|
1. In Psalmis praecedentibus manifestata est dignitas justorum; hic
autem imploratur auxilium contra persecutiones impiorum; et circa hoc
tria facit. Primo enim petit divinum auxilium contra peccatores
persequentes. Secundo confitetur sibi hujusmodi tribulationes pati
propter peccatum, ibi, domine ne in furore. Tertio ostendit suam
fiduciam quam habet in Deo, ibi, expectans expectavi. Circa primum
tria facit. Primo enim petit divinum auxilium contra impiorum
persecutionem. Secundo describit eorum nequitiam, ibi, dixit
injustus. Tertio ostendit eorum prosperitatem esse contemnendam,
ibi, noli aemulari. Titulus communis est, in finem Psalmus ipsi
David. Mystice pertinet ad Christum verum David: et secundum
mysticam expositionem est secundus Psalmus eorum qui prolixe loquuntur
de passione Christi. Primus fuit, Deus Deus meus respice, Ps.
21. Hic ergo Psalmus, sive legatur ex persona David, sive
Christi, vel cujuscumque; duo facit. Primo enim petit impiorum
repulsam. Secundo assignat causam, ibi, surgentes testes. Circa
primum tria facit. Primo enim petit adversariorum condemnationem.
Secundo proponit condemnationis interitum, scilicet eorum culpam,
ibi, quoniam gratis. Tertio assignat fructus condemnationis hujus,
ibi, anima autem mea. Circa primum duo facit. Primo enim proponit
in generali suam petitionem. Secundo explicat eam, ibi, apprehende
arma et cetera. Circa primum duo petit in generali; scilicet
condemnationem eorum, et divinum auxilium, ibi, expugna. Haec enim
duo petit contra duo: nam contra nocentes petit condemnationem, et
contra impugnantes petit divinum auxilium. Primo quis impugnat alium.
Secundo praevalens ei nocumentum infert. Est ergo hic ordo
praeposterus. Quando enim aliquis impugnat alium, non statim meretur
condemnationem, sed concitatur impugnatus ad petendum auxilium; quando
vero nocet, tunc petit condemnationem. Et ideo hic distinguit
utrumque: quia nocumentum prius est in intentione inferentis: et ideo
primo petit condemnationem nocentium. Dicit ergo, o domine, judica
nocentes me. Est autem triplex judicium: scilicet condemnationis:
Jac. 2: judicium sine misericordia illi qui non fecerit
misericordiam. Item purgationis: Nehe. 4: tempus est ut incipiat
judicium a domo domini. Item discretionis: Psal. 42: judica me
Deus, et discerne causam meam. Hic autem agitur de primo. Similis
petitio habetur Hier. 11: tu autem domine Sabaoth, qui judicas
juste et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis. Contra.
Matth. 5: orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
Respondeo. Dicendum quod in omnibus istis imprecationibus duplex est
intellectus. Unus, quod dicantur per modum praenunciationis, ut cum
dicit, judica; quasi dicat, judicabis. Vel ut omnia intelligantur
prolata non ex zelo vindictae propriae, sed divinae justitiae, cui se
conformant justi. Secundo impugnatus desiderat ut adversario
resistat; unde ait, expugna impugnantes me, ut scilicet non
praevaleant in me: Hier. 20: dominus mecum est tamquam bellator
fortis: Isa. 63: ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad
salvandum.
2. Consequenter cum dicit, apprehende arma, explicat petitionem
suam. Duo enim petiit: scilicet condemnationem nocentium, et
expugnationem impugnantium. Et ideo in particulari ista duo explicat.
Primo enim explicat secundum. Secundo primum, ibi, confundantur.
Circa primum quinque proponit, quae sunt necessaria in defensore.
Primum est quod se armet: quod hic tangit dicens, apprehende arma et
scutum. Arma Dei sunt electi ejus: Rom. 6: exhibete membra
vestra arma justitiae Deo. Unde Angeli dicuntur arma Dei, quibus
utitur ad pugnandum contra malos: Sap. 5: pugnabit pro illo orbis
terrarum contra insensatos. Scutum Dei proprie est divina protectio,
et voluntas sua qua protegit: Ps. 5: scuto bonae voluntatis tuae
coronasti nos. Dicit ergo, apprehende arma et scutum, idest mitte
sanctos tuos, et tu etiam protege me, bona voluntate tua. Vel, arma
et scutum sunt virtutes: Sap. 5: induet pro thorace justitiam,
sumet scutum inexpugnabile aequitatem. Secundum est, quod procedat ad
bellum; et ideo dicit, exurge in adjutorium mihi. Deus dicitur
dormire, quando homo est in tribulationibus, et non sentit auxilium
divinum: Matth. 8: motus magnus factus est in mari, ita ut
navicula operiretur fluctibus, ubi erant discipuli; ipse vero
dormiebat: et concitaverunt eum dicentes: domine salva nos, perimus.
Et surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas
magna: Ps. 43: exurge, quare obdormis, domine? Tertium est
exemptio gladii; et ideo dicit, effunde frameam, Hieronymus habet,
evagina gladium. Framea idem est quod gladius. Verumtamen effunde,
hic designat abundantiam divinae vindictae. Glossa, effunde frameam,
idest multiplica vindictam: Zach. 13: framea, suscitare super
pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi. Framea potest
intelligi vel vindicta Dei, vel anima Christi, vel quilibet justus,
qui sunt gladius Dei contra malos: 1 Cor. 2: spiritualis autem
dijudicat omnia. Quartum est percussio; et ideo dicit, et conclude
et cetera. Hieronymus habet, et praeoccupa ex adverso persequentes
me; quasi dicat, prius percutias, quam sibi cavere possint. Et hoc
etiam proprie dicitur concludi, quasi non potest evadere: Job 10:
cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. Vel concludi quis
dicitur, quando convincitur de falsitate: unde, conclude, ait;
quasi dicat, convince eos ut errorem suum cognoscant. Quintum est,
ut eripiatur ille qui protegitur: unde dicit, dic animae meae, salus
tua ego sum; quasi dicat, per effectum manifesta, ut per interiorem
inspirationem cognoscam te esse salutem animae meae: Ps. 84:
audiam quid loquatur in me dominus Deus: Isa. 43: ego dominus,
et non est absque me salvator.
3. Consequenter cum dicit, confundantur, agit de condemnatione
nocentium. Et primo petit eorum condemnationem. Secundo adhibet
similitudinem, ibi, fiant tamquam pulvis et cetera. Circa primum duo
petit in condemnationem contra duo, quae mali persequentes intendunt.
Principaliter enim intendunt eum totaliter destruere: Ps. 82: non
memoretur nomen Israel ultra. Secundo intendunt quod saltem inferant
ei aliqua mala; et de utroque petit eos condemnari. Secundum, ibi.
Avertantur. Circa primum duo facit. Primo enim ponit poenam quam
expetit. Secundo subdit eorum demeritum, ibi, quaerentes animam
meam. Poenam petit duplicem; scilicet confusionem et timorem.
Confusio autem consistit in hoc quod non potest quis suum implere
intentum. Secundum est, quod deficiens a proposito, timet ne
incidat, vel in similem poenam, vel in manus adversarii. Et ideo
dicit quantum ad primum, confundantur; et quantum ad secundum,
revereantur, idest timeant similem poenam. Simile habetur Hier.
17: confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego et
cetera. Hoc etiam potest reduci ut intelligatur esse dictum pro
confusione eorum: de bona scilicet confusione, et de bono timore, ut
salubriter confundantur ad poenitentiam. Et revereantur, idest
timeant poenas, etiam si meritum eorum contradicat, quia sunt
quaerentes animam meam. De secundo dicit, avertantur. Et circa hoc
duo facit. Primo enim petit ut impediantur a proposito. Secundo,
quod confundantur impediti, ibi, et confundantur. Dicit ergo,
avertantur retrorsum, non valentes proficere in eo quod intendunt,
sed, deficiant, in posterius, et ex hoc confundantur. Potest etiam
ad bonum reduci, avertantur retrorsum, ut me sequantur: Marc. 8:
vade retro Satana. Et confundantur, de peccatis suis: Rom. 6:
quem fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis? Cogitantes
mihi mala: Hier. 18: tu scis domine omne consilium eorum adversum
me in mortem.
4. Deinde cum dicit, fiant, adhibet similitudinem. Et primo
quantum ad primum. Secundo quantum ad secundum, ibi, fiant viae
illorum. Dicit ergo, fiant tamquam pulvis. Petit namque primo
judicium contra eos qui quaerebant eum totaliter destruere; et ideo
similitudinem adhibet de re quam totaliter destruitur; scilicet de
pulvere. Dispersio enim pulveris ex tribus contingit: ex pulveris
scilicet dispersione; quia siccus est pulvis, et in minima divisus:
et ideo facile dispergibilis est. Et ideo dicit, fiant tamquam
pulvis: ut sicut pulvis comminutus est in multis propter defectum
humoris, ita sint et impii. Alia ratio est ventus commovens: unde
ait, ante faciem venti. Ventus quandoque significat tribulationem:
Joan. 27: tollet eum ventus urens et cetera. Quandoque ipsam
tentationem peccati; Is. 64: iniquitates vestrae quasi ventus
abstulerunt vos. Tertio ex impulsu alicujus impellentis ventum: unde
ait, et Angelus domini coarctans eos, scilicet ad hoc ut totaliter
dispergantur: nam sicut per auxilium Angelorum aliqua prosperantur
virtute majori, ita ex Angelis bonis vel malis contingit quod
tribulationes magis gravantur: nam Deus quandoque punit etiam per
bonos Angelos, peccatores: Isa. 37: egressus est Angelus
domini, et percussit in castris Assyriorum centum octogintaquinque
millia et cetera. Deinde cum dicit, fiant viae illorum, ponitur
similitudo de secundo impedimento, idest de processu viae; et tria
impedimenta ponit in via. Primum est tenebrae: quia tunc de facili
quis impingit. Fiant ergo viae illorum, idest processus, tenebrae.
Secundum est, quod sit lubrica et disposita ad casum: Thren. 4:
lubricaverunt vestigia nostra in itinere viarum nostrarum. Et tertium
est, quod sit aliquis persequens et cogens, ut magis corruat. Et
Angelus domini et cetera. Prov. 17: Angelus crudelis contra eum
mittetur. Dicit ergo, fiant viae illorum tenebrae, ignorantiae:
Ps. 81: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Et
lubricum, idest vitia carnalia in quibus de facili cadunt. Et
Angelus domini persequens eos. Ipse Daemon tentans ad peccandum,
vel Angelus bonus permittens cadere, ut humiliati fortiores
resurgant.
5. Quoniam gratis absconderunt. Supra Psalmista petiit quod
nocentes judicarentur, et expugnantes in expugnationem venirent; hic
autem ostendit, quomodo merito haec patiantur. Et primo ponit
culpam. Secundo poenam, ibi, veniat illis. Circa primum ponit
primo malitiae interpretationem. Secundo executionem, ibi,
supervacue. In primo ponuntur tria, quae aggravant culpam. Primum
est iniquitas; et ideo dicit, gratis. Secundum est fraus; et ideo
dicit, absconderunt. Tertium est crudelitas: et ideo dicit,
interitum laquei sui. Dicit ergo, quoniam gratis. Si aliquis
intentat malum contra se nocentem, non videtur totaliter iniquum; sed
quando contra eum qui in nullo nocuit, hoc omnino est iniquum: et hoc
est quod dicit, gratis, scilicet sine offensa quam fecerim: Jo.
15: odio habuerunt me gratis: Isa. 52: Assur absque ulla causa
calumniatus est eum. Fraus vero notatur, cum dicit, absconderunt
mihi, quia scilicet per fraudem intentant mala mihi: Thren. 3:
ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis: Psalm. 9:
insidiatur quasi leo in spelunca sua. Crudelitatem autem ostendit,
quia parant insidias ad mortem: unde ait, in interitum laquei sui,
idest abscondunt laqueum ad mortem: Prov. 1: veni nobiscum,
insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra,
deglutiamus eum et cetera. Secundo cum dicit, supervacue
exprobraverunt, ponitur executio, similiter sine causa. Dicit autem
exprobraverunt, quia opprobria intulerunt. Est autem opprobrium,
quando quis imponit crimen alicui quod est contra ejus honorem.
Aliquando imponitur crimen alicui, ut confundatur et abjiciatur.
Aliquando vero ut perdat vitam; et hoc est contra animam ejus: et
ideo dicit, animam meam; quasi dicat, propter hoc fecerunt ut
totaliter me vita privarent. Sic Judaei Christo imposuerunt crimina
morte digna: Luc. 23: commovet populum, docens per universam
Judaeam: Psalm. 68: improperia exprobrantium tibi ceciderunt
super me. Sed hoc, supervacue, idest sine causa, sicut supra dictum
est, scilicet gratis: Jo. 8: quis ex vobis arguet me de peccato?
Ergo, supervacue, imposuerunt ei peccatum. Vel, supervacue, idest
frustra, quantum ad eorum intentionem: quia intendebant fidem ejus
destruere: Jo. 11: quid facimus quia hic homo multa signa facit?
Si dimittimus et cetera. Tamen hoc consilium fuit supervacue, quia
totus mundus post ejus mortem ad fidem conversus est.
6. Consequenter cum dicit, veniat illi laqueus quem etc., ponitur
poena conveniens culpae: et hoc, quia eodem judicio judicantur, quo
judicare volebant: Matth. 7: in quo judicio judicaveritis,
judicabimini. Isti fraudulenter intendebant mortem ipsius; ideo
Psalmista petit contra eos, vel conformando voluntatem suam voluntati
divinae, vel praenunciando. Et petit tria: scilicet quod laqueus eis
praeparetur, quod capiantur, quod non evadant. Quantum ad primum
dicit, veniat illi laqueus, scilicet populo, vel ei qui principalis
est inter eos. Laqueus hic tripliciter potest intelligi. Vel propter
laqueum poenae, quia propter mortem Christi illaqueati sunt: Isa.
8: offendent ex eis plurimi, et cadent et conterentur et irretientur
et capientur: quia captivi sunt apud omnes gentes. Quem
ignoraverunt, dicit, quia nec suspicari quidem poterant talem poenam:
Luc. 21: erit enim pressura magna super terram, et ira populo
huic; et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes:
Matth. 24: erit enim tunc tribulatio magna, qualis nunquam fuit ab
initio mundi usque modo, neque fiet. Vel de laqueo culpae: 1 Tim.
ult. qui volunt divites fieri, incident in tentationem, et in laqueum
Diaboli. Quasi dicat, veniat illi laqueus culpae quem praevidere non
potest; quia peccatori non videtur quod sit ligatus, sed quod faciat
voluntatem suam; in veritate tamen laqueatus est, quia Prov. 5:
funibus peccatorum suorum constringitur. Vel de laqueo justitiae;
quasi dicat, veniat illi laqueus, constringens ad bonum. Quem
ignoraverunt, quia 1 Cor. 2: animalis homo non percipit ea quae
sunt spiritus. Quantum ad secundum dicit, et captio quam abscondit
apprehendat eum, idest capiatur, sicut in abscondito me voluit
capere: Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium. Quantum ad
tertium dicit, in laqueum cadat, idest dejiciatur a laqueo, ut inde
se non eximat, in idipsum, idest in laqueo quem paravit aliis:
Psalm. 9: in laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet,
cum et cetera. Sic evenit Judaeis, quia ipsi Christum gentibus
tradiderunt, gentibus postmodum traditi sunt.
7. Deinde cum dicit, anima autem mea exultabit in domino, et
delectabitur super etc., ponit fructum condemnationis impiorum. Et
ponit fructum ex parte sua duplicem. Primo exultationis specialis.
Secundo reverentiae divinae, ibi, omnia ossa mea. Circa primum duo
facit. Primo enim ponit exultationem ex Dei judicio provenientem.
Secundo materiam exultationis ibi, et delectabitur. Dicit ergo,
peto ut sic fiat; sed cum hoc feceris, anima mea exultabit in domino.
Habac. 3: exultabo in domino Jesu meo. Et ratio hujus est, quia
per eum adeptus sum salutem: unde dicit, et delectabitur super
salutari suo, idest super Christum, vel super salutem factam per
Christum: Luc. 1: exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Et potest hoc referri ad Ecclesiam. Consequenter cum dicit, omnia
ossa mea, ponitur secundus fructus, qui est reverentiae divinae: et
circa hoc duo facit. Primo enim ponit reverentiam ad Deum. Secundo
rationem assignat, ibi, eripiens. Dicit ergo, omnia ossa mea.
Omnis fortitudo hominis Deo comparata debilitas est: unde quanto quis
plus habet de cognitione Dei, tanto minus esse suam virtutem
intelligit. Sed quia posset credi quod illud quod infirmum est in
nobis, sit Deo incomparabile, non tamen quod est firmum; ostendit
non sic esse, quia omne quantumcumque firmum est, Deo incomparabile
est. Sunt enim illa infinita, ista vero finita; et ideo dicit,
omnia ossa mea, idest virtutes: per ossa quippe intelligitur virtus.
Vel apostoli dicent, quis similis tui? Job 28: non adaequabitur
ei aurum, vel vitrum: non commutabuntur pro eo vasa auri. Vel ex
persona dicentis, omnia ossa mea, idest quidquid virtuosum est in me.
Vel cognitio veritatis. Vel fervor charitatis et hujusmodi. Dicit,
domine quis similis tui? Ex hoc asseritur, quod nihil est Deo
comparabile. Sed contra. Videtur quod aliquid sit simile Deo.
Unde Gen. 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram. Respondeo dicendum. Similia dicuntur quae habent eamdem
formam et characterem. Sed est duplex similitudo. Una, quae facit
similes perfecte: quando scilicet duo participant eandem formam unius
rationis. Quaedam vero similitudo dissimilium, quando videlicet forma
invenitur in aliquo vere, et in aliquo per remotam participationem: et
sic istud est simile illi, non quia habeat eamdem formam, sed quia
accedit ad hoc secundum debilem participationem. Et sic quae de Deo
et de homine dicuntur similia, de homine dicuntur per remota; quasi
dicat, Deus est et tu: sed tuum esse est participatum, suum vero
essentiale; et similiter de aliis; et ideo haec similitudo est
dissimilium. Et quae dicit, manifestat per effectum. Fortis enim
videtur aliquis, quando liberat aliquem debilem a potente: hoc enim
est magnae fortitudinis. Et haec facit Deus in mundo isto. Fortes
sunt divites: Prov. 18: substantia divitis, urbs roboris et
cetera. Deus autem liberat pauperes ab eis. Divites namque primo
invadunt pauperes, secundo expoliant debiles: sed Deus ab his liberat
eos. Quantum ad primum dicit, eripiens inopem, sine ope, de manu
fortiorum ejus. Quantum ad secundum dicit, et egenum et pauperem a
diripientibus eum. Egenus dicitur quis, quasi egens necessariis; sed
pauper, quasi nihil habens in pera. Et idem sunt ista tria: scilicet
inops, egenus et pauper: Prov. 28: leo rugiens, et ursus
esuriens, princeps impius super populum pauperem: Ezech. 22:
principes ejus in medio illius, quasi lupi rapientes praedam.
8. Surgentes. Secunda pars principalis est. Superius Psalmista
petivit impiorum repulsam; hic autem assignat causam. Et primo
prosequitur eorum malitiam; secundo petit divinum auxilium, ibi,
domine quando respicies? Circa primum duo facit. Primo enim ostendit
eorum iniquitatem: secundo eorum pertinaciam in malum, ibi, ego autem
cum mihi molesti. Iniquitatem ostendit primo quantum ad falsitatem;
secundo quantum ad ingratitudinem, ibi, retribuebant. Dicit ergo
quantum ad primum, surgentes testes iniqui, sicut principes
Judaeorum, et inducti ab eis, sicut populus, quae ignorabam,
scientia probationis: quasi dicat: quae non approbabam, interrogabant
me, quia scilicet faciebant accusationem de peccatis quae non
approbabam. 2 Cor. 5: eum qui non noverat peccatum, pro nobis et
cetera. Quantum ad secundum dicit, retribuebant mihi mala pro bonis,
factis eis in veteri testamento. Mich. 6: popule meus quid feci
tibi et cetera. Et in novo testamento, quia caecos illuminavit, et
alia multa beneficia eis contulit. Joan. 10: multa bona opera
ostendi vobis ex patre meo. Hier. 18: numquid redditur pro bono
malum et cetera. Et quae mala? Sterilitatem animae meae. Alludit
ei parabolae. Isa. 5, de vinea quam plantavit electa, quae fecit
labruscas. Populus Judaeorum plantatus fuit ad bonum fructum
faciendum, sed sterilis factus est. Et hanc sterilitatem ostendit
populus contra animam Christi, quam expetierunt. Et ideo dicit,
sterilitatem animae meae.
9. Ego autem. Supra Psalmista praemisit Judaeorum nequitiam; hic
autem ostendit eorum pertinaciam, qua perdurant in malo. Et
reprobatur pertinacia aliquorum, ex eo quod nullo remedio reducuntur ad
bonum. Est autem duplex remedium, quo aliqui solent revocari ad
bonum. Primo per sanctitatem ejus quem persequuntur; secundo ex
divino flagello. Primo ergo ostendit eorum pertinaciam ex eo quod non
sunt revocati per sanctitatem; secundum ibi, dissipati. Circa primum
duo facit. Pro primo ponit sanctitatem suam contra tribulationes;
secundo pertinaciam eorum in malum, ibi, et adversum me. Circa
primum facit tria, secundum quod sanctitas in tribus consistit,
scilicet in carnis maceratione, in spiritus devotione, et affectus
pietate. Et haec tria ponit Psalmista per ordinem: nam primo ait de
carnis maceratione; secundo de spiritus devotione, ibi, et oratio
mea; tertio de affectus pietate, ibi, quasi proximum. Circa primum
duo facit. Quia enim caro indiget tegumento et alimento; afflictio
carnis habet fieri, vel asperitate tegumenti, vel subtractione
alimenti. Et ideo primo dicit quod affligitur tegumento aspero;
secundo alimento, subtracto, ibi, et humiliabam. Dicit ergo quantum
ad primum: ego autem cum mihi molesti essent, induebar Cilicio. Hic
Cilicium metaphorice dicitur si exponatur de Christo; quia non
legitur portasse Cilicium. Hoc autem fit de pilis caprarum. Et in
lege hircus caprarum immolabatur pro peccato; et ideo Cilicium signat
peccatum. Christus ergo dicitur portare Cilicium, quia indutus est
carne non peccatrice quidem, sed habente similitudinem carnis peccati.
Et nos etiam portare Cilicium debemus, idest poenitentiam de
peccatis. Isa. 3: erit pro fascia pectorali Cilicium. Quantum
vero ad secundum dicit, et humiliabam in jejunio animam meam; quasi
dicat: non solum tegumento aspero afflixi carnem meam, sed et
alimento, dum illud a me subtraxi jejunando. De jejunio corporali
Christi habetur Matth. 4. Potest etiam dici de spirituali jejunio
Christi. Christus enim desiderabat salutem humanam. Haec est illa
aqua, quam petit a Samaritana, Jo. 4. Et in cruce ait, sitio.
Joan. 19. Sed jejunabat ad hoc, quia invenit homines longe a
salute. Si autem dicatur in persona justi, tunc dupliciter potest
intelligi. Uno modo, quod jejunium sit causa humilitatis in justo:
et per animam intelligatur via carnalis, ut sit sensus, humiliabam
etc. idest superbiam carnalis vitae humiliabam macerando eam. Ps.
98: genua mea infirmata sunt et cetera. Judith 8: humiliemus
illis animas nostras in spiritu et cetera. Item potest dici, quando
humilitas est socia jejunii: quia quando jejunio non jungitur
humilitas, illud jejunium non est Deo acceptum. Isa. 58: quare
jejunavimus, et non aspexisti et cetera. Quando vero humilitas
jejunio jungitur, tale jejunium est Deo gratum. Et ideo dicit,
humiliabam in jejunio. Sed quia nihil valet humiliare carnem nisi
impinguet spiritum et confortet, hostis enim debilitandus est, et
pugnator fortificandus, spiritus autem confortatur per orationem; ideo
addidit, et oratio mea in sinu meo convertetur. Tob. 12: bona est
oratio cum jejunio. Oratio est speciale praesidium in tribulatione.
Jac. ult.: tristatur aliquis vestrum? Oret aequo animo, et
psallat. Psal. 76: renuit consolari anima mea, memor fui et
cetera. Sed dicit, in sinu meo convertetur. Si de Christo
accipiatur, intelligitur dupliciter. Uno modo, ut referatur ad Deum
quem adorat; quia ad patrem in cujus sinu erat. Joan. 1:
unigenitus filius qui est in sinu patris. Alio modo, ut referatur ad
illos pro quibus orabat, quia orabat pro his qui erant in sinu
Christi. Sinus autem Christi est secretum Dei, et hoc est
propositum praedestinationis: unde pro praedestinatis orabat. Joan.
17: ego pro eis rogo, non pro mundo. Si autem referatur ad justum
aliquem qui orat pro alio, non semper obtinet pro eo. Hier. 7: tu
ergo noli orare pro populo hoc etc., quia scilicet peccata ejus non
merentur exaudiri. Tamen exauditur pro seipso, cum oratio sua
efficitur meritoria; unde in sinu, idest ad me ipsum. Matth. 10:
pax vestra ad vos revertetur. Sed verum est quod praedicta utilia
sunt, parum tamen valent nisi habeat aliquis pium affectum ad
proximum; et ideo subjungit.
10. Quasi proximum. Affectus autem ad proximum ostenditur in
duobus: scilicet in complacentia boni alterius, et in displicentia
mali. Rom. 12: gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus.
Primum ostendit cum dicit, quasi proximum; secundum cum subdit,
quasi lugens. Dicit ergo quantum ad primum, quasi proximum. Haec
constructio est mirabilis, quia non habent hi accusativi, unde
regantur. Glossa, casus pro casu ponitur, accusativus scilicet pro
ablativo; quasi dicat: sic complacebam mihi in eis, quasi in proximo
et in fratre. Vel secundum Hieronymum, et deest hic unum ad: sic
enim habet Hieronymus: quasi ad amicum et quasi ad fratrem meum. Vel
dicitur, quasi sic complacebam, Deo habens me ad eos, sicut ad
proximos et ad fratres: Judaei namque fuerunt proximi Christo, quia
cum eis conversabatur. Baruch 3: post haec in terris visus est, et
cum hominibus conversatus est. Fuerunt et fratres ejus per originem.
Rom. 9: ex quibus Christus secundum carnem. Joan. 4: salus ex
Judaeis est. Sed Job 30: frater fui draconum, et socius
struthionum. Quantum ad secundum, scilicet displicentiam in malis,
dicit, quasi lugens et cetera. Hoc maxime fuit in Christo, Luc.
19; quando flevit super civitatem. Et dicit, lugens. Luctus enim
est planctus pro mortuis. Tunc ergo homo luget pro aliis, quando
plorat mala eorum quae ipsi non sentiunt velut mortui. Peccatores
namque in peccatis mortui sunt, nec sentiunt mala sua; sed justi inde
dolent ex compassione. Hierem. 9: quis dabit capiti meo aquam et
cetera? Aliquando etiam dolet quis pro malis alicujus, quae etiam in
se sentit. Et hoc est contristari. Unde Hieronymus habet
pulchrius: quasi lugens mater tristis incurvabar, scilicet super eos;
quasi dicat: dolebam de eis, sicut si essem eorum mater. Hanc ergo
sanctitatem affectus ostendi eis per quam debuissent converti, sed
amplius obstinati sunt, quia, et adversum me laetati sunt et
convenerunt.
11. Et circa hoc duo facit. Primo posuit eorum malitiam; secundo
suam patientiam, ibi, et ignoravi. Circa primum tria facit. Ponit
enim tria, quae in Christi passione fuerunt. Primo ponitur
Judaeorum in malo jucunditas; secundo eorum consensus in malum, ibi,
et convenerunt; tertio dura Christi afflictio, ibi, et congregati
sunt et cetera. Dicit ergo: adversum me laetati sunt, insultando in
morte. Thren. 1: omnes inimici mei audierunt malum meum. Laetati
sunt et cetera. Contra quod dicitur Prov. 24: cum ceciderit
inimicus tuus, ne gaudeas et cetera. Et convenerunt et cetera. Ecce
consensus eorum in malum. Convenerunt enim principes in mortem
Christi ad invicem et cum plebe, et Judaei cum gentibus. Psal.
2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. Et
congregata sunt super me flagella. Ecce afflictio Christi dura: quia
a Judaeis et gentibus caesus fuit. Thren. 1: multi gemitus et
cetera. In Hebraeo habetur congregati sunt super me flagellantes.
Deinde cum dicit, et ignoravi, ostenditur patientia Christi: quia,
ignoravi, idest ad modum ignorantis me habui, tacendo scilicet, et
non loquendo. Psal. 37: ego tamquam surdus non audiebam et
cetera. Isa. 53: sicut ovis ad occisionem ducetur et cetera.
Hier. 11: ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam, et
non cognovi et cetera. Vel, ignoravi, secundum aestimationem eorum:
quia eis videbar quod nescirem consilia eorum. Alia littera habet,
ignorabant. Ignorabant enim tria: scilicet quem flagellarent, quia
si cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent. 1 Cor.
2. Item causam quare. Joan. 18: si male locutus sum,
testimonium perhibe de malo; si autem bene, cur me caedis? Item
effectum iniquitatis: pro hac enim perpetuo sunt privati. Luc.
21: et ira populo huic. Secundo cum dicit.
12. Dissipati sunt nec compuncti, ostendit, quod non sunt revocati
nec mutati ad bonum per secundum remedium, quod est flagellum divinum:
et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit malum quod patiebantur;
secundo defectum compunctionis ipsorum, ibi, nec compuncti; tertio
eorum obdurationis effectum, ibi, tentaverunt me et cetera. Dicit
ergo, dissipati sunt. Hoc dupliciter exponitur: et primo sic,
dissipati sunt, idest corde stupefacti, dum nescirent rationem eorum
quae fiebant, idest miraculorum in passione: quia Matth. 27:
multa corpora sanctorum quae dormierant surrexerunt: et exeuntes de
monumentis venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
Obscuratus est sol et cetera. Unde revertentes percutiebant pectora
sua. Vel, dissipati, idest divisi: quia Joan. 7: alii
dicebant, quia bonus est: alii autem dicebant, non, sed seducit
turbas. Et non sunt compuncti, idest conversi ad poenitentiam. Et
hoc patet per effectum, quia tentaverunt me dicentes: Joan. 10:
si tu es Christus, dic nobis palam. Vel ad passionem Christi non
sunt conversi. Nam post mortem ipsius adhuc insultabant ei dicentes
verba blasphemiae contra Christum, quia dicebant verba irrisionis.
Matth. 27: vah qui destruis templum Dei et cetera. Et quantum ad
hoc dicit, subsannaverunt me. Subsannatio est irrisio quae fit rugato
naso. Isa. 37: cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super
quem exaltasti vocem tuam et cetera. Item verba indignationis.
Matth. 27: recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc
vivens. Et quantum ad hoc dicit, frenduerunt et cetera. Hoc est
aprorum qui crudeles sunt, sic et Judaei. Thr. 2: frenduerunt
dentibus, et dixerunt: devorabimus.
13. Domine quando respicies. Supra Psalmista ex persona
Christi, vel justi, nequitiam persecutorum et pertinaciam ostendit;
hic autem contra utrumque invocat Deum. Et primo petit divinum
auxilium; secundo ostendit divini auxilii fructum, ibi, confitebor.
Circa primum duo facit. Primo petit accelerationem; secundo ipsum
auxilium, restitue. Dicit ergo, domine quando respicies? In hoc
ergo auxilii accelerationem exprimit, et affectum animi non valentis
amplius pati moram; quasi in anxietate positi. Et ideo dicit, domine
quando respicies? Hoc est enim proprie non ferentis moram. Psalm.
41: quando veniam, et apparebo ante faciem domini? Et potest hoc
dupliciter intelligi, secundum quod duplex est respectus Dei. Unus
est misericordiae quoad justos ad salutem. Sap. 4: gratia Dei et
misericordia ejus in sanctos ejus, et respectus ejus in electos
illius. Alius est quoad malos ad puniendum. Judith 9: respice
castra Assyriorum nunc sicut castra Aegyptiorum videre dignatus es,
quando post servos tuos armati currebant. Et de utroque respectu
potest intelligi si de Christo exponatur, domine quando respicies me,
ut resuscites me. Ps. 12: respice et exaudi me domine Deus meus.
Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando dicat
inimicus meus; praevalui adversus eum. Vel, quando respicies super
adversarios meos. Habac. 1: quare respicis super iniquitates, sive
inique agentes, et taces devorante impio justiorem se. Deinde cum
dicit, restitue, ipsum auxilium quod petit, exponit: et in hac
petitione dat duo intelligere: primo scilicet necessitatem quam
patiebatur; secundo malitiam adversariorum, ibi, a malignitate.
Dicit ergo quantum ad primum, restitue, quia necessitas grandis est,
nam periculosa res est, quia in periculo animae. Restitue, inquam,
animam meam, corpori scilicet a quo separata fuit in morte, licet a
divinitate non fuerit separata: 1 Joan. 10: potestatem habeo
ponendi animam meam et cetera. Hoc poterat potentia divinitatis, quae
non est alia quam potentia patris: unde ita facit a se quidquid facit,
quod tamen habet a patre. Hoc etiam dicat quilibet vir justus, quando
est in periculo, vel corporali vel spirituali; quasi dicat, libera me
a periculis. Malitia hostium duplex. Primo quantum ad
fraudulentiam: unde dicit, a malignitate eorum, quia malitiose contra
me procedunt: Joan. 2: vicistis malignum. Item quantum ad
crudelitatem, et a leonibus unicam meam, quia anima unica liberatur a
leonibus, idest a Daemonibus, vel a tyrannis: Ps. 56: animam
meam eripuit de medio catulorum leonum: Eccl. 51: a rugientibus
praeparatis ad escam.
14. Confitebor. Hic ponit fructum auxilii. Et primo ex parte
sua. Secundo ex parte hostium, ibi, non supergaudeant. Tertio ex
parte justorum, ibi, exultent. Fructus ex parte liberati est laus
Dei; unde dicit, confitebor tibi, et laudabo te, quia liberasti
me: Ps. 65: reddam tibi vota mea et cetera. Et si referatur ad
Christum, fructus resurrectionis Christi est instructio Ecclesiae,
et fides qua Ecclesia confitetur Deum: Rom. 10: corde creditur
ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vel describitur
Ecclesia ex multitudine credentium. Secundo ex virtute eorum.
Quantum ad primum dicit, in Ecclesia magna quidem numero et
diffusione terrarum: Malach. 1: magnum est nomen meum in gentibus.
Item magna constantia et virtute, quia portae Inferni non
praevalebunt adversus eam, Matth. 16. Ps. 39: annuntiavi
justitiam tuam in Ecclesia magna. Quantum ad secundum dicit, in
populo gravi laudabo te. Gravitas quandoque sumitur in bono,
quandoque in malo; quia similitudinarie est duplex proprietas in
corporali gravitate. Una est ponderositatis, quae tendit deorsum; et
haec est mala: quia homo dicitur gravis, secundum quod ad terrae
ponderositatem et similitudinem tendit: Ps. 4: filii hominum
usquequo gravi corde? Isa. 1: populo gravi iniquitate, semini
nequam, filii sceleratis. Alia proprietas est stabilitas, quae
opponitur levitati, et non commovetur. Levis homo dicitur, qui
movetur omni vento, Eph. 4. Qui stabilis in bono est, dicitur
gravis: 1 Cor. 10: epistolae graves sunt et fortes. Hieronymus
habet, in populo forti laudabo te. Non supergaudeant mihi inimici
mei. Hic ponitur fructus ex parte hostium: ubi petit quod eorum
exultatio reprimatur. Et primo proponit hunc fructum. Secundo ponit
radicem insultationis, ibi, adversantur. Tertio ponit radicis
commotionem, ibi, vidisti domine. Dicit ergo, non supergaudeant;
quasi dicat, peto restitui; ut non supergaudeant mihi, quasi
vincentes me. Et hoc, quia Christo resuscitato eorum gaudium versum
est in confusionem. Vel, non supergaudeant mihi, in membris meis,
quae non sunt gravia, quia sustentantur per Christum: Mich. 8:
non laeteris inimica mea. Qui adversantur. Hic ponit causam
insultationis. Causa et radix insultationis est triplex. Ex parte
cordis, operis et oris. Ex parte operis, illi supergaudeant qui
adversantur inique. Si pro justitia adversarentur et supergauderent,
bonum esset et justum; sed quia inique gaudent, indecens est: Psal.
35: iniquitatem meditatus est in cubili suo. Ex parte cordis est
odium indebitum; unde dicit, et qui oderunt me gratis, idest sine
causa: Ps. 119: dum loquebar illis, impugnabant me gratis:
Joan. 15: ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est, quia
odio habuerunt me gratis: Ps. 37: retribuebant mala pro bonis.
Item odium similantium, quia cum odio cordis, annuunt oculis. Hoc
dupliciter. Uno modo, ad ostendendum palliationem odii, quasi
annuentes quod diligerent. Vel annuebant sibi invicem oculis,
concitantes se ad malum: Prov. 6: homo apostata vir inutilis. Ex
parte oris dupliciter. Primo quantum ad verba fraudulenta. Secundo
quantum ad irrisoria. Quantum ad primum dicit, quod in ore.
Secundo, quod in corde, in ore verba pacis: unde dicit, quoniam
mihi quidem pacifice loquebantur: Marc. 12: scimus quia verax es:
Ps. 27: loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus
eorum. In corde habebant dolos, idest verba dolosa: Hier. 9:
sagitta vulnerans eorum lingua, dolum locuta est. Et hoc, in
iracundia terrae, dolos cogitabant, idest habentes iram contra me pro
terrenis: Joan. 11: ne forte veniant Romani et cetera.
Hieronymus habet, in rapina terrae verba irrisoria. Qui irridet
aliquem, duo facit: quia hujusmodi verba molestant derisum, et
laetificant irridentem; et ideo dicit, dilataverunt super me os suum,
quasi, audacter et gaudenter loquuntur malum de alio: Isa. 37:
super quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in altitudinem oculos
tuos? Dilataverunt super me os suum. Gaudium eorum ostendit cum
dicit, euge: interjectio congratulantis: Matth. 25: euge serve
bone etc. quasi dicat, sibi ipsis congratulantes de victoria quam
videbant se habere de me. Et hoc quia, viderunt oculi mei, scilicet
Christi, passionem quam desideraverunt: Matth. 27: vah qui
destruis templum Dei et cetera. Thren. 2: haec est dies quam
expectabamus, invenimus, vidimus.
15. Vidisti. Supra Psalmista posuit radicem insultationis, quae
fuit eorum malitia; hic autem removet illam radicem, sive causam,
implorans Dei judicium. Circa quod tria proponit. Primo cognitionem
necessariam ad judicium praecessisse. Secundo petit judicium, ibi,
ne sileas. Tertio judicii effectum, ibi, non dicant. Judex non
potest juste ferre sententiam nisi prius instructus de facto. Hoc
autem divino judicio non deest, quia videt ea quae aguntur ex utraque
parte; unde dicit, vidisti, scilicet eorum malitiam, et meam
justitiam: Hebr. 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.
Consequenter petit judicium divinum. Et primo agit de judicii
dilatione. Secundo petit processum judicii. Quod judicium
differatur, procedit ex duobus, scilicet ex patienti tolerantia
defectus iniquorum, et ex hoc quod judex non diligit eum pro quo
sententia dari debet, et ex hoc concludit eum. Quantum ad primum
dicit, ne sileas, scilicet eorum malitiam, quam vidisti,
pertranseundo: Habac. 1: quare respicis contemptorem, et taces
conculcante impio justiorem se? Quantum ad secundum dicit, ne
discedas a me, quasi non referendo auxilium in necessitate: Osee 9:
vae eis cum recessero ab eis.
16. Exurge. Hic ponit processum judicii. Tria enim requiruntur
in judicio. Primo, quod judex sumat judicandum. Secundo, quod
consideret merita causae. Tertio, quod proferat sententiam justam.
Quantum ad primum dicit, exurge, idest a torpore, et assume animum
judicandi: Psal. 43: exurge, quare obdormis domine? Quantum ad
secundum dicit duo, quibus judex intendere debet: scilicet judicium
proferendum, et causam super quam debet sententiam ferre; unde dicit,
intende judicio meo, idest pro me ferendo: Psalm. 71: Deus,
judicium tuum regi da et cetera. Quantum ad secundum dicit, Deus
meus et dominus meus in causam meam. Uno modo, in litem, sicut in
Hebraeo, in litem meam: Job 29: causam quam nesciebam,
diligentissime investigabam. Vel, in causam, secundum quod causa
idem est quod principium, ex quo sequitur aliud; quasi dicat, intende
in causam pro qua ego patior. Et haec est obedientia patris: Phil.
2: factus est obediens usque ad mortem et cetera. Item causa est
caritas quam habuit ad nos, propter quam causam patiebatur. Quantum
ad secundum dicit, judica me. Una littera habet, secundum justitiam
tuam; alia littera habet, judica me secundum justitiam meam. Primum
idem est, ac si diceret, judica me secundum legem tuam et justitiam:
nam justitia Dei est reddere unicuique secundum merita: et quae non
possunt falli et flecti a veritate, Rom. 2. Judicium Dei est
secundum veritatem. Secundum justitiam meam, scilicet quam ego sum
secutus. Et potest dici quod idem est justitia mea et tua; Dei
scilicet justificantis, hominis quasi justificati, quia justitia
nostra est ex Deo: Rom. 10: volentes justitiam suam statuere et
cetera. Consequenter petit effectum judicii, ut non supergaudeant
mihi: et circa hoc duo facit. Primo petit insultationis
reprehensionem. Secundo petit eorum confusionem, ibi, erubescant.
Exterior exultatio nascitur ex interiori gaudio. Primo ergo petit ut
reprimatur eorum gaudium intus. Secundo exterior insultatio. Dicit
ergo quantum ad primum, non supergaudeant mihi; quasi dicat: ita
judicium tuum reprimat eos, ut non gaudeant super me: Thren. 1:
omnes inimici mei audierunt malum meum, et laetati sunt. Quantum ad
secundum dicit, ne dicant in cordibus suis. Insultatio in duobus
fit, sicut et gaudium. Gaudium autem vel est de praesentibus bonis,
vel de bonis futuris. Similiter insultatio, vel est propter mala jam
facta, vel propter fienda. Primo ergo petit removeri insultationem de
praeteritis: et ideo dicit, ne dicant in cordibus suis, euge, euge,
animae nostrae, idest non congratuletur anima ejus super aliquibus de
me, et dicant animae nostrae, devorabimus eum. Aliquando enim
aliquis opprimit aliquem non exultatione, sed surreptione ex
infirmitate: et hoc patet quod statim poenitet. Sed quando ex malitia
opprimit, tunc gaudet se fecisse: et hoc est quod dicit, nec dicant,
devorabimus eum, scilicet in futurum: Ps. 56: lingua eorum
gladius acutus: Habac. 3: exultatio eorum, sicut ejus qui devorat
pauperem in abscondito.
17. Erubescant. Hic petit eorum confusionem: et petit duo
correspondentia duobus praemissis, de quibus fit insultatio: scilicet
de factis et fiendis. Primo petit ut confundantur de malis jam
factis. Secundo ut confundantur super futuris, ibi, induantur
confusione. Primo ergo petit erubescentiam eorum, vel bonam
confusionem, vel aeternam: et hoc dicit per modum praenuntiationis vel
conformationis ad Deum: Isa. 65: servi mei laetabuntur, et vos
confundemini. Secundo petit eorum diffidentiam sive timorem: unde,
et revereantur simul. Vel in bonum, quasi, incipiant Deum timere:
nam timor initialis et castus proprie reverentia dicitur; et hic timor
inducit in salutem: quia, ut dicitur Eccl. 1, timor domini initium
sapientiae. Vel semper sint in timore: Sap. 17: cum sit timida
nequitia, dat testimonium condemnata: Job 15: sonitus terroris
semper in auribus ejus. Et quare haec eveniunt eis? Quia gloriantur
in malis meis. Consequenter petit confusionem de futuro et aliqua
petit per alium modum, quia idem est confusio quod erubescentia; et
sicut illa possunt accipi in bono et in malo, ita hic confusio et
reverentia. Sed quod additur, induantur confusione, aliquid addit.
Indumentum enim dicit habitum. Qui ergo simpliciter et in principio
timet, non potest dici habere habitum timoris; sed qui firmantur in
malo, et desiderant malum: Hier. 17: duplici contritione contere
eos. Et quare plus petit modo quod affligantur quam ante? Quia est
major culpa, quasi scilicet non sunt contenti his quae fecerunt, sed
adhuc maligna cogitant contra me. Sicut Judaei etiam post mortem
Christi volebant occultare ejus resurrectionem corrumpendo custodes:
Prov. 30: verbum malignum, vanitatem et verba mendacia longe fac a
me: Hieronymus habet, qui maligna loquuntur contra me: Reg. 2:
nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes.
18. Exultent. Hic est tertius fructus, qui consurgit ex parte
divini auxilii: et hic fructus est gaudium sanctorum. Et primo ponit
fructum exultationis, dicens, exultent et laetentur. Ponit autem pro
fructu sanctorum jucunditatem, quia laetitia dicit latitudinem cordis,
unde signat interius gaudium: Ps. 118: dilatasti cor meum. Et
haec laetitia est proprie in justis: Ps. 96: lux orta est justo,
et rectis corde laetitia. Exultatio dicit gaudium prorumpens exterius
ab interiori; et haec exultatio competit justis: Ps. 32: exultate
justi in domino. Et hoc competit rectis; unde dicit, qui volunt
justitiam meam, scilicet imitari. Vel si dicatur ex persona David,
volunt justitiam meam, idest congaudent bonis meis, sic est gaudium
cordis, et ex hoc sequitur exultatio oris: Isa. 51: gaudium et
laetitia invenientur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Et ideo
subdit, dicant semper, magnificetur dominus, idest magnificent Deum
sancti. Non enim secundum veritatem magnum faciendo, sed nuntiando et
praedicando eum magnum: Ps. 33: magnificate dominum mecum et
cetera. Eccl. 43: admirabilis magnificentia ejus. Item ibidem:
quis magnificabit eum sicut est? Et qui sunt illi qui hoc faciunt?
Certe, qui volunt pacem servi ejus, scilicet Christi secundum
humanam naturam: quam pacem Christus fecit et dat, quia ipse est pax
nostra, qui fecit utraque unum, Eph. 2: pacem meam do vobis,
pacem meam relinquo vobis, Joan. 14: et in me pacem habetis,
Joan. 17. Si autem intelligitur dictum ex persona David, sic est
sensus, qui volunt pacem servi ejus, idest illi exultent et
laetentur, qui volunt quod servus ejus, scilicet ego, habeam pacem.
Sed et lingua mea. Hic ostendit quod etiam ipse est particeps gaudii
hujus; quasi dicat, non solum illi qui habent gaudium, sed et ego
etiam gaudii sanctorum sum particeps. Et de hoc ponit duo. Primo
ponit interiorem meditationem. Secundo ponit interiorem laudem.
Dicit ergo quantum ab primum, sed et lingua mea meditabitur justitiam
tuam. Sed contra. Meditari non pertinet ad linguam, sed ad cor.
Et est triplex responsio. Uno modo lingua meditatur, idest meditata
loquitur: Ps. 48: os meum loquetur sapientiam, scilicet
meditatam. Qui est justus, loquitur ex praemeditatione: sic et
sapiens. Alio modo est duplex os, sive duplex locutio; scilicet
interius, et exterius: Matth. 15: quae procedunt de ore,
scilicet cordis, haec sunt quae coinquinant hominem. Et sic accipitur
hic lingua, scilicet interior. Tertio modo, sic meditabitur, idest
decantabitur, et modulabitur, tota die laudem tuam, idest semper
cogitabit quomodo laudet te: Ps. 33: benedicam dominum in omni
tempore et cetera.
|
|