Super Psalmo 25

1. Supra Psalmista proposuit orationem contra tribulationes; hic autem, ut sua oratio sit acceptior, proponit suam justitiam. Titulus planus est, quia non est novus. Circa hoc ergo Psalmista duo facit. Primo praemittit in generali totam intentionem. Secundo exponit eam in speciali, ibi, non sedi cum Concilio. Circa primum tria facit. Primo petit judicium. Secundo allegat justitiam, ibi, quoniam ego. Tertio excusat praesumptionem, quoniam misericordia. David autem ex persona sua vel justi, videns se commixtum peccatoribus loco, etsi non merito, petit ab eis discerni; unde dicit, domine judica, idest discerne me ab eis. Sed contra. Non intres in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, Ps. 142. Respondeo. Dicendum quod duplex est judicium, scilicet severitatis et districtionis: et hoc judicium non petit, quia nullus posset ferre; aliud est judicium misericordiae et discussionis: et hoc petit: Hier. 10: corripe me domine, verumtamen in judicio et non in furore, idest severitatis. Et proponit innocentiam; et ideo dicit, quoniam ingressus sum in innocentia mea, idest progressus sum in innocentia mea, vel ingressus sum, quia vita nostra est quidam progressus. Prov. 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris et cetera. Et hoc in innocentia mea, quam propono servare: Job 22: salvabitur innocens, et salvabitur in munditia manuum suarum. Non infirmabor: Hieronymus habet, non deficiam, scilicet in hac innocentia servanda: Job 27: donec deficiam non recedam ab ea: et hoc faciam non in viribus meis, sed confidentia divini auxilii, quia, in domino sperans non infirmabor: 1 Mach. 2: omnes qui sperant in eum, non infirmantur. Sed contra: hoc videtur esse praesumptionis: Job 9: si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Respondeo. Dicendum, quod allegatio innocentiae potest quandoque procedere ex superbia, quando scilicet aliquis attribuit eam sibi, et hoc est malum: quandoque ex divina misericordia, et hoc est bonum; et ideo subdit, quoniam misericordia tua. Sed unde scis quod tu sis innocens? Proba domine, tu hoc. Et ponit tria: scilicet probationem, tribulationem et tentationem. Secundum sequitur ex primo, tertium ex secundo. Dicit ergo, domine proba me, non ut scias aliquid ex hoc de me, sed ut aliis ostendas. Probatur autem aliquis optime per tentationem quae est sumptio experimenti: tentatio est acceptio experimenti de eo quod quis nescit; probatio vero est ejus quod scit, virtutis manifestatione. Et ideo dicit, tenta me, scilicet ad hoc ut probatus appaream mihi et aliis: non enim tentat Deus ad malum: Jac. 1: Deus enim intentator malorum est; sed dicitur tentare, quando aliqua ex difficultate immensa ostenduntur. Haec autem tentatio fit per ignem, ut dicitur Sap. 3: tanquam aurum in fornace probavit illos. Et ideo dicit, ure renes meos et cor meum, idest immitte tribulationes; per quas pateat, quid sit in corde et renibus meis. Cordi attribuitur cogitatio, renibus delectatio. Et hoc apparet per tribulationes; quia qui delectantur in terrenis, multum commoventur quando perdunt ea, sed non illi qui non delectantur. Vel potest referri ad ignem sancti spiritus: Luc. 12: ignem veni mittere in terram: quasi dicat: ne deficiam in tribulationibus, adhibe auxilium, mitte ignem qui exurat quidquid carnalitatis est in delectationibus meis et vanitatibus in cogitatione.

2. Quoniam. Hic excusat se dupliciter de hoc quod petit se tentari. Primo ex sua cogitatione, quia cogitat Dei misericordiam, cum dicit, quoniam misericordia tua ante oculos meos est; quasi dicat: ideo peto tentari, quia confido in misericordia tua, quae semper facit cum tentatione proventum: Isa. 63: miserationum domini recordabor, laudem domini super omnibus quae reddit mihi dominus. Item ex amore justitiae. Et complacui in veritate tua, idest si punis me propter peccata, placet mihi: si tentor, scio quod remunerabis.

3. Non. Hic explicat in speciali intentionem suam. Et primo ponit suam innocentiam. Secundo ponit petitionem, ibi, ne perdas cum impiis Deus. Ostendit ergo innocentiam suam. Et primo per recessum a malis. Secundo per accessum ad bonum, ibi, lavabo. Est autem triplex genus malorum, secundum tria peccata. Aut enim est peccatum contra Deum, aut contra proximum, aut contra se. Contra se autem sunt vanitatis peccata, quibus homo vane delectatur in terrenis; et de his dicit, non sedi cum Concilio vanitatis; quasi dicat: non dico quin in aliquo non fuerim cum eis, quia non potest fieri quin homo vane aliquando non delectetur in terrenis; sed dicit, non sedi: Tob. 3: nunquam cum ludentibus miscui me; neque his qui in levitate ambulant participem me praebui. Peccata quae sunt contra proximum, sunt peccata quae opere generantur; unde dicit, et cum iniqua gerentibus non introibo, idest non solum non sedi etc. sed nec introivi, idest nullo modo cum eis me miscui: Prov. 1: fili, si te lactaverint peccatores, ne ambules cum eis. Item cogitantur praedicta peccata corde; unde dicit, odivi Ecclesiam malignantium, idest congregationem malignantium: Ps. 118: iniquos odio habui, idest culpam et iniquitatem. Tertio ponit peccatum contra Deum, et hoc est impietas; et ideo dicit, et cum impiis, idest haereticis et schismaticis, non sedebo, idest eorum doctrinis non communicabo: Hebr. 13: doctrinis variis et peregrinis nolite adduci.

4. Lavabo. Supra Psalmista ostendit innocentiam suam per hoc quod separabat se a malis; hic autem ostendit eam, per hoc quod applicat se bonis. Et quia bona, quorum applicatio nos facit justos, sunt divina bona, ideo dicit suam applicationem ad ea. Circa hoc duo facit. Primo ponit studium suum. Secundo effectum, ibi, domine dilexi decorem domus tuae. Circa primum tria facit. Primo proponit suam dispositionem ad divinum cultum. Secundo ponit ipsum cultum divinum, ibi, circumdabo. Tertio fructum, ibi, ut audiam vocem laudis. Dispositio fit per puritatem et innocentiam: Ps. 14: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo et cetera. Ps. 23: innocens manibus et mundo corde. Et ideo ut purus accedat, agit de puritate. Dicit ergo, lavabo inter innocentes manus meas, idest opera mea quae principaliter lavantur a Deo, per gratiam quam infundit: Ps. 50: amplius lava me, domine, ab iniquitate et cetera. Item lavantur a nobis per poenitentiam: Isa. 1: lavamini, mundi estote et cetera. Lavabo, ergo idest poenitentiam adhibebo ut laventur. Et hoc, inter innocentes, quia ex convictu mores formantur: Ps. 17: cum innocente innocens eris et cetera. Et sic lotus accedam ad cultum divinum. Et circumdabo altare tuum, domine. Hic ponit de altare materiali, et dicitur, circumdabo altare tuum, domine, quia vel orat, vel stat juxta; Eccl. 50, de Simeone sacerdote magno, ipse stans juxta aram. Et ideo sacerdos quando accedit ad sacramentum dicit lavabo et cetera. Vel potest intelligi de altari spirituali. Altare est in templo: et sicut est triplex templum, ita est triplex altare. Primum est vir justus: 1 Cor. 6: nescitis quia membra vestra templum sunt spiritus sancti? Hujus templi altare est cor: Lev. 6: ignis, scilicet caritatis, in altare, idest in corde, semper ardebit. Hoc altare debemus circumdare, vel juxta stare, idest ornare, semper redeundo ad Christum: Prov. 4: omni custodia serva cor tuum, quoniam ab ipso vita procedit. Aliud templum est Ecclesia: et hujus templi altare est Christus: Heb. ult.: habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Vel fides. Et hoc debemus circumdare, ut toto corde simus circa ipsum. Tertium templum est ipse Deus: Apoc. 21: templum vidi in ea, dominus Deus omnipotens templum illius est etc.: et hujus altare est misericordia Dei. Et hoc circumdare debemus desiderio mentis: Ps. 144: suavis dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Consequenter ostendit fructum: et est duplex fructus: scilicet audire et enarrare; unde dicit: ut audiam vocem laudis. Et hoc ad litteram circa altare materiale, quia hoc sacrificium est maxime Deo acceptum: Ps. 49: sacrificium laudis honorificabit me. Item laudem quam spiritus sanctus loquitur in nobis: Ps. 84: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Item, in caelo: Isa. 35: gaudium et laetitiam et cetera. Vel audiam vocem laudis, idest Christi me laudantis: et hoc erit in judicio quando dicet, esurivi et cetera. Matth. 25. Sed Apoc. ult. dicitur: qui audit, dicat, veni. Unde ad hoc audimus ut aliis dicamus: Isa. 21: quae audivi a domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. Et ideo subdit, ut enarrem universa mirabilia tua: Eccl. 42: nonne Deus fecit enarrare sanctos et cetera. Et dicit, omnia mirabilia, quantum ad affectum sive conatum, non quantum ad effectum, quia ipse est major omni laude.

5. Domine. Hic ostendit affectum quem habet ad cultum divinum: qui ut sit conveniens, debet esse affectus amoris. Propter quod dicit, domine, dilexi decorem domus tuae. Dionysius: bonum et pulchrum est omnibus diligibile. Unde omnis homo amat pulchrum: carnales amant pulchrum carnale, spirituales amant pulchrum spirituale, et haec est pulchritudo domus Dei: Num. 24: quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel, ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae finxit dominus. Haec autem pulchritudo est bonorum operum, vel divinorum munerum, vel ipsorum sanctorum; quia omnia haec sunt quasi quidam decor domus Dei. Haec ergo omnia ego dilexi, ut me facerent aptum ad decorem domus Dei. Sic ergo ostenditur affectus quia dilectio, et pulchritudo, et decor. Sed sciendum est, quod hic decor est ex habitatione Dei; sicut domus non est pulchra nisi inhabitetur: unde me dilexi ut in me habites, vel patriam dilexi ut ibi habitem, vel in eam tendam. Et ideo dicit, et locum habitationis gloriae tuae: et haec omnia, idest bona opera, dona Dei, et ipsi sancti, sunt decor domus Dei, inquantum relucet in eis gratia divina quae pulchrificat sicut lux, sicut dicit Ambrosius, quod sine luce omnia sunt turpia: Ezech. 43: ingressa est gloria domini portam.

6. Ne perdas. Hic explicat petitionem judicii quod petit: et exponit quale judicium petiit: et petit duo. Primo petit separari a malis, quae possunt evenire in futuro. Secundo a malis quae in praesenti patitur, ibi, redime. Primo ergo ponit petitionem. Ubi sciendum est, quod duobus generibus hominum servatur poena a Deo: scilicet illis qui sunt impii sive peccatores contra Deum: Ezech. 18: impietas impii erit super eum. Et ideo dicit, ne perdas etc.: quasi dicat: si hic affligor et patior terrena mala cum impiis, tamen ne perdas animam meam cum eis. Item servatur poena impiis contra proximum: ideo dicit, et cum viris sanguinum vitam meam: Ps. 54: viri sanguinum et dolosi. Hic computantur omnes qui contra proximum offendunt, quocumque modo. Est autem triplex sanguis. Unus qui causatur ex cibo et potu: unde cibus et potus dicitur sanguis pauperum: Eccl. 34: panis gentium vita pauperis est: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Secundus est sanguis hominis; et hoc effundit homicida. Tertius est sanguis seminis ad speciem conservandam, et hunc effundit fornicator, quia causa prolis non agit. In quorum manibus iniquitates sunt; quasi dicat: ideo hoc peto, scilicet ut separer ab his tunc, quia nunc separatus sum in conversatione et vita, quia in eorum manibus iniquitates sunt, scilicet sunt valde proni ad malum: Prov. 1: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem: Isa. 59: opera iniquitatis in manibus eorum. Item est inclinatio affectus eorum ad mundana; unde dicit, dextera eorum repleta est muneribus: Job 15: ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. Vel dextera eorum repleta est muneribus; quasi dicat, licet ipsi sint iniqui, tamen das eis temporalia, et in his consistit merces eorum: Matth. 6: receperunt mercedem suam. Consequenter describit se, dicens, ego autem in innocentia mea ingressus sum; quasi dicat, hoc peto ut sicut illis praeparas mala, ita praepares mihi bona, sicut dicit Psalm. 83: non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Consequenter petit ut liberetur a malis praesentibus. Mala quae sunt homini, duplicia possunt esse; quia vel sunt mala exteriora, et ab his petit redimi: unde dicit, redime me, ut servum malorum me prementium. Vel de redemptione humani generis. Vel sunt mala interiora, et ab his petit liberari; unde dicit, miserere mei, quia miseria proprie respicit malum interius: Prov. 14: miseros facit populos peccatum.

7. Pes enim. Hic ponitur ratio quare hoc petit; et est duplex. Una est de praeterito, quae est rectitudo vitae; unde dicit, pes meus, idest affectus meus, vel processus meus, stetit in directo. Item de futuro propono tibi semper servire; unde dicit: in Ecclesiis benedicam te domine, idest coram multis: Psalm. 39: annunciavi justitiam tua in Ecclesia magna. Et dicit pluraliter, propter multitudinem particularium Ecclesiarum, ut dicitur Apoc. 3.