Super Psalmo 33

1. Titulus Psalmus David cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Historia haec habetur 1 Reg. 21, ubi dicitur, quod David fugiens a facie Saulis, venit ad Achis regem Geth, et cognitus est ibi, et etiam virtus ejus, quia occiderat Philistaeum; et timens ex hoc sibi periculum imminere, quia illi erant de genere Philistinorum, et etiam propter virtutis suae invidiam, voluit hoc vitare, et finxit se fatuum, et sic rex ille contempsit eum. Totum hoc habetur 1 Reg. 21; nisi quod nomen non consonat, quia ibi rex vocatur Achis, hic vero Abimelech. Nec est inconveniens, vel quia binomius fuit, vel quia Achis nomine, sed de genere Abimelech. Unde mutavit vultum ostendendo se fatuum, et dimisit eum et abiit, quia David ejectus ab eo abiit, et recessit. Mystice Christus mutavit vultum suum, quando mutavit sacramentum suum, in quo divina veritas occulta fuit. Vel Christus vetus sacramentum paschale mutavit in novum coram Abimelech, qui interpretatur patris mei regnum. Pater Christi Deus secundum divinitatem, David vero secundum humanitatem. Regnum David est populus Judaeorum, regnum Dei est Ecclesia. Christus vero mutavit vultum suum coram Abimelech, idest coram Judaeis, quia erant regnum patris sui David, qui non cognoverunt eum: Isa. 53: vidimus eum, et non erat aspectus: et contempserunt eum: unde nec reputavimus eum. Et abiit ad gentes. Vel Achis qui incredulus interpretatur, significat Judaeos. In praecedenti Psalmo exposuit Psalmista justorum dignitatem; hic autem invitat alios ad Dei laudem. Dividitur autem iste Psalmus in duas partes. Primo enim ponitur exhortatio ad laudem. Secundo quaedam instructio necessaria, ibi, venite filii. Circa primum duo facit. Primo enim agit de Dei laude. Secundo ponit materiam laudis, ibi, exquisivi. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit laudis exemplum. Secundo hortatur alios ad imitandum, ibi, audiant. Circa primum duo facit. Primo enim ponit exemplum laudis in se. Secundo laudis Dei fructum, ibi, in domino laudabitur. Dicit ergo, benedicam dominum. Aliquando laudat Deum aliquis propter seipsum, sicut quando loquitur lingua, sibi soli loquitur. Aliquando propter consolationem aliorum, sicut quando prophetat etiam aliis. Benedicere ergo domino est, ut dictum est, confiteri laudem Dei; sed benedicere dominum est facere bonum: in omni tempore, scilicet adversitatis et prosperitatis. Contra Psal. 48: confitebitur tibi cum benefeceris ei: sed non sic faciebat Job 2: si bona suscepimus de manu domini, mala autem et cetera. Tob. 4: omni tempore benedic Deum. Item oportet ut non solum in se, scilicet in corde suo quis benedicat Deum, sed etiam quod laudem ejus habeat in ore. Necessitas enim laudis vocalis est, ut non solum laudes Deum, sed etiam ad utilitatem et provocationem aliorum laudes eum. Unde dicit, laus ejus in ore meo: Isa. 51: gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Semper, autem dicit, idest in omni statuto tempore. Vel in praeparatione animi. Vel semper benefaciendo, ex quo Deus semper laudatur. Nota quod hic versiculus cantatur in sexta, quando Christus passus est, cujus passio est nobis causa laudis.

2. Deinde cum dicit, in domino, ponitur fructus laudis. Dicit ergo, in domino laudabitur anima mea. Semper enim bonum amici quis reputat suum bonum. Unde dicit, in laudem Dei etiam laus mea est. Si Deus est magnus, constat quod ejus amicus est magnus: Psal. 117: fortitudo mea et laus mea dominus. Et dicit, anima, quia ad ipsam principaliter est gaudium spirituale.

3. Consequenter cum dicit, audiant, inducit alios primo ad causam laudis. Secundo ad ipsam laudem, ibi, magnificate. Principium laudis est interius gaudium; unde dicit, audiant mansueti. Et ideo laetantur in omnibus quae Dei sunt, quia immites non laetantur, sed rebellant. Et dicit, audiant. Quia haec laetitia est ex auditu aliorum bene agentium.

4. Deinde cum dicit, magnificate, hortatur ad laudem. Et primo ad interiorem. Secundo ad exteriorem, ibi, et exaltemus. Quantum ad primum dicit, magnificate dominum mecum. Idem est magnificare et laudare Deum, quia idem est bonitas Dei et magnitudo: quia in his quae non mole magna sunt, idem est majus esse quod melius, secundum Augustinum de Trin. Et ideo dicit, magnificate: Luc. 1: magnificat anima mea dominum. Et hic respondet ei quod dicit, benedicam dominum. Quoad secundum dicit, et exaltemus nomen ejus. Quod in se altum exaltari dicitur, dum diffunditur in multis: Eccl. 43: glorificantes Deum exaltate eum, quantum potestis et cetera. In idipsum, idest concorditer. Et hoc respondet ei quod dicit, laus ejus in ore meo.

5. Consequenter cum dicit, exquisivi, ponitur materia laudis, quae est divina clementia in exaudiendo. Circa primum duo facit. Primo enim ponit clementiam ejus exauditionis. Secundo meritum exauditionis, ibi, iste pauper clamavit. Circa primum duo facit. Primo enim ponit beneficium sibi concessum. Secundo invitat alios ad hoc beneficium consequendum, ibi, accedit et cetera. Circa primum tria facit. Primo enim ponit petitionem. Secundo exauditionem, ibi, et exaudivit. Tertio exauditionis effectum, ibi, et ex omnibus. Dicit ergo, exquisivi dominum. Optima optio quaerere ipsum Deum: unde in oratione dominica primo petitur, sanctificetur nomen tuum Isa. 55: quaerite dominum dum inveniri potest. Dicit ergo, exquisivi; quasi dicat, cum magna diligentia quaesivi. Et ideo subditur exauditio, et exaudivit me. Effectus autem exauditionis est, quia ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Eripuit namque justos ex tribulationibus quandoque ut tribulationes non patiantur: Job 5: in sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Quandoque ut non nimis molestentur: Ps. 93: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam: 2 Cor. 1: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: et hanc consolationem semper habent viri sancti. Item eripuit exterius, quia nunquam mali possunt separare sanctos a Christo: Rom. 8: quis nos separabit a charitate Christi?

6. Deinde cum dicit, accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae etc. invitat alios ad hoc beneficium consequendum: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit invitationem. Secundo invitationis effectum, ibi, et facies vestrae non confundentur. Dicit ergo, accedite ad eum, per fidem et charitatem: Jac. 4: appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Et ideo subdit, et illuminamini. Deus lumen est; et qui accedit ad lumen, illuminatur: Isa. 60: surge, per affectum et illuminare: Deut. 33: qui appropinquat pedibus ejus, accipiet de doctrina illius. Effectus autem inductionis est, quia, facies vestrae non confundentur, in repulsa: quia scilicet non patiemini eam, quia non est confusio sperantibus in eum. Dan. 3. Vel, facies vestrae, idest cogitationes vestrae non confundentur per defectum veritatis.

7. Deinde cum dicit, iste pauper clamavit, ponit meritum exauditionis; et circa hoc tria facit. Primo ponit ipsum meritum. Secundo promittit simile beneficium aliis, ibi, immittet. Tertio exhortatur ad experiendum, gustate. Dicit ergo, iste pauper. Iste versus nihil differt ab alio, exquisivi; nisi quod ibi dicit de se, hic vero de paupere. Et ideo hoc solum exponatur quis sit iste pauper. Et dicitur quod, iste, vel demonstrat seipsum, vel Christum. Et in hoc quod dicit, pauper, insinuat meritum exauditionis, quia pauper spiritu, vel pauper superbiae, vel habendi voluntate terrena. Et isti exaudiuntur: Judith 9: humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio: Ps. 32: respexit in orationem humilium et cetera. Clamavit, magnitudine interioris affectus: Isa. 6: Seraphim clamabant alter ad alterum, et dicebant, sanctus, sanctus et cetera.

8. Secundo cum dicit, immittit Angelus, promittit simile beneficium; quasi dicat: ita exaudiuntur alii sicut et iste pauper. Multi codices habent, immittit Angelus domini. Hieronymus habet, circumdat Angelus domini in gyro timentes eum. Dicit ergo immittet Angelus domini, splendore sui luminis protegendo, in circuitu: Ps. 124: montes in circuitu ejus, scilicet Angeli: 4 Reg. 6: multo plures nobiscum sunt quam cum illis. Et infra: ecce mons et cetera. Immittet ergo, idest immissionem faciet: Heb. 1: omnes sunt administratorii spiritus. Et eripiet eos, scilicet ab impugnatione hostium et Daemonum: Judith 7: filii Israel non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, scilicet Angelus, vel Christus: Isa. 9. Secundum translationem Septuaginta interpretum, vocabitur magni consilii Angelus. Quia missus a Deo inquantum homo. Vel Angelus intelligitur praelatus Ecclesiae: Malach. 2: Angelus domini exercituum est. Praelati enim Ecclesiae debent custodire gregem suum.

9. Tertio cum dicit, gustate et videte, quoniam suavis, hortatur ad experiendum: et circa hoc duo facit. Primo enim exhortatur ad experientiam divini consortii. Secundo ad observantiam divini timoris, ibi, timete. Circa primum duo facit. Primo enim hortatur ad experientiam. Secundo ponit experientiae effectum, et videte quoniam. Dicit ergo, gustate et videte et cetera. Experientia de re sumitur per sensum; sed aliter de re praesenti, et aliter de absente: quia de absente per visum, odoratum et auditum; de praesente vero per tactum et gustum; sed per tactum de extrinseca praesente, per gustum vero de intrinseca. Deus autem non longe est a nobis, nec extra nos, sed in nobis: Hier. 14: tu in nobis es domine. Et ideo experientia divinae bonitatis dicitur gustatio: 1 Pet. 2: si tamen gustatis quam dulcis et cetera. Prov. ult.: gustavit et vidit, quoniam bona est negotiatio ejus. Effectus autem experientiae ponitur duplex. Unus est certitudo intellectus, alius securitas affectus. Quantum ad primum dicit, et videte. In corporalibus namque prius videtur, et postea gustatur; sed in rebus spiritualibus prius gustatur, postea autem videtur; quia nullus cognoscit qui non gustat; et ideo dicit prius, gustate, et postea, videte. Quantum ad secundum dicit, quoniam suavis est dominus: Sap. 12: o quam bonus et suavis est domine spiritus tuus in nobis. Ps. 30: quam magna multitudo dulcedinis tuae. Et postea, beatus vir qui sperat in eo: Isa. 30: beati omnes qui expectant eum.

10. Deinde cum dicit, timete, hortatur primo ad observantiam divini timoris. Secundo causam timoris assignat, ibi, quoniam non. Tertio causam manifestat, ibi, divites eguerunt. Dicit ergo, suavis et dulcis est dominus. Sed quibus? Timentibus eum. Ergo, timete dominum omnes sancti ejus. Et dicit sancti, quia nullus potest esse sanctus nisi sit timens. Et dicit hoc, quia non solum timor necessarius est ascendentibus ad sanctitatem, sed etiam manentibus in ea: Eccl. 27: si non in timore domini tenueris te, instanter a te subvertetur domus tua. Et etiam quia nihil ita evacuat sanctitatem, sicut superbia; et timor est retinaculum superbiae: Eccl. 7: qui timet Deum nihil negligit: Eccl. 40: non est in timore domini minoratio. Causam autem quare timendum est, subdit, quoniam non est inopia timentibus eum. Hoc exponitur multipliciter. Primo de inopia spiritualium bonorum: Isa. 33: divitiae salutis sapientia et scientia; timor domini ipse thesaurus ejus. Si ergo timor domini thesaurus est, non est inopia timentibus eum. Item de inopia corporali. Contingit namque aliquando timentem Deum parum habere; sed non contingit eum esse inopem. Inops est qui se deficientem reputat: qui timent Deum sunt contenti his quae habent: Phil. 4: ubique et in omnibus institutus sum et cetera. Item Deus quaerentibus se subvenit in necessitate. Sed objicit Augustinus in Serm. Dom. in Mont. quia apostolus ait 1 Cor. 4: usque in hanc horam esurimus et sitimus, et nudi sumus. Quomodo ergo non est inopia timentibus eum? Et dicit quod Deus est nutritor et medicus. Medicus autem subtrahit nutrimentum infirmo, et facit esurire et sitire, quia expedit sanitati. Ita Deus secundum quod expedit saluti nostrae, quandoque inopiam immittit, quandoque divitias confert, quandoque longitudinem dierum concedit, quandoque brevitatem adducit.

11. Sed consequenter cum dicit, divites eguerunt, manifestat rationem per contrarium. Contrarium enim timori domini est affectus eorum qui animas suas divitiis dant. Primo ergo ostendit quod qui in divitiis sunt, deficiunt. Secundo, quod qui quaerunt Deum, sunt absque defectu, ibi, inquirentes. Dicit ergo, divites eguerunt, scilicet spiritualiter; idest qui sunt divites in mundanis, eguerunt in spiritualibus divitiis. Apoc. 3: dicis quia dives sum, et locupletatus sum, et nullius egeo: et nescis, quia tu es miser et miserabilis, et pauper et caecus et nudus. Et esurierunt, scilicet spiritualia bona: quia naturalis appetitus inest homini ad virtutem; licet enim appetitus depravatus sit ad peccata, tamen naturaliter desiderat virtutes. Vel in futuro, eguerunt, idest egebunt, et esurierunt, idest esurient: Isa. 65: servi mei comedent, et vos esurietis. Item ad litteram intelligitur: quia divites frequenter ad egestatem deducuntur, quia res mundanae sunt caducae. Luc. 1: esurientes implevit bonis et cetera. Inquirentes autem dominum: Isa. 55: quaerite dominum dum inveniri potest et cetera. Non minuentur omni bono, idest non deficient perfecto bono: quia spiritualia habebunt ad votum, et temporalia ad necessitatem: Luc. 12: primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis: Prov. 10: desiderium justis dabitur. Et eorum desiderium est omne bonum: Prov. 11: et ideo omne bonum habebunt.

12. Venite. Posita superius exhortatione ad laudem, hic ponitur instructio necessaria: et circa hoc duo facit. Primo enim instruit de timore Dei. Secundo de divina providentia, ibi, oculi domini et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit quasi prooemium suae doctrinae. Secundo addit doctrinam suam, ibi, quis est homo. In exordio tria facit. Primo reddit audientem benevolum. Secundo attentum, ibi, audite me. Tertio docilem, ibi, timorem domini docebo vos. Dicit ergo quantum ad primum, venite filii. Parentum enim est diligere filios: et ideo dicit, filii, ut eos reddat ex paterna dilectione benevolos. Item parentum est invitare filios ad doctrinam, et eos erudire: unde dicit, venite: Gen. Pen. vocavit autem Jacob filios suos, et dixit: congregamini ut annuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis: Heb. 12: patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos. Quantum ad secundum dicit, audite me: Prov. 1: audiens sapiens sapientior erit et cetera. Eccl. 33: audite me magnates et omnes populi et rectores Ecclesiae et cetera. Tertio reddit docilem: et hoc quando instruit de quo est dicturus, timorem domini docebo vos, idest quem fructum habebitis, si timueritis Deum. Vel quomodo timeatis Deum. Et incipit a timore, et bene; quia in scientia incipiendum est ab elementis: Prov. 1: timor domini principium sapientiae, scilicet divinae.

13. Deinde subjungit doctrinam suam cum dicit, quis est homo. Et circa hoc duo facit. Primo docet fructum timoris. Secundo doctrinam, ibi, prohibe. Dicit ergo, quis est homo, qui vult vitam: homo namque desiderat duo: scilicet longam vitam et prosperitatem: sed quia longa vita in malo est fugienda, ideo dicit, quis est homo qui vult vitam. Hanc autem acquirit homo per timorem domini, qui est initium sapientiae, ut dicitur in Psal. 110, sine qua sapientia non est vita: unde ipsa dicit Prov. 8: qui me invenerit, inveniet vitam. Aliqui autem vivunt, sed in malis et aerumnis: Gen. 47: dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum parvi et mali. Et ideo dicit, diligit dies videre bonos, idest plenos, quia nihil in diebus illis aeternitatis est nisi bonum: Ps. 83: melior est dies una in atriis tuis super millia. Sed quis sit effectus timoris, ostendit primo in sermone. Secundo in opere, ibi, diverte. In sermone duo vetat: scilicet manifestum malum, et fraudulentum bonum. Quantum ad primum dicit, prohibe linguam tuam a malo, scilicet detractionis, infamationis et erroris: Eph. 4: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: Jacob. 1: si quis putat se religiosum esse, non refraenans linguam suam et cetera. Quantum ad secundum dicit, et labia tua ne loquantur dolum; quasi dicat, nec etiam bona proferas in dolo: Ps. 11: disperdat dominus linguam dolosam. Et nota quod prius loquitur de lingua cohibenda, et postea de labiis: quia prius movet quis linguam cum vult loqui, et postea labia. Item lingua prius format, sed labia distinguunt verba. Item opere demonstrat duo facienda. Debet enim homo ordinare vitam suam primo quantum ad se; et quantum ad hoc dicit, diverte. Secundo quantum ad proximum: et quantum ad hoc dicit, inquire et cetera. Circa primum duo facit, secundum diversas partes justitiae, quae sunt scilicet divertere a malo, et facere bonum. Secunda est ibi, et fac bonum. Dicit ergo, diverte a malo: Eccl. 7: noli facere mala et cetera. Divertere a malo non est quid meritorium, si divertere dicat solum negationem: per hoc enim, scilicet non facere malum, vitatur quidem poena quam incurrisset si illud admississet; non tamen propter hoc vita acquiritur. Et ideo sic accipiendo, non facere malum non est meritorium, dummodo talis voluntas non sit informata charitate, ut propter Deum a malo divertat. Et fac bonum: Isa. 1: discite benefacere. Secundo quantum ad proximum dicit, inquire pacem et cetera. Sed contingit aliquando, quod habes proximum qui impugnat te, et tunc tuum est inquirere pacem; et ideo dicit, inquire pacem: Rom. 12: si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Quandoque vero contingit, quod habes aliquem qui inquirat a te pacem, et tuum est tunc sequi eam: unde ait, et persequere eam. Vel de pace loquitur quam in se debet habere; et hanc, inquit, inquiras in vita ista. Sed non plene habetur, quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, Gal. 5. Dicit autem, et persequere eam, ut scilicet magis habeas, licet non sit perfecta hic, sed in futuro, ubi sedebit populus in pulchritudine pacis, Isa. 32. Vel, inquire pacem, idest Christum, qui est pax nostra: Eph. 2, et sequere eam: Eccl. 2: quis est homo qui possit sequi regem factorem suum?

14. Deinde cum dicit, oculi domini super justos, instruit de divina providentia: et circa hoc duo facit. Primo enim praemittit divinam providentiam. Secundo divinae providentiae effectum ostendit, ibi, clamaverunt justi. Circa primum duo facit. Primo proponit divinam providentiam quantum ad bonos. Secundo quantum ad malos, ibi, vultus autem domini. Dicit ergo, oculi domini et cetera. Illis de quibus curam gerimus, dupliciter intendimus: scilicet visu ad eorum facta: et quantum ad hoc dicit, oculi domini. Et auditu ad verba; et quantum ad hoc dicit, et aures. Et licet in Deo non sit visus et auditus, sed ipsa Dei sapientia; tamen propter diversa cognita dicitur utrumque, visus scilicet et auditus. Visus signatur per oculos quantum ad ipsa facta; auditus autem per aures quantum ad verba: ideo ait, oculi domini super justos, scilicet visu approbationis: 2 Tim. 2: novit dominus qui sunt ejus: Eccl. 15: oculi domini ad timentes et cetera. Et aures ejus, ut scilicet sit intentus ad exaudiendum, in preces eorum. Qui enim vult exaudire, libenter audit precantes: unde per hoc signat quod voluntarius est ad exaudiendum. Et dicit, in preces, quia adhuc loquentibus audit: Isa. Pen. adhuc illis loquentibus ego exaudiam.

15. Consequenter cum dicit, vultus autem domini super facientes mala, ut etc. ostenditur providentia domini circa malos; et circa hoc duo facit. Primo enim ponitur quod providentia divina se extendit ad malos. Secundo quomodo diversimode quantum ad bonos, ibi, ut perdat. Dicit ergo, vultus autem domini et cetera. Dixerat supra, oculi domini super justos. Posset malus dicere, si oculi domini non sunt super me, possum peccare licenter, quia non videt: Job 22: nubes latibulum ejus, nec nostra considerat: Ezech. 8: non videt dominus, dereliquit enim terram. Sed non ita est, quia vultus domini super malos: Prov. 15: Infernus et perditio coram domino et cetera. Et dicit, vultus, quia designat cum quadam ira respicere in ipsos malos. Sed ad quid super eos respicit? Certe, ut perdat de terra memoriam eorum. Hoc dupliciter potest intelligi. Vel quia potest referri ad terram praesentem: et sic dupliciter perditur memoria eorum de terra. Uno modo, ut omnino non sit. Alio modo, ut mala: Prov. 10: nomen impiorum putrescet. Multi mali quaesierunt ut eorum memoria maneret, et tamen periit. Sed si aliquorum permanet memoria, tamen periisse dicitur, quia putrida est et mala: Ps. 9: periit memoria eorum cum sonitu. Vel potest intelligi de terra viventium. Sed numquid sancti non habent memoriam impiorum? Si non habent memoriam malorum quae passi sunt, quomodo ergo laetabitur justus cum viderit vindictam? Ps. 57. Respondeo. Dicendum est, quod habebunt memoriam eorum, sed non in bonum, quia non habebunt memoriam compassionis et miserationis eorum, nec orabunt pro eis: Luc. 16: chaos magnum firmatum est et cetera. Quasi dicat: etiam si vellent, non possunt misereri, quia sunt ibi conjuncti Deo ubi non possunt velle nisi quod Dei justitia decrevit: Isa. 26: contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.

16. Deinde cum dicit, clamaverunt, ponitur effectus divinae providentiae. Et primo quantum ad bonos. Secundo quantum ad malos, ibi, mors peccatorum. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quomodo aures domini sint in preces justorum. Secundo, quomodo oculi domini super eos. Ibi, juxta. Circa primum tria facit. Quia primo praemittit orationem sanctorum. Secundo ponit exauditionem, ibi, et dominus exaudivit eos. Tertio exauditionis effectum, ibi, et ex omnibus. Dicit ergo, clamaverunt. Oratio sanctorum dicitur clamor: Isa. 19: clamabunt ad dominum a facie tribulantis: Jacob. ult.: clamor eorum in aures domini Sabaoth intravit. Clamor est magna vox: et oratio sanctorum magna est vox propter duo: scilicet propter magnitudinem affectionis, et propter magnitudinem petitionis, quia petunt aeterna: Matth. 6: primum quaerite regnum Dei. Et dominus exaudivit eos quia ipse mihi dat, ut petam: Ps. 119: ad dominum cum tribularer et cetera. Sequitur effectus exauditionis, et ex omnibus tribulationibus etc. ut scilicet tribulationes non sustineant. Vel si patiantur, tamen non ut obruantur tribulationibus: Hebr. 11: fortes facti sunt in bello. Vel, quia liberati sunt de Limbo: Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu et cetera. Ps. 53: iste pauper clamavit, et dominus exaudivit eum, et ex omnibus et cetera.

17. Secundo cum dicit, juxta est dominus, ostendit quomodo oculi domini sint super justos: et circa hoc tria facit. Primo enim ponit justorum meritum. Secundo eorum periculum imminens, ibi, multae. Tertio auxilium eis praestitum, ibi, et de omnibus his. Circa primum duo facit, secundum quod est duplex meritum justorum, unde promerentur Dei misericordiam. Tangit enim primo meritum contritionis de peccatis: et quantum ad hoc dicit, juxta est dominus et cetera. Ps. 144: prope est dominus omnibus invocantibus eum. Quidam sunt realiter miseri, tamen non cognoscunt; unde nec conteruntur: et ideo non consequuntur misericordiam: Apoc. 3: dicis quod dives sum, et locupletatus sum, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper, et caecus et nudus. Necesse est enim, quod recognoscant miseriam suam corde gemendo; et ideo ait, his qui tribulato sunt corde. Ecce contritio de peccatis: Isa. 66: ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et cetera. Matth. 5: beati qui lugent et cetera. Quantum ad secundum dicit, et humiles spiritu salvabit. Spiritu dicit, non verbis: quia Eccl. 19: est qui nequiter se humiliat, et interiora et cetera. Humiles, ergo, spiritu, qui veram scilicet humilitatem habent in corde, salvabit: Prov. 29: humilem spiritu suscipiet. Consequenter ponit imminens periculum, quia, multae tribulationes justorum: Thren. 1: multi gemitus mei et cetera. 2 Tim. 3: omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Et has tribulationes patiuntur a persequentibus: Ps. 118: multi qui persequuntur me et tribulant me. Item ex convictu eorum quos peccare vident, dolent: 2 Pet. 2: habitans apud eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant. Item a tentationibus mundi, carnis, et hostis: Gal. 5: caro concupiscit adversus spiritum et cetera.

18. Consequenter cum dicit, et de omnibus his liberabit. Ponit auxilium eis praestitum. Dupliciter autem juvantur. Primo, ut totaliter liberentur: et quantum ad hoc dicit, et de omnibus his liberabit eos dominus. Secundo, ut tribulationibus non succumbant: et quantum ad hoc dicit, custodit dominus et cetera. Dicit ergo, et de omnibus his tribulationibus liberabit eos dominus, partim hic, sed perfecte in futuro, quando (Apocal. 7) non esurient neque sitient amplius et cetera. Ecc. 51: liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui: 2 Mach. 1: de magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi.

19. Deinde cum dicit, custodit dominus ostendit quomodo liberat eos, ne succumbant. Dicit ergo, custodit dominus omnia ossa eorum. Sicut visus est in oculo, ita in ossibus et nervis est fortitudo: et ideo, sicut visus signatur per oculum, ita fortitudo et virtus per ossa: quia sicut per ossa sustentatur corpus, ita per virtutes sustentatur vita humana: in futuro ergo liberabit totaliter, sed interim custodit ossa, idest virtutes, quae magis proficiunt in infirmitate. Vel per ossa viri perfecti intelliguntur, quos dominus custodiet: Ezech. 37: haec dicit dominus Deus his ossibus: ecce ego intromittam spiritum in vos, et vivetis, et dabo super vos carnes. Unum ex his non conteretur, quia in tribulationibus nulla virtus hominis deficit, quem Deus custodit. Non enim deficiebat caritas in sanctis per odium, quia pro persequentibus orabant; non mansuetudo per iram, quia non murmur resonabat: non patientia per injustitiam, immo in patientia sua possidebant animas suas. Et ideo dicitur de agno paschali, os non confringetis ex eo, Exod. 12. Ps. 36: cum ceciderit, non collidetur. Vel, unum ex his, scilicet praedestinatis. Jo. 17: nemo ex his periit nisi filius perditionis.

20. Deinde cum dicit, mors peccatorum, ponit effectus divinae providentiae quantum ad malos: et circa hoc duo facit. Primo enim ponuntur pericula malorum. Secundo ostenditur quomodo ab his liberat sanctos suos, ibi, redimet. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit malum justorum quod patiuntur in se. Secundo, quod eis imminet ex eo quod persequuntur bonos, ibi, et qui oderunt. Dicit ergo, mors, corporalis vel spiritualis: corporalis quidem haec est pessima in malis, quia mittuntur ad pessimum locum. Luc. 16: mortuus est dives, et sepultus est in Inferno. Item quia perdunt spem gratiae post mortem. Prover. 11: mortuo homine impio, nulla erit amplius spes. Mors ergo peccatorum pessima est, quia moriuntur in corpore et in anima. Spiritualis. Ephes. 5: exurge a mortuis. Et haec mors est pessima. Mors enim est privatio vitae. Mors ergo quanto meliori privat, tanto est pejor. Privat autem spiritualis mors animam vita gratiae, quae est optima, quia est per Deum. 1 Cor. 6: qui adhaeret Deo unus est spiritus. Ergo est pessima. Hieronymus habet sic, interficiet impium malitia, idest interimet. Haec est malitia quae ingerit peccatoribus mortem. Rom. 6: stipendia peccati mors. Consequenter ostendit quid malis immineat ex eo quod persequuntur justos. Luc. 10: qui vos spernit, me spernit. Et ideo dicit, et qui oderunt justum, delinquent. Prov. 29. Viri sanguinum oderunt simplicem. Si ergo qui odit Deum delinquet, ergo et qui odit servos Dei.

21. Deinde cum dicit, redimet dominus, ostendit quomodo in his periculis liberantur boni. Et primo quomodo a peccatis praeteritis. Secundo quomodo proteguntur a futuris, ibi, et non delinquent. Dicit ergo, redimet dominus animas servorum suorum. Posset dici. Si mors peccatorum pessima est, cum nullus sic sit justus quod non peccet, ergo et ipsorum justorum mors est etiam pessima. Et ideo ad hoc excludendum dicit, redimet dominus animas servorum suorum. Redimet, inquam, pretio mortis suae: animas servorum suorum. Non dicit liberorum. Illi enim sunt liberati, qui excutiunt a se jugum justitiae. Rom. 6: liberati a peccato, servi facti Deo, habetis fructum et cetera. Tales ergo qui de servis Dei facti sunt liberi, non redimuntur; sed illi qui subduntur jugo Dei, redimuntur a culpa et a poena pretioso Christi sanguine. 1 Pet. 1: non corruptibilibus, argento vel auro, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis; sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi. Oseae 13: de morte redimam eos. Secundo ostendit, quomodo proteguntur a peccato futuro: quia non delinquent, idest non peccabunt ad mortem, omnes qui sperant in eo. In eo dicit, scilicet in domino; non in propria virtute, quia tales cadunt: unde Ps. 29: ego dixi in abundantia mea, idest in virtute mea, non movebor in aeternum. Domine in voluntate tua, praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Sed qui sperant in domino, sicut ille qui dicebat, Sap. 8: scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det: hic non delinquet, dum protectus a Deo mortaliter non peccabit et cetera.