Super Psalmo 28

1. In aliis Psalmis commemoravit Psalmista fiduciam quam habet de Deo; hic autem quasi liberatus gratias agit. Et primo ponuntur Psalmi pertinentes ad gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia praestita, ibi, in te domine speravi. Circa primum duo facit. Primo invitat alios ad gratiarum actiones. Secundo ipse gratias agit, ibi, exaltabo te. Titulus, Psalmus David in consummatione tabernaculi: et nota historiam 1 Reg. 4, ubi filii Israel tempore Heli pugnaverunt contra Philistaeos, et arca Dei capta est, et fuit in terra illa sex mensibus, tandem propter plagam remiserunt eam in Gabaa: et mortuo Saule, David tulit eam, et portavit in Hierusalem, et fecit ei tabernaculum, et lusit ante eam, ut habetur 2 Reg. 6; et tunc videtur factus fuisse iste Psalmus. Mystice per tabernaculum designatur sancta Ecclesia: Apoc. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Hoc tabernaculum, scilicet Ecclesia, ereptum est de manibus Philistiim, idest Daemonum: et quae in Psalmo isto dicuntur, pertinent ad dona spiritus sancti, per quae istud tabernaculum consummatur. Dividitur ergo in partes duas. In prima invitat alios ad offerendum Deo per gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia, ibi, vox domini super aquas. Circa primum tria facit. Primo ostendit cui sit offerendum. Secundo qui offerat. Tertio quid debeant offerre. Dicit ergo, afferte. Sed cui? Domino, soli, non alii: Exod. 22. Quod soli Deo debeat offerri, dicitur 1 Paral. ult.: tua sunt omnia; et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Qui debebant offerre ostendit, filii Dei: Eccl. 34: dona iniquorum non probat altissimus: Gen. 4: Deus primo respexit ad Abel, et ad munera ejus postea, quia debet homo primo Deo placere, et postea ei oblationem facere; et ideo dicit, filii Dei, per fidem: Joan. 1: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Item per charitatem: 1 Jo. 3: videte qualem charitatem dedit nobis Deus et cetera. Per bona opera: Rom. 8: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.

2. Afferte. Hic ostendit quid debeat offerri. Et primo ponit corporalem sacrificium. Secundo spirituale, ibi, afferte domino gloriam. De tribus generibus animalium fiebat oblatio: scilicet de bobus, capris, et arietibus: et super caetera animalia agnus maxime consuetum sacrificium erat. Unde Exod. 29, dicitur, quod quolibet mane et vespere unus agnus immolabatur: quia per agnum maxime et expressius figurabatur Christus: Joan. 1: ecce agnus Dei. Et ideo dicit, afferte domino filios arietum, idest agnos. Mystice arietes sunt principes gregis, idest apostoli: Psalm. 46: principes populorum congregati sunt. Filii eorum sunt fideles: 1 Cor. 4: in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. Afferte, ergo vos ipsos Deo, qui estis filii arietum.

3. Afferte. Consequenter ponit spirituale sacrificium. Et primo ponit ipsum. Secundo manifestat, ibi, afferte domino gloriam nomini ejus. Notandum, quod dominus voluit sibi offerri ista non propter se, quia ipse dixit, numquid manducabo carnes taurorum etc. sed ut cognoscamus eum principium omnium bonorum nostrorum, et finem, in quem omnia sunt referenda: et ideo nulli licet offerre sacrificium nisi Deo. Deus enim est finis, et nihil possumus ei addere; et ideo debemus eum glorificare, ut omnia quae facimus, in ejus gloriam faciamus: 1 Cor. 10: omnia in gloriam Dei facite. Item Deus est principium, et ideo debemus ei honorem. Malach. 1: si ego dominus, ubi est honor meus? Et ideo dicit, afferte domino gloriam et honorem. 1 Tim. 1: soli Deo honor et gloria. Adorate dominum. Hic manifestat spirituale sacrificium. Et primo ostendit quomodo debemus ei gloriam. Secundo quomodo debemus sibi honorem. Dicit ergo quod ipse Deus est gloriosus, et ideo debemus sibi gloriam; unde dicit, afferte domino gloriam nomini ejus. Ipse in se gloriosus est; sed nomen ejus debet in nobis gloriosum esse, idest ut in notitia nostra sit gloriosum. Et quo sit ipse in nobis gloriosus et clarus, debemus ei honorem dare: et ideo dicit, adorate dominum in atrio sancto ejus, idest in Ecclesia ista, quae est sicut atrium caeleste. Vel in atrio, idest in mente: Joan. 4: veri adoratores et cetera.

4. Vox domini super aquas et cetera. Hic ponit divina beneficia. Et primo praeterita. Secundo futura, ibi, dominus diluvium et cetera. Circa primum duo facit. Primo enumerat beneficia praestita. Secundo concludit gratiarum actionem, ibi, et in templo ejus. Praestita beneficia possunt exponi figuraliter et mystice. Figuraliter quidem; et sic in prima parte ponit duo beneficia praestita: scilicet in exitu, secundo post exitum de eo, ibi, vox domini confringentis. Et primo commemorat beneficium eductionis de Aegypto. Secundo manifestat illud. Dicit ergo. Vox, idest imperium, domini, fuit super aquas, maris divisi, ut dicitur Exod. 14. Et magnificat hoc tripliciter. Primo ex parte auctoritatis. Deus majestatis, qui scilicet est ipsa majestas: Isai. 6: plena erat omnis terra majestate ejus. Intonuit, quia cum elevasset Moyses manus, flavit ventus. Et hunc flatum dicit, intonuit, quia tonitruum ex commotione ventorum fit. Item ex parte materiae: quia siccavit non parvas aquas, sed multas, scilicet maris: Isa. 41: numquid non siccasti mare? Sap. 10: transvexit eos per aquam nimiam. Item ex parte effectus, ex hoc quod fuit magnae virtutis in hoc quod dejecit inimicos: Exod. 15: dextera tua domine, percussit inimicum: propter quod dicitur, vox domini in virtute. Item alius effectus est magnificentiae; unde dicit, vox domini in magnificentia, quia fecit transire per siccum mare; unde sequitur ibidem, scilicet Exo. 15: magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis et cetera. Vox domini confringentis cedros, et confringet dominus et cetera.

5. Consequenter commemorat beneficia praestita post transitum. Et hoc potest dupliciter intelligi. Primo per remotionem a malo. Secundo per collationem bonorum, ibi, vox domini concutientis. Circa primum duo facit. Primo ponit beneficium. Secundo facilitatem conferendi beneficium, ibi, et comminuet dicit ergo, vox domini confringentis cedros. Cedri sunt homines magni: et signat Amorrhaeos qui erant magni et fortes: Amos 2: exterminavi ante faciem ejus Amorrhaeum, cujus altitudo cedrorum altitudo illius, et fortis ipse quasi quercus. Item in tota terra quae promissa erat eis, erant Amorrhaei et aliae gentes, quae non poterant exterminari et subjugari usque ad tempus David. Omnes Amorrhaei adhuc habitabant circa Libanum, ut dicitur Josue 15. Et ideo dicit, confringet dominus cedros Libani, idest Amorrhaeos, qui adhuc habitabant ibi, et comminuet eos tamquam vitulum Libani, et Saron tamquam filium Unicornium. Hebraei habent sic, et comminuet eas tamquam vitulum Libani et Saron sicut filium bubalorum. Et est sensus litteralis: quia differentia est inter bubalos et boves; quia bubali in paludibus nutriuntur, boves autem in montibus. Erant enim in monte Libani multa pascua in quo crescebant magni cedri. Item erant ibi vituli, et boves. Dicit ergo, ita erit facile Deo comminuere cedros Libani, sicut si comminueret vitulum Saron. Saron est locus quidam: Isa. 35: decor Carmeli et Saron. Hic locus est aquosus, ubi bubali pascuntur; quasi dicat, etiam Saron comminuet sicut filium bubali, vel vitulum. Mystice vox domini super aquas. Duplex beneficium innuit, scilicet conversionis et donorum quae dantur conversis. Vox domini in virtute. Secundum mysterium potest dupliciter exponi. Uno modo, ut referatur ad praedicationem Christi; et sic agitur de conversione Judaeorum et gentium: Judaeorum, cum dicit, super aquas. Homines assimilantur aquis: quia sicut aquae homines fluunt, et non revertuntur, 2 Reg. 14. Unde super aquas dicitur vox, idest praedicatio domini, idest super populum Judaeorum, quia ex doctrina Dei nondum incarnati, sed expectati, Judaei conversi sunt ad Deum. De conversione gentium sequitur cum dicit, Deus majestatis intonuit. Tonitruum formatur in nube, in qua signatur ipsa incarnatio quae est sicut nubes; Isa. 19: ecce dominus ascendit super nubem levem. Deus ergo majestatis intonuit, idest omnipotens intonuit per praedicationem de nube carnis suae: Job 37: tonabit voce sua mirabiliter. Et dicit, super aquas multas; quia vox domini incarnati fuit non tantum super Judaeos, sed super gentiles: Isa. 49: dedi te in lucem gentium et cetera. Vel, super aquas, Baptismi: unde ex tempore quo Christus est baptizatus, iste Psalmus cantatur, vox domini in virtute. Supra Psalmista secundum mysticum intellectum tetigit mysterium conversionis Judaeorum et gentium; hic autem ponit beneficium temporalium donorum: et circa hoc tria facit. Primo proponit spiritualia dona. Secundum ponit vitiorum extirpationem quae sequitur ex eis, ibi, vox domini confringentis. Tertio profectionem seu promotionem ad bona ibi, vox domini praeparantis. In spiritualibus donis haec est differentia, quia quibus dantur spiritualia dona, quibusdam dantur ad ea quae conveniunt communiter, et agenda sunt, et sunt de necessitate salutis: quibusdam ad quaedam ardua, sicut ad miracula facienda, et hujusmodi. Quantum ad primum dicit, vox domini in virtute; idest ex imperio domini datur virtus ad implendum praecepta. Quantum ad secundum dicit, vox domini in magnificentia, idest ex imperio domini datur virtus sanctis suis magna faciendi: Ps. 67: super Israel magnificentia ejus. Glossa haec adaptat donis spiritus sancti. Et primum, scilicet conversionem fidelium ad donum timoris qui fit divina virtute, ad quam pertinet timores admittere. Magnificentia pertinet ad donum scientiae, quia ad scientiam pertinet magna agere: Eccl. 25: quam magnus est qui invenit sapientiam. Vox domini confringentis. Hic agit de exclusione vitiorum, et tangit primo vitium superbiae. Secundo concupiscentiae, ibi, vox domini intercidentis flammam ignis. Tertio vitium infidelitatis sive contemptus, ibi, vox domini concutientis desertum. Ostendit ergo primo exclusionem superbiae. Unde notandum est quod sicut abietes sunt magnae, ita et cedri; et ideo per eas signatur superbia. Dicit ergo, vox domini confringentis cedros, idest virtus imperii divini super omnes superbos: Isa. 14: detracta est ad Inferos superbia tua: et comminuet cedros Libani, idest vox domini super arrogantes et superbos ipsos comminuendo sua potentia: quia omnes reges per hoc conversi sunt ad Christum; et finaliter super cedros Libani, quia majores Judaeorum conversi sunt, sicut de Nicodemo, Joan. 3.

6. Item, et comminuet eos tamquam vitulum. Hic ponitur perfectio conversionis. Mons Libani est valde pascuosus, et sacerdotes propter copiam victimae faciebant pascere ibi boves: et ideo, comminuet eos tamquam vitulum Libani, idest humiliabit eos sicut vitulum Libani, ut scilicet seipsos in sacrificium offerant, sicut offertur vitulus qui nutritur in monte Libani. Et hoc patet, quia multi magni se martyrio exposuerunt pro Christo: Matth. 22: tauri mei et altilia occisa sunt. Et dilectus quemadmodum filius Unicornium. Hoc potest dupliciter legi. Primo, ut significet auctoritatem comminutionis; quasi dicat; dilectus faciet ea. Et secundum hoc dilectus ponitur singulariter, quasi auctoritatem habens. Hic est filius meus et cetera. Matth. 3. Et haec faciet, quemadmodum filius Unicornium. Idest filius Judaeorum, quia mysterium incarnationis haec operabatur; et Judaei Unicornes dicuntur, inquantum gloriantur in cultu unius Dei. Vel Unicornis dicitur, quia secundum generationem aeternam est sine matre, et secundum temporalem generationem fuit filius sine patre. Aliter, dilectus etc. idest Christus in exemplum hujus comminutionis patietur, dabit exemplum aliis patiendi: 1 Petr. 2: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et patietur non inquantum Deus, sed inquantum filius Unicornium Judaeorum. Revertamur ergo ad sensum litteralem.

7. Vox domini intercidentis flammam. Hic commemorat beneficium, quo liberati sunt a malo inflicto divinitus. Num. 11, dicitur quod propter murmur populi ignis invasit partem castrorum, et ad levationem manus Moysi ignis extinctus est: et hoc est quod dicit, vox, idest imperium, domini intercidentis, idest destruentis, flammam ignis. Consequenter commemorat beneficia quae promovent in bono. Et ponit tria. Primo beneficia multiplicationis populi. Secundo nutritionis parvulorum. Tertio ducatus per desertum. Littera Hieronymi habet, vox domini parturientis desertum. Sic legitur in Josue. Nullus eorum qui exierunt de Aegypto, et venerunt in desertum, intraverunt terram promissionis, nisi Josue et Caleb, ut patet Num. 14. Sed omnes qui intraverunt in eam, nati sunt in deserto. Et ideo commemorat hoc beneficium quod populus non est extinctus; unde dicit, vox domini parturientis, idest parturire facientis, et specialiter desertum cades: quia quantum ad intentionem Moysi fuit, quod statim exeuntes de Aegypto intrarent terram promissionis, et venirent in cades. Unde miserunt exploratores, et illi dissuaserunt et timuerunt intrare: et propter illud peccatum omnes mortui sunt. Et quia ex illo dimiserunt intrare, ideo in hoc deserto omnes mortui sunt. Vel secundum litteram nostram, vox domini concutientis desertum; idest commoventis ad generationem per desertum cades. Vox domini praeparantis cervos. Hieronymus habet, obstetricantis cervos. Hebraeus habet praeparantis mulos. Cervi in desertis manent. Et quia filii Israel quadraginta annis fuerunt in deserto, ideo dicuntur cervi: Psal. 17: statuit pedes meos tamquam cervorum, quia mulieres habuerunt opportunitatem pariendi et enutriendi. Et revelabit condensa, vel saltus quia ducatum ei praestitit per columnam ignis per noctem et nubis per diem: Ps. 135: transduxit populum suum per desertum. Mystice, in hoc quod dicit, vox domini confringentis, signat donum fortitudinis. Et ponit hic exclusionem peccati concupiscentiae, cum dicit, vox domini intercidentis flammam ignis, scilicet concupiscentiae: Sap. 6: concupiscentia sapientiae deducet ad ignem perpetuum. Et haec nutrit alia mala de qua 1 Joan. 2: omne quod est in mundo aut est concupiscentia oculorum et cetera. Et haec consumit: Job 31: ignis est usque ad consumptionem devorans. Basilius exponit sic. Vox domini intercidentis, etc. quia in die judicii virtute divina ignis dividetur, quia ardor sine luce erit in igne involvente reprobos. Ignis splendens sine ardore erit ad gloriam electorum. Et hoc quod dicit, pertinet ad donum consilii. Vox domini concutientis desertum. Hic ponit exclusionem duplicis infidelitatis: scilicet gentilium et Judaeorum. Quantum ad primum dicit, vox domini concutientis desertum, idest gentes ad fidem commovit convertendo ad eam: Isa. 54: multi filii desertae (idest populi gentilis) magis quam ejus quae habet virum, idest synagogae. Quantum ad secundum dicit, desertum cades, quod interpretatur sanctum legis: quia Judaei sanctificati per legislatorem convertentur in fine mundi: Isai. 1: terra nostra deserta et cetera. Et hoc pertinet ad donum intellectus. Consequenter commemorat beneficium quod pertinet ad promotionem in bonis. Et primo ponit collationem sapientiae. Secundo ejus actum. Dicit ergo, vox domini praeparantis cervos, idest sanctos et perfectos viros: quia sicut cervi repellunt venenosa, ita sancti repellunt omne peccatum: et sicut cervi per spinas incedunt sine laesione, ita sancti per vanitatem mundi sine delectatione. Gen. penul.: Nephtalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis. Et isti praeparantur per Deum, non per se: et ipse Deus, revelabit, eis, condensa, idest ea quae aliis sunt abscondita: Matth. 11: revelasti ea parvulis. Et hoc pertinet ad donum sapientiae. Consequenter concludit gratiarum actionem pro praedictis beneficiis, dicens, in templo ejus omnes dicent gloriam: Psal. 148: juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen domini. Alia littera habet, omnis dicet vel loquetur gloriam. Verum est quod quilibet habet dona communia, et etiam specialia. Et pro hoc speciali dono quilibet dicet gloriam: Eccl. ult.: danti mihi justitiam, dabo gloriam.

8. Dominus. Hic agit de beneficiis speratis. Et primo commemorat potentiam benefactoris. Secundo ponit sperata beneficia, ibi, dominus virtutem populo suo dabit. In Hebraeo habetur, dominus diluvio sedit, et hoc habet planum sensum; quasi dicat: verum est quia hoc fecit populo Israeli. Numquid non ejusdem potestatis aliquando fuit? Immo a principio mundi judicia ejus manifesta fuerunt. Et commemorat unum manifestum, quod ex judicio pro peccato hominum induxit diluvium. Et sedebit dominus rex in aeternum, judicans scilicet populos in aequitate. Hieronymus habet, dominus diluvium inhabitat, vel inhabitare facit. Diluvio inundante, terra evacuata est ab habitatoribus. Postea iterum, inhabitare facit terram, dissipatam tunc per multiplicationem hominum. Mystice potest tripliciter legi. Uno modo, ut ly diluvium sit quasi accusativus appositus ad hoc infinitum, inhabitare: quia in arca Noe soli illi habitaverunt diluvium: et sic per arcam Noe signatur Ecclesia, et sancti qui sunt in ea, securi habitant diluvium tribulationum. Alio modo e converso, quasi, diluvium inhabitat in templo suo. Diluvium est mundum, et carnales homines mundi: Nah. 1: in diluvio praetereunte consummationem faciet. Hoc ergo diluvio faciet inhabitare in templo suo, quando convertentur, et sedebit rex in aeternum, ut supra expositum est. Alio modo diluvium inhabitat, idest aquas baptismales, quas ipse inhabitat per effectum gratiae. Consequenter commemorat beneficia sperata. Et primo pertinentia ad progressum. Secundo ad finem. Quantum ad primum dicit, dominus virtutem populo suo dabit, per quam possint proficere: Isa. 40: qui dat lapso virtutem, et his qui non fuerunt fortitudinem et cetera. Quantum ad secundum dicit, dominus benedicet populo suo in pace: Isa. 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta.