Super Psalmo 27

1. In praecedenti Psalmo Psalmista ostendit fiduciam quam habet de Deo; hic autem ut non deficiat in fiducia, adjungit Psalmum orationis. Titulus Psalmus ipsi David. Secundum litteram dicitur quod aliqui Psalmi pertinebant ad personam David, inter quos est iste, quasi iste pertineat ipsi David. Vel huic, quia ipse faciebat, et hunc et alios per se cantabat. Mystice huic David intitulatur iste Psalmus non figurali, sed vero David, scilicet Christo. In hoc enim Psalmo mystice agitur de oratione Christi ad patrem, secundum quod liberatur a malis passionibus. Tria ergo agit in hoc Psalmo. Primo petit exaudiri; secundo ponit petitionem suam, ibi, ne simul tradas; tertio ponit gratiarum actionem, ibi, benedictus dominus. Duplici autem ratione petit exaudiri. Primo ratione periculi imminentis; secundo ratione suae devotionis, ibi, exaudi, domine. Circa primum tria facit. Primo ostendit indeficiens propositum orandi; secundo petit exaudiri ibi, ne sileas; tertio ponit imminens periculum, ibi, ne quando taceas. Primum ostendit cum dicit, o domine, ad te clamabo, non semel, sed continue. Luc. 18: oportet semper orare. Thess. 5: sine intermissione orate. Consequenter petit exaudiri: ne sileas Deus meus. Consuetus modus loquendi est, quod quando aliquis exaudit orantem, dicitur ei respondere. Tunc ergo Deus respondere videtur, quando satisfacit voto orantis. Job 14: vocabis me, et ego respondebo tibi. Ne sileas ergo, idest non subtrahas mihi responsionem tuam. Gen. 30: respondebit mihi cras justitia mea. Ostenditur consequenter periculum imminens: ne quando taceas a me. Hominis perfecti est, quod si sibi dimittitur, deficiat. Oseae 13: perditio tua ex te, Israel; tantummodo ex me auxilium tuum. Nam si aliquando taceas non exaudiendo me, ero similis descendentibus in lacum, idest in Infernum. Isa. 14: verumtamen in Infernum detraheris, in profundo laci. Thren. 3: lapsa est in lacum vita mea. Hieronymus habet: ne te tacente assimiler. Mystice autem, Glossa ex persona Christi loquitur quod homo Christus clamet ne deseratur a deitate: et dicit, ne sileas subtrahendo mihi in beneficium resurrectionis, et ne taceas, idest ne deseras in passione. Alias essem similis aliis hominibus descendentibus in lacum, sicut inimici aestimant. Psalm. 87: aestimatus sum cum descendentibus in lacum. Exaudi domine vocem orationis meae, dum oro ad te.

2. Alia ratio est quod petit exaudiri devotio orantis. Haec autem devotio in duobus consistit: scilicet in interioribus cordis, et exterioribus operibus. In interioribus: quia Deus spiritus est, et eos qui adorant, oportet spirituales esse. Joan. 4: veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate: et ideo dicit: exaudi deprecationem meam dum oro ad te. Sed debemus revereri etiam in nostris effectibus, et signis exterioribus; unde dicit, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Hoc dupliciter legitur: vel ad litteram secundum Glossam, quod Judaeis erat praeceptum, ut ubicumque essent, ad illius partem orarent ubi scirent Jerusalem esse. Vel, dum extollo, idest levo manus meas ad templum, idest ad caelum. Psalm. 10: dominus in templo sancto suo et cetera. Ergo non solum in devotione cordis orabo, sed etiam in signis exterioribus versus caelum orabo, et aliquam devotionem ostendam. Vel, dum manus meas, idest opera mea, extollo ad templum, idest dirigo ad Deum. Psal. 140: dirigatur oratio mea, idest opera mea, sicut incensum et cetera. De Christo autem potest exponi: quia ipse levavit manus suas versus templum, quia ipsum non reprobavit, sed approbando expulit vendentes et ementes in eo. Vel extulit manus in cruce: Isa. 65: tota die expandi manus meas ad populum non credentem sed contradicentem mihi. Ad templum, idest Ecclesiam construendam per passionem suam.

3. Ne simul tradas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem. Hic ponit petitionem ut non simul commoveatur in punitione cum impiis: et circa hoc facit duo. Primo describit culpam; secundo ponit poenam, ibi, da illis. Quantum ad primum, culpam ostendit dicens peccata illorum, scilicet malum propositum et malum actum, dico exaudi vocem meam etc. et hoc est, dum oro, quod liberer a perditione peccatorum: quia licet in vita justi sint simul cum peccatoribus, tamen in judicio non erunt simul. Matth. 25: segregabit bonos a malis. Psal. 42: discerne causam meam de gente non sancta et cetera. Gen. 18: numquid perdes justum cum impio? Et ideo dicit, ne simul tradas me, in damnationem, scilicet, cum peccatoribus. Peccatores proprie sunt qui ex habitu peccant, vel peccandi propositum quantum ad actum et executionem peccati habent. Dupliciter quis exequitur actum peccati: scilicet per manifestam injustitiam, et per fraudem. Et hic est qui loquitur pacem quantum ad alios. De primo dicit, cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Illi dicuntur iniquitatem operari, qui manifeste faciunt injustitiam. Tamen non omne peccatum fit per injustitiam; specialiter tamen fit, inquantum non reddit Deo obedientiam. De secundo dicit, qui loquuntur pacem cum proximo suo. Et ponit duo: scilicet dulcia verba eorum in ore: Rom. ult.: qui per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Prov. 29: homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus suis. Aliud tamen habent in corde; unde sequitur, mala autem in cordibus eorum, scilicet sunt quae parant inimicis suis. Hier. 9: in ore suo pacem cum proximo suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Haec omnia possunt referri ad Christum, qui in cruce cum sceleratis deputatus est, ut dicitur Isa. 53. Sed petit, ut non simul, idest propter eamdem causam tradatur, idest crucifigatur cum eis: quia passio sive damnatio illorum fuit propter peccatum proprium, passio autem Christi propter iniquitatem nostram. Item, ne eodem fine tradas me cum peccatoribus iniquis, idest non secundum intentionem eorum qui intendebant quod nomen Christi delerent. Et hi sunt qui loquebantur pacem cum proximo suo: et in Christo quando tentabant ut caperent eum in sermone, sed, mala erant in cordibus eorum, idest mala intentio: quia ut caperent, idest ut reprehendere possent. Matth. 22. Sequitur: da illis secundum opera eorum: et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.

4. Secundum opera et cetera. Hic agit de tribulatione et poena eorum. Et primo ipsam poenam tangit; secundo poenae aequitatem, ibi, secundum opera eorum; tertio ejus perpetuitatem, ibi, quoniam non intellexerunt. Duplex culpa posita est. Una exterior quae est oris, alia interior quae est cordis. Et ideo dicit quantum ad primum, da illis secundum opera eorum. Psal. 61: reddes unicuique juxta opera sua. Da, accipitur praenunciative, idest dabis; vel conformando se justitiae divinae. Ps. 57: laetabitur justus cum viderit vindictam. Vel ut referatur hoc ad Christum. Tu domine pater, da illis secundum opera eorum: quasi dicat: ex passione mea sequitur utilitas; sed, tu da illis, scilicet peccatoribus non secundum fructum, sed secundum eorum intentionem quae fuit mala. Joan. 3: erant autem eorum mala opera. Quantum ad secundum dicit, et secundum nequitiam adinventionum, ipsorum. Adinventiones sunt viae excogitatae ad nocendum et peccandum. Et hi gravius puniuntur a Deo, sed poena aequa eis debetur. Hic ita procedit littera: unde dicit, secundum opera manuum eorum tribue illis, quia scilicet non coacti, sed sua prava voluntate peccaverunt. Unde opera eorum sunt opera manuum eorum. Secundum quod refertur ad Christum, sic dicit, secundum opera manuum eorum etc. quia Judaei etsi Christum manu sua non crucifixerunt, tamen et lingua et manu hoc scelus operati sunt, quia per suam potestatem factum est; unde dicit, redde retributionem eorum ipsis, ut scilicet sicut ipsi mala intentione hoc fecerunt, ita tu eis mala retribuas. Matth. 7: mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.

5. Quoniam non intellexerunt opera domini, opera manuum ejus et cetera. Supra praemisit Psalmista poenam debitam malis, et ejus aequitatem; hic consequenter ponit hujus poenae perpetuitatem: et facit duo in isto versu. Primo tangit poenae irreparabilitatem; secundo causam. Sciendum est autem, quod homo frequenter peccat, et ex hoc incurrit reatum poenae; sed quoniam per multa opera divinae justitiae homo provocatur ad timorem, et per opera misericordiae provocatur ad spem, quandoque convertitur ad poenitentiam et sanatur; sed si in consuetudine induretur in peccato, et intellectum perdit, non est spes salutis. Job 4: quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Isa. 6: excaeca cor populi hujus et cetera. Et ideo pro causa poenae irreparabilis praemittit carentiam intellectus. Notandum est, quod non omne opus est opus manuum, sed exteriora: quaedam etiam sunt interiora opera. Ita in Deo quaedam sunt spiritualia quae operatur in nobis. Isa. 26: omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Quaedam corporalia ut caeli. Ita etiam Christi spiritualia sunt opera, salus fidelium: corporalia vero sunt miracula. Joan. 5: opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Et ideo dicit, quia non intellexerunt opera domini, scilicet spiritualia, et opera manuum ejus, scilicet corporalia, destrues illos, et ita destrues quod non aedificabis. Et refertur hoc ad duplicem destructionem: scilicet spiritualem; quia destructi per casum a fide, et non a notitia Dei. Ps. 58: disperge illos in virtute tua, et depone eos et cetera. Sed tamen isti qui sic sunt destructi, aliquando reaedificantur, sicut Petrus; et sic etiam isti reaedificantur, vel reaedificabuntur usque ad finem mundi. Rom. 11: caecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus erit. Vel refertur ad corporalem destructionem: quia destructi per Romanos nunquam reaedificati sunt, nec unquam reaedificabuntur: vel destructi per Babylones et relevati per Persas: vel destructi per Antiochum et relevati per Romanos; sed per Romanos ita tandem destructi, quod nunquam reaedificati sunt.

6. Benedictus dominus. Hic quasi exauditus gratias agit. Et primo de beneficiis sibi collatis; secundo agit gratias de beneficiis collatis toti populo, ibi, dominus fortitudo. Circa primum duo facit. Primo agit gratias pro sua exauditione; secundo ostendit, in quo fuit exauditus, ibi, dominus adjutor meus. Dicit ergo: ego petivi, et sum exauditus in petitione mea; unde, benedictus dominus. Benedicere Dei nos, est causare bonitatem in nobis, quia dixit, et facta sunt. Ps. 148. Benedicere nos Deo, est agnoscere ejus bonitatem, qua nobis bene facit: et nihil ei accrescit ex hoc. Hoc tamen faciendum est nobis pro omnibus beneficiis. 2 Cor. 1: benedictus Deus, et pater domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum et cetera. Tob. 12: benedicite Deum caeli, quia fecit nobiscum misericordiam suam. Et ideo dicit, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae, idest devotionem orationis meae. Jacobi ult.: multum valet deprecatio et cetera.

7. Hic ostendit, in quo est exauditus, scilicet quia consecutus est auxilium Dei: et circa hoc facit tria. Primo ponit beneficium divini auxilii; secundo meritum beneficii, ibi, et in ipso speravit cor meum; tertio effectum beneficii, ibi, et refloruit. Homo indiget divino auxilio ad duo: ad bene agendum, et quod liberetur a malis, et quod promoveatur ad bonum. Quantum ad primum dicit, dominus adjutor meus. Joan. 13: sine me nihil potestis facere. Isa. 50: dominus Deus auxiliator meus. Quantum ad secundum dicit, et protector meus: et protector a malis, sicut scutum protegens hominem ab exterioribus telis. Isa. 49: sub umbra manus suae protexit me. Psalm. 63: protexisti me, Deus, a conventu malignantium. Sed quo merito me defendis? Numquid meo? Non. Sed non alio, nisi quia in ipso speravit cor meum, quasi ex intimo affectu de ipso confido. Psal. 24: in te confido, non erubescam. Et ideo, adjutus sum. Isa. 40: qui sperant in domino, mutabunt fortitudinem. Haec autem omnia possunt referri ad Christum inquantum homo: nam ut Deus, omnes ipse juvat et protegit simul cum patre; inquantum homo, est juvatus et protectus a patre. Et sequitur, in ipso. Effectus auxilii ponitur hic quantum ad duo. Primo quantum ad carnem; secundo quantum ad animam; unde dicit, et refloruit. Juventus hominis comparatur flori: quia sicut flos est praesagium fructus, ita juventus hominis est praesagium vitae futurae. Psalm. 89: mane sicut herba transeat. Tunc ergo caro reflorescit, quando antiqua juvenescit; quoniam homo in tristitia videtur senescere, in laetitia videtur juvenescere; sed tamen caro Christi floruit flore honestatis et incorruptionis. In primo homine floruit caro ejus per innocentiae puritatem, sed peccando inquinata est. Sed in Christo refloruit in resurrectione: fuit enim de spiritu sancto sine peccato concepta. Isa. 11: flos de radice ejus ascendet. Item in primo statu natura humana floruit, quia erat incorruptibilis: sed per peccatum est subjecta corruptioni: Rom. 8: corpus per peccatum mortuum est. Sed Christus refloruit in resurrectione: Cant. 1: et lectulus noster floridus est. Quantum ad animam dicit, et ex voluntate mea confitebor tibi. Anima quamdiu est in peccato, habet voluntatem a Deo aversam, et ad temporalia conversam; sed quando per conversionem reparatur, tunc convertitur ad Deum voluntas ejus, et confitetur Deum laudando ipsum. Vel si dicatur hoc de Christo, refertur ad membra sua, scilicet fideles: Psalm. 53: voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo, domine, quoniam bonum est.

8. Dominus. Hic agit gratias pro beneficiis populi. Et primo ponit beneficia jam exhibita. Secundo petit ea continuari, ibi, salvum fac populum tuum. Eadem beneficia quae sunt sibi facta cum dicit, dominus adjutor meus etc. dicit facta esse populo cum dicit, dominus fortitudo, populi Judaeorum per me liberati a Philistaeis. Et Christus est fortitudo populi ejus liberati per eum a peccato: Isa. 12: fortitudo mea dominus, et factus est mihi in salutem: Psalm. 142: protector meus, et in ipso speravi. Et hic est protector salvationum, idest protegit eos qui salvati sunt per Christum: Act. 4: non est aliud nomen sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri. Christus ergo protegit nos in praesenti, ut non cadamus in peccatum; et ideo, salvationum, idest praedestinatorum ad salutem proteget in futuro, liberando ab omni malo: Apoc. 7: non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus et cetera.

9. Salvum fac. Hic ostendit continuationem beneficiorum sive salutis. Et primo ponit salutem. Secundo modum, ibi, benedic. Dicit ergo, domine, tu qui es protector meus: salvum fac populum tuum, idest rogo ut ad salutem eos perducas: Joan. 17: non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves a malo: Isa. 45: salvatus est Israel in domino salute aeterna. Consequenter ponit modum perveniendi ad salutem: ad quam ut perveniatur, requiruntur tria: scilicet donum gratiae, gubernatio, et spiritualis profectus. Quantum ad primum dicit. Et benedic hereditati tuae, idest confirma dona ejus. Prov. 10: benedictio domini super caput justi. Et dicit hereditati, quia electi sunt haereditas: Psalm. 32: beata gens cujus est et cetera. Quantum ad secundum dicit, et rege eos, quia etiam cum gratia necessaria est gubernatio: Pro. 11: ubi non est gubernator, populus corruet. Quantum ad tertium dicit, et extolle eos, idest promove per profectum, usque in aeternum. Duobus modis potest intelligi. Primo in intellectu, quando elevatur ad manifestam cognitionem veritatis: Isa. 52: ecce intelliget servus meus, et exaltabitur. Secundo in affectu, quando non cupit carnalia, sed spiritualia: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, Philip. 1. Quoniam removetur ab hac vita ad vitam gloriae: Isa. 56: sustollam te super altitudinem nubium, et cibabo te et cetera.