Super Psalmo 32

1. Titulus non est novus. Est enim, in finem Psalmus David. In Psalmo praecedenti egit Psalmista de sui justificatione; in hoc autem agit de dignitate justorum: et circa hoc duo facit. Quia primo exhortatur justos ad spiritualem laudem. Secundo exprimit eorum dignitatem, ibi, beata gens. Circa primum duo facit. Primo enim exhortatur ad spiritualem jucunditatem et laudem. Secundo assignat rationem gaudii et laudis, ibi, quia rectum est. Circa primum duo facit. Primo enim exhortatur ad jucunditatem et laudem. Secundo modum eorum exponit, ibi, confitemini domino et cetera. Circa primum duo facit. Ponit enim primo exhortationem. Secundo assignat ejus rationem, rectos decet collaudatio. Dixerat enim, dixi, confitebor (...) et tu remisisti (...) et pro hac orabit et cetera. Ergo, justi, quia justificati estis, exultate in domino, non in mundo: alias non estis justi: non enim est justus qui non gaudet in justitia. Deus autem ipse est justus, et ipse est justitia; Ps. 10: justus dominus et cetera. Et ideo, justi exultate in domino: Habacuc 3: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in Deo Jesu meo. Sed quare dicit, exultate justi in domino, et non dicit, exultate omnes in domino? Ratio est: quia, rectos decet collaudatio, scilicet Dei. Videndum est igitur si sunt recti, et quomodo eos decet laus. Res non dicitur recta nisi per hoc quod conformatur regulae et mensurae. Mensura autem et regula voluntatis humanae est justitia et voluntas divina. Illi ergo qui non habent rectum affectum, non possunt bene collaudare Deum, quia nolunt voluntatem suam conformare voluntati divinae, sed divinam volunt potius conformari suae. Et ideo multa Deus facit, quae ipsi non approbant. Sed qui Dei voluntati se aptant, illi gaudent in prosperis et adversis; et ideo dicit, collaudatio, quia de omnibus laudant, non in aliquibus tantum. Item unanimiter. Eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris: Isa. 4: exultatio his qui salvati fuerunt de Israel.

2. Deinde cum dicit, confitemini domino. Ponit modum laudis et jucunditatis. Sciendum est autem quod in laude Dei praecipue intenditur quod affectus hominis tendat in Deum, et dirigatur. Item consonantiae musicae immutant hominis affectum. Unde Pythagoras videns quod juvenis insaniret ad sonum Phrygium, mutari modum fecit; ita furentis adolescentis animum ad statum mentis pacatissimae temperavit, ut dicit Boetius in proemio musicae suae. Inde est quod excogitatum est, quod in omni cultu aliquae consonantiae musicae exerceantur, ut animus hominis excitetur ad Deum. Hujus autem consonantiae dupliciter consueverunt exerceri: quandoque scilicet in instrumentis musicis, quandoque vero in cantionibus. Et ideo primo ostendit primum modum: quia, in cithara. Secundo secundum, ibi, cantate ei. Affectus enim hominis per instrumenta et consonantias musicas dirigitur, quantum ad tria: quia quandoque instituitur in quadam rectitudine et animi firmitate: quandoque rapitur in celsitudinem: quandoque in dulcedinem et jucunditatem. Et ad hoc, ut vult philosophus in 8 Pol., c. 7, tria genera cantus sunt instituta. Quia ad primum est cantus doristicus, qui est primi et secundi toni, ut volunt quidam. Ad secundum est cantus Phrygius, qui est tertii toni. Ad tertium est cantus hippolidicus, qui est quinti toni et sexti. Alii sunt post superinventi. Et sic est in instrumentis, quia quaedam instrumenta faciunt primum, sicut tibia, et tuba: quidam faciunt secundum, ut organum: quidam tertium, ut Psalterium et cithara: Ps. 80: Psalterium jucundum cum cithara. Sed quia Psalmista intendit hic inducere ad exultationem, non facit mentionem nisi de istis duobus, scilicet Psalterio et cithara. Verum quia omnia in figura contingebant illis, 1 Cor. 10: non solum istis instrumentis utebantur ad hoc, sed in figura. Cithara habet sonum ab imo, et signat laudem quae surgit ab imis, idest terrenis; Psalterium vero habet sonum a supremo, et signat laudem quae est de bonis caelestibus. Dicit autem, decem chordarum, quia per eas signantur decem praecepta Decalogi, in quibus tota doctrina spiritualis consistit.

3. Consequenter cum dicit, cantate, agit de cantu humanae vocis. Sciendum est autem secundum litteram, quod duplex est modulatio: quaedam enim est per simplicem cantum, et quaedam est organizando. Primum tangit, cum dicit, canticum novum. Secundum, ibi, in vociferatione. Secundum spiritualem intellectum, de duobus debet homo exultare: scilicet de bonis gratiae susceptis, et de bonis gloriae expectatis. Per prima bona innovamur. Ephes. 4: renovamini spiritu mentis vestrae: Rom. 6: in novitate vitae ambulemus. Ille ergo cantat canticum novum, qui exultat in Deo de renovatione gratiae: Apoc. 14: cantabant sancti canticum novum. Ille vero bene psallit in vociferatione, qui de bonis gloriae cantat, et canticum quod homo corde concipit, exprimit verbis. Vel in jubilatione, seu in jubilo, secundum Hieronymum. Est autem jubilus laetitia ineffabilis, quae verbis exprimi non potest; sed voce datur intelligi gaudiorum latitudo immensa. Illa autem quae non possunt exprimi, sunt bona gloriae: 1 Cor. 2: oculus non vidit, nec auris audivit et cetera. Et ideo dicit, bene psallite ei in jubilatione, quia cantu exprimi non valent. Sed dices. In veteri testamento erant musica instrumenta, et cantica vocis. Quare ergo Ecclesia illa dimisit, haec vero assumpsit? Ratio duplex mystice assignatur: quia erant figuralia. Secunda ratio est, quod Deus laudatur mente et voce, non instrumentis. Alia ratio habetur ex verbis philosophi, qui dicit quod contra sapientiam est quod homines instruantur in lyris et musicis, quia occupant animum in sui operatione; sed simplex debet esse musica, ut a corporalibus retrahantur divinis laudibus mancipati.

4. Secundo cum dicit, quia, assignat rationem gaudii et laudis. Ratio autem laudis et gaudii duplex est. Una ex parte Dei, de quo est exultandum. Secunda ex parte effectuum ejus, ibi, verbo domini. Circa primum tria facit. Primo ponit ex quibus ex parte Dei. Et primo, quia rectum est verbum domini, idest instructio: Ps. 118: lucerna pedibus meis et cetera. Vel ipsa promissio: Prov. 8: justi sunt omnes sermones mei etc. usque recti sunt intelligentibus. Secundo quia, omnia opera ejus in fide, idest fideles: Psal. 144: fidelis dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Multum autem habetur gaudium, quando invenitur homo fidelis: Prov. 20: virum autem fidelem quis inveniet? Vel, in fide, ait, quia opera Dei sunt bona merita. Haec autem non sunt meritoria nisi fiant in fide, quia sine fide impossibile est placere Deo, Hebr. 11. Vel, rectum verbum, et opera ejus. Sed quibus? In fide idest in fidelibus: in infidelibus enim non apparent opera Dei et verba recta. Tertio quia diligit: et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit affectum Dei cum dicit, diligit dominus. Secundo manifestat per signum, ibi, misericordia domini plena est terra. Inter omnia quae faciunt gaudere de domino, sunt duo, scilicet misericordia et justitia: Prov. 20: misericordia et veritas custodiunt regem. Per justitiam enim subditi defenduntur. Tolle justitiam, et nullus securus et laetus erit. Item sine misericordia omnes timent, et non diligunt. Hoc de Deo dat intelligi, cum dicit, diligit dominus misericordiam et judicium. Diligit enim in seipso, quia in opere sunt haec: Ps. 24: universae viae domini misericordia et veritas. Item diligit in unoquoque: Mich. 6: indicabo tibi o homo quid sit bonum, et quid dominus requirat a te. Utique et cetera. Et ideo ait, exultate, quia vere misericordiam diligit Deus: nam misericordiam domini plena est terra. Ecce manifestat per signum. Omnis enim plenitudo terrae procedit ex misericordia Dei, quia terra est non temporalibus, sed spiritualibus bonis plena; et maxime post adventum Christi. Act. 2: repleti sunt omnes spiritu sancto et cetera. Omnia enim haec sunt ex misericordia Dei: Rom. 9: non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis. Dicit autem, terra etc. non caelum, quia in caelo nulla est miseria, et ideo non indiget misericordia; sed terra ubi repletur homo multis miseriis, indiget plenitudine misericordiae.

5. Deinde cum dicit, verbo, ponitur causa gaudii ex parte divinorum effectuum. Moyses in principio creationis rerum facit mentionem de tribus: de caelo, de aqua, et de terra: Gen. 1: in principio creavit Deus caelum et terram: et infra: spiritus domini ferebatur super aquas. Secundum hoc ergo Psalmista dicit primo effectum Dei in caelis. Secundo in aquis, ibi, congregans. Tertio in terra, ibi, timeat dominum omnis terra. Dicit ergo, verbo domini caeli firmati sunt. Secundum Glossam exponitur litteraliter et mystice. Et utroque sensu tractantur haec verba quae sunt ex parte Dei, scilicet dominus, verbum et spiritus oris. Dominus est nomen potestatis, et potentia appropriatur patri. Verbum est conceptio mentis, unde et sapientia genita dicitur. Et verbum est filius. Spiritus ejus est spiritus sanctus. Dicitur autem spiritus oris, quia verbo appropriatur os: unde idem est dictum, ac si diceret, spiritus verbi; quia ipse est spiritus filii et veritatis. Et licet indivisa sint opera Trinitatis in divinis: Jo. 5: quaecumque pater facit; haec et filius facit similiter; hic tamen secundum appropriationem loquitur. In caelo autem sunt duo mirabilia: scilicet ejus perpetuitas, quia incorruptibile; et ejus virtus, per quam totus mundus inferior immutatur, per calorem videlicet in aestate, per frigus vero in hyeme. Perpetuitas autem caeli contingit ex natura formae suae: nam formae elementorum sunt particulares, et non implent totam potentiam materiae: unde materia eorum remanet in potentia ad aliam formam. Forma vero caeli habet totalitatem quamdam, et replet totam potentiam materiae. Sed forma artificiati procedit ex forma artificis. Forma autem concepta in corde patris est verbum. Ergo formatio omnis rei attribuitur verbo; unde dicit, verbo domini caeli firmati sunt. Virtus autem caelorum est in movendo. Omnis autem motus posterior derivatur a priori sicut a causa. Primus motus in rebus quae sunt per voluntatem est motus amoris: quia omnis motus in rebus quae voluntatem habent, est motus voluntatis. Et ideo dicit Dionysius, 4 cap. de Div. Nom., quod divinus amor non sinit eum esse sine germine; movet autem ipsum ad operandum et cetera. Necesse est ergo quod virtus caelorum sit a spiritu: et ideo dicit, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Mystice per caelos intelliguntur apostoli: hi firmati sunt verbo domini, scilicet Christi, vel filio domini: et hoc est exoratio ejus et doctrina. Luc. 22: ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua et cetera. Item virtus eorum firmata est per spiritum sanctum. Luc. ult.: sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

6. Deinde cum dicit, congregans sicut in utre aquas maris, ostendit effectum Dei in aquis. In aquis autem duo mirabilia sunt consideranda. Unum, quod aquae congregantur in unam partem terrae, et non occupant totam superficiem, quod est mirabile propter duo. Primo, quia naturalis ordo est quod sic aqua circumdat totam terram, sicut aer aquam. Item mare est altius terra. Secundo, quia licet aqua continue evaporet per calorem solis, tamen in eadem quantitate conservatur. Et ideo duo dicit: scilicet quod congregantur in unum ex mandato Dei. Hier. 5: posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit: et commovebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud. Job 38: quis conclusit ostiis mare etc. usque tumentes fluctus ejus? Et ideo dicit, congregans sicut in utre aquas maris. Aqua congregata in utre habet tremorem et elevationem, non tamen defluit; quia retinetur a pelle utris; sic aqua congregata in mare habet tumorem, et tamen non fluit, quia continetur virtute divina. Gen. 1: congregentur aquae et cetera. Aliud mirabile est, quod continue evaporat, et non minuitur. Unde, sicut quidam philosophi dicunt, per virtutem caloris solis tota aqua siccaretur secundum naturam. Et ideo contra hoc dicit, ponens in thesauris abyssos. Abyssus, secundum Augustinum, dicit profunditatem aquarum immeabilem: et habet duplicem interpretationem; ab a, quod est sine, et basi, quod est fundamentum: quasi sine fundamento, et sine candore, quia profunda est et obscura. In thesauro sunt tria: quia thesaurus quamdam multitudinem auri dicit, et illud quod in thesauro ponitur, conservatur; unde dicitur quasi theca auri. Item ponitur, ut ad utilitatem extrahatur. Hoc totum est in abysso: quia in ea est immensa abundantia sive multitudo aquarum. Secundo in abysso conservatur aqua et non decidit; tertio extrahuntur ad utilitatem, cum elevantur vapores ex eis, et generantur pluviae, et irrigatur terra. Ps. 17: apparuerunt fontes aquarum. Mystice exponitur dupliciter: de bonis et de malis. De bonis, ut per aquas maris intelligamus populos. Apoc. 17: aquae multae populi sunt, et gentes et linguae. Quasi ergo aquas maris populos hujus mundi congregat in Ecclesia sicut in utre. Comparatur autem Ecclesia utri propter unitatem; et quia uter de pelle fit mortui animalis; per hoc insinuatur quod ad hoc aliqui ad Ecclesiam venient, ut mortificent membra sua, quae sunt super terram; nam quasi caeli apostoli confirmati sunt, et ex his congregati sunt in Ecclesia populi. Ponens abyssos, idest profunditatem divinorum sensuum, in thesauris, sacrae Scripturae. Isa. 33: divitiae salutis, sapientia et scientia; timor domini ipse est thesaurus ejus. Vel abyssos prius, scilicet peccatores profundos et obscuros tenebris vitiorum, ponens thesauros auri Ecclesiae. Magnus thesaurus Ecclesiae Paulus est et Matthaeus et Magdalena, qui quondam fuerant quasi quaedam abyssus. In malis vero aqua maris intelligitur tribulatio hujus vitae. Ps. 68: intraverunt aquae usque ad animam meam. Deus autem confirmat caelos, non tamen aufert eis infirmitates; quia sic gratia conservatur interius, quod infirmitates exterius non excludat. Et ideo dicit quod congregat tribulationes eorum, scilicet caelorum, idest virorum caelestium, in utre, idest in corporibus eorum, ponens abyssos, idest persecutores Ecclesiae in thesauris, quia non dat eis libertatem saeviendi contra Ecclesiam quantum volunt.

7. Tertio, cum dicit, timeat, ostendit effectum Dei in terra. Et primo praemittit monitionem; secundo ostendit effectum Dei circa terram, ibi, quoniam ipse dixit et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim ponit monitionem; secundo exponit eam, ibi, ab eo autem et cetera. Dicit ergo, timeat dominum et cetera. Sed quare hic posuit monitionem, cum locutus sit de effectibus aliis in quibus nulla monitione usus est, sed solum de terra? Ratio est, quia omnis alia creatura obedit Deo ad nutum, nisi homo terrenus; et ideo dicit, omnis terra, idest omnis homo terrenus, timeat dominum. Eccl. ult.: Deum time, et mandata ejus observa: hoc enim est omnis homo. Nam metonymica locutio est haec ut intelligatur continens pro contento, cum dicit, terra, idest habitatores terrae. Secundo exponit monitionem, dicens, ab eo autem etc.: bona scilicet commotio ad servitium Dei: quia ipse solus trahit. Joan. 6: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum.

8. Deinde cum dicit, quoniam, ostendit effectum duplicem circa terram. Et primo effectum creationis; secundo gubernationis, ibi, dominus dissipat. In creatione autem sunt duo consideranda: scilicet ipsa formatio, et ipsa creatio. Utrumque autem est hic. Nam primo ostendit ipsam formationem, cum dicit, ipse dixit et cetera. Secundo ipsam creationem, cum addit, ipse mandavit et cetera. Dicit ergo, quoniam ipse dixit: Augustinus 7 super Gen. ad Litt.: omnis formatio est per verbum, quia res creatae se habent ad Deum sicut artificiata ad artificem. Unde sicut omnes formae artificiati sunt a forma concepta in mente artificis, ita omnis forma rerum est a verbo divino concepto. Unde ipse dixit, idest concepit verbum ab aeterno, et secundum illud omnia facta sunt; quasi dicat: genuit verbum in quo erat ut fieret omnia, et sic est formatio. Secundo creatio: quia, mandavit et creata sunt. Dicere namque importat verbum formatum. Mandare importat monitionem, vel emanationem solum. Unde mandare importat creationem materiae informis. Eccl. 8: sermo illius potestate plenus est. Mystice, dixit et facta sunt, semine gratiae: mandavit, in opere veritatis. Psal. 103: emitte spiritum tuum et cetera. Quantum vero ad opus gubernationis dicit.

9. Dominus. Quia stabilis manens immutat omnes. Et primo ponitur omnium mutatio; secundo sua stabilitas, ibi, consilium. Circa habitatores terrae advertendum est, quod quidam sunt parvi, quidam magni; et utrique mutantur. Quantum ad parvos dicit, dominus dissipat et cetera. Ubi duo tangit, scilicet propositum quod est de fine, et consilium de his quae sunt ad finem. Et hoc immutatur quia non agit secundum quod consiliatur, sed secundum quod Deus disponit. Isa. 8: inite consilium et dissipabitur. Et hoc est quod dicit, dominus dissipat consilia gentium. Et specialiter dissipavit consilium volentium dissipare legem Christi. Et cogitationes reprobat populorum, humana scientium: talium enim propositum reprobat dominus. Quantum ad magnos dicit, et reprobat consilia principum: quasi dicat, non solum populorum, sed et principum consilia reprobat; quia non est in potestate eorum, quod intentum assequantur effectum, sed in ordinatione divina. Job 11: adducit consiliarios in stultum finem.

10. Deinde cum dicit, consilium autem, ponitur stabilitas Dei, quia consilium suum stat, et cogitatio sua perseverat. Sed numquid consilium est in Deo? Videtur, quod non: quia importat dubitationem. Respondeo. Dicendum, quod aliter accipitur consilium in Deo, et aliter in nobis. Scientia enim in nobis importat discursum, in Deo vero certitudinem. Sic de consilio, cum est in nobis, dicit inquisitionem; cum autem dicitur de Deo, importat ordinationem respectu omnium ad debitum finem. Isa. 46: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Act. 5: si ex Deo est consilium, non poteritis stare, et dissolvere illud. Cogitationes cordis ejus, idest propositum voluntatis ejus manet: quia si mutat sententiam, non mutat consilium. Isa. 55: non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae meae viae vestrae.

11. Beata gens. Supra hortatus est justos ad jucunditatem; hic ponit eorum dignitatem: et circa hoc duo facit. Primo enim proponit eorum dignitatem; secundo probat, ibi, in caelo. Dignitas sanctorum maxima est; quia ipsi soli perveniunt ad quod omnes homines naturaliter desiderant. Si unus vel pauci pervenirent ad unum ad quod omnes pervenire desiderarent, hoc esset magna dignitas. Omnes autem desiderant tendere ad beatitudinem, ad quam tamen soli justi perveniunt, quia eam consequentur in futuro perfecte, nunc vero inchoative et in spe. Ergo dignitas justorum est magna. Circa eorum beatitudinem hic inchoatam et in futuro perficiendam, duo tangit: materiam scilicet et causam, ibi, populus. Dicit ergo, beata gens. De beatitudine diversi diversa senserunt. Et secundum diversas opiniones de hac sunt diversae sectae philosophorum. Quidam enim posuerunt eam in bonis corporalibus, sicut Epicurus. Quidam in operibus activae vitae, ut Stoici. Quidam in veritatis contemplatione, ut Peripatetici. Quaerere beatitudinem in eo quod est infra nos, est vanum, quia beatitudo est supra nos. Quod autem est supra nos, hoc est Deus. Ergo beatitudo hominis est inhaerere Deo. Unumquodque enim perfectum est, si inhaeret proprio bono. Proprium autem bonum hominis est Deus. Ps. 72: mihi autem adhaerere Deo bonum est. Deo autem potest quis inhaerere mente, scilicet intellectu et voluntate, non sensu, quia hic etiam brutis est communis. Dupliciter ergo inhaeret homo Deo: scilicet per intellectum contemplando et cognoscendo, et per affectum amando. Et quia haec imperfecta sunt in via, perfecta vero in patria; ideo hic beatitudo est imperfecta, ibi perfecta. Et ideo dicit, beata gens. Et quare? Quia dominus est Deus ejus, idest habet Deo mentem conjunctam. Propterea, beatus populus cujus est dominus Deus ejus. Hebr. 11: non confunditur Deus vocari Deus eorum. Sed quae causa est ejus? Numquid natura, fortuna, vel propria virtus? Non. Sed electio divina. Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Item ibidem 6: nemo potest venire ad me, nisi pater meus qui misit me, traxerit eum. Et ideo subdit, populus quem elegit; quasi dicat, ideo beati, quia a Deo electi. Eph. 1: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Et hoc, in hereditatem, idest ut ipsi simus ejus hereditas. Hereditas importat stabilem possessionem. Deus autem possidet omnia per dominum. Sed soli justi subduntur ei per voluntatem: unde in hereditatem eos elegit, idest ad habendam justitiam sempiternam. Sap. 1: justitia perpetua est et immortalis. Isa. 19: hereditas mea Israel. Dominus ergo Deus eorum quia eo fruuntur. Et ipsi sunt hereditas Dei, quia ei subjiciuntur.

12. Deinde cum dicit, de caelo, probat eorum dignitatem per discussionem divini judicii: et circa hoc tria facit. Primo enim praemittit certitudinem divini judicii. Secundo subdit vanitatem humanae prosperitatis, ibi, non salvabitur rex. Tertio efficaciam gratiae in sanctis, ibi, ecce oculi domini. Circa primum duo facit. Primo certitudinem divini judicii pensat ex ejus altitudine; secundo ex ejus causalitate. Et primo ostendit eam ex primo; secundo ex secundo, ibi, qui finxit. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit certitudinem divini judicii ex ejus altitudine. Secundo removet dubitationem, ibi, de praeparato. Dicit ergo, de caelo et cetera. Quanto aliqua virtus est altior in ordine et genere virtutis, tanto est efficacior ad opera quae illi virtuti conveniunt. Et ideo quanto aliqua virtus cognitiva est subtilior, tanto est efficacior in cognoscendo. Nihil adeo est sublime sicut divinus intellectus; et ideo efficacia ejus in cognoscendo est maxima. Et ideo dicit, de caelo, idest altitudine divinae majestatis. Sicut enim nihil est altius caelo in corporalibus, ita nihil altius Deo in spiritualibus. Et ideo quia de alto respicit, ideo, videt omnes filios hominum; quia quanto plus ex alto videt, tanto plures videt: Prov. 16: omnes viae hominum patent oculis ejus.

13. Deinde cum dicit, de praeparato, removet dubitationem. Aliqui enim crediderunt Deum habitare in caelis, quasi in remotis non cognosceret humana: Job 22: circa cardines caeli perambulat, et nostra non considerat. Hoc excludit Psalmista dicens, de praeparato habitaculo; quasi dicat: nullus praepararet sibi locum ad impediendum se. Secus foret si alius praepararet. Stultus enim rex esset si praepararet sibi sedem ubi non posset regere regnum: et hoc est quod dicit, de praeparato habitaculo, idest de caelo quod sibi praeparavit ut esset habitaculum suum: non quidem quod comprehendatur eo, sed quia magis relucet in eo gloria sua, respexit, inquit, super omnes qui habitant terram, idest carnem, eam domando: Psalm. 112: quis sicut dominus Deus noster qui in altis habitat, et humilia respicit et cetera. Psal. 102: dominus in caelo paravit sedem suam et cetera. Vel de caelo, idest Christo. Angelis vel apostolis respexit oculo misericordiae suae ad salvandum homines.

14. Deinde cum dicit, qui finxit, probat certitudinem divinae cognitionis ex ejus causalitate: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit ejus causalitatem. Secundo concludit certitudinem cognitionis ejus, ibi, qui intelligit. Stultum esset dicere, quod aliquis faciens aliquod opus operatum, ignoraret usum ejus: frustra enim faceret, cum usus sit finis ejus; et ideo alibi dicit: Psalm. 93: qui finxit oculos, non considerat? Quomodo ergo potest esse quod faceret aliquid proportionatum ad cognoscenda particularia nisi ipse cognoscat ea? Homo namque cognoscit singularia per intellectum et animam et cor suum. Ergo Deus qui facit illud cor, cognoscit ea. Et nota, quod verba habent pondus suum. Dicit enim, corda, ut excludat unitatem intellectus in omnibus: nam diversi diversos habent intellectus. Dicit autem, singillatim, ut ostendat quod anima non est duplex: alias non diceretur finxisse singillatim, sed unam, ex qua omnes, et sic similiter singillatim. Ergo ipse singulas per se animas finxit, scilicet per creationem, cum sit anima substantia per se subsistens, non ex materia. Item dixit, finxit, ut ostendat quod non de substantia Dei fit; alias non diceretur ficta, sed consubstantialis. Et dicit signanter, finxit, quia fingere figulorum est qui vili materiae pulchram formam imprimunt; sic Deus corpori luteo animam creando infundit: 2 Cor. 4: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus: Rom. 9: numquid dicit figmentum illi qui se finxit, quid me fecisti sic? Et ex hoc concludit quod intelligit omnia opera eorum: qui enim scit causam, scit effectum. Causa autem omnium effectuum humanorum est cor. Deus autem scit cor. Ergo et ejus opera. Finxit intelligitur de figmento gratiae, quia ab ipso sunt dona gratiae, et hoc singillatim, quia divisiones gratiarum sunt, 1 Cor. 12. Et hoc quia ipse intelligit opera eorum adjuvando et promovendo.

15. Non salvatur. Supra Psalmista ostendit dignitatem sanctorum ex certitudine divini judicii, ex qua probare intendit dignitatem sanctorum; nunc in parte ista ostendit humanae prosperitatis vanitatem: et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quod nulla potestas temporalis potest homines ad salutem justorum perducere. Secundo ostendit, quia hoc facit misericordia Dei, ibi, ecce oculi domini. Dicit ergo, non salvatur rex. Sed quia potestas saecularis est triplex: una quae consistit in multitudine subditorum, alia in robore corporis, et alia in divitiis exterioribus; ideo ostendit quod nullum eorum potest perducere ad salutem. Et primo de prima potestate, et haec est regia; et ideo dicit, non salvatur rex per multam virtutem. Hieronymus habet, in multitudine et cetera. Psalm. 145: nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Immo si aliquando habent salutem, hoc est per Deum: Psalm. 143: qui das salutem regibus. Secundo ostendit quod non est salus in robore corporis; unde dicit, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae, idest roboris: Baruch 3: ibi fuerunt gigantes nominati, illi qui ab initio et cetera. Tertio, quod non in divitiis. Et ponit duo adminiculativa; scilicet equum, et abundantiam rerum. Quantum ad primum dicit, fallax equus etc. idest quantumcumque habeat bonum equum, tamen non potest salvari corporaliter vel spiritualiter: Prov. 21: equus paratur ad diem belli, dominus autem salutem tribuet. Quantum ad secundum dicit, in abundantia autem virtutis suae non salvabitur, idest rerum exteriorum: Prov. 11: qui confidit in divitiis suis, corruet: Isa. 31: vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes. Mystice, moraliter et allegorice sic exponitur, quod homo non salvatur propria virtute, quodcumque bonum obtineat. Est enim triplex bonum per quod videtur quis consequi posse salutem. Primum est potentia; et quantum ad hoc dicit, non salvatur rex per multam virtutem. Si vero sit potens ut regat alios, hoc non est per virtutem suam, sed habet a Deo. Secundum est constantia; et hanc non habet per virtutem suam: unde dicit, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. Tertium est bona dispositio corporis et fortitudo; unde dicit, fallax equus, scilicet corpus forte et robustum est fallax. Vel est universaliter, in abundantia virtutis suae, idest undecumque habeat aptitudinem ad bonum, non salvatur nisi ei Deus salutem tribuat: Psal. 29: ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum. Avertisti et cetera. Hoc est quod dicitur Hiere. 9: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis.

16. Deinde cum dicit, ecce oculi, ostenditur efficacia divinae misericordiae ad salvandum. Et primo ponit misericordiam salvantem. Secundo affectum sanctorum ex hac consideratione conceptum, ibi, anima nostra. Circa primum tria facit. Primo enim ostendit divinam misericordiam. Secundo, in quibus habet effectum divina misericordia, ibi, super metuentes eum. Tertio, quem effectum habet, ibi, ut eruat. Dicit ergo, ecce oculi domini. Divinam enim misericordiam insinuat per respectum Dei. Psalm. 118: aspice in me, et miserere mei. In quo autem respicit, subdit, super metuentes et cetera. Habac. 1: mundi sunt oculi tui ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Respice ergo super eos, qui timorem habent et spem. Unum sine altero non sufficit; quia timor sine spe desperat, et spes sine timore praesumit. Timor autem consurgit ex consideratione divinae potestatis. Hier. 10: quis non timebit te o rex gentium? Spes vero consurgit ex Dei misericordia. Ex primo consurgit fuga peccati, ex secundo spes veniae. Effectum autem divinae misericordiae ostendit cum dicit, ut eruat a morte et cetera. Ubi duplicem effectum ostendit: quia liberat a malo; et quantum ad hoc dicit, ut eruat a morte. Item confirmat in bono; et quantum ad hoc dicit, et alat eos. Dicit ergo, ut eruat a morte animas eorum, a morte corporali, et morte peccati, et a morte futurae damnationis in resurrectione. Oseae 13: de manu mortis liberabo eos et cetera. Confirmat etiam in bono: unde ait: et alat eos in fame, idest in necessitate; et loquitur de alimento corporali. Ps. 144: oculi omnium in te sperant, domine, et tu das illis escam in tempore opportuno. Et de alimento spirituali. Deut. 8: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Et de alimento sacramentali. Jo. 6: caro mea vere est cibus. In loco pascuae ibi me collocavit: Ps. 22.

17. Consequenter cum dicit, anima, ostendit quis effectus sequitur in istis ex hac consideratione. Et est duplex. Primus effectus sperandi. Secundus orandi, ibi, fiat misericordia tua et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quomodo in eis consurgit effectus spei. Secundo assignatur ratio, ibi, quoniam adjutor. Dicit ergo ita, oculi domini super metuentes eum et cetera. Et ideo anima nostra sustinet dominum, idest si qua mala nobis a Deo immittuntur, patienter sustineamus. Jac. 1: sufferentiam Job audistis. Item expectando ejus promissa. Sustinet ergo punientem et promittentem. Et est duplex ratio. Una est propter experientiam beneficiorum; alia vero propter spem futurorum. Ibi, in eo laetabitur. Experientia beneficiorum est in bonorum promotione; unde dicit, quoniam adjutor. Item in protectione a malis; et ideo dicit, et protector. Speramus autem futuram jucunditatem; unde ait, in eo laetabitur cor nostrum, idest in ejus visione. Isa. 66: videbitis et gaudebit cor vestrum. Job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues et cetera. Et hoc gaudium est hic imperfectum, sed ibi, in patria scilicet, est perfectum. Et hoc ideo, quia, in nomine sancto ejus speravimus. Ponitur enim hic et pro quia. Nomen sanctum ejus est nomen misericordiae ejus; quasi dicat, ideo, laetabimur, quia, speravimus in nomine sancto ejus, idest in ejus bonitate, vel in ejus misericordia, et non in meritis nostris. Deinde cum dicit, fiat misericordia, ponitur orandi effectus: nam oratio interpres est spei; et ideo sequitur spem. Et licet quodlibet particulare beneficium sit ex misericordia divina, duo tamen specialiter sunt ex hac. Primum est beneficium incarnationis: Luc. 1: per viscera misericordiae Dei nostri et cetera. Fiat misericordia tua, scilicet ut carnem suscipias et liberes nos, super nos, idest supra nostra merita. Aliud beneficium est salutis; et hoc est super nos, quia non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Tit. 3: quemadmodum speravimus in te, quia, nullus speravit in domino, et confusus est, Eccl. 2.