projectus est in Deum, ergo antequam exiret
uterum, non fuit projectus in Deum. Dicendum, quod ille projicitur
in alterum, qui non in se, sed ei innititur: 1 Pet. 5: omnem
solicitudinem vestram projicientes in eum: unde, projectus sum ex
utero, quia tibi soli innitor. Et sic describitur perfectio spei.
8. De ventre. Hic ponitur ratio spei: quasi dicat: in te
speravi, quia te habui semper ut Deum: Psalm. 27: in Deo
speravit cor meum, et adjutus sum; et ideo dicit: tu es Deus meus de
ventre matris meae, idest ex quo factus sum homo, quia ante non erat
Dei filius homo. Sed si exponatur de membris Christi, projectio
sive extractio est de uno in aliud secundum carnem; Christus autem
semper tendebat in Deum. Sed loquitur de membris quae secundum carnem
semper sunt in ventre carnali, scilicet concupiscentiis mundanis; sed
per Deum ab hujusmodi concupiscentiis extrahuntur, et projiciuntur in
Deum: ut nihil nisi Deum sperent et quaerant. Consequenter
concludit orationem cum dicit, ne discesseris a me, scilicet
defendendo, vel in me, vel in membris meis quantum ad spiritualia;
quasi dicat, dereliquisti me, exponendo passioni corporali. Ne
recedas a me, fovendo me spirituali auxilio.
9. Quoniam. Hoc, secundum Hieronymum, est principium versus
sequentis: et ideo potest, ut dictum est, convenienter cum
praecedentibus legi; et etiam cum sequentibus. Et ut dicit
Hieronymus, convenientius legitur cum sequentibus: nam Psalmus ex
persona domini exponens passionem, praemittit primo orationem; postea
ordinem passionis subsequitur, ibi, circumdederunt me et cetera.
Circa primum duo facit. Primo proponit orationem. Secundo
necessitatem orandi ostendit, quoniam tribulatio. Dicit ergo, tu es
Deus meus de ventre matris meae, et ideo oro ne discesseris a me,
quoniam tribulatio proxima est. Haec enim intelligenda sunt ut
Christus loquatur in persona membrorum suorum, ut non derelinqueret ea
in tribulationibus: 1 Corinth. 10: fidelis Deus qui non patitur
vos tentari supra id quod potestis. Psalm. 70: ne derelinquas me,
quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam,
consilium fecerunt in unum. Non autem dicit hoc pro se. Necessitas
autem est duplex; tribulatio quae imminet, et auxilium quod deficit:
unde dicit: tribulatio proxima est, scilicet tempore: Matth. 26,
ecce appropinquabit hora, et filius hominis tradetur et cetera. Sed
objicitur, quod cum haec verba sint Christi jam in cruce existentis,
quomodo dicit: quoniam tribulatio proxima est et cetera? Possumus
dicere quod David mutat tempora. Augustinus aliter solvit.
Tribulatio quandoque est propinqua, quandoque remota. Sensus doloris
est in anima: propinquum animae est corpus, remota sunt bona
exteriora. Quando ergo est afflictio in exterioribus tribulatio non
est propinqua; sed quando est in proprio corpore, tunc est propinqua
et proxima: et impossibile est quin homo sentiat. Christus autem in
proprio corpore affligebatur: Psalm. 114: tribulationem et
dolorem inveni. Item deficit auxilium: quoniam non est qui adjuvet.
Et ideo est orationi instandum: Isa. 63: circumspexi, et non
erat auxiliator; quaesivi, et non erat qui adjuvaret: quia etiam
apostoli relicto eo fugerunt.
10. Circumdederunt. Supra ostendit Psalmista in persona Christi
suam conquestionem sive querelam rationabilem esse, et ex parte Dei,
et ex antiquorum consuetudine, sive experimento: hic autem prosequitur
ordinem passionis quantum ad afflictionem carnis. Et proponit primo
persecutores. Secundo persecutionis effectum, ibi, sicut aqua.
Tertio persecutionis modum, ibi, circumdederunt me canes. Primo
ergo introducuntur persecutores invadentes opere: quorum quidam
minores, ut plebs et ministri; et quantum ad hos dicit,
circumdederunt me vituli multi: Eccl. 1: stultorum infinitus est
numerus. Circumdederunt me, quia undique invaserant: Psalm.
117: circumdederunt me sicut apes et cetera. Quidam sunt majores;
unde dicit, tauri pingues obsederunt me: Eccl. 6: ne extollas te
in cogitatione tua, sicut taurus qui ex pinguedine et fortitudine, nec
jugo premitur, et multum generat et superbit. Dicitur quod taurus est
animal melancholicum: et propter hoc diu retinet iram. Et sicut
minores habent audaciam propter multitudinem, ita majores propter
divitias. Et ideo dicit, pingues: Job 15: pingui cervice armatus
est. Obsederunt me: Job 19: obsederunt in gyro tabernaculum
meum. Consequenter ponit persecutores insurgentes ore: unde dicit,
aperuerunt super me os suum. Et quidem multipliciter eum tentando:
Matth. 22: quid me tentatis hypocritae? Accusando, invidendo,
ad mortem expetendo, dicentes, crucifige: Thren. 3: inimici mei
aperuerunt os suum super me. Consequenter adhibet similitudinem,
sicut leo rapiens et rugiens, cui comparantur propter crudelitatem:
Hier. 12: facta est mihi hereditas mea quasi leo in sylva: dedit
contra me vocem: nam leonis est ut capta praeda rugiat: Amos 3:
numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid
apprehenderit? Et dicit, rapiens, insidiando, et rugiens,
manifeste in mortem expetendo: Ezech. 22: sicut leo rugiens
rapiensque praedam animam devoraverunt.
11. Sicut. Consequenter ponit persecutionis effectum. Et primo
proponit hunc effectum. Secundo exponit eum, ibi, dispersa. Dicit
ergo, persequuntur me et nocent: quia quantum ad corporalem salutem
totaliter invaluerunt: et ideo dicit: sicut aqua effusus sum. Si
effundatur oleum; aliquid remanet in vase; si effundatur vinum,
saltem remanet odor in vase; sed de aqua nihil remanet; quasi dicat,
totaliter effusus sum secundum eorum opinionem: 2 Reg. 14: quasi
aquae dilabimur, quae non revertuntur super terram. Aqua leviter
effunditur et projicitur: sic ego effusus sum. Sicut etiam Judaei
non solum eum delere desuper terram conati sunt, sed etiam famam ejus
perdere voluerunt. Vel assimilatur Christus aquae, quia aqua lavat;
sic passio Christi de omnibus peccatis et omnes sordes lavat: Apoc.
1: dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Item
aqua rigat et facit fructificare: sic passio Christi: Eccl. 24:
dixi, irrigabo hortum meum et cetera. Et fructificat fructum vitae
aeternae: Eccl. 24: flores mei (idest passionis meae) fructus
honoris et honestatis. Item facit viam lubricam: sic passio Christi
disponit Judaeos ad casum: 1 Cor. 1: nos autem praedicamus
Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem
stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Dei
virtutem et Dei sapientiam. Consequenter exponit hunc effectum: et
ideo dicit, dispersa sunt etc.; quasi dicat, quicquid videbatur in
me forte, est dissolutum: quidquid pulchrum, emarcuit. Et ideo
dicit, dispersa et cetera. In homine est duplex fortitudo. Una est
fortitudo corporis, et haec consistit in ossibus et nervis; et quantum
ad hoc dicit, dispersa sunt omnia ossa mea: quasi dicat: omnis virtus
mea corporalis defecit. Tamen de Christo dicitur spiritualiter: nam
apostoli qui sunt ossa Christi, dispersi fuerunt: Zach. 13:
percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Alia est fortitudo
animae, quae consistit in corde; unde dicit, factum est cor meum
tamquam cera liquescens. Quaerit Augustinus quomodo de Christo
capite verum sit: quia hoc videtur provenire ex superabundanti timore,
quod non est dicendum de Christo: quia etsi fuerit in eo timor
naturalis, non tamen fuit tantus quod liquesceret cor. Et ita
intelligitur de Christo non secundum se, sed quantum ad membra; quae
quidem sunt cor Christi, quae et praecipue diligit: Phil. 1: eo
quod vos habeam in corde. Et sequitur, testis est mihi Deus,
quomodo cupiam vos esse in visceribus Jesu Christi. Hi fuerunt
apostoli qui fuerunt ossa ad sustentandum infirmos in Ecclesia, sicut
ossa sustentant carnes: Rom. 15: debemus nos firmiores
imbecillitatem infirmorum sustinere. Et fuerunt corda eorum sicut cera
liquescens. Primo mala liquefactione per timorem, sicut in fuga
discipulorum: Matth. 26: tunc relicto eo fugerunt omnes. Et in
negatione Petri: Luc. 22: at ille negavit, dicens, homo nescio
quid dicis. Secundo bona liquefactione, sicut in conversione
discipulorum, ut patet in Petro et Andrea. Vel dicendum quod
liquefactio etiam est amoris. Cant. 5: anima mea liquefacta est.
Res antequam liquefiat, dura est et constricta in se; si liquescit,
diffunditur et tendit a se in aliud. Timor etiam quandoque indurat,
quando scilicet non est magnus: et sic est etiam de amore: quia quando
supervenit amor, tunc homo tendit in aliud quod ante in se erat. Et
de hac liquefactione potest exponi etiam de Christo secundum quod est
caput: nam hoc liquefieri et est a spiritu sancto, et est in medio
ventris, idest affectus. Vel per cor Christi intelligitur sacra
Scriptura, quae manifestat cor Christi. Hoc autem erat clausum ante
passionem, quia erat obscura; sed aperta est post passionem, quia eam
jam intelligentes considerant, et discernunt quomodo prophetiae sint
exponendae.
12. Aruit. Hic ostendit quod quicquid pulchrum fuit in Christo
evanuit. Florere videbantur in Christo ante passionem tria: operatio
miraculorum, facundia doctrinae, fama et gloria populorum. De
primo, Joan. 6: multitudo magna sequebatur eum, quia videbant et
cetera. Et haec virtus aruit in passione quantum ad opinionem eorum:
unde clamabant, alios salvus fecit et cetera. Aruit, idest viluit,
tamquam et cetera. Vel testa, quando arescit induratur: sic in
passione virtus Christi fuit indurata ad sustentandum: Eccl. 27:
vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
De secundo, Matth. 7: erat docens eos tamquam potestatem habens;
sed in passione, adhaesit lingua mea faucibus meis, prae
taciturnitate: Ezech. 3: adhaerere faciam linguam tuam palato tuo,
et eris mutus. Et hoc est factum in passione; quia non respondebat
Herodi: Luc. 23: interrogabat eum Herodes multis sermonibus.
At ipse nihil respondebat ei. De tertio Matth. 21: plurima autem
turba straverunt vestimenta sua in via. Alii autem caedebant ramos de
arboribus et cetera. Tunc impletum est quod David prophetaverat de
Christo dicens, (Ps. 117) domine salvum me fac, o domine bene
prosperare; benedictus qui venit in nomine domini, Deus dominus et
illuxit nobis. Sed in passione viluit; unde dicit, et in pulverem
mortis deduxisti me, idest vilem mortem me pati fecisti: Sap. 2:
morte turpissima condemnemus eum. Vel si referatur ad membra, in
pulverem mortis deduxisti me, idest membra mea quae sunt incinerata,
non autem Christi. Vel in pulverem etc., idest in potestatem
Judaeorum dedisti me qui sunt sicut pulvis et cetera.
13. Quoniam. Hic ponitur modus passionis. Et primo ponit ea quae
facta sunt ante crucifixionem. Secundo quae facta sunt in ipsa
crucifixione. Tertio quae facta sunt post crucifixionem. Ante
crucifixionem facta fuerunt duo. Primo fuit captus; et quantum ad hoc
dicit, circumdederunt me canes multi: Philip. 3: videte canes,
videte malos operarios: Isa. 56: canes impudentissimi nescierunt
saturitatem. Item secundo quomodo fuit illusus; unde dicit,
consilium malignantium obsedit me. Consequenter ponit ea quae facta
sunt in ipsa crucifixione. Et primo quantum ad affixionem, foderunt
manus meas et pedes meos, grossis clavibus affigentes ligno: Zach.
13: quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Item quantum ad
distensionem dicit, dinumeraverunt omnia ossa mea, idest dinumerabilia
fecerunt.
14. Ipsi vero. Hic ponuntur illa quae facta sunt post passionem;
unde dicit, ipsi vero consideraverunt, convenientes ad spectaculum ut
illuderent: Luc. 23: milites illudentes impleverunt spongiam aceto
dicentes, si rex Israel es, salvum te fac et cetera. Et
inspexerunt, scilicet quid eveniret de me. Diviserunt inter se
vestimenta mea, quae erant plura et divisibilia: et super vestem
meam, scilicet inconsutilem, miserunt sortem, et hoc fecerunt vel
propter cupiditatem, vel propter quamdam illusionem. Per haec
vestimenta divisa signantur Ecclesiae sacramenta; sed per vestem quae
non dividitur, signatur unitas Ecclesiae quam quilibet credit habere;
sed non habet nisi unus, quia sola est unitas Ecclesiae: Cant. 6:
una est columba mea, perfecta mea.
15. Tu autem. Narrata passione, hic procedit ad orationem: et
circa hoc duo facit. Primo petit divinum auxilium. Secundo petit
praestiti auxilii fructum, ibi, narrabo nomen tuum. Circa primum duo
facit. Primo petit divinum auxilium in generali. Secundo per se in
speciali, ibi, erue a framea. Circa primum duo facit. Primo petit
accelerationem auxilii. Secundo auxilii necessitatem. Dicit ergo
quantum ad primum: sic fecerunt: foderunt manus meas et pedes meos
etc. sed tu domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, idest ne
differas praebere mihi homini Christo auxilium divinitatis; quasi
dicat: factum est, quia liberatus est a morte per gloriam
resurrectionis, quae non est elongata: quia post triduum resurrexit.
Et fuit Christus resurgens: 1 Cor. 15: Christus resurgens ex
mortuis primitiae dormientium: Ps. 56: exurgam diluculo. Ad
defensionem meam conspice: quasi dicat: ad hoc necessarium est
auxilium tuum mihi, scilicet ad defensionem. Sub umbra alarum tuarum
protege me et cetera. Defende me, scilicet contra persequentes ad
mortem, et contra Daemones ne detineant in Limbo. Sic ergo petiit
ne corpus resolvatur in cineres, et ne anima detineatur in Inferno:
Act. 2: solutis doloribus Inferni, juxta quod impossibile erat
teneri illum: Psal. 37: ne derelinquas me et cetera.
16. Erue. Hic exponit in speciali a quibus petit defendi. Et
primo contra mortem. Secundo contra tentationem mortis, ibi, de manu
canis. Dicit ergo, conspice ad defensionem meam, et o Deus, erue
animam meam, quam ipsi quaerunt, a framea, idest a gladio qui fremit
agitatus. Sed contra. Christus non fuit occisus a gladio, sed
lancea; et lancea etiam fuit percussus post mortem. Sed dicendum,
quod gladius sua acuitate dividit: Heb. 4: acutior omni gladio
ancipiti, et pertingens usque ad divisionem: et ideo quia mors dividit
animam a corpore, et patrem a filio et e contra, et fratrem a fratre,
dicitur gladius: Zach. 13: framea, idest mors, suscitare super
pastorem meum: et ab hac eruitur in resurrectione. Vel framea est
lingua adversariorum: Psal. 56: lingua eorum gladius acutus. Vel
hic loquitur Christus pro membris, quorum plures sunt occisi gladio:
Act. 12: occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. Et de
manu canis. Hic orat contra tentationes: et tripliciter describit hic
eos irrationabiles et hoc facit sub similitudine canis, qui latrat
antequam percipiat contra quem debeat latrare, propter subitam iram
ejus, sic Judaei antequam scirent quare latrarent contra Christum,
clamabant: Phil. 3: videte canes, videte malos operarios: et
supra, circumdederunt me canes multi. Hoc maxime pertinet contra
Judaeos, qui contra Christum latrantes clamabant, crucifige
crucifige. Luc. 23.
17. Salva me. Hic describit eos crudeles sub similitudine leonis,
qui est crudele animal: et hoc refertur ad Pilatum qui fungitur leonis
potestate, idest imperatoris, quem apostolus dicit leonem: 2 Tim.
4: liberatus sum de ore leonis. Vel refertur ad Diabolum: 1
Pet. ult.: tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Et a
cornibus Unicornium humilitatem meam. Hic describit eos superbos: et
refertur ad principes sacerdotum et Scribas, qui scilicet comparantur
Unicorni superbiam designanti: et hoc indicat quod unum cornu habet in
capite, et est tantae superbiae quod nullo modo patitur subjectionem,
sed statim captus moritur: Job 39: numquid volet rhinoceros, idest
Unicornis, servire tibi aut morabitur et cetera. Et per hoc
significantur principes Judaeorum qui singulariter gloriabantur de
cognitione Dei. Et quicumque singulariter se extollit, similis est
Pharisaeo: Luc. 18: non sum sicut ceteri hominum: Psal. 74:
nolite extollere in altum cornu vestrum.
18. Narrabo. Consequenter ostendit divini auxilii fructum. Et
primo ostendit hoc quantum ad ipsum Christum. Secundo quantum ad
alios, ibi, edent pauperes. Circa primum duo facit. Primo proponit
duplicem fructum; scilicet praedicationis et laudis. Secundo explicat
utrumque, ibi, qui timetis. Circa primum ponit duplicem fructum de
liberatione Christi. Primus fructus Christi fuit praedicatio per
universum mundum. Dicit ergo, salva me ex ore leonis etc. quia
salvatus et liberatus de faucibus eorum. Narrabo nomen tuum fratribus
meis, idest apostolis: et hoc fecit post resurrectionem. Sunt autem
apostoli fratres sui, et per naturam assumptam, et per gratiam
vocationis ad apostolatum: Rom. 8: quos praescivit et
praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui (...) quos
praedestinavit hos et vocavit. Sed numquid non narravit ante passionem
nomen Dei? Cum ipse dicat, Joan. 17: pater manifestavi nomen
tuum hominibus et cetera. Dicendum quod sic: sed plenius post
passionem et resurrectionem. Primo quidem narravit discipulis ore
proprio, quando aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
Luc. ult. Secundo dando eis spiritum Paraclitum: Joan. 16:
cum venerit Paraclitus ille spiritus veritatis, docebit vos omnem
veritatem. Et Jo. 14: cum venerit Paraclitus quem mittet pater
etc. ille docebit vos omnia. Sed plenissime narrabit quando
manifestabit divinitatem suam in judicio: Joan. 14: manifestabo ei
meipsum: Luc. 21: tunc videbunt filium hominis venientem cum
potestate magna et majestate. Tunc enim in filio cognoscent patrem:
Joan. 14: in die illa cognoscetis, quia ego in patre, et pater in
me, et ego in vobis. Et hoc ipsi soli filio convenit, ut ipse dicit
Matth. 11: nemo novit patrem nisi filius. Secundus fructus
liberationis Christi fuit laus divina; unde dicit, in medio
Ecclesiae laudabo te: Isa. 42: laus ejus ab extremis terrae.
Sed dicit, in medio Ecclesiae: quod Augustinus sic exponit, dicens
primo sic. Illud dicimus esse in medio, quod est in manifesto. In
veteri testamento Deus laudabatur in occulto, idest in mysteriis; sed
in novo laudatur in publico, quia in nuda veritate: 2 Cor. 3: nos
autem revelata facie gloriam domini contemplantes, per amotionem
velaminum. Aliquando dicimus esse in medio illud quod est intimum.
Intimi in Ecclesia sunt viri perfecti, qui specialiter laudant Deum
in corde. In medio Ecclesiae laudabo te, idest in doctoribus et
viris perfectis.
19. Qui. Exequitur utrumque. Et primo primum. Secundo
secundum, ibi, apud te. In primo proponit totam praedicationem novi
testamenti, quomodo narratur nomen domini. Et primo ostendit ad quid
inducuntur homines in novo testamento. Secundo quid eis narretur,
ibi: quoniam non sprevit: ad tria inducuntur homines in novo
testamento: videlicet ad confessionem oris, ad quaerendam gloriam
Dei, et ad Deum timendum. Quantum ad primum dicit, qui timetis
Deum laudate eum. Est autem duplex timor; unus filialis qui timet
Deum offendere, et timet ab eo separari, et exhibet ei reverentiam;
et hic est ex caritate. Alius autem est timor servilis, qui timet
solum poenam; et hic non est ex charitate: Joan. 4: charitas foras
mittit timorem. Vetus lex fuit timoris; sed nova est lex amoris.
Vos ergo qui timetis dominum, idest qui impletis legem ex timore,
laudate eum, quia nihil laudat quis quod non diligit; quasi dicat:
confitemini ei ex amore: Psalm. 116: laudate dominum et cetera.
Quantum ad secundum dicit, universum semen Jacob magnificate eum: 1
Corinth. 10: sive manducatis, sive bibitis, sive aliud facitis,
omnia in gloriam Dei facite. Et dicit universum semen Jacob etc.;
quia filiis Jacob, idest Judaeis lex veteris testamenti fuit data,
in qua promittitur gloria humana; sed in novo testamento promittitur
gloria Dei. Et dicit, universum, ut includat filios promissionis
qui computantur in semine, ut dicitur Gal. 3, scilicet gentiles.
Quantum autem ad tertium dicit, timeat eum omne semen Israel, timore
reverentiae qui est cum dilectione: Deut. 10: et nunc Israel,
quid dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas eum, et ambules in
viis ejus? Israel idem est quod Jacob.
20. Quoniam. Hic ostenditur quid eis annuntietur, scilicet virtus
Christi, secundum quod loquitur in persona Christi orantis.
Aliquando enim non vult quis preces exaudire, quando scilicet ipsum
pro quo petitur, non vult videre, vel quando non vult videre
rogantem; aliquando etsi vult videre rogantem, non tamen vult exaudire
petitionem: et hoc excludit quantum ad primum, cum dicit, non
sprevit, quasi negligendo, neque despexit deprecationem pauperis,
idest humilitatem ejus qui non habet spem in temporalibus, idest
Christi. Secundum ostendit: nec avertit faciem suam a me; quasi non
acceptando me: Psal. 68: ne avertas faciem tuam a puero tuo et
cetera. Tertium cum dicit, et cum clamarem ad eum exaudivit me; quia
judex admisit quod petii pro me et pro meis: Joan. 16: si quid
petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis: Jonae 2: clamavi, et
exaudisti vocem meam. Et nota quod ante passionem tria dicit se fuisse
passum. Dicit enim fuisse abjectum, ego sum vermis et cetera.
Derelictum, quare me dereliquisti? Item dicit se non exauditum,
clamabo per diem et non exaudies: et quare? Quia tunc dicebat, verba
delictorum, idest pertinentia ad infirmitatem carnis secundum quam
potius temporalia quaeruntur; nunc autem quia per resurrectionem ad hoc
genus adduxit humanam naturam ut quaereret spiritualia, dicit
contrarium. Quia supra dixit, ego sum vermis etc. hic dicit, non
sprevit me et cetera. Supra dixit, dereliquisti me, hic dicit,
neque avertit faciem suam a me. Supra dixit, clamabo per diem, hic
dicit, dum clamarem ad eum, exaudivit me.
21. Apud. Supra Psalmista ex persona Christi duo promisit se
dicturum: scilicet narrationem divini nominis, et laudem Dei. De
primo jam dixit; hic agit de secundo, scilicet de laude divina.
Circa hoc duo facit. Primo ostendit qualis sit laus Dei. Secundo,
quomodo laudi adjungit opus, ibi, vota mea et cetera. Dicit ergo
quantum ad primum, apud te laus mea. Et hoc potest dupliciter
intelligi. Uno modo sic: laus mea qua ego laudor, est apud te, non
apud homines a quibus non habeo laudem, sed a te: 2 Cor. 10: non
qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat.
Alio modo sic: laus mea, qua scilicet te laudo, est apud te, non in
oculis hominum: Eccl. 47: de omni corde suo laudavit Deum, et
dilexit dominum, et hoc, in Ecclesia magna, per me et meo nomine
congregata. Magna, dilatatione: Isa. 54: dilata locum tentorii
tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende. Magna, potestate:
Matth. 16: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae
Inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni
caelorum: et quodcumque solveris et cetera. Dignitate: Apoc.
21: reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Hic
ostendit quomodo laudi adjungit opus. Votum Christi fuit ut se daret
pro salute fidelium: ipse enim illud vovit inquantum homo: Psal.
39: ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui. Quae quidem
voluntas Dei est sanctificatio nostra: Joan. 6: descendi de caelo
non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Haec
vota solvit Christus dando se ad passionem, et iterum quando dedit
corpus suum in cibum fidelium; unde dicit, vota, idest sacrificia:
reddam, in ara crucis et in sacrificium fidelium; et hoc faciam in
conspectu timentium eum: Eccl. 3: qui timet dominum, honorat
parentes.
22. Edent. Hic consequenter ponit effectum passionis qui est ad
alios: et primo proponit diversos passionis effectus; secundo ostendit
eos ad futura pertinere, ibi, annunciabitur. Circa primum duo
facit. Primo proponit effectus pertinentes ad apostolos. Secundo
ponit tales effectus per apostolos ad alios derivatos, ibi,
reminiscentur. Ad apostolos pertinet ministerium dominici sacramenti:
quod designatur cum dicit, edent pauperes, idest humiles et
contemnentes res mundi: Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam
ipsorum est regnum caelorum. Isti edent sacrificium, idest
sacramentum corporis et sanguinis, sacramentaliter et spiritualiter.
Et ex hoc sequitur triplex effectus; spiritualis, scilicet satietas,
laus et vita. Quantum ad primum dicit, et saturabuntur, quia
quiescet desiderium suum in plenitudine gratiarum quae per hoc
sacramentum acquiruntur: Psal. 62: sicut adipe et pinguedine
repleatur anima mea. Quantum ad secundum dicit, et laudabunt dominum
qui requirunt eum. Nec mirum, quia laus sequitur ex laetitia: Isa.
51: venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita
eorum. Satietas autem desiderii causat delectationem: Isa. 55:
delectabitur in crassitudine anima vestra, idest in spirituali
pinguedine: Psal. 41: in voce exultationis et confessionis sonus
epulantis. Sed non quilibet laudat Deum; sed qui requirunt eum,
idest qui nihil aliud quaerunt nisi Christum, vel Deum: Isa.
55: quaerite Deum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est.
Quantum ad tertium dicit, vivent corda eorum et cetera. Joan. 6:
si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et ideo dicit,
vivet; quasi dicat: quamvis corpore moriantur imitando passionem
domini, tamen corde vivent: Psal. 68: quaerite dominum, et vivet
anima vestra.
23. Reminiscentur. Hic ponit effectus derivatos ad alios. Et
primo communiter ad omnes. Secundo quantum ad carnales, ibi,
manducaverunt. Tertio quantum ad spirituales, ibi, et anima mea.
Est autem triplex effectus. Primus est divina cognitio ad quam gentes
per apostolos devenerunt. Secundus est effectus ad conversionem ad
Christum. Tertius effectus manifestatur per operis perfectionem.
Quantum ad primum dicit, reminiscentur. Hominibus naturaliter
inserta est quaedam Dei cognitio; sed obliviscuntur domini per
peccatum: Deut. 32: oblitus es domini creatoris tui. Gentiles
autem habuerant aliquam Dei cognitionem, sed obliti fuerant propter
peccata; sed per apostolos fuerunt reducti ad reminiscentiam naturalis
cognitionis: Jer. 51: recordamini domini procul. Quantum ad
secundum dicit, et revertentur ad dominum, scilicet per amorem. Et
hoc fecerunt non solum Judaei, sed, universi fines terrae: Isa.
21: si quaeritis, quaerite; convertimini, et venite: et hi duo
effectus etiam ad sacramentum altaris pertinent, quod est quoddam
memoriale dominicae passionis, ut dicitur 1 Cor. 11. Ideo
dicit, reminiscentur, quia conversio animae ad Deum est effectus
sacramenti altaris: Psal. 22: super aquam refectionis educavit
me. Colentes eum non in ceremoniis, sed, in conspectu ejus,
scilicet spirituali cultu: Joan. 4: veri adoratores adorabunt
patrem in spiritu et veritate. Et omnes familiae gentium: Soph.
2: adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium; quasi, ut
intelligatur quod gentiles coluerunt Deum Israel: et sicut proselyti
euntes ad habitandum cum Judaeis, recesserunt a loco suo.
24. Quoniam. Potestas spiritualis totius mundi est Christi:
Dan. 7: et dedit ei potestatem et honorem et regnum et cetera. Et
non solum Judaeorum, secundum illud, Isa. 9: super solium
David; sed ipse dominabitur gentium: Psal. 2: postula a me, et
dabo tibi gentes hereditatem.
25. Manducaverunt. Hic ponitur effectus qui secutus est quantum ad
carnales: et ponit duo. Primo ponit bonum eorum. Secundo ponit
eorum defectum, ibi, in conspectu ejus cadent, carnales: et hi
perceperunt duplex bonum: scilicet participationem sacramenti, et
venerationem Dei in cultu. Quantum ad primum dicit, manducaverunt,
licet indigne, quia carnales sunt: 1 Cor. 15: caro et sanguis
regnum Dei non possidebunt. De bonis dixit supra quod saturabuntur et
laudabunt dominum, et vivent, quia venerantur sacramentum per fidem
quam habent. Sed isti quia sunt pingues terrae, idest in terrenis
defixi, idest non in spiritualibus elevati: cadent in conspectu ejus,
scilicet Dei: Hier. 31: inebriabo animas sacerdotum pinguedine,
et populus meus bonis meis adimplebitur. Isti designantur per vaccas
pingues, Amos 4. Deut. 32: incrassatus est dilectus, et
recalcitravit: nam, qui indigne manducat et bibit, judicium sibi
manducat et bibit, ut dicitur 1 Cor. 11: et bene dicit, omnes
qui descendunt: idest si qui affectu demerguntur ad terrena: quia etsi
isti videantur stare in conspectu hominum, tamen in conspectu Dei
cadent: Isa. 8: offendent ex eis plurimi, et cadent. Vel,
cadent in conspectu ejus, idest substernentur ei etiam inimici, omnes
qui descendunt in terram, idest in corruptionem peccati: Phil. 2:
in nomine Jesu omne genu flectatur.
26. Et anima. Hic ponitur effectus quoad spirituales. Anima
Christi sunt illi in quibus requiescit spiritus sanctus, spirituales
scilicet, qui dupliciter se habent ad Deum. Primo quantum ad cor,
quia vivunt illi, scilicet Deo, vel Christo, Gal. 2: vivo ego
et cetera. 2 Cor. 5: qui vivunt, jam non sibi ipsis vivant, sed
ei qui pro ipsis mortuus est. Secundo quantum ad opus, et semen
meum. Semen bonum sunt filii regni; quasi dicat: filii regni quos
ego seminavi, servierunt soli Deo: quia omnia opera quae fecerunt,
ad ejus gloriam retulerunt.
27. Annunciabitur. Hic exponit quando fiet: quia non in tempore
suo, sed in futuris temporibus: et ponit tria. Primo praenunciat
fidei praedicationem. Secundo a quibus debeat praedicari. Tertio
quibus praedicetur. Quantum ad primum dicit, annunciabitur domino
generatio ventura: et hoc potest dupliciter exponi. Uno modo cum
Hieronymo; quasi dicat, generatio ventura annunciabitur, idest
evangelizabitur. Et ad hoc, ut convertantur ad dominum, sive etiam
annunciabitur passive; quasi dicat, per praedicationem apostolorum
illa generatio adducetur ad dominum: Matth. 11: pauperes
evangelizantur. Vel sic. Bonum generationis annunciabitur per
Angelos ipsi Deo; non quod ignoret sive indigeat, sed ut ordo
servetur, ut dicit Dionysius, et ut dicitur Tob. 12: ego sum
Raphael Angelus unus ex septem qui astamus ante dominum. Et
annunciabunt caeli, idest caelestes apostoli: Phil. 3: nostra
conversatio in caelis est: justitiam ejus, non humanam, sed Dei,
quam repellunt Judaei: Rom. 10: ignorantes Dei justitiam, et
suam quaerentes instituere justitiam et cetera. Quibus annunciabitur:
populo qui nascetur, spirituali generatione: Joan. 3: nisi quis
renatus fuerit et cetera. Hic autem populus non renascitur operatione
humana, sed divina: Joan. 1: non ex sanguinibus, neque ex
voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et
ideo dicit, quem fecit dominus: Psal. 99: dominus fecit nos et
cetera.
|
|