|
1. In praecedenti Psalmo hortatus est propheta alios ad gratiarum
actiones; hic autem ipse gratias agit. Titulus, Psalmus cantici in
dedicatione domus David. Sicut supra dictum est, Psalmi cantici
dicuntur, quia prius cantabatur, et post sequebatur Psalmus: quasi,
Psalmus sequens canticum. Sed legimus quod David domum Deo non
dedicavit, quia prohibitus fuit per Nathan a domino, 2 Reg. 7.
Sed hic non dicitur domus domini, sed David. Legitur 2 regum 5,
quod post mortem Saulis cepit Hierusalem, et ibi fecit domum suam.
Et consuetum est, quod quando quis intrat domum, facit solemnitatem.
Et posset dici quod tunc iste Psalmus cantatus fuit ab ipso David,
quando primo intravit domum illam novam ut inhabitaret ibi. Tamen
melius intelligitur quod referatur ad mysterium domus David, idest
Christi, qui est Ecclesiae caput et corpus. Et haec eadem dicitur
tabernaculum. Supra dictum est, pro consummatione tabernaculi; hic
autem, in dedicatione domus. Tabernaculum est militantium: et sic
praesens Ecclesia dicitur tabernaculum. Apoc. 21: ecce
tabernaculum Dei cum hominibus et cetera. Domus est quiescentium:
sic Ecclesia expectat quietem patriae: Psal. 121: in domum
domini ibimus. Utraque haec habet constructionem, quae fuit in
ordinatione suae incarnationis: et dedicationem, quae fuit in
resurrectione, quando corpus Christi indutum est gloria
immortalitatis. Super corpus Christi continue construitur; et per
conversionem fidelium dedicabitur, quando erit in gloria. Psalmus
iste dividitur in duas partes. In prima in generali commemorat
beneficia pro quibus gratias agit. Secundo in speciali, ibi, ego
autem dixi. Circa primum duo facit. Primo agit gratias de propriis
beneficiis. Secundo invitat alios ad gratias agendas de communibus,
ibi, psallite domino sancti ejus. Circa primum tria facit. Primo
ponit gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia, ibi, quoniam
suscepisti me. Tertio exponit, ibi, domine Deus. Dicit ergo,
domine, exaltabo te, non faciendo te altiorem, sed confitendo et
laudando tuam altitudinem: Eccl. 43: benedicentes dominum,
exaltate illum quantum potestis. Et assignat duo beneficia, quare
exaltat: unum ex parte Dei, et aliud ex parte inimicorum: et
secundum est effectus primi. Ex parte Dei, quia suscepisti me in
tuam protectionem, quando elegit eum et protexit, ut habetur 1 Reg.
16, usque in finem. Vel Deus suscipit justos, quando unit sibi,
qui per unionem caritatis adhaerent sibi. Sed Christum hominem univit
sibi suscipiendo in unitatem perfectam: Psal. 3: tu autem domine
susceptor meus es et cetera. Ex parte inimicorum: quia, non
delectasti. Hoc enim non est odiosum valde quod inimici gaudeant de
eo; quia non gaudent nisi de malo suo, et nullus optat malum nisi sibi
exoso: Eccl. 18: si praestes concupiscentias ejus animae tuae,
faciet te in gaudium inimicis tuis. Sed certum est quod David non
venit in gaudium inimicis, quia Saul non est assecutus propositum suum
de eo. De Christo autem non videtur: Matth. 27: insultabant
enim ei jam crucifixo: vah qui destruis templum Dei et cetera.
Item, etiam viris justis mali insultant, et laetantur super eos:
Job 30: derident me juniores tempore, nunc in eorum canticum versus
sum, et factus sum in proverbium eis. Sed dicendum, quod si ad horam
Judaei de Christo gavisi sunt, non tamen finaliter: quia Christo
resurgente nomen ejus magis invaluit: Mich. 7: ne laeteris inimica
mea, quia cecidi; consurgam.
2. Deinde cum dicit, domine Deus meus, ostendit quomodo liberatus
sit. Et primo a malis interioribus. Secundo ab exterioribus, ibi,
domine eduxisti. Malum interius est infirmitas, vel corporalis vel
spiritualis. Haec duo potuerunt esse in David et in nobis, sed in
Christo non nisi corporalis, propter passibilitatem: et ideo dicit,
clamavi, scilicet David: Ps. 119: ad dominum, cum tribularer,
clamavi. Item Christus clamavit, etsi inquantum Deus sit
exauditor: Hebr. 5: cum clamore valido et lacrymis et cetera.
Sequitur, et sanasti me. Dicit quia ab utraque infirmitate;
Christum vero sanavit a corporali solum passibilitate. Consequenter
dicit se esse liberatum ab exterioribus malis, domine eduxisti. Et
primo ab imminentibus. Secundo ab illis a quibus est praeservatus,
ibi, salvasti. Dicit ergo, domine eduxisti etc. hoc ad litteram non
potest intelligi de David: quia non erat erutus de Inferno, quando
hunc Psalmum fecit. Potest intelligi de eo secundum metaphoram,
quasi liberatus sit a mortali periculo. Sed ad litteram intelligitur
de Christo, cujus anima educta est de Inferno a Deo: Psal. 15:
ne derelinquas animam meam in Inferno. Item convenit illis qui per
Christum resuscitati sunt: Zach. 9: tu autem in sanguine
testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu in quo non erat aqua.
Secundo dicit se praeservatum a mortali periculo, cum subdit,
salvasti me a descendentibus in lacum. Ad litteram lacus accipitur pro
concavitate: mos enim fuit antiquitus quod sepeliebantur in profundis
concavitatibus: salvasti me, ait, a descendentibus in lacum; quasi
dicat, liberasti me a periculis mortis. Sed de Christo exponitur
optime, quia per lacum intelligitur damnatio aeterna: quia licet
Christus descenderit in Infernum; non tamen illuc descendit tamquam
ad damnationem, sed ut liberaret eos qui erant in lacu; quasi dicat,
dedisti mihi, ut non assimilarer descendentibus in lacum: Psal.
87: factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.
Vel, in lacum, idest in peccatum; immunis enim fuit a peccato.
3. Deinde cum dicit, psallite domino sancti ejus etc., inducit
alios primo ad gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia,
ibi, quoniam ira in indignatione ejus. Ubi duo facit: quia primo
ostendit qui sunt qui gratias Deo debent. Secundo de quo, ibi,
confitemini. Dicit ergo, psallite. Ecce qualiter Psalmus cantici.
Psallite, inquam vos sancti: quia Eccl. 15: non est speciosa
laus in ore peccatoris: Apoc. 19: laudem dicite Deo nostro omnes
sancti ejus. Sed de quo? Confitemini, gratias agendo, memoriae
sanctitatis ejus. Uno modo memoriae potest intelligi, quia Deus
memor est nostri: Hier. 2: recordatus sum tui, et cetera. Et
dicit, sanctitatis ejus. Et dupliciter potest intelligi: vel quia
haec memoria provenit ex sanctitate, idest ex misericordia et bonitate
sua: Levit. 11: sancti estote, quia ego sanctus sum: vel quia
memor est nostri ut sanctificet nos: Levit. 20: ego dominus qui
sanctifico vos. Alio modo, memoriae, scilicet nostrae, quia nos
recordamur sanctitatis Dei; quasi dicat, confitemini commemorando
sanctitatem ejus: Isa. 63: miserationum domini recordabor.
4. Secundo, cum dicit, quoniam ira, commemorat beneficia omnibus
exhibita. Ubi duo facit. Primo proponit haec beneficia, quae
spectant ad Dei clementiam. Secundo clementiae ejus ostendit signum,
ibi, ad vesperum. Dicit ergo, quoniam ira et cetera. Misericordia
Dei non est sine justitia; ideo ponit primo justitiam. Secundo
misericordiam: justitiam, cum dicit, quoniam ira. Hic ira accipitur
pro effectu irae, idest pro vindicta; indignatio vero non pro
commotione irae in Deo, sed pro justitia Dei, secundum quam
detestatur impium: quia Sap. 14: similiter odio sunt Deo impius
et impietas ejus; quasi dicat, in indignatione ejus, idest Dei
justitia judicante peccata in ira, idest vindicta. Hieronymus
planius, quoniam ad momentum est ira ejus; quasi dicat, si aliquando
irascatur suis, hoc est ad correctionem brevi tempore: Isa. 54:
in momento indignationis abscondi et cetera. Ezech. 18: nolo
mortem peccatoris morientis. Hieronymus, vita in propitiatione ejus;
quasi dicat, punit ad momentum, et post repropitiatur, et reddit
vitam: Job 5: percutit, et manus ejus medetur. Ostendit autem
clementiae et misericordiae ejus signum secundum litteram, cum subdit,
ad vesperum demorabitur; quasi dicat, in brevi tempore dominus a
tristitia ducit ad consolationem: quia si aliquis tristis sit vespere,
mane erit laetus. Triplex autem ratio assignari potest, quare vespere
tristitia insit, et mane laetitia. Una est ex exteriori
dispositione: quia vespere principium est tenebrarum, quae
contristant; mane vero lucis, quae laetificat: unde caeci ut
laetentur cantant: Tob. 5: quale gaudium mihi erit, qui in
tenebris sedeo, et lumen caeli non video? Secundo ex interiori: mane
est hora sanguinis, qua homo disponitur ad gaudium; vespere est hora
melancholiae, qua homo disponitur ad tristitiam. Tertio ex natura
somni. Somnus enim est quies animalium: unde tristitia per somnum
quietatur. Mystice littera est plana: quia, ad vesperum dominicae
sepulturae fuit tristitia, quia adhuc fideles flebant mortem Christi.
Sed ad matutinum, propter nuncium resurrectionis, laetitia. Si ad
totum genus humanum referatur, sic, ad vesperum, idest peccatum primi
parentis, tristitia; quia, ut habetur Genes. 3, post meridiem
vergente jam sole ad occasum peccavit Adam. Et iste fletus non potest
dici brevis, quia etiam post reparationem gratiae manent reliquiae
ejus. Sed in matutino, idest in Christo, laetitia. Vel vespere
quando lux spiritualis incipit in homine deficere, et tunc in eo est
fletus; sed quando relucet in eo, tunc est gaudium: Psal. 5: mane
astabo tibi, et videbo.
5. Ego autem dixi in abundantia. Supra gratias egit de beneficiis
divinis, hic autem prosequitur totum ordinem quomodo hoc sit adeptus.
Ubi tria facit. Primo ponit processum suae directionis. Secundo
suum recursum ad orationem, ad te domine clamabo. Tertio ostendit
orationis exauditionem, ibi, audivit dominus. Secundum Glossam
prima intelliguntur de Christo, et de quolibet homine. Et primo
exponamus quomodo intelliguntur de quolibet homine: Eccl. 10:
initium omnis peccati superbia. Et ideo in processu directionis primo
ponitur praesumptio de se confidentium. Secundo falsitas
praesumptionis, ibi, domine in voluntate. Tertio praesumptionis
poena, ibi, avertisti faciem tuam a me. Dicit ergo, ego dixi,
idest corde praesumpsi, in abundantia, corporalis prosperitatis: non
movebor, idest non deficiam: Apoc. 18: sedebo regina et cetera.
Eccl. 11: in die bonorum ne immemor sis et cetera. Vel in
abundantia, spiritualium bonorum, sicut Adam erat in Paradiso:
Ezech. 28: plenus sapientia, perfectus decore in deliciis. Et in
hac abundantia dicunt, non movebor. Contra quod dicitur 1 Corinth.
10: qui se existimat stare, videat ne cadat. Falsitatem
praesumptionis ostendit cum dicit, domine in voluntate tua et cetera.
Decor hominis temporaliter est prosperitas temporalis: ideo comparatur
flori: Isa. 40: omnis caro fenum. Hic autem decor de sui natura
non habet virtutem per mensuram, sicut habetur Jac. 1: sicut flos
feni pertransibit. Exortus enim est sol cum ardore, et arefecit
fenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et
dives et cetera. Sed unde habet virtutem et firmitatem et
constantiam? Certe, ex voluntate Dei. Et ideo dixi, sed
praesumptuose, quia non movebor. Sed non est ita; immo quamdiu tibi
placuit, praestitisti decori meo virtutem. Bene in perpetuum, quia
haec sanctis in patria sunt aeterna; hic autem ad velle suum. Item
decor potest accipi pro virtute spirituali: Prov. ult.: fortitudo
et decor et cetera. Hic etiam ex sui natura non est fortis: quia
habemus hunc decorem in vasis fictilibus, 2 Cor. 4, Luc. ult.:
sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto. Et ideo dicit,
praestitisti decori meo virtutem, sed in voluntate tua: Rom. 9:
cujus vult miseretur. Et hoc probat per effectum: quia quando
avertisti faciem tuam, perii. Dicitur autem Deus avertere faciem
suam ab homine, ut eum non videat, vel ut non videatur ab eo. Videt
autem omnes simplici visione et notitia; sed quosdam visione
misericordiae: Ps. 24: respice in me, et miserere mei.
Avertisti ergo faciem tuam a me, ne mei miserearis. Et statim,
factus sum conturbatus, vel spiritualiter incidendo in peccatum, vel
temporaliter in adversitatem. Vel, avertisti faciem tuam, ne
videaris a me. Et hoc videtur sonare littera Hieronymi. In adversis
quibuscumque fortitudo hominis est habere oculos ad Deum: Psal.
76: memor fui Dei, et delectatus sum. Avertisti ergo ne viderem.
Et factus sum conturbatus. Sed si exponatur de Christo tunc in hoc,
ego dixi, non quidem praesumptuose, sed scientiae certitudine, in
abundantia mea, idest virtutum et gratiarum: Joan. 1: vidimus
gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre. Non movebor, a
voluntate Dei: Joan. 8: quae placita sunt ei, facio semper. Et
hoc, quia, praestitisti decori meo virtutem, scilicet faciendi
miracula, et resistendi adversariis: Rom. 1: praedestinatus est
filius Dei in virtute. Et hoc patet: quia quando avertisti faciem
tuam a me: in passione: Psal. 21: Deus Deus meus, quare me
dereliquisti, factus sum conturbatus, non in ratione, sed in
sensualitate: Joan. 12: nunc anima mea turbata est.
6. Ad te. Consequenter recurrit ad orationem cum dicit, ad te
domine, clamabo et cetera. Et primo ponit orationem. Secundo
assignat rationem, ibi, quae utilitas. Tertio ostendit orationis
exauditionem, ibi, audivit dominus. Circa primum duo facit. Quia
primo orat pro amotione mali. Secundo pro assecutione boni, ibi, et
ad Deum meum deprecabor, dicit ergo, ad te domine clamabo, ut clamor
intelligatur oratio quae fit ad remotionem mali, in Christo
passionis, in peccatore peccati, in homine adversitatis. Et ad Deum
meum deprecabor. Deprecatio est propter bonum dandum: Christo
scilicet gloriam, peccatori gratiam, homini afflicto prosperitatem.
Vel clamor referatur ad afflictionem cordis, deprecatio ad
assiduitatem orationis: Jac. ult.: multum valet deprecatio justi
assidua.
7. Deinde cum dicit, quae utilitas in sanguine. Dupliciter
assignat. Et primo in universali. Secundo in speciali, ibi,
numquid confitebitur. Dicit ergo, quae utilitas? Si de Christo
exponatur, in sanguine Christi maxima fuit utilitas: Matth. 26:
pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Sed si cito
resuscitatus non fuisset, sed ejus resurrectio fuisset dilata usque ad
finem mundi, nulla utilitas fuisset in eo, vel et jam si corpus ejus
fuisset totaliter putrefactum. Sed numquid suffecit passio ad
salutem? Sic. Sed si hoc non fuisset, scilicet quod non
surrexisset, et cito, non fuisset credita ejus divinitas: et sic
homines non fuissent utilitatem consecuti. In speciali ostendit,
dicens numquid confitebitur tibi. Dupliciter dicitur pulvis. Uno
modo pulvis peccatorum intelligitur: Psalm. 1: tamquam pulvis quem
projicit ventus a facie terrae. Per mortem Christi peccatores, qui
pulvis sunt, ad duo bona post resurrectionem pervenerunt; ut scilicet
confiterentur peccata sua: Act. 2: his auditis compuncti sunt corde
et cetera. Et ideo dicit, numquid confitebitur tibi pulvis?
Scilicet peccator, si descendam in corruptionem putrefactionis; quasi
dicat, non. Aliud bonum est confessio veritatis fidei; unde, aut
annunciabit veritatem tuam? Vel numquid pulvis resolutus ex corpore,
modo erit materia, ut per apostolos confiteantur tibi populi
veritatem, vel ipsi apostoli veritatem tuam? Si exponatur de homine,
tunc sic: numquid confitebitur, idest si moriar, non potero te
laudare.
8. Tertio cum dicit, audivit dominus. Ostendit orationis
exauditionem. Et primo ponitur exauditio. Secundo exauditionis
modus, ibi, et misertus. Tertio fructus, ut cantet. Dicit ergo,
audivit dominus et cetera. Dixerat supra, clamabo; hic autem dicit
se exauditum, audivit enim dominus, quia exaudivit: Isa. penul.:
eritque antequam clament, ego exaudiam, adhuc illis loquentibus ego
audiam: Joan. 11: pater, gratias ago tibi, quoniam exaudisti
me: ego autem sciebam quia tu semper me audis. Deinde ponitur modus:
et misertus est mei. Et primo ipsum modum ostendit. Secundo
exponit, ibi, convertisti et cetera. Dicit Glossa, clamabo,
contra mala, et deprecabor pro bonis; et in utroque sum exauditus.
Quia quantum ad primum, misertus est mei, removendo omne malum
poenalitatis. Quantum ad secundum, dominus factus est mihi adjutor.
Et quod consecutus sum gloriam immortalitatis: Psalm. 27: adjutor
meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et auditus sum.
Et floruit caro mea. Exponit modum, cum dicit, convertisti.
Secundum quod loquitur de Christo, duo dicit. Primo enim ostenditur
commutatio de malis ad bonum, quantum ad interiora. Secundo quantum
ad exteriora, ibi, conscidisti. Christus planctum habuit in tempore
passionis in se: quia, tristis est anima mea et cetera. Matth.
26. Et in suis, Joan. 16: quia plorabitis et flebitis et
cetera. Hunc planctum convertisti, ait, in gaudium resurrectionis.
Quantum ad se: Psalm. 20: domine, in virtute tua laetabitur
rex, scilicet Christus. Quantum ad suos: quia gavisi sunt discipuli
viso domino, Joan. 20. Secundo ostenditur commutatio facta de
malis ad bona, quantum ad exteriora: quia, conscidisti. Saccus est
pannus austerus, et imponitur renibus tempore tristitiae, et fit de
pilis caprarum. Sic saccus est caro Christi secundum quod habet
similitudinem carnis peccati. Caprae enim et haedi peccatores
significant: quia pro peccatis offerebantur, ut habetur in Glossa.
Concidisti saccum meum, idest scindi permisisti clavis et lancea, et
restituisti mihi immortalitatem: et ideo dicit circumdedisti. Vel de
quolibet justo potest intelligi planctum commutatum in gaudium: Joan.
16: tristitia vestra vertetur in gaudium: Tob. 3: post
lamentationem et fletum exultationem infundis.
9. Deinde cum dicit, ut cantet, ponitur fructus exauditionis.
Fructus autem est gloria Dei; et quod cedat ad gloriam Dei,
dupliciter potest intelligi, vel de gloria resurrectionis Christi,
vel de gloria sanctorum; unde dicit, gloria mea, mihi data in
resurrectione, vel danda sanctis in patria, cantet tibi, idest sit
tibi mea laus: Joan. 17: ut filius tuus clarificet te, et hoc sit
in perpetuum; unde dicit, domine Deus meus in aeternum confitebor
tibi: Psalm. 83: beati qui habitant in domo tua: in saecula
saeculorum laudabunt te.
|
|