|
1. Praemissa oratione, hic Psalmista consequenter dicit fiduciam de
oratione conceptam: et circa hoc duo facit. Primo ponit fiduciam
conceptam. Secundo iterato orat ut non deficiat in sua fiducia, ibi,
ad te domine. Titulus, in finem Psalmus priusquam liniretur.
Notandum est quod sicut Glossa latius dicit, David tribus vicibus
fuit unctus in regem. Primo a Samuele, 1 Reg. 16. Et tunc non
fuit rex, sed habuit signum regni. Tulit Samuel cornu olei, et
unxit eum in medio fratrum et cetera. Et tunc directus est spiritus
domini in David, quia ex tunc fuit propheta, secundum Hieronymum et
Josephum. Secundo in Hebron, 2 Reg. 2: venerunt viri Juda,
et unxerunt David in regem super domum Juda. Tertio occiso Isboseth
filio Saulis regnavit super totum Israel, 2 Reg. 8: hae duae
inunctiones computabantur pro una, quia utraque fuit pro actuali
dignitate regni adipiscenda. In prima passus est persecutionem a
Saule, sed post secundam et tertiam regnavit in pace. Sed contra de
Absalone. Respondeo dicendum, quod non est passus persecutionem ab
extraneis, sed ab Absalone et Siba: et ideo fecit hunc Psalmum ante
secundam unctionem. Melius tamen videtur ut referantur ad Christum
duae unctiones in novo testamento; scilicet regis et sacerdotis. Et
Christus fuit unctus oleo spiritus sancti: Psalm. 44: unxit te
Deus etc. in regem et sacerdotem. Et haec unctio derivatur usque ad
nos: Psalm. 132. Sicut unguentum in capite quod descendit in
barbam, barbam Aaron: Joan. 1: de plenitudine ejus omnes
accepimus. Primo ergo ungimur sacerdotali unctione in figura futuri
regni: erimus enim reges et liberi. Et quia adhuc patimur hostes,
postea ungemur dupliciter actuali gloria: scilicet stola gloriae animae
et corporis. Christus autem primo fuit unctus unctione gratiae,
postea gloriae. Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. In
prima ponit fiduciam de Deo conceptam. In secunda ostendit desiderium
ex fiducia conceptum, ibi, unam petii. Tertio ponit desiderii
impletionem, ibi, exaudi domine. Circa primum tria facit. Primo
commemorat beneficia sibi a Deo praestita, propter quae non timet,
sed securus est. Secundo commemorat impedimenta parata hostibus a
Deo, ibi, dum appropiant. Tertio ostendit fiduciam quam habet a
Deo, ibi, si consistant. Notandum autem, quod ad timendum
concitatur quis aliquando ex interiori causa, quandoque ex exteriori
causa. Primo ergo ponit auxilium contra primam causam. Secundo
contra secundam, ibi, dominus protector. Est autem duplex causa
intrinseca timoris, ignorantia et debilitas: unde in tenebris magis
timendum est. Secunda causa timoris est debilitas; et contra has est
remedium a Deo. Contra primum est illuminatio; unde dicit, dominus
illuminatio mea: Mich. 8: cum sedero in tenebris, dominus lux mea
est. Contra secundum est salus; unde sequitur, et salus mea:
Psalm. 61: in Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilii
mei, et spes mea in Deo est. Et ideo ostendit fiduciam: quem
timebo, sic illuminatus? Isa. 51: quis es tu ut timeas ab homine
mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum sic arescet? Rom. 8:
Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Et si Deus pro nobis,
quis contra nos? Causa extrinseca est homo, qui adversatur; sed
adhuc non est timendum, quia dominus opponit se sicut scutum; unde
dicit, dominus protector vitae meae: Gen. 15: ego protector tuus
et merces tua magna nimis. Et ideo dicit: a quo trepidabo. A quo,
si sumatur masculine, tunc est sensus, a quo, scilicet a quo homine.
Si neutraliter, a qua re. Et sic nihil est timendum, nec homo, nec
res aliqua. Dum appropiant super me nocentes. Et quia posset dici
quod Deus est illuminator etiam hostium, ideo hoc removens dicit quod
Deus obsistit eis. Et primo dicit eorum conatum. Secundo ponit
impedimentum eis superveniens, ibi, ipsi infirmati sunt et cetera.
Circa primum tria facit. Primo praemittit praesumptuosum insultum.
Secundo perversum actum. Tertio malignum effectum. Quantum ad
primum dicit, dum appropiant super me nocentes, idest habentes animum
nocendi, super me, idest mihi se praeferentes: Thre. 1: facti
sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, quia
dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus,
parvuli ejus ducti sunt in captivitatem usque ante faciem et cetera.
Quantum ad secundum, ut scilicet graviter affligant, ut edant carnes
meas, idest carnalem vitam: Prov. 1: deglutiamus eum, sicut
Infernus, viventem et integrum: Mich. 3: carnem populi
comederunt, et pellem eorum desuper excoriaverunt. Vel ut ly ut
teneatur consecutive: ut sit sensus: edant carnes, idest carnalitates
meas: quia quando mali persequuntur bonos, aliud intendunt ipsi mali,
sive ipsi persecutores, scilicet offensionem corporalem; et secundum
hoc est prima expositio: aliud intendit Deus hoc permittens, scilicet
purgationem ab omni carnalitate; et sic secunda expositio. Et hoc
modo dicit apostolus Gal. 5: qui Christi sunt, carnem suam
crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Quantum ad tertium
dicit, qui tribulant me inimici mei: Psalm. 12: qui tribulant me
exultabunt si motus fuero. Ipsi infirmati sunt, quia non valuerunt
implere propositum, et ceciderunt, quia superati sunt, et absorpti:
Hierem. 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis; idcirco qui
persequuntur me, cadent et infirmi erunt.
2. Si consistant. Homo debet habere securitatem in duobus. Primo
in praeparatione malorum. Secundo in eorum passione, ibi, exurgam.
Dicit ergo: dominus sic est illuminatio mea, quia inimici cadunt
coram me. Glossa. Si consistant adversum me castra, castra sunt ubi
steterunt milites; non timebit cor meum. Quamdiu homo est in
castris, non pugnat, sed disponit, et consiliat ad pugnandum. Per
castra intelliguntur consilia et conjurationes malorum contra aliquem.
4 Reg. 19: Angelus domini percussit castra Assyriorum: Exod.
14: factum est in vigilia matutina, et ecce ascendit dominus super
castra, et percussit. Non timebit cor meum, quia dominus mecum est:
Job 17: pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
Sed, si exurgat adversum me praelium, idest si jam invadant me, et
praelientur contra me, quamvis sint multi: in hoc ego sperabo: quia
ut dicitur 1 Mach. 3: non in multitudine exercitus victoria belli,
sed de caelo fortitudo est. Est enim consuetudo amicorum juvare
amicos, cum impugnantur ab hostibus: Psal. 93: consolationes tuae
laetificaverunt animam meam.
3. Unam petii. Supra Psalmista posuit fiduciam ex oratione
conceptam; hic autem ponit desiderium, quod ex hac fiducia oritur: et
circa hoc duo facit. Primo proponit desiderium. Secundo causam
desiderii assignat, ibi, quoniam abscondit me. Circa primum tria
facit. Primo describit qualitatem desiderii. Secundo ipsam rem
desideratam, ibi, ut inhabitem. Tertio intentionem finis, ibi, ut
viderem voluntatem. Desiderii ergo qualitas in duobus consistit:
scilicet in unitate et solicitudine: et utrumque pertinet ad
perfectionem desiderii. Perfectio enim desiderii dependet ex
perfectione causae suae, scilicet amoris, qui quando est perfectus,
primo congregat in unum omnes vires, et movet eas in amatum. Est
enim, secundum Augustinum, pondus amantis. Res autem ponderosa sine
vacillatione tendit ad unum, sed non sic si res non bene est
ponderosa; sed divinus amor facit totum hominem in Deum tendere sine
vacillatione: Psal. 72, quid enim mihi est in caelo, et a te quid
volui super terram? Gregorius: vis amoris studium multiplicat
inquisitionis. Hoc fecit Anna prophetissa, quae non discedebat de
templo, jejuniis et orationibus serviens die ac nocte. Et ideo
dicitur Luc. 10: porro unum est necessarium; unde dicit, unam
petii, idest unam rem, vel unam petitionem. 3 Reg. 2: unam
petitionem parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam.
Secundo solicitat, cum sit sicut stimulus et ignis, amor: Cant.
8: lampades ejus lampades ignis: 2 Cor. 9: charitas Dei urget
nos. Unde dicit, hanc requiram: Isa. 21: si quaeritis,
quaerite: Matth. 7: quaerite et invenietis. Consequenter ponitur
res petita; unde dicit, ut inhabitem in domo domini. Domus domini
spiritualis est duplex: et tertia est materialis, scilicet Ecclesia,
in qua morari salutiferum est: Gen. 28: non est hic aliud nisi
domus Dei et porta caeli: nam in ea excitatur animus hominis ad
devotionem. Domus spiritualis Dei est Ecclesia militans: 1 Tim.
3: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quae est
Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Alia est
Ecclesia triumphans: 2 Cor. 5: si terrestris domus nostra hujus
habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non
manufactam, sed aeternam in caelis. De utraque ergo potest hoc
intelligi, quia haec domus via est ad illam et porta ejus. Ps.
117: haec porta domini, justi intrabunt per eam. Et ideo
desiderandum est habitare in hac domo, scilicet Ecclesia. Et hoc
omnibus diebus vitae meae, idest usque in finem: Ps. 131: haec
requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam.
Habitat autem quis in domo Dei per fidem et charitatem et
conformitatem bonorum operum: Ps. 67: qui habitare facit unius
moris in domo. Et laudabile est quod semper in ea habitet, et non
separetur ab ea. Separatur autem homo ab Ecclesia per peccatum, per
excommunicationem, et per schisma, vel haeresim. Qui ergo usque in
finem habitat in ea, idest in ista Ecclesia, habitabit in illa in
perpetuum: Psal. 83: beati qui habitant in domo tua, domine.
Hic consequenter ponitur intentio, scilicet, ut videam et cetera.
Et ponit duo: quia ut videam voluptatem domini, et visitem templum
ejus. Alia littera habet, ut continuo habitem. Hieronymus habet,
et videam pulchritudinem domini. Ut est merces, secundum
Augustinum: Jo. 17: haec est vita aeterna ut cognoscant et
cetera. Tria sunt in illa visione desideranda, quae naturaliter homo
desiderat videre. Primo pulchra. Summa pulchritudo est in ipso
Deo, quia pulchritudo in formositate consistit: Deus autem est ipsa
forma informans omnia: ideo dicit, secundum unam literam, ut videam
delectationes domini: Sap. 13: si specie delectati deos
putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei
enim generator haec omnia constituit. Secundo delectabilia, et fugere
tristitiam: et ideo secunda litera habet, ut contemplem delectationes
domini, idest bonitatem Dei, in qua est summa delectatio: Ps.
15: delectationes in dextera tua usque in finem. Tertio dispositio
rerum. Unde multum est delectabile scire scientiam omnium rerum, quae
in mundo sunt; et ideo videre dispositionem divinae providentiae est
maxime delectabile. Et ideo dicit, ut videam voluntatem domini,
idest rationem a Deo volitam et dispositam: Rom. 12: probetis
quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta. Haec autem
habemus in vita ista imperfecte et per fidem: in futura autem domo
habebimus perfecte, ubi sunt sancti contemplantes Deum facie ad
faciem: 2 Cor. 3: nos autem revelata facie gloriam domini
contemplantes et cetera. Sancti ergo qui sunt in patria, dirigunt
contemplationem in ipsum Deum, et etiam in ea quae sunt ad ipsum Deum
ordinata: et ideo dicit, ut visitem templum ejus, idest frequenter
videam templum, idest humanitatem Christi: Joan. 2: hoc autem
dicebat de templo corporis sui. Vel, visitem, sive videam ipsam
ordinationem Ecclesiae: 1 Cor. 3: templum Dei sanctum est, quod
estis vos. Item dispositionem totius mundi: ideo in Psalmo Hebraico
habetur, et diluculo, idest diluculo ut maneam: Ps. 5: mane
astabo tibi.
4. Quoniam. Hic assignatur ratio desiderii habitandi in domo Dei;
quasi dicat, quare tantum petis habitare in domo Dei? Ratio est ex
beneficiis perceptis: et circa hoc duo facit. Quia primo ponit ipsa
beneficia. Secundo addit recompensationem, ibi, circuivi. Circa
primum duo facit. Primo ponit beneficium protectionis a malo.
Secundo beneficium promotionis in bonum, ibi, in petra exaltasti me.
Circa primum duo facit. Primo proponit beneficium. Secundo ejus
necessitatem ostendit, ibi, in die malorum. Dicit ergo: quare petis
habitare in domo domini? Ideo scilicet, quia abscondit me in
tabernaculo suo. Et secundum litteram, 1 Reg. 24, quando David
fugit ad tutiora loca Engaddi et abscondit se ibi. Unde loquitur ex
persona fugientis et latentis in aliquo loco. Ad litteram.
Tabernaculum erat locus in quo orantes divino auxilio protegebantur,
et maxime in sancta sanctorum, ubi erat propitiatorium, et sic
vocabant tabernaculum ipsam Dei defensionem: sicut in Psalm. 90
dicitur: scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis et
cetera. Deut. 32: expandit alas suas, et assumpsit eos, atque
portavit in humeris suis. Sed mystice tabernaculum potest dici
humanitas assumpta, sive caro Christi in qua abscondit nos per fidem
et spem: Colos. 2: abscondita est vita vestra in Deo. Vel
aliter, tabernaculum dicitur tota dispositio Ecclesiae: et in utroque
istorum absconditur homo justus, quia in isto tabernaculo quaedam
latent sub manifestis: latentia sunt invisibilia et spiritualia ubi
morantur boni. Mali autem morantur in exterioribus: Isa. 4:
tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu. Sed quid contulit haec
absconsio? Immo necesse erat mihi, in die malorum, vel omnium
illorum malorum quae tunc imminebant. Et simile est, quia quando
hostes, vel tribulatio imminet, illi soli salvabuntur, qui in
civitate reperiuntur: ita in tribulatione illi pereunt, qui circa haec
exteriora habent affectum; quia facta tribulatione circa ista tales
commoventur. Abscondit ergo ipse Deus, vel Christus, vel mens
justi: Matth. 6: pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.
5. In petra. Hic proponit aliud beneficium promotionis in bonum:
et est duplex. Unum exaltationis quantum ad se. Secundum quantum ad
hostes, ibi, nunc exaltavit caput meum. Dicit ergo, in petra
exaltasti me. Secundum literam alludit ad ea quae circa eum sunt
gesta; quia quando persecutionem patiebatur, ibat per petras invias,
1 Reg. 24: sed quando evasit, tunc exaltavit cor meum super
inimicos meos. Sed mystice exponitur, in petra exaltavit me, idest
in Christo; 1 Cor. 10: petra autem erat Christus. Vel, in
petra, idest in Deo: 2 Reg. 22: dominus petra mea: Psalm.
60: dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me. Et nunc jam
exaltavit: quasi dicat, istud feci in spe, sed nunc in re.
Exaltasti caput meum, idest mentem meam, super inimicos meos, idest
super omnes appetitus meos: Gen. 4: subtus te erit appetitus tuus.
6. Circuivi. Hic ponitur recompensatio beneficii; et ponit duo.
Primo sacrificium, et immolavit. Secundo canticum. Secundum
Hieronymum conjungitur cum praecedentibus, super inimicos meos, et in
circuitu nostro sunt. Circuivi, idest circa steti devotas preces
offerendo pro eis: Psalm. 108: prout me diligerent (idest
deberent) detrahebant mihi et cetera. Eccl. 50: et ipse stans
circa aram et cetera. Item strenui militis est circuire et protegere
castra, sicut dicitur de Juda 1 Mach. 3: protegebat castra gladio
suo, unde circuivi, idest protexi. Vel circuitus iste refertur ad
contemplationem. Circulus duo propria habet inter alias figuras.
Unum, quia est capacior aliis. Aliud est quod est totus uniformis
sine angulo, et convenit contemplationi. Primo quantum ad
capacitatem, quia tunc dicitur circuire contemplando, quando omnia
quae consideranda sunt, contemplatur; unde dicit, circuivi, idest
consideravi omnia dona tua, et Ecclesiae beneficia. Beatus
Dionysius posuit triplicem motum; scilicet circularem, rectum et
obliquum. Recto motu semper movetur aliquid difformiter, quia semper
habet diversam distantiam: et ideo in contemplando motus est rectus,
quando de uno ad aliud quis movetur considerando processum rerum.
Circulari motu movetur aliquis contemplando, quando conceptio animae
est uniformis: et tunc dicitur circularis, quando scilicet revocat
animam a rebus. Et primo congregatur in se, postea unitur
spiritualibus, et postea ascendit in contemplationem unius Dei.
Obliquus motus est compositus ex utroque: quando quis, procedit ex
consideratione creaturarum, sed hanc ordinat in considerationem Dei.
Et ideo dicit, circuivi, quantum ad uniformitatem: Ezech. 1: hic
erat aspectus splendoris per gyrum. Et immolavi. Est autem duplex
sacrificium: scilicet interius quo homo animum suum dat Deo. Ps.
50: sacrificium Deo (scilicet acceptum Deo) est spiritus
contribulatus. Et omne exterius sacrificium ordinatur ad
repraesentandum illud; unde Augustinus dicit, quando offers hoc
exterius, est ut repraesentes animum tuum Deo. Sed quia omnis
repraesentatio fit per aliqua signa, inter quae primatum tenent verba,
ideo inter sacrificia videtur praeeminentiam habere sacrificium laudis:
Ps. 49: sacrificium laudis honorificabit me; unde dicit, immolavi
in tabernaculo ejus hostiam, non pecorum, sed potius, hostiam
vociferationis, idest divinae laudis. Et hac vociferatione,
cantabo, tibi, scilicet canticum et laetitiam mentis et rectitudinem
operis: Psalm. 107: paratum cor meum. Cantabo; quasi dicat,
paratum cor habeo ad serviendum tibi, cum laetitia mentis: Psalm.
99: servite domino in laetitia.
7. Exaudi. Supra Psalmista posuit suum desiderium; hic prorumpit
ad petendum rem desideratam: et circa hoc tria facit. Primo petit
exaudiri. Secundo proponit petitionem, ibi, tibi dixit cor meum.
Tertio ostendit fiduciam quam habet de exauditione, ibi, credo videre
bona domini. Ad hoc ergo quod exaudiatur, inducit duas rationes.
Unam ex devotione propria. Aliam ex sua miseria. Devotio est causa
quod audiatur a Deo aliquis. Devotio est clamor cordis qui excitat
Deum ad audiendum. Et ideo dicit, exaudi: quia clamavi non
exterius, sed interius: Jac. 5: clamor eorum ad aures domini
Sabaoth introivit. Item miseria nostra provocat ad exaudiendum:
Exod. 3: videns vidi afflictionem populi mei, et descendi liberare
eum; unde dicit, miserere mei, et exaudi me; quasi dicat, me
miserum et meam miseriam cognosco, unde tuum est misereri: Judith
9: exaudi me miseram deprecantem.
8. Tibi. Hic ponit petitiones. Et primo petit divinae faciei
prospectum. Secundo divinum auxilium, ibi, adjutor meus es tu.
Tertio viae suae directivum, ibi, legem pone mihi domine. Circa
primum ostendit, quod de re petita habet magnum desiderium et intimum
et anxium et assiduum. Intimum, quia tibi dixit cor meum. Aliquando
homo aliquid petit ore, sed cor ejus ad alia versatur: Matth. 7:
non omnis qui dicit mihi domine et cetera. Isa. 29: populus hic
labiis me honorat et cetera. Sed quando petitio est ex intimo
desiderio cordis, tunc est Deo accepta, sed tunc non os tantum, immo
cor petit: 2 regum 7: invenit servus tuus cor suum ut oraret te
oratione hac: Psalm. 118: clamavi in toto corde. Anxium et
aequum dicit habere cum dicit: exquisivit te et cetera. Contingit
aliquando quod desiderium est intimum et quietum et non multum quaerit;
sed quando est anxium, tunc vere quaerit: unde dicit, exquisivit te,
idest frequenter et diligenter quaesivit. Et hoc etiam ostendit aequum
desiderium: quia imago non perficitur nisi pertingat ad exemplar ad
quod est facta; unde dicit, exquisivit te facies mea. Facies hominis
interior est, in qua visus est interior, idest anima sive mens
rationalis, et haec, scilicet facies mea quae est facta ad imaginem
tuam, exquisivit te. Unde non potest reformari et perfici nisi
jungatur tibi, domine. Unde sicut quaelibet res quaerit suam
perfectionem, ita mens nostra quaerit Deum. Et ostendit quod sit
assiduum, quia requiram, idest iterum et iterum quaeram: Isa.
21: si quaeritis, quaerite: Matth. 7: quaerite et invenietis.
Hoc est proprium diligentis, quaerere saepe rem dilectam. Et quid
quaerit, ostendit cum dicit, faciem tuam domine requiram. Hoc
petebat Moyses Exo. 33: ostende mihi faciem tuam. Et dominus non
statim ostendit, sed dixit, ostendam tibi omne bonum: Luc. 10:
beati oculi qui vident quae vos videtis. Et ideo David non erat extra
spem, sed adhuc quaerebat; unde alibi dicit, ostende nobis faciem
tuam et cetera. Job 33: deprecabitur Deum suum, et placabilis
erit, et, videbit faciem ejus in jubilo.
9. Ne avertas. Hic proponit triplicem petitionem. Et primo petit
non fraudari a re desiderata. Secundo petit amoveri causam per quam
posset fraudari. Tertio petit dirigi in via, ibi, legem pone.
Dicit ergo, faciem tuam, domine, requiram. Et rogo, ne avertas
faciem tuam a me; quasi dicat, sicut avertit homo ab homine, quando
non vult eum audire. Sed aliter est in Deo quam in homine. Homo
enim avertens faciem mutatur. Ipse Deus autem immobilis est; sed
dicitur avertere faciem, inquantum nos avertimur et immutamur. Et per
hoc quod in corde nostro fit aliquod velamen quo inepti reddimur ad
videndum faciem suam. Et ideo littera Hieronymi habet, ne
abscondas: Isa. 8: expectabo dominum qui abscondit faciem suam a
domo Jacob. Causa vero aversionis est ira Dei in poenam peccati.
Et haec aversio est maxima poenarum; et hoc est quod dicit, et ne
declines in ira a servo tuo, idest ne irascaris mihi in hoc quod
declines faciem tuam a me. Et dicit, in ira: quia aliquando declinat
in misericordia, cum scilicet non respicit peccata: Ps. 50:
averte faciem tuam a peccatis meis. Aliquando declinat in
providentia, quando scilicet permittit aliquem cadere ut fortius
resurgat, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Rom.
8.
10. Adjutor. Hic petit divinum auxilium in agendis antequam veniat
ad faciem, ne scilicet impediatur a visione faciei. Et primo ponit
petitionem. Secundo dictorum rationem, ibi, quoniam pater meus.
Petit ergo divinum auxilium dicens, peto videre faciem tuam, sed ad
hoc pervenire non possum per me: ergo, tu esto adjutor meus, ut ad
hoc perveniam: Ps. 120: auxilium meum a domino. Sed quantum ad
superficiem non videtur ista littera recta esse, quia melius videtur
dicendum esse, adjutor meus es tu, et sic habetur in Hebraico,
scilicet auxilium meum fuisti. Et secundum hoc commemorat beneficium;
quasi dicat, adjutor fuisti. Non ergo de cetero, derelinquas me.
Et petit duo removeri, scilicet ipsam desertionem et contemptum
interiorem: nam si homo sibi derelinquitur, perit. Oseae 13:
perditio tua, Israel, ex te. Deserit autem aliquis aliquem, quia
despicit eum. Et Deus despicit nos, quia sumus fragiles per
naturam, et corrupti per culpam; et ideo dicit, neque despicias me
Deus. Et quare hoc? Quia tu me creasti, et es, salutaris meus,
idest tu me salvasti. Nullus autem despicit opera sua: Ps. 137:
opera manuum tuarum ne despicias. Consequenter ponitur ratio
dictorum; unde sequitur, quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt
me, dominus autem assumpsit me; quasi dicat: quia inveni te adjutorem
in omnibus aliis deficientibus, ne despicias me. Et sic primo ponit
defectum humani auxilii. Secundo ponit auxilium divinum. Haec
littera legitur dupliciter. Uno modo de David ad litteram, sicut
habetur in historia 1 Reg. 16: quando fuit David unctus, Isai
praesentavit majores filios; dominus autem elegit David, quia Samuel
petiit eum. Vel potest legi in persona viri justi, quia ad litteram
speranti in domino, deficit omne humanum auxilium: Job 19:
dereliquerunt me propinqui mei; et qui me noverant, obliti sunt mei.
Eccl. 51: circumspiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.
Sed dominus hunc assumpsit et assumit curae suae, et hoc melius est:
Ps. 64: beatus quem elegisti et assumpsisti et cetera. Mystice
autem, pater meus, idest Adam, et mater mea, idest Eva,
dereliquerunt me, idest desertioni me exposuerunt per peccatum. Vel,
pater meus, idest Diabolus, quia pater meus fuit in statu peccati:
dereliquit me, quia non habet potestatem in me, mater mea, Babylon,
dereliquerunt me, idest contempserunt me. Et hoc quia, dominus
assumpsit me.
11. Legem. Supra Psalmista posuit duas petitiones: prima fuit de
divinae faciei prospectu; secunda de divinae protectionis auxilio; hic
autem ponit aliam petitionem de directione viae suae: et circa hoc duo
facit. Primo ponit petitionem. Secundo ostendit necessitatem, ibi,
propter inimicos. Circa primum duo facit. Primo ponit legis
petitionem. Secundo petit directionem in his quae sunt legis, ibi,
et dirige. Dixerat supra, unam etc.; et quid hoc sit explicavit,
scilicet videre faciem tuam. Et quia ad hanc visionem, cum sit
ardua, pervenitur quadam ardua via, per quam nullus vadit sine auxilio
Dei, petit illud tribui: Ps. 83: beatus vir cujus est auxilium
abs te, quia ibunt de virtute in virtutem. Quia vero qui per viam
ignotam vadit, indiget ductore, petit eum, dicens, legem pone mihi
domine, in via tua; quasi dicat: imminet mihi ascendere per viam, in
qua peto ut ponas mihi legem. Lex est regula agendorum. In hac via
proceditur per actus virtutum; et ideo necessaria est lex, quae est
regula actuum humanorum; quasi dicat: da mihi regulam qualiter
ambulem. Hieronymus habet sic, illuxit mihi dominus viam: Prov.
6: mandatum lucerna est, et lex lux. Dare legem est illustrare.
Sed quandoque scit aliquis in universali quid sit fiendum, sed non
scit in particulari, praecipue propter seductores. Et contra hoc
petit dicens, dirige me in semitam rectam: Isa. 26: semita justi
recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Et hoc. Propter
inimicos meos. Haec est causa quare peto dirigi in semita recta.
Quia ille qui scit viam, et via est recta, securus incedit si non
inveniat adversarium; sed quando inimicum vel adversarium suum
invenit, indiget protectione et directione: Ps. 141: in via hac
qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Isti inimici nostri sunt
concupiscentiae carnis, prava desideria, Daemones, pravi homines,
sive peccatores, qui obsistunt in via eundi ad Deum.
12. Ne tradideris. Hic exponit quod dictum est; et duo dicit.
Primo petit liberari ab inimicorum periculo. Secundo ostendit se
inimicos habere, ibi, quoniam insurrexerunt. Dicit ergo: ne
tradideris me in animas tribulantium me; quasi dicat: sic peto dirigi
in via, quod non incidam in potestatem inimicorum. Et non dicit in
manus, sed in animas, idest in voluntates. Sed contingit quod sancti
traduntur in manus inimicorum, quia terra data est in manus impii, ut
dicitur Job 9. Sed non in animas; quia voluntatis eorum est ut
trahantur ad malum, sed Deus hoc non permittit: Eccl. 18: si
praestes animae tuae concupiscentias tuas, faciet te in gaudium
inimicis tuis. Quoniam insurrexerunt. Hic ostendit se habere
inimicos. Et primo ponit eorum conatum. Secundo eorum defectum.
Dico, propter inimicos, et hoc, quoniam insurrexerunt in me testes
iniqui. Haec verba exponuntur tripliciter: historice, allegorice et
moraliter: historice, quia ad litteram aliqui mali testes falsum
dixerunt contra David, scilicet Doeg Idumaeus qui accusavit
sacerdotem et David, et alii. Allegorice de Christo, contra quem
iniqui testes accusantes eum insurrexerunt: Matth. 26: novissime
venerunt et cetera. Moraliter, quia contra unumquemque justum falsi
testes quandoque sunt falsi doctores, sua doctrina conantes a recta via
alios declinare: Isa. 5: vae qui dicunt malum bonum et bonum
malum. Item adulatores dicuntur testes falsi: Isa. 3: popule
meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt: Prov. 19: testis
falsus non erit impunitus. Et mentita est et cetera. Hic ponit eorum
defectum. Haec verba secundum quod hic ponuntur, tripliciter
intelligi possunt. Uno modo sic. Dicitur aliquis loqui sibi, quando
solus intelligit verba sua; sed quando aliis, non: 1 Cor. 14:
qui loquitur lingua, sibi et Deo loquitur, non hominibus; et sic est
sensus; sunt falsi testes; et loquuntur mendacium, et persuadent;
sed iniquitas eorum mentita est sibi; quasi dicat, non mihi, quia non
acquiesco eis. Vel mentita est iniquitas sibi, idest sui damno; quia
ex mendacio eorum quod intenderant ipsi, incurrerunt malum: Eccl.
27: qui laqueum aliis ponit, peribit in illo. Vel mentita etc.
quia non pervenerunt ad effectum de hoc quod proposuerunt facere mihi et
aliis justis viris: Job 5: consilia pravorum dissipat. Hieronymus
habet, apertum etc. idest aperte locuti sunt contra me.
13. Credo videre. Hic ponit spem de exauditione. Et primo ponit
spem quam ipse habet. Secundo hortatur alios ad eamdem, ibi, expecta
dominum. Sua petitio erat ut videret Deum; et ideo dicit, credo,
idest firmam fiduciam habeo: videre bona domini, idest videre Deum
facie ad faciem: Job. 19: scio quod redemptor meus vivit etc.,
et in carne mea videbo Deum, unde non dicit, videre dominum, sed
bona domini; quod potest intelligi dupliciter. Vel bona domini,
idest a domino, et sic non sumitur hic. Vel bona, idest quae sunt in
domino; et hoc modo sumitur hic: haec omnia enim sunt in eo sicut in
fonte primo, et sunt idem quod ipse: Sap. 7: venerunt autem mihi
omnia bona pariter cum illa et cetera. Et ubi? In terra viventium.
Visio Dei est vita aeterna, ut dicitur Joan. 17, haec terra est
morientium: quia sicut terra est patiens respectu caeli fecundantis
eam, ita vita beatorum immediate perficitur a Deo.
14. Expecta. Hic inducit alios ad expectandum, cum dicit,
expecta dominum: Isa. 30: beati omnes qui expectant eum. Et dum
expectas, habeas fiduciam in opere; unde dicit, viriliter age,
scilicet interius et exterius: Isa. 35: confortate manus
dissolutas. Et hoc praemittit, quia, qui perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit. Unde, sustine dominum, scilicet bona
quaecumque faciens, etiam si videantur adversa: Eccl. 2: vae his
qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et
diverterunt in vias pravas. Vel, sustine dominum, idest expecta
dominum. Et tunc repetit ad majorem certitudinem.
|
|