|
1. In praecedenti Psalmo Psalmista imploravit Dei auxilium contra
persecutiones peccatorum; hic autem describit peccatorum nequitiam.
Titulus, in finem servo Dei. Et est novum hoc quod dicit, servo
Dei. Ille est fidelis servus, qui bona domini sui non usurpat sibi,
et mala sua non retorquet in dominum. Quidam enim sunt, qui peccata
sua in Deum retorquent, dicentes quod necessitate peccant: et bona
sua sibi vindicant, dicentes quod habent ea ex virtute propria. E
contrario facit David: et circa hoc duo facit. Primo facit mentionem
de malis quae sunt in nobis ex nobis. Secundo de bonis quae sunt in
nobis a Deo, ibi, domine in caelo. Circa primum duo facit. Primo
ponit radicem mali. Secundo ponit processum mali ex illa radice,
ibi, verba oris. Radix mali est propositum. Primo ergo proponitur
malum propositum. Secundo ponit causam, ibi, non est timor. Tertio
probat, ibi, quoniam dolose. Sicut dicit philosophus in 3
Ethic., hic aliquis facit injustum, et non injustificat; aliquis
facit et injustificat, sed non est injustus: aliquis facit et
injustificat, et est injustus. Primum facit ille qui retinet rem
alterius quam credit suam. Secundum facit ille qui non secundum
habitum, sed ex passione facit injustum, qua passione cessante reddit
rem alienam. Tertium facit ille qui ex proposito facit injustum; et
ideo dicit, dixit injustus, idest ex proposito deliberavit, ut
delinquat in semetipso: quia in ejus potestate est ut proponat
peccare, non in fato stellarum: Eccl. 15: Deus ab initio
constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui; sed
processus irrefraenatus peccandi est ex eo quod removetur impedimentum
peccati. Dicitur autem quod peccatum in spiritum sanctum est, quando
ex certa malitia peccatur; et hoc quando removetur impedimentum. Hoc
ergo impedimentum removet timor domini: Prov. 16: in timore domini
declinatur a malo: Job 15: quantum in te est evacuasti timorem, et
tulisti preces et cetera. Et ideo dicit, non est timor Dei ante
oculos eorum. Timor est in affectu; sed causa timoris est in oculis,
ex hoc quod non considerant judicium Dei: Dan. 13: averterunt
oculos suos, ne viderent caelum: sed causa est, quoniam dolose egit.
Quando aliquis in oculis regis facit aliquid regi odiosum, signum est
quod non timet eum; sic peccator quando facit peccatum coram Deo, qui
omnia videt, signum est quod non timet Deum, quia in conspectu suo,
scilicet Dei, egit dolose, idest fecit dolum: Hebr. 4: omnia
nuda et aperta sunt oculis ejus. Et dicit, dolose, quia aliud
profert extra, aliud simulat: Psal. 5: virum sanguinum et dolosum
abominabitur dominus: Job 36: simulatores et callidi provocant iram
Dei. Et ideo, inveniatur iniquitas ejus ad odium, idest talis sit
iniquitas ejus quod Deus habeat eam odio. Et hoc est signum quod
Deus tales simulatores odit, quia in Evangeliis multum invehitur
Deus contra simulatores. Alia littera habet, in conspectu suo, ut
videret iniquitatem suam, et odisset. Contingit quod aliquis discutit
conscientiam suam ut inveniat iniquitatem suam et odiat. Frequenter in
hoc fraudulenter agit, quia non discutit bene, sed gravia leviat, et
levia aggravat. Et ideo dicit, dolose egit in conspectu suo, idest
in conscientia; quia si fideliter suam odisset iniquitatem,
discussisset. Vel secundum eumdem sensum, in conspectu suo, scilicet
Dei, idest in sacra Scriptura, quam non attendunt secundum veritatem
suam, et spiritus sancti, sed agunt dolose; et hoc ideo, quia non
inveniunt iniquitatem. Consequenter ponit processum radicis. Et
primo ponit peccata oris. Secundo cordis et operis. Homo committit
peccatum ore dupliciter: vel per apertam malitiam, cum aperte
mentitur; et hoc est quod dicit, verba oris ejus iniquitas: Job 6:
non invenietis in ore meo iniquitatem. Vel per occultam
fraudulentiam; et hoc est dolus: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua
eorum dolum locuta est. In corde peccat quis dupliciter: per
contemptum boni, et per studium mali. Contingit, quod aliquis peccat
per infirmitatem, aliquis ex ignorantia. Sed quando est ignorantia.
Affectata, tunc est grave peccatum: Job 21: scientiam viarum
tuarum nolumus. Et ideo dicit, noluit intelligere ut bene ageret,
unde voluit intelligere curiosa, et non ut bene operaretur: Hier.
4: sapientes sunt, ut faciant mala: bona facere nescierunt. Item
aliquando facit homo peccatum ex studio malitiae; unde dicit,
iniquitatem meditatus est in cubili suo, idest in corde suo. Vel in
cubili, idest quando stat in secreto: Prov. 24: cogitatio stulti
peccatum est et abominatio. Astitit. Hic ponit quod committitur
opere. Et primo ponit coadjuvationem ad malum. Secundo, quod non
impedit malum. Quantum ad primum dicit, astitit omni viae non bonae,
idest vivit et favit omni malae viae, vel malae operationi: Ps. 2:
astiterunt reges terrae. Quantum ad secundum dicit, malitiam autem
non odivit: Ps. 51: dilexisti malitiam super benignitatem,
iniquitatem et cetera. Job 20: cum dulce fuerit in ore ejus malum,
abscondit illud sub lingua sua.
2. Domine. Hic ostendit quae recepit a Deo. Et primo numerat
ipsa bona. Secundo petit ea sibi dari, ibi, praetende. Circa
primum duo facit. Primo proponit causam bonorum quae recepit a Deo.
Secundo enumerat ipsa bona, ibi, homines et jumenta. Et primo ponit
commendationem causae. Secundo proponit profunditatem effectuum,
ibi, judicia tua. Quidquid Deus facit in nobis, vel est ex
justitia, vel ex misericordia, vel ex veritate. Ex justitia, quando
reddit pro meritis. Ex veritate, quando reddit quod promisit. Ex
misericordia, quando excedit merita et promissa. Probemus haec tria.
Justitia Dei alta est, quia nullus tantum meretur quin Deus plus
reddat. Veritas est altior, quia Deus promittit et solvit quae
nunquam meruimus, sicut incarnationem, et alia quae pertinent ad
mysterium redemptionis. Sed misericordia est altissima: quia ea quae
cogitare non possumus, largitur: 1 Cor. 2: oculus non vidit et
cetera. Et ideo justitiam comparat montibus, veritatem nubibus, quae
altiores sunt, misericordiam caelis, qui sunt super omnia. Dicit,
domine, in caelo misericordia tua, quae est causa omnium bonorum
meorum est in caelo: Ps. 144: miserationes ejus super omnia et
cetera. Isa. 63: miserationum domini recordabor. Et veritas tua
usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei. Haec omnia dicuntur
secundum effectus, quia secundum essentiam idem sunt. Mystice per
haec tria intelliguntur justi, quia in ipsis justis inveniuntur
justitia, veritas et misericordia. Justi signantur per caelum propter
retributionem et caritatem: Matth. 5: merces vestra copiosa est in
caelis. Item in illis maxime relucet misericordia, quia omnino sunt
ab omni tribulatione liberati. Nos autem sumus adhuc in
calamitatibus. Per nubes intelliguntur doctores: Isa. 5: mandabo
nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Et in eis relucet veritas
quam manifestant. Per montes intelliguntur sancti viri. Et quid
sequitur ex omnibus istis? Quod haec judicia sunt abyssus multa,
idest incomprehensibilia: Rom. 2: quam incomprehensibilia sunt
judicia ejus et cetera.
3. Homines. Supra commendavit Psalmista Dei justitiam, veritatem
et misericordiam, et judicia, ex quibus nobis bona proveniunt; hic
autem enumerat illa bona: et circa hoc duo facit. Primo commemorat
bona quae communiter largitur omni creaturae. Secundo bona propria
quae confert rationali creaturae, ibi, filii autem hominum. Circa
primum duo facit. Primo commemorat quae communiter proveniunt a Deo.
Secundo consurgit in admirationem divinae misericordiae, ibi,
quemadmodum multiplicasti. Dico ergo, quod misericordia tua est
magna, et ex hac salvas homines et jumenta, idest rationales et
irrationales creaturas. Vel per homines intelliguntur justi, per
jumenta ipsi peccatores, qui temporali salute salvantur a Deo:
Matth. 5: pluit super justos et injustos: Ps. 48: homo cum in
honore esset non intellexit et cetera. Et haec salus communis est
omnibus in duobus: scilicet in salute corporis: Eccl. 30: non est
census super censum salutis corporis: et in rerum provisione: 4
Reg. 6: salva me rex. Qui ait, non te salvet dominus. Unde
salvare te possum? De arca, an de torculari? Consequenter admiratur
divinam misericordiam, ibi, quemadmodum multiplicasti. Scilicet quam
multum multiplicasti misericordiam tuam, scilicet quod salvas non solum
homines, sed et jumenta. Vel quod est tibi curae non solum de
justis, sed etiam de peccatoribus, quantum ad bona temporalia quae in
eis multiplicas: Hieronymus habet, quam pretiosa et cetera. Magna
est enim misericordia Dei, quod omnes salvat: magna etiam, quia
unicuique plus dat quam meruit: Ps. 85: misericordia tua magna est
super me.
4. Filii autem. Hic ponit bona spiritualia, quae sunt tria:
fiducia, spiritualis refectio, et intelligibilis cognitio: et haec
respondent gradibus entium. Entium quaedam sunt tantum, quaedam sunt
et vivunt, quaedam cum hoc etiam intelligunt; et inter entia
rationalis creatura quamdam aeternitatem participat, quia anima
rationalis non perit. Et ideo dicit, filii hominum, idest filii Dei
Christi: vel filii hominum generaliter omnes homines intelliguntur.
Sperabunt in tegmine alarum tuarum. Et loquitur metaphorice.
Gallina protegit pullos suos alis ne occidantur; ita ipse Deus
spirituali protectione protegit rationalem creaturam ne deficiat
specialiter in anima: Matth. 23: quoties volui congregare filios
tuos et cetera. Isa. 49: sub tegumento manus suae protexit me.
Vel, in tegmine, idest in protectione spirituali. Et sic duae alae
sunt doctrina novi et veteris testamenti. Item quae hic inferius
vivunt, speciali cibantur refectione. Et primo ponit ipsam
refectionem. Secundo ponit ejus causam, ibi, apud te. Refectio
spiritualis in duobus consistit: scilicet in donis Dei, et in ejus
dulcedine. Quantum ad primum dicit, inebriabuntur ab ubertate domus
tuae. Domus est Ecclesia: 1 Tim. 3: ut scias quomodo oporteat
te conversari in domo Dei. Et haec domus, quae modo est in terris,
quandoque transferetur in caelos: Ps. 121: in domum domini
laetantes ibimus. In utraque est ubertas donorum Dei; sed in hac
Ecclesia est imperfecta, sed in alia est perfectissima abundantia
omnium bonorum, et hac satiantur spirituales viri: Psalm. 64:
replebimur in bonis domus tuae. Et quod plus est, inebriantur,
inquantum supra omnem mensuram meriti desideria implentur: ebrietas
enim excessus quidam est: Isa. 64: quod oculus non vidit et
cetera. Cant. 5: inebriamini carissimi. Et qui sunt ebrii, non
in se sunt, sed extra se. Sic qui repleti sunt spiritualibus
charismatibus, tota eorum intentio fertur in Deum: Phil. 3:
nostra conversatio in caelis est. Et non solum donis reficientur, sed
etiam dilectione Dei: Job 22: tunc super omnipotentem deliciis
afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. Et ideo dicit quantum ad
secundum, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Hic est amor
spiritus sancti, qui facit impetum in anima, sicut torrens: Isa.
59: quasi fluvius violentus, quem spiritus domini cogit. Et
videtur voluptatis, quia voluptatem et dulcedinem in anima facit:
Sap. 12: o quam bonus et suavis est spiritus tuus domine in nobis.
Et hoc potu potantur boni: 1 Cor. 10: eundem potum spiritualem
biberunt. Vel torrente voluptatis tuae, scilicet Dei, quae dicitur
torrens: Prov. 18: torrens redundans, fons sapientiae: quia
voluntas ejus sic efficax est, ut ei resisti non possit, sic nec
torrenti: Rom. 9: voluntati ejus quis resistit? Materia autem
talis refectionis est, quia conjunguntur fonti: et sicut qui tenerent
os suum ad fontem vini, inebriarentur; sic qui tenent os suum, idest
desiderium, ad fontem vitae et dulcedinis, inebriantur: 1 Cor.
2: alius autem ebrius est. Et sic inebriantur, quia apud te est
fons vitae. Si referatur ad Christum, sic est sensus, apud te etc.
idest tu es fons vitae. Si autem referatur ad patrem, sic est
sensus, apud te est fons vitae, idest verbum tuum vivificans omnia.
Est apud te. Jo. 1: verbum erat apud Deum: Hier. 2: me
dereliquerunt fontem aquae vivae et cetera. Qui vere est fons vitae,
idest spiritualium bonorum, ex quibus omnia vivificantur. Secundum
est cognitio intelligibilis, quam homines, sive rationales creaturae
participant. Ideo dicit.
5. Et in lumine. Duo sunt privilegia rationalis creaturae. Unum,
quod rationalis creatura videt in lumine Dei, et quia alia animalia
non vident in lumine Dei, ideo dicit, in lumine tuo. Non
intelligitur de lumine creato a Deo, quia sic intelligitur illud quod
dicitur Gen. 1: fiat lux. Sed in lumine tuo, quo scilicet tu
luces, quod est similitudo substantiae tuae. Istud lumen non
participant animalia bruta; sed rationalis creatura primo participat
illud in cognitione naturali: nihil enim est aliud ratio naturalis
hominis, nisi refulgentia divinae claritatis in anima: propter quam
claritatem est ad imaginem Dei: Psalm. 4: signatum est super nos
lumen vultus tui domine. Secundum est lumen gratiae; Eph. 5:
exurge qui dormis et cetera. Tertium est lumen gloriae: Isa. 60:
surge, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum et cetera. Vel,
in lumine tuo, idest in Christo, qui est lumen de lumine: et sic est
lumen quod est verus Deus. Est ergo lumen Christus, inquantum
procedit a patre: est fons vitae, inquantum est principium spiritus
vivificantis. Aliud privilegium est, quia sola creatura rationalis
videt hoc lumen: unde dicit, videbimus lumen. Hoc lumen vel est
veritas creata, idest Christus, secundum quod homo; vel est veritas
increata, qua aliqua vera cognoscimus. Lumen enim spirituale veritas
est: quia sicut per lumen aliquid cognoscitur inquantum lucidum; ita
cognoscitur, inquantum est verum. Animalia bruta bene cognoscunt
aliqua vera, puta hoc dulce: sed non veritatem hujus propositionis hoc
est verum: quia hoc consistit in adaequatione hujus intellectus ad
rem, quod non possunt facere bruta. Ergo bruta non habent lumen
creatum. Similiter nec lumen increatum, quia solus homo factus est ad
videndum Deum per fidem et per spem: et sicut nunc videmus per fidem
in lumine, sic videbimus eum in specie, quando erimus in patria.
6. Praetende misericordiam. Hic convertit se ad orationem, et
petit misericordiam Dei. Et primo petit petitionem quantum ad alios.
Secundo quantum ad se, ibi, non veniat mihi. Duo petit, secundum
duo genera hominum, qui conversantur in domo domini: quidam enim
cognoscunt Deum per fidem; quidam etiam justificati inhaerent ei.
Qui ergo non cognoscunt Deum, non sunt in ejus domo; sed qui habent
fidem, possunt subjacere peccato, et ideo petit eis misericordiam:
ideo dicit, o domine scientibus te, per fidem scilicet, et vocat
cognitionem scientiam propter certam inhaesionem: his praetende, idest
amplia, extende ad eos misericordiam tuam miserando peccatis eorum:
Isa. 27: non est populus sapiens: Jer. 9: in hoc glorietur qui
gloriatur, scire et nosse me. Sed, his qui recto sunt corde, idest
qui habent rectum cor et sunt confirmati tibi per caritatem, praetende
eis, idest amplia justitiam, idest coronam quam meruerunt, quia isti
jam merentur coronam: 2 Tim. 4: in reliquo reposita est mihi
corona justitiae et cetera. Et ideo petit eis justa. Pro se duo
petit. Primo petit conservari a peccato, et hoc, removendo duas
causas peccati. Una est interior: et haec est superbia, quae est
initium omnis peccati; unde dicit: non veniat mihi pes superbiae,
idest affectus superbiendi removeatur a me; Eccl. 23: extollentiam
oculorum meorum ne dederis mihi. Alia causa est exterior, quando
incitatur ab aliquo ad peccandum: Ps. 18: et ab alienis parce
servo tuo. Et ideo dicit, manus peccatoris non moveat me, idest
inductiones et promissiones et blandimenta non inducant me ad
peccandum.
7. Ibi ceciderunt. Hic ponitur petitionis ratio: et est duplex.
Primo, quia ex hoc pede est casus: sicut quando quis cadit propter
pedem quem habet malum: et ideo dicit, ibi, idest in pede superbiae.
Ceciderunt. Ecce initium omnis peccati superbia, Eccl. 10.
Homo enim ex hoc peccat, pro eo quod non continetur sub regula legis
divinae. Sed ex superbia exit arrogantia: 1 Cor. 10: qui se
existimat stare, idest per superbiam, videat ne cadat. Et dicit,
qui operantur, non qui operati sunt, quia aliquis aliquando ex
infirmitate peccat, vel ignorantia, et iste non permanet; sed qui
peccat ex superbia, hic persistit: quia Prov. 2: laetantur cum
male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Item alia causa est
alieni impulsus; unde dicit, expulsi sunt, idest impulsi dum inaniter
se efferunt, sicut Lucifer de caelo, et homo per superbiam de
Paradiso expulsi sunt. Nec potuerunt stare: Job 18: expellet eum
de luce in tenebras et cetera. Sed humilitas facit stare: Ps.
121: stantes erant pedes nostri et cetera.
|
|