|
1. Posita tribulatione et auxilio divino, hic commendat Psalmista
potestatem auxiliantis titulus non est novus in Hebraeo; sed in
Latino additur in prima sabbati. Ubi sciendum est quod sicut dicitur
Exod. 20: memento ut diem sabbati sanctifices etc. est tertium
praeceptum. Sex enim diebus fecit Deus caelum et terram et omnia quae
in eis sunt, et in septima requievit; ita et nos debemus pro
reverentia septima die requiescere. Unde omnes dies hebdomadae
sabbatum appellantur, sicut dies dominicus dicitur prima sabbati.
Matth. ult.: vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati.
Et deinceps tota hebdomada sabbatum dicitur. Luc. 18: jejuno bis
in sabbato: unde Psalmus hic in prima sabbati commemorat ea quae
pertinent ad primam sabbati, idest ad dominicam. In qua tria facta
sunt: scilicet creatio mundi, productio lucis, et resurrectio
Christi, ut in Evangelio habetur Matth. 28. De istis ergo agit
Psalmista: scilicet de potentia creantis, et gloria resurgentis; et
forte iste Psalmus cantabatur in prima sabbati, sed videtur esse
disjunctus. Tamen sciendum est, quod tempore David Deus colebatur
solum in Judaea; et David considerans quod Deus est Deus totius
terrae, et videns in spiritu prophetico futurum esse quod coleretur in
toto mundo, fecit istum Psalmum: et de hoc agit hic. Dividitur ergo
Psalmus iste in tres partes. In prima ponit universale ejus
dominium; in secunda ponit sive ostendit modum quo homines accedunt ad
Deum, ibi, quis ascendet; in tertia praedicit futurum cultum Dei
per totum mundum, ibi, attollite. Circa primum duo facit. Primo
ostendit quod universale est Dei dominium; secundo ponit signum vel
causam, ibi, quia ipse super maria. Vel sic: in Psalmo isto agit
de tribus. Primo de creatione; secundo de illuminatione, ibi, quis
ascendet, tertio de resurrectione, ibi, attollite, sive de
resurgentis glorificatione. Circa primum duo facit. Primo ponit
creantis potentiam; secundo subdit rationem, ibi, quia ipse super
maria. Est autem sciendum quod terra potest dupliciter considerari:
vel secundum quod est unum elementum, vel secundum quod est habitaculum
hominum: et utroque modo est sub divino dominio. Primo modo fuerunt
aliqui non extendentes divinam providentiam ad corruptibilia, sed
tantum ad caelos. Job 22: nubes latibulum ejus: circa cardines
caeli perambulat, nec nostra considerat. Ezech. 9: dereliquit
terram, et dominus non videt eam. Psalmus dicit, mentimini; quia,
domini est terra, scilicet ipsum elementum super quod habet dominium:
vel terra, idest Ecclesia, quae est bona terra quae facit multum
fructum. Isa. 40: quis appendit tribus digitis molem terrae, et
libravit in pondere montes, et colles in statera? Sed addit, et
plenitudo ejus. Gen. 1: terra erat inanis et vacua etc. quia non
erat plena arboribus et aliis quae pertinent ad ornatum terrae, sicut
plantae et herbae. Vel, plenitudo terrae, idest plenitudo gratiarum
Ecclesiae. Et hic est Christus qui attulit omnem gratiarum
plenitudinem in se. Eccle. 15: facies tua plena gratiarum. 1
Joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus. Secundo modo etiam
dicitur Dei orbis terrarum, idest nostra terra habitabilis. Et
universi qui habitant in ea, idest omnes habitatores ejus. Ps. 9:
judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in justitia. Isa.
45: non in vanum creavi eam (scilicet terram) ut habitaretur
formavi eam. Centrum est infimus locus in mundo, ad quod terra
gravitate sua tendit et omnia alia cedunt sibi: et dicit Psalm.
103: qui fundavit terram super stabilitatem suam, quia per
gravitatem tendit illuc: et super nihilum, quia nihil sibi subsidet;
et Isa. 40, dicit: appendit tribus digitis molem terrae,
frigiditate et partium suarum continuitate. Sed quia terra est
elementum, et ex ea cum aliis elementis fit mixtum; terra autem est
sicca et frigida, unde nec ex motu nec ex fluxu pars una continuatur,
alteri indiget humore continente et continuante, et sic fundatur vel
confirmatur super aquas; et quia in qualibet parte terrae quasi fit
generatio aquarum, tota terra fere potest dici fundari super aquam:
propter quod dicit, ipse super maria fundavit eam. Vel sicut
fundamentum continet aedificium, sic aqua continet terram, ne
discontinuetur. Discontinuatio etiam terrae facit quod aqua quae
liquida est et gravis, fluat quasi per totam terram. Item per orbem
designatur Ecclesia et omnes habitantes in ea, scilicet fideles; et
omnes sumus Christi: et sive vivimus, sive morimur, domini sumus,
ut apostolus dicit Rom. 14. Consequenter reddit causam
supradictorum, quia scilicet, super maria fundavit eam; quasi dicat:
illud est artificis, quod ipse artifex facit. Sed Deus fecit terram
et ea quae sunt in terra. Ergo ipsius est terra et plenitudo ejus.
Sed quidam dicunt, quod non est providentia Dei in rebus terrenis.
Sed contra hoc est signum magnae providentiae dispositio aquarum ad
terram, quia elementa levia debent esse super graviora. Similiter
ergo sicut aer circumdat aquam, ita aqua debet circumdare terram. Et
philosophi assignant super hoc multas causas. Sed causa est
providentia divina, ut ibi esset habitatio hominum et animalium; unde
Moyses in principio, quando posuit rerum creationem, posuit terram
primum informem; unde terra erat inanis, idest informis, et vacua
arboribus; et ideo posuit eam circumdatam sive opertam aqua, et
tenebrae, idest aquae, erant super faciem abyssi, idest super
terram, et spiritus domini, idest aer, ferebatur super aquas. Vel
terra erat inanis, idest invisibilis propter aquas; unde sequitur,
congregentur aquae etc. et appareat arida; quasi dicat: quia terra
est prima secundum ordinem elementorum, a providentia divina factum est
quod sit super aquas, ut homines et animalia possint in ea vivere, et
aquae nihilominus occupent terram quantum durant maria: unde dicit.
Ipse super maria fundavit eam, idest juxta, sicut alibi. Ps.
136: super flumina Babylonis (idest juxta flumen Babylonis)
illic sedimus et cetera. Fundavit, idest firmam statuit, ut mare eam
non occupet: Job 38: posui mari ostia et vectes, et dixit,
hucusque venies, et non procedes amplius; et hic confringes tumentes
fluctus tuos: Hier. 5: qui posuit arenam terminum mari, praeceptum
sempiternum quod non praeteribit. Et super flumina praeparavit illam,
idest juxta flumina; et dicit, praeparavit, non fundavit, quia ad
praeparationem requiritur quod irrigetur flumine; Psal. 64: flumen
Dei repletum est aquis: parasti cibum illorum, quoniam ita est
praeparatio ejus: rivos ejus inebrians multiplica et cetera. Vel
Ecclesia, fundata est super maria, idest super tribulationes: Ps.
92: mirabiles elationes maris. Et super flumina, idest
persecutiones quibus praeparata est Ecclesia ad coronas martyrum. Vel
super maria, idest amaritudines; et tamen consolationem ejus
praeparavit flumina consolationum: Ps. 45: fluminis impetus
laetificat et cetera.
2. Quis ascendet? Quasi dicat, magnus est, et quomodo accedetur
ad eum? Eccl. 2: quis est homo qui possit sequi regem factorem
suum; et ideo docet modum perveniendi: unde circa hoc duo facit.
Primo ponit quaestionem. Secundo responsionem, ibi, innocens
manibus. In quaestione quaerit duo: scilicet de via seu motu, quis
ascendet. Et de termino, aut quis stabit. Mons signat hic
altitudinem divinae justitiae sive majestatis: Psalm. 35: justitia
tua sicut montes Dei. Mons ergo est altitudo divinae majestatis, vel
sublimitas Christi, qui mons dicitur; Isa. 2: erit in novissimis
diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium, et elevabitur
et cetera. Quis ergo ascendet tantum quod deveniat ad Christum et
Deum? Sancti viri qui disponunt ascensiones in corde suo ascendent,
ut dicit Psalmista. Item: quis poterit stare ibi, ubi ipse est qui
est locus sanctus, locus gloriae? Hier. 17: locus
sanctificationis nostrae expectatio Israel: Exod. 3: locus in quo
stas terra sancta est: quasi dicat: quis stabilietur ibi? Sed alibi
dicit Psal. 121, quod sic, stantes erant pedes nostri in atriis
tuis Hierusalem. Unde consequenter ponitur responsio.
3. Innocens. Et primo ostendit hoc in generali. Secundo in
speciali, haec est generatio. Circa primum duo facit. Primo
proponit meritum. Secundo praemium, ibi, accipiet. In merito est
unum quod pertinet ad innocentiam operis; unde dicit, innocens
manibus: Job 22: salvabitur innocens; salvabitur autem munditia
manuum suarum: Ps. 25: ego in innocentia mea ingressus sum.
Aliud pertinet ad puritatem cordis: et quantum ad hoc ponit, quod
conservetur cor purum a concupiscentiis interioribus: unde dicit, et
mundo corde: Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt. Item ab omni cupiditate rerum temporalium, qui non accepit
in vanum animam suam: idest qui non effudit eam super res vanas, vel
qui non vane gloriatur de virtutibus, vel qui non permittit
sensualitatem suam pervenire usque ad consensum peccati. Hieronymus
habet, qui non extollunt in vanum, quia ex munditia cordis aliqui
superbiunt: Ps. 130: domine, non est exaltatum cor meum. Item
pertinet ad veritatem oris; unde sequitur, nec juravit in dolo proximo
suo: Zach. 8: juramentum mendax non diligatis.
4. Hic accipiet. Hic ponit praemium. Praemium autem consistit in
duobus: scilicet in consecutione bonorum: hic accipiet benedictionem,
idest bona a Deo: Prov. 10: benedictio domini super caput justi:
1 Petr. 3, in hoc vocati estis, ut benedictione hereditatem
possideatis. Item in liberatione a malis: unde dicit. Et
misericordiam a Deo salutari suo, qui liberat a miseria. Vel
aliter: potest accedere innocens manibus; quia potest esse innocens,
propter hoc quod accipiet benedictionem a domino, et misericordiam,
quia vitat peccata; Rom. 6: non est volentis neque currentis, sed
Dei miserentis. Consequenter ostendit istum modum in generali, haec
est generatio quaerentium dominum; quasi dicat: in generali multi sunt
tales: et isti sunt tota generatio quaerentium Deum qui sunt
innocentes et cetera. Unde loquitur Scriptura de bonis sicut de una
generatione: Matth. 24: non pertransibit generatio haec, scilicet
bonorum et cetera. Et describit eam a duobus: scilicet a studio,
quia nihil quaerit nisi Deum: unde dicit: quaerentium Deum, etiam
in vita ista: Is. 55: quaerite dominum dum inveniri potest. Quo
fine? Ut perveniat ad ejus visionem; unde sequitur, quaerentium
faciem Dei Jacob: Gen. 32: vidi dominum facie ad faciem, et
salva facta est anima mea.
5. Attollite. Haec est tertia pars Psalmi: in qua praenunciat
quomodo futurum erat, quod Deus coleretur in toto mundo, ut sensus
litteralis exponit. Deus dicitur hominem inhabitare per fidem: Eph.
3. Inhabitare Christum per fidem in cordibus vestris: et per
caritatem: Jo. 4: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus
in eo. Item dicitur intrare qui incipit esse ubi prius non erat.
Tunc ergo Deus intrat in nos, quando incipimus habere fidem de eo.
Olim totus mundus non habebat fidem Dei: et hoc contingebat propter
duplex impedimentum: scilicet propter statuta principum, et propter
consuetudinem antiquam. Primum contingebat, quia singulae civitates
proponebant sibi leges de idolatria, et constituebant speciales deos:
et hic cultus erat quasi inveteratus; hoc etiam Daemones procurabant.
Item Angeli colebantur, quos vocabant militiam caeli: et ista
impedimenta erant portae sive ostia quae clausum prohibent introitum
domus. Tria autem facit. Primo praenunciat illud quod est futurum.
Secundo proponit quaestionem. Tertio subdit responsionem. Dicit
ergo, principes, idest, o mali homines, vel o Daemones, attollite
portas vestras, idest elevetis impedimenta quae apponitis ne homines
accedant ad Deum. Hieronymus habet, elevate; quasi dicat,
removeatis et cetera. Ps. 9: exaltas me de portis mortis, ut
annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion. Et vos
portae aeternales, idest aeternum et antiquum impedimentum:
elevamini, idest removeamini: Psalm. 75: illuminans tu
mirabiliter a montibus aeternis; quasi dicat, vos antiqua impedimenta
removeatis vos de cordibus hominum: et tunc ille qui est rex gloriae,
introibit in mundum per fidem et charitatem, et cultum. Vel potest
dici quod sunt duplices portae: quaedam quae sunt malae, quae claudunt
aditum ad vitam; aliae bonae, quibus aperitur via vitae. Ps.
117: aperite vias vitae, idest justitiae et cetera. Portae malae
sunt peccata; bonae autem sunt virtutes. Dicit ergo, o principes
attollite portas vestras, idest aperite, et removete peccata: et
acquirite, aeternales, idest dona aeterna a Deo aeterno: elevamini,
in cordibus vestris, et introibit rex gloriae. Prophetice loquitur,
quia a principio non statim omnes crediderunt sed dubitaverunt; quasi
dicat: cui volumus, credere, et cui volumus obedire? Numquid Deo
Judaeorum? Exod. 5: nescio dominum, et Israel non dimittam. Et
ideo hoc ostendit cum dicit, quis est iste rex gloriae? Et
respondet, dominus fortis et potens. Aliquis rex apparet gloriosus ex
tribus. Quia acquirit primo per robur magna; unde dicit, fortis:
Prov. 12: manus fortissima dominabitur: Job 9: si fortitudo
quaeritur, fortissimus est. Secundo propter potestatem; et hanc
ostendit, cum dicit, dominus potens, quia potentissimus est ad
dominandum: Job 36: Deus potentem non abjicit: Dan. 7:
potestas ejus potestas aeterna et cetera. Tertio, quod sit bonus
praeliator; unde dicit: dominus potens in praelio, quo contra mortem
et Diabolum vicit in omnibus: Apoc. 5: vicit leo de tribu Juda.
Vel fortis in natura sua, potens in jurisdictione in suos, et potens
contra adversarios. Quod ergo secundo dicit, attollite etc. potest
dici quod est repetitio: et sic ne differant audientes quis hic potens
sit. Vel prius refertur ad principes, idest ad Daemones; quod autem
hic dicit, refertur ad bonos Angelos, qui etiam sua dignitate prius
non suo studio erant ab hominibus colendi, qui colebant eos: 4 Reg.
17. Adoraverunt universam militiam caeli: quasi dicat, removete
impedimenta propter quae homines vos colunt. Et ideo hic dicit,
dominus virtutum ipse est rex gloriae. In Glossa autem est alia
expositio. Christus ad Inferos descendit et ascendit in caelum: et
haec duo praenunciat hic. Et primo monet infernales ut aperiant; unde
dicit, attollite et cetera. O principes infernales aperite portas
vestras: et elevamini et cetera. Et introibit rex gloriae. Sed cum
Daemones quaererent, quis est iste rex gloriae, respondet, ille qui
fuit fortis et potens in praelio, contra te. Secundo monet super nos
cives aperite portas, Paradisi. Unde respondens Christus quasi
praeconis voce, et vicem gerens, dirigens vocem in caelum dicit, o
principes caelestes, attollite, idest aperite, portas vestras, et
cetera. Et introibit et cetera. Et illis quaerentibus dicit,
dominus virtutum ipse est rex gloriae. Est autem sciendum, sicut
dicit Dionysius, quod non est intelligendum sic quod Angeli essent
ignorantes de mysterio incarnationis; sed admirantes dixerunt, quis
est iste rex gloriae, quia gloria Christi excellit omnem cognitionem.
Aliquando enim ipse Christus docet de se per Scripturam, ut dicitur
Isa. 63: ego qui loquor justitiam et cetera. Hic autem non ipse,
sed alii de eo, scilicet Angeli, respondent, dominus virtutum
etc.; quia aliqui Angeli accipiunt illuminationem immediate a Deo,
sicut dicitur Isa. 6: vidi dominum sedentem super solium excelsum,
et plena erat et cetera. Alii ab illis, sicut medii et infimi: et
istis hic respondetur ab aliis Angelis.
|
|