Super Psalmo 22

1. Psalmista supra in persona Christi dixit de sua tribulatione multa; hic autem dicit de remedio quo in ea sustentatur. Et primo commemorat beneficia quibus sustentatur. Secundo potentiam sustentationis, ibi, domini est terra. Psalmus iste non habet novum titulum, sed videtur designare aliquos in via ambulantes: unde potest significare reditum populi de Babylone, et signat reditum Christi de mundo ad caelum. Circa hoc duo facit. Primo commemorat beneficia praeterita. Secundo commemorat beneficia futura, ibi, et misericordia tua. Circa primum duo facit. Primo commemorat beneficia quae consistunt in consolatione bonorum. Secundo ea quae consistunt in adjutorio contra mala, ibi, nam et si ambulavero. Circa primum tria tangit. Primo commemorat sufficientiam divinae promissionis. Secundo ejus abundantiam, ibi, in loco pascuae. Tertio ejus effectus, ibi, animam meam convertit. Ponit ergo primo divinam provisionem: unde dicit, dominus regit me. Hieronymus, dominus pascit me. Et idem est; quia qui pascit, regit. Et intelligitur in persona Ecclesiae, dici de Christo qui est pastor noster: Joan. 10: ego sum pastor bonus: Matth. 6: respicite volatilia caeli etc. quia Deus dicitur pastor noster: ipse enim pascit etiam volatilia caeli, ut dictum est Mich. 7: pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae: Rom. 15: qui exurget regere gentes. Et sufficienter pascit; unde dicit, nihil mihi deerit: scilicet de eo quod est necessarium ad salutem: et in temporalibus Luc. 22, quando misi vos sine sacculo et pera etc. numquid aliquid et cetera. Matth. 6: primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. Tum in futuro omnem sufficientiam habebimus, quia nihil deerit nobis, quoniam habebimus Deum. Abundantiam omnem designat metaphorice per abundantiam cibi et potus. Quia si pascit, habet se ad nos sicut pastor ad oves; quae duobus pascuntur, scilicet herbis et aqua. Quantum ad primum dicit, in loco pascuae ibi me collocavit, idest pascuoso, ubi est abundantia herbarum. Haec abundantia sunt sacra documenta divinae Scripturae et spiritualium abundantia: Ezech. 34: in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur. Quantum ad secundum dicit, super aquam refectionis educavit me. Et dicit collocavit, quia sermo divinus duo facit: scilicet incipientes instruit, et perficientes firmat. Propter primum dicit, in loco pascuae. Propter secundum dicit, ibi me collocavit. Quantum ad secundum dicit, super aquam refectionis educavit me. Haec est aqua Baptismi: Ezech. 36: effundam super vos aquam mundam et cetera. Vel est aqua sapientiae sacrae doctrinae; quae quidem et est cibus, quia confortat; et aqua, quia refrigerat: Eccl. 15: aqua sapientiae salutaris potavit illum. Animam meam convertit. Hic est effectus pascuae, quia animam meam convertit. Vel dicit, quae sint haec pascua; quia conversio animae. Est autem duplex effectus spiritualis doctrinae. Primus est interior, in conversione animae ad Deum, quando totaliter se a rebus mundi trahit. Psal. 18: lex domini immaculata convertens animas, testimonium et cetera. Et conversio fit virtute Dei. Thren. ult.: converte nos domine ad te. Alius effectus est exterior, ut opera exteriora exequatur; unde dicit: deduxit me super semitas justitiae; haec autem sunt bona opera. Isa. 40: rectas facite semitas Dei nostri. Vel semitae sunt consilia. Prov. 4: deducam te per semitas aequitatis; et hoc, propter nomen tuum, idest gloriam nominis tui. Psal. 43: propter gloriam nominis tui libera nos.

2. Nam. Hic ponit beneficia contra mala. Et primo in generali; secundo in speciali, ibi, virga tua. Et loquitur ad similitudinem hominis euntis per loca periculosa, cui necesse est securitas; et haec beneficia ponit hic, nam et si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es, tamquam dux et protector; et sic securus ero. Umbra mortis dicitur praesens tribulatio: est enim umbra praesagium corporis subsequentis. Col. 2: lex umbra futurorum, corpus autem Christi; sic tribulatio est quasi mortis indicium. In medio, idest in intimo sive vehementia tribulationis. Psal. 137. Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me et cetera. Sed umbra mortis dicitur praesentis vita caligine peccatorum obscura. Job 3: occupet eum caligo et cetera. Vel umbra mortis dicuntur facta haereticorum portantium in se imaginem Diaboli. Job 28: lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens et cetera. Dicitur autem umbra mortis, quod non infert malum Deo praesente. Job 17: pone me juxta te et cetera. Isa. 43: cum transieris per aquas, tecum ero, ne flumina operiant te: cum ambulaveris in igne, non combureris. Sed praeter dictam securitatem ponit tria beneficia quae Deus facit in eis. Primo sustentat: unde dicit, virga tua et baculus tuus. Et hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut per virgam intelligamus directionem viae. Ps. 44: virga directionis, virga regni tui. Per baculum intelligamus sustentaculum. Tob. 5: baculum senectutis nostrae. Littera Hieronymi habet, fulcimentum: quasi dicat, ostensio et sustentatio ipsa me consolata sunt; idest dederunt mihi consolationem in via. 2 Cor. 1: Deus totius consolationis qui consolatur nos. Alio modo, ut exponatur hoc pertinere ad correctionem, quia virga fit correctio. Prov. 13: qui parcit virgae et cetera. Et baculus tuus, scilicet senioris disciplinae; quasi dicat. Mitis et dura correctio tua dedit mihi consolationem: Prov. 3: quem diligit corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Quantum ad secundum dicit, parasti in conspectu meo mensam, duplicis quidem doctrinae. Prov. 9: proposuit mensam, misit ancillas suas vocare ad arcem: ubi sunt diversa fercula, scilicet diversa documenta spiritualia. Et hoc, in conspectu meo, (quia) in lege meditatur die ac nocte, Ps. 1. Vel mensam sacramentalem, scilicet altaris. Triplex enim mensa legitur in sacra Scriptura. Prima est mensa veteris legis. Exod. 25: facies mensam de lignis setim: et pones super mensam panes propositionis. Alia est novi testamenti. 1 Cor. 10: non potestis mensae domini esse participes, et mensae Daemoniorum; et haec mensa fuit res et figura. Tertia mensa est in patria. Luc. 22: ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Et utraque mensa pugnamus contra inimicos nostros; unde dicit, adversus eos qui tribulant me; quia per mensam, quae est sacra Scriptura, expellimus tentationes. Eph. ult.: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Item corpus Christi contra inimicos tuetur, ut dicit Chrysostomus super Joan.: impinguasti in oleo, idest laetitia, caput meum. Hoc autem per duo signatur, scilicet per oleum inungens, et vinum inebrians. Et hoc dicit ad similitudinem antiquorum Orientalium qui in festis ungebant capita oleo. Isa. 61: ut daret eis coronam pro cinere, et oleum gaudii pro luctu. Caput meum, idest Christum, impinguasti, idest replesti abundantissime, oleo spiritualis gratiae, ut ex eo ad nos gratia diffunderetur. 1 Cor. 8: unus dominus Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum. Psal. 44: unxit te et cetera. Vel, caput meum, idest mentem meam. Matth. 6: tu autem cum jejunas, unge caput tuum, idest mentem oleo, idest spirituali devotione, et calix tuus, vel meus, idest mihi datus, vel tuus, idest a te datus. Hic calix est donum divini amoris qui inebriat: quia ebrius non est in se, nec secundum se loquitur, sed secundum impetum vini; sic ille qui est plenus divino amore, loquitur secundum Deum: est enim in extasim factus. Cant. 5: comedite amici, et inebriamini. Isa. 55: quomodo descendit imber et nix de caelo, et inebriat terram, et germinare eam facit; sic erit verbum quod egredietur de ore meo. Hier. 23: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus vino a facie domini. Vel calix dicitur sanguis Christi, quia debet inebriare. Et hic quam praeclarus est, idest maxime clarus. Et misericordia et cetera. Hic ponit beneficia futura. Et primo quantum ad participationem divinorum donorum; secundo quantum ad fruitionem ipsius Dei. Dicit ergo, haec omnia praedicta mihi fecisti; sed rogo ut, misericordia tua subsequatur me. Alias petivit ut praeveniat, hic quod subsequatur: et utraque est necessaria: quia praeveniens est necessaria, quia inspirat animum, subsequensque juvat ut efficiatur. Ut inhabitem in domo domini, hoc est in Ecclesia, in longitudinem dierum, idest semper per gratiam, et in caelo per gloriam. Psal. 26: unam petii a domino et cetera. Isa. 65: gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum.