|
1. Hic incipit quarta deca primae quinquagenae. Et sicut in prima
decade sunt Psalmi in quibus fit mentio de persecutione Absalonis; in
secunda de persecutione Saulis; in tertia de persecutione populi, ita
in ista quarta de tribulatione quam boni a peccatoribus sustinent: 2
Petr. 2: habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis
operibus cruciabant. Dividitur autem haec deca in duas partes. Quia
primo commendatur justorum dignitas. Secundo imploratur auxilium
contra persecutiones impiorum, in 4 Psalm. 34: judica domine
nocentes me. Circa primum duo commemorat. Primo gratiam
justificantem. Secundo dignitatem justorum, ibi, Ps. 32:
exultate justi et cetera. Tertio monet justos ut in justitia sistant,
ibi, Ps. 33: benedicam dominum. Hujus Psalmi novus est
titulus, scilicet intellectus David. Hieronymus habet, eruditio
David. In multis Psalmis sequentibus est invenire titulum hunc. Et
signatur per hoc, quod in omnibus Psalmis in quibus hic titulus
dicitur, tractatur aliqua veritas communis, non solum pertinens ad
unam personam, sed quasi ad providentiam Dei, vel ad aliquid aliud
arduum. Et licet in omnibus Psalmis quaedam sint ad eruditionem,
ista tamen ad hoc principaliter ordinantur. Specialiter vero iste
Psalmus intitulatur ab intellectu quem debet habere poenitens, qui
debet intelligere se peccatorem, et gratiam Dei liberantis: Lev.
5: si intellexerit homo delictum et cetera. Hunc intellectum dat
vexatio, Isa. 28: beati quorum. Iste est secundus Psalmus
poenitentialium. In primo enim egit de contritione cordis, in isto
vero de confessione; et dividitur in tres partes. In prima enim
ponitur remissio peccatorum. In secunda, via ad remissionem, ibi,
quoniam tacui et cetera. Tertio desiderium sanctorum de remissione,
ibi, pro hac orabit. Circa primum duo facit. Primo enim ponitur
aliquid quod est ex parte Dei. Secundo illud quod est ex parte
hominis, ibi, nec est in spiritu. In peccato namque primo est
offensa Dei. Secundo macula. Tertio reatus poenae. Contra haec
tria ordinat tria. Quia Deus remittit offensam, maculam tegit,
reatum poenae tollit, non imputando peccatum. Quantum ad primum
dicit, beati quorum remissae sunt et cetera. Sed quia beatitudo est
duplex, scilicet rei et spei, isti tales, scilicet quorum remissae
sunt iniquitates, sunt beati in spe; qui tandem erunt beati in re.
Beatus enim ille est spe, in quo praecedit causa beatitudinis, et via
quae est virtus, et praecipue perfecta: unde in quo virtus perfecta
apparet, potest dici beatus in spe: sicut arbor bene florens potest
dici fructificans. Post corruptionem enim primi hominis isti flores
non erant, sed spinae peccatorum. Et ideo beatitudo peccatoris quae
est in spe, non est hujusmodi, sed quod Deus remittat peccatum, et
sic fructificat: Hier. 4: novate vobis novale et cetera.
Remissae: Isa. 40: dimissa est iniquitas illius: Luc. 6;
dimittite, et dimittetur vobis. Quantum ad secundum dicit, et quorum
tecta sunt peccata. Peccata sunt maculae animae: Hier. 2: quam
vilis facta es et cetera. Quando quis habet in se turpe, et illud
tegitur, tunc oculos intuentis turpitudo non offendit. Deus autem
tegit turpitudinem peccatorum: sed quomodo? Totaliter, scilicet
abluendo animam. In peccato enim duplex est deformitas. Una scilicet
ex privatione gratiae qua privatur peccator: et haec totaliter
tollitur, et non tegitur, quia datur ei gratia. Alia macula est ex
actu peccati praeterito: et haec non deletur, quia non datur ei quod
non fecerit, sed quod non imputetur ei ad culpam: et haec tegitur.
Quantum ad tertium dicit, beatus vir cui non imputavit dominus
peccatum. De reatu poenae intelligitur, quia poena non ei reservatur
pro peccato: Dan. 3: omnia induxisti super nos et cetera.
Secundum Glossam, triplex peccatum hic insinuatur: peccatum
originale, actuale mortale, et actuale veniale. Primum signatur per
iniquitatem, quae est quaedam inaequalitas: et hoc est in originali,
inquantum in ea vires animae recedunt ab aequalitate innocentiae; et
hoc dimittitur et diminuitur, quia aufertur reatu et remanet actu.
Dicit autem pluraliter iniquitates, quia in diversis diversa
originalia, et in uno unum. Secundum signatur per peccatum actuale
mortale. Actualia enim peccata mortalia dicuntur tegi, quando non
imputantur peccatori jam ad culpam. Tertium signatur per peccatum
veniale, quod non imputat dominus. Peccatum enim veniale non
imputatur ad poenam aeternam. Vel primum dicit propter peccatum quod
est ante Baptismum. Secundum propter peccata quae sunt post
Baptismum. Tertium vero post confessionem, quia non imputabitur
peccatum ad poenam. Sed ex parte hominis requiritur quod non fictus
confiteatur; alias non consequitur gratiam: Sap. 1: spiritus
sanctus disciplinae effugiet fictum. Et ideo, nec est in spiritu ejus
dolus, ut aliud habeat interius, et aliud praetendat exterius.
2. Quoniam tacui. Secunda pars est, ubi ponitur via perveniendi ad
remissionem peccatorum: et circa hoc tria facit. Primo enim ponit
statum peccati. Secundo conversionem, quae est causa remissionis
peccati, ibi, delictum meum. Dicit ergo, quoniam tacui et cetera.
Contradictio videtur hic. Cum enim clamet tota die, dicit se
tacere. Respondeo. Tacebat ab eo quod dicendum erat, sed clamabat
quod dicendum non erat, nedum clamandum. Et in utroque est peccatum.
De primo Isa. 6: vae mihi quia tacui. Debet enim peccator dicere
peccata sua: Job 16: si tacuero, non recedit a me; nunc autem et
cetera. Ergo quoniam tacui peccata mea, inveteraverunt ossa mea,
idest interior fortitudo defecit. Saepe in Scriptura sacra per membra
corporalia intelliguntur virtutes interiores. Unde per ossa in quibus
est fortitudo, intelligitur interior virtus. Et quia inveterascit
quod deficit, idest minuitur, inde dicit: inveteraverunt ossa mea:
Baruch 3: quid est Israel, quod in terra inimicorum es,
inveterasti et cetera. De secundo Isa. 5: expectavi, ut faceret
judicium, et ecce iniquitas: justitiam, et ecce clamor. Et hoc est
quod dicit. Dum clamarem tota die. Clamabat enim se justum,
clamabat de poena, et tacebat de culpa. Sed quid fecit dominus?
Convertit eum aggravando manum domini, gravamen inferentem, quoniam
die ac nocte. Secundo conversione consequente, conversus sum et
cetera. Dicit ergo, die ac nocte, idest continue, gravata est et
cetera. Manus domini aliquando consolatur: Ezech. 3: manus domini
erat mecum confortans me. Aliquando aggravat, sicut hic 1 Reg.
5, dicitur manus domini gravissima: Isa. 26: in tribulatione et
cetera. Et ideo dicit, conversus sum in aerumna mea, idest in
miseria quam patior pro peccatis. Dum configitur spina, dum spina,
idest remorsus conscientiae, infigitur cordi meo. Vel pro spina dorsi
quae tenet totum hominem rectum, dum configitur. Et signat
superbiam, quae quando constringitur, corrigitur homo. Vel quare
clamabas? Propter gravitatem, inquit, manus tuae. Et hoc ideo quia
non sum conversus ad te, sed ad peccatum. Et hoc dum spina peccatorum
configitur, idest firmatur in me, et sic spina, idest peccatum,
intelligitur. Vel dum ratio, quae sicut spina est, regens dorsum
deprimitur. Vel secundum Hebraeos, conversus est humor meus in
siccitatem aestatis, idest ex aggravatione manus tuae, quicquid in me
carnale et humidum fuit, conversum est in siccitatem aestatis.
Hieronymus habet, versatus sum in miseria mea dum exardescit messis,
idest ad modum messis arui.
3. Deinde cum dicit, delictum. Primo ponit confessionem. Secundo
ejus efficaciam ostendit, ibi, dixi, confitebor. Sed quia duo debet
homo confiteri, scilicet bona omissa, et mala commissa; quantum ad
primum dicit, delictum meum, scilicet quod dimisi facere quod debui:
cognitum tibi feci: non quod Deus non cognoscat; sed quando homo
recognoscit peccatum suum, tunc vult etiam quod Deus cognoscat, ut
ignoscat. Quantum ad secundum dicit, injustitiam meam non abscondi:
Job 31: si abscondi quasi homo peccatum meum et cetera. Prov.
28: qui abscondit scelera sua et cetera. Efficacia vero
confessionis ostenditur, cum dicit, dixi, confitebor. Confessionis
effectus est remissio peccatorum. Dicit ergo, dixi, idest proposui
in corde me: confitebor domino, idest ad honorem domini: Jos. 7:
da gloriam domino Deo Israel, et confitere et cetera. Injustitiam
meam, non bona mea: adversum me, non pro me. Aliquis confitetur
peccatum suum, sed contra proximum, dicens, alius induxit me.
Contra naturam, ex fragilitate sic accidit. Contra Deum, non potui
resistere: 2 Reg. ult.: ego sum qui peccavi, ego sum qui inique
egi. Vel, adversum me, idest propositum meum, quo manere in peccato
proponebam. Sequitur remissio, et tu remisisti: Eccl. 2:
remittit in tempore tribulationis peccata. Sed contra: tanta est
efficacia confessionis, quod non solum quando quis actu confitetur,
sed habens propositum confitendi consequitur remissionem. Ante ergo
remittitur ei quam confiteatur: Isa. 65: et erit antequam clamet,
ego exaudiam. Quid ergo facit confessio? Dicendum quod propositum
operandi operatur ex virtute rei propositae, ut fiat. Unde si cesset
operatio illius rei, cessat effectus. Et ideo necesse est perseverare
in proposito. Tamen in confessione actuali peccatorum, et absolutione
virtute clavium, dimittitur ei de poena, et propter verecundiam
amplius ei gratia confertur, et multa bona consequitur.
4. Hic tertio ponit desiderium sanctorum de remissione peccatorum:
et circa hoc tria facit. Primo enim proponitur sanctorum ad hoc
desiderium. Secundo peccatorum monitio, nolite fieri sicut equus.
Tertio concluditur Psalmus in gratiarum actione, ibi, laetamini.
Circa primum duo facit. Primo enim exprimit desiderium sanctorum ad
remissionem peccatorum in generali. Secundo in speciali suiipsius
refugium ostendens, ibi, tu es. Circa primum duo facit. Primo enim
proponit desiderium sanctorum signo orationis; secundo orationis
effectum ostendit, ibi, verumtamen in diluvio. Dicit ergo, dixi,
confitebor (...) pro hac re, idest pro remissione peccatorum. Et
dicit tria. Primo quid orandum, scilicet ut remissionem consequamur:
omnes enim peccavimus; 1 Joan. 1: si dixerimus quia peccatum non
habemus et cetera. Et ideo petenda est remissio: Eccl. 38: ora
dominum, et ipse curabit te: Matth. 6: dimitte nobis debita
nostra. Secundo quis debet orare, scilicet, sanctus omnis: Jac.
ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Tertio, quando;
quia, in tempore opportuno, scilicet gratiae et praesentis vitae,
quia novissime clausa est janua, Matth. 25; 2 Cor. 6: ecce
nunc tempus acceptabile et cetera. Jo. 9: venit nox, quando nemo
potest operari.
5. Deinde cum dicit, verumtamen, ostenditur effectus orationis,
quia, in diluvio aquarum multarum. Aqua potest hic accipi
tripliciter. Uno modo voluptates: Gen. Pen.: effusus es sicut
aqua. Alio modo falsae doctrinae: Prov. 9: aquae furtivae
dulciores sunt. Tertio tribulationes: Ps. 68: intraverunt aquae
usque ad animam meam. Sequitur, ad eum non approximabunt. Quod
dicit, ad eum, dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut ly, eum,
referatur ad sanctum; quasi dicat, quamvis oret sanctus, patitur
tamen aquas multas, sed eum non obruunt, sive sint aquae voluptatis,
sive falsae doctrinae; sive tribulationis: unde, non approximabunt:
Isa. 43: cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non
operient te: Psalm. 43: transivimus per ignem et aquam et cetera.
Alio modo ut ly eum referatur ad Deum: et sic loquitur mutata
persona: quia primo ad Deum loquitur, modo ad alios; quasi dicat,
qui sunt in diluvio aquarum multarum, sicut dictae sunt, non
appropinquabunt ad Deum.
6. Consequenter cum dicit, tu es refugium et cetera. Exprimitur
desiderium sanctorum in speciali: et circa hoc duo facit. Primo
exprimit desiderium ut liberetur. Secundo effectum desiderii, ibi,
intellectum. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, unde
concipit spem orandi. Secundo subdit petitionem, erue a
circumdantibus me. Spem autem petendi concipit ex duobus. Primo,
quia Deus est speciale justorum refugium. Secundo, quia eorum
speciale refugium in tribulatione. Ergo dicit, tu es refugium meum a
tribulatione quae circumdedit me. Tribulatio circumdat quando undique
opprimit, ita quod non patet refugium ab aliqua parte: Psalm. 39:
circumdederunt me mala quorum non est numerus et cetera. Sed in hac
tribulatione non est refugium nisi ad Deum: 2 Paral. 20: cum
ignoremus quid agere debeamus et cetera. Psalm. 90: qui habitat in
adjutorio altissimi et cetera. Sic ergo habeo, inquit, ad quem
refugiam, habeo et in quo consoler, quia, exultatio mea: 2 Cor.
1: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: Ps. 93:
secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae
laetificaverunt animam meam. Deinde exprimit quid petit cum dicit,
erue me a circumdantibus, idest a tribulatione quae circumdedit me.
Et quia tribulatio debet fieri ab aliquo, oportet quod si tribulatio
circumdat, quod innitentes sint circumdantes, scilicet Daemones et
persecutores: et ideo dicit, a circumdantibus me.
7. Secundo, cum dicit, intellectum, ostendit effectum suae
orationis. Deus est qui loquitur, intellectum tibi dabo etc. quasi
dicat Deus, petis a me ut eruam te, et ego tria tibi faciam: dabo
enim tibi donum intellectus, et te instruam et te custodiam. Tria
enim sunt necessaria homini a Deo. Primo, ut gratiae donum
percipiat, ut per hoc anima hominis perficiatur ad prompte agendum.
Sed quia quantumcumque homo haberet donum gratuitum, nisi Deus movet
animam ad opus bonum, non sufficit; ideo oportet quod post gratiam
praevenientem Deus operetur et moveat ad bonum. Sed gratia et donum
recipitur secundum modum naturae nostrae: et non eo modo, quo possit
ad omnia vitanda; et ideo necessaria est super hoc protectio Dei et
defensio. Et ideo primo ponit donum intellectus, cum dicit,
intellectum tibi dabo: Eccl. 15: implevit eum dominus spiritu
sapientiae et intellectus. Et hoc necessarium est homini, ut scilicet
cognoscat peccatum suum: et quod non possit salvari nisi per Deum.
Secundo ponit debitum usum hujus doni, cum dicit, instruam te:
Isa. 54: ponam filios tuos doctos a domino. Tertio custodiam,
cum dicit, in via hac, scilicet mandatorum, qua gradieris, firmabo
super te oculos meos, idest protegam te: 2 Par. 16: oculi domini
contemplantur universam terram, et praebent fortitudinem his qui corde
perfecto credunt in eum.
8. Consequenter cum dicit, nolite, convertit se ad peccatores, ut
ad poenitentiam redeant: et circa hoc duo facit. Primo ponit
monitionem. Secundo comminationem, ibi, in camo. Dicit ergo:
Deus dat homini intellectum, sed et intellectu excedit animalia. Qui
ergo indignum se reddit dono intellectus, comparatur animalibus; et
ideo dicit, nolite fieri sicut equus et mulus et cetera. Secundum
Glossam equus est animal superbum; mulus vero animal pigrum, unde non
currit. Illi sunt ergo sicut equi, qui per superbiam extolluntur:
Hier. 8: omnes reversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens
ad praelium. Illi sunt sicut mulus, qui tarde ad viam Dei veniunt:
Prov. 13: vult et non vult piger. Vel per mulum intelliguntur
luxuriosi. Mulus luxuriosus est, tamen non generat: sic peccata
luxuriae infructuosa sunt: Rom. 6: quem ergo fructum habuistis tunc
in illis in quibus nunc erubescitis? Vel equus portat sessorem
indifferenter, et mulus onus quodcumque: peccatori duo imponuntur,
sessor, scilicet Diabolus, et onus, scilicet peccatum. Non ergo
sitis sicut equus, non discernens inter sessores, an scilicet
Christus sit, vel Diabolus. Nec sicut mulus, qui quodlibet onus,
scilicet peccatum, indifferenter portat.
9. Deinde cum dicit, in camo, ponitur comminatio. Et primo per
modum orationis. Secundo per modum praenunciationis, ibi, multa.
Dicit ergo, in camo et cetera. Sic metaphorice. Si homo se habet
sicut homo, Deus tractat eum sicut hominem, monitionibus et
doctrinis; sed quando recedit a dignitate hominis, tractatur sicut
brutum animal, quod coercetur poenis et violentia, scilicet, in camo
et fraeno; quasi dicat, monui quod non fiant sicut equus et mulus:
quod si non acquiescunt, fac eis sicut equo et mulo, scilicet, in
camo et fraeno maxillas eorum constringe, comprimendo scilicet
loquacitatem, et subtrahendo cibos, quibus utuntur ad voracitatem.
Locutioni enim et gustui deservit maxilla: Isa. 37: ponam
circulum in naribus tuis, et fraenum et cetera. Vel, in camo et
fraeno, idest in majori et minori tribulatione.
10. Secundo cum dicit, multa, praenunciat; et primo quid paratur
malis: quia multa flagella: a Deo: Ps. 49: arguam te, et
statuam contra faciem tuam. A sua conscientia: Prov. 12: quasi
gladio pungitur conscientiae. A potestate: Rom. 13: vindex est
in iram ei qui male agit: Prov. 26: flagellum equo, et camus
asino, et virga in dorso imprudentium. Secundo quid paratur bonis.
Sperantem et cetera. Misericordia potest esse nominativi casus, ut
sic intelligatur quod ipsum misericordia circumdabit qui sperat in
domino. Vel potest esse ablativi casus, ut intelligatur quod dominus
misericordia sua circumdabit sperantem in se. Et hoc est quando
undique subvenit in miseriis hominum: Ps. 102: qui coronat te in
misericordia et cetera. Ultimo concluditur Psalmus gratiarum
actione, cum dicit.
11. Laetamini. Haec est autem consuetudo in Psalmis
poenitentialibus, quod incipiunt in luctu, et finiunt in laetitia:
quia hoc facit poenitentia. In hac autem conclusione hortatur justos
et rectos ad bonam operationem, et rectam intentionem, dicens,
laetamini in domino et exultate justi; quasi dicat: duo sunt
necessaria homini: scilicet recta operatio: et hoc facit justitia: et
recta intentio: et hoc facit laetitia. Dicit ergo, laetamini justi,
et exultate. Secundum Glossam, laetari est tacita suavitate
gaudere; exultare vero est concitati animi fervore gaudere. Unde
exultatio provenit ex interiori gaudio. Sed in quo? In domino,
inquit, non in mundo: Phil. 4: gaudete in domino, iterum dico
gaudete. Sequitur, et gloriamini omnes recti corde. Recti corde
sunt, qui conformant voluntatem suam voluntati divinae: hi habent
gloriari in Deo: 2 Cor. 10: qui gloriatur, in domino
glorietur.
|
|