|
1. Supra petivit Psalmista divinum auxilium contra peccatores, et
ostendit malitiam eorum; hic autem docet contemnendam esse eorum
felicitatem. Titulus non est novus. Intentio autem Psalmi hujus est
ostendere, quod non reputentur prosperitates impiorum. Circa quod
Psalmista tria facit. Primo enim praemittit intentionem Psalmi.
Secundo ponit rationes in generali, ibi, quoniam tamquam fenum.
Tertio explicat in speciali, ibi, noli aemulari in eo. Circa primum
duo facit. Primo enim removet a bonis malorum aemulationem. Secundo
zelum, neque zelaveris. Dicit ergo, noli aemulari. Hic ponit unum
ex parte peccatorum per modum designationis. Et ex hoc ponit
malignantes et facientes iniquitatem. Aliud ponit ex parte bonorum per
modum prohibitionis, et ponit duo: scilicet, noli aemulari, et neque
zelaveris. Peccatores autem designat primo, quantum ad pravam ipsorum
intentionem, quia malignantes: malignitas enim pertinet ad cor; unde
dicitur malignus quasi malus ignis, quando scilicet aliquis facit ex
prava intentione aliquid, illud est malignum consilium. Secundo
quantum ad pravitatis executionem; unde dicit, facientes iniquitatem;
sed justo cuilibet dicit, noli aemulari et cetera. Secundum
philosophum, in 2 Ethicorum, quatuor ad idem genus spectant:
scilicet misericordia, invidia, zelus, et Nemesis: et haec omnia
important tristitiam de eventibus aliorum; sed misericordia et invidia
de his quae eveniunt bonis, alia vero duo de his quae eveniunt malis.
Invidia enim est tristitia de prosperitate bonorum, sed misericordia
est tristitia de miseria bonorum. Zelus proprie est, quando quis
tristatur de bono alterius; non ex eo quod ipse bonum habet, sed ex eo
quod ipse non habet. Nemesis est tristitia de bonis quae indignis
eveniunt. Sed quia loquitur hic de malis, non facit mentionem de
duobus primis. Advertendum est autem hic, quod si aliquis indignetur
sive aemuletur de prosperitate malorum, non vituperatur secundum
philosophos, qui tractaverunt de prosperitate civili, in qua possunt
aliqua videri magna, secundum se considerata, non respicientibus ad
aeterna. Si vero ad spiritualia comparentur, cum nullum temporale
quantumcumque magnum possit spiritualibus comparari, in talibus
aemulatio locum non habet; et ideo non sunt aemulandi mali de hujusmodi
bonis sibi provenientibus. Unde theologi attendentes divinam
providentiam in his bonis quae indistincte bonis et malis, dignis et
indignis proveniunt, non tristantur quando indignis adveniunt.
Considerant enim quod justa Dei ordinatione disponuntur, vel ad eorum
correctionem, vel ad eorum damnationem: et quod hujusmodi bona sunt
quasi nihil in comparatione ad futura quae servantur bonis. Et ideo
hujusmodi tristitia prohibetur; unde dicit, noli aemulari, idest
indignari, in malignantibus, pro eo quod florent. Prov. 3: ne
aemuleris hominem injustum et cetera. Item neque zelaveris facientes
iniquitatem; quasi dicat: ne tristeris si non habes quae habent illi;
quia reservantur tibi meliora. Eccl. 9: non zeles gloriam
peccatoris. Non enim scis et cetera. Quoniam tamquam fenum. Hic
ponit rationes in generali. Et primo, quare non est aemulandum;
secundo, quare non zelandum. Spera in domino. Dicit ergo, quoniam
tamquam fenum; quasi dicat, non est aemulandum in malignantibus, quia
id parum est, et transitorium. Et ideo dicit, tamquam fenum
velociter arescent et cetera. Ponit enim exemplum de rebus quae
florent et fructificant, et cito decidunt: sic est de homine, qui
floret, viret, et cito decidit. Ps. 89: mane sicut herba
transeat et cetera. Et haec duae similitudines pro eodem ponuntur ad
majorem, scilicet manifestationem. Vel aliter, duo sunt in homine,
quae magna esse videntur. Primum est decor, quando videntur homine
vivere in gaudiis. Sap. 2: nullum sit pratum et cetera. Et ideo
dicit, tamquam fenum. Vel aliter, quia decor gaudii cito deficit.
Job 20: gaudium hypocritae ad instar puncti. Psal. 128: fiant
sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit. Isa.
40: omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
Secundum est celsitudo saecularis potestatis designata per herbas
olerum, quae crescunt, et tamen totum transit. Et ideo dicit,
tamquam olera. Vel per fenum intelliguntur majores, per herbam vero
minores. Non ergo indignandum est de bonis eorum. Item non est
zelandum super facientes iniquitatem, quia tibi promittuntur majora.
Et hoc ostendit cum dicit.
2. Spera in domino. Et quia prosperitas temporalis in tribus
consistit, scilicet in divitiis, voluptatibus, et honoribus: Joan.
2: omne quod est in mundo etc.: ideo, secundum quod etiam
prosperitas spiritualis in tribus consistit, tria facit. Primo enim
ponuntur divitiae; secundo voluptates, ibi, delectare; tertio
gloria, ibi, educet, quas promittit Deus sperantibus in se. Circa
primum tria facit. Primo ostendit modum acquirendi spirituales
divitias; secundo ubi sunt quaerendae, ibi, et inhabita terram;
tertio promittit illas abundanter, ibi, et pasceris. Circa primum
duo facit, secundum quod in acquisitione duo exiguntur. Primo enim
proponitur finis; secundo ponitur conatus ad finem, ibi, et fac
bonitatem. Dicit ergo, spera in domino, idest spera te habiturum
bona domini, idest ipsum dominum. Ps. 15: dominus pars
hereditatis meae et cetera. 1 Pet. 1: regeneravit nos in spem
vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis in hereditatem
incorruptibilem et cetera. Et hic est finis intentus. Vel, spera in
domino, idest de Deo, scilicet de auxilio domini. Eccl. 2: qui
timetis Deum et cetera. Secundo dicit quod conetur ad acquirendum
finem bona operando; et ideo subjungit, et fac bonitatem, idest omnia
opera virtutum. Ps. 33: declina a malo, et fac bonum. Deinde
cum dicit, et inhabita terram, ostendit ubi quaerendae sunt istae
divitiae. Hoc non potest intelligi de materiali terra, quia etiam
injusti inhabitant eam; sed exponitur de quadruplici terra; et primo
de terra viventium quae est gloriae. Psalm. 26: credo videre bona
domini in terra viventium, quam inhabites per desiderium. Phil. 3:
nostra conversatio in caelis est. Item de anima tua. Luc. 8: quod
autem cecidit in terram bonam etc. et hanc inhabites semper ad
conscientiam revertendo. Sap. 8: intrans in domum meam conquiescam
cum illa. Tertia terra est Ecclesia militans. Ps. 64: visitasti
terram et inebriasti eam etc. et hanc inhabites per confessionem
fidei, non recedendo ab Ecclesia. Quarta terra est propriae carnis.
Gen. 3: spinas et tribulos germinabit tibi, et hanc inhabites
extirpando vitia et inserendo virtutes. Consequenter ostendit quod
abundanter hae divitiae tribuentur, cum dicit, et pasceris in divitiis
ejus. Vel caelestis patriae, vel Ecclesiae, vel jucunditatis, vel
abstinentiae carnis. Hieronymus habet, peregrinare in terra, et
pascere fide, idest sis sicut peregrinus non reputando terrena, et
pascere fide, per fidem possidendo invisibilia. Secundum est voluptas
spiritualis, quae promittitur cum dicit.
3. Delectare. Et circa hoc duo facit, secundum quod hic
delectationis laetitia consistit in duobus: scilicet in consequendo
desiderium, et implendo suum propositum: secunda est ibi, revela.
Dicit ergo de primo, delectare et cetera. Prov. 13: desiderium
si compleatur delectat animam. Si Deo inhaeres, impletur desiderium
tuum. Sed quia ad hoc requiritur ut sit justum desiderium, non enim
est Deus auctor injustitiae; ideo primo ponit radicem justi
desiderii, scilicet quod homo delectetur in Deo per amorem; unde
ait, delectare in domino, idest totus amor tuus sit in Deo.
Philip. 4: gaudete in domino semper. In Graeco habetur,
delitiare: quasi dicat: non sis contentus de necessariis ad salutem,
sed quaere superabundantias exquisitas, sicut deliciosi homines non
sunt contenti communibus cibis. Job 22: tunc super omnipotentem
deliciis affluens. Et tunc, dabit tibi petitiones cordis tui: non
dicit carnis: petitiones enim cordis secundum Origenem sunt quae cor
desiderat: v. G., secundum eum, si oculus posset petere,
desideraret pulchros colores, auditus autem dulces sonos: sic cordis
objectum, cum sit veritas et justitia, haec desiderantur ab eo. Et
haec, inquit, dabit tibi. Matth. 7: petite et dabitur vobis.
Vel, cordis, ait, idest, quando erunt cordis, Deus exaudiet
antequam clamet. Isa. 65: antequam clament, ego exaudiam. De
secundo dicit, revela et cetera. Cum enim impletur propositum
alicujus, tunc gaudet. Ad quod implendum duo sunt praenecessaria.
Primo, quod recurrat ad Deum. Secundo quod fiduciam habeat de eo:
et sic tertio impletur. Dicit ergo, revela domino viam tuam,
scilicet propositum tuum, quantum ad primum. Sed nonne scit Deus,
qui scit cogitationes hominum? Psalmista loquitur per similitudinem,
revela domino etc., idest recurre ad ipsum pro impletione tui
propositi, et hoc in oratione. Psal. 118: vias meas annuntiavi
tibi et cetera. Quodlibet enim negotium debet incipere ab oratione,
sicut etiam Plato dicit, et Scipio faciebat. Sed petitioni tuae
addas spem; et ideo dicit, spera in eo, quantum ad secundum. Et sic
tertio implebitur petitio tua. Et hoc est quod subdit, et ipse
faciet, idest implebit vias tuas. Vel aliter, revela domino viam
tuam, idest peccata tua. Job 13: vias meas in conspectu ejus
arguam, et ipse erit salvator meus. Et ideo bene dicit: spera in
eo, scilicet veniam peccatorum, et ipse faciet, idest remittet tibi
peccata tua. Tertium quod promittit est gloria, cum dicit.
4. Et. Ubi primo promittit gloriam; secundo ostendit quomodo
perveniatur ad illam, ibi, subditus esto domino. Circa primum duo
facit. Primo enim promittit gloriam quam consequitur. Secundo
ostendit modum consecutionis, ibi, et judicium. Dicit ergo, et
educet et cetera. Sancti suam justitiam occultant. Matth. 6:
attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini
ab eis. Sed nihil occultum est quod non reveletur. Luc. 12.
Unde Deus revelat vel hic, vel in futuro; et ideo dicit, educet,
idest extra ducet. Job 28: profunda fluviorum scrutatus est, et
abscondita produxit in lucem. Secundum originem simile est, sicut si
aliquis habens fidelem servum quem manumittere intendit, gloriatur in
eo. Isa. 49: servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor.
Et hoc erit in judicio: unde sequitur, et judicium tuum tamquam
meridiem, idest judicium quo judicaberis non habebit tenebras. Duo
autem requiruntur volenti pervenire ad gloriam quae promittitur.
Primum est humilitas. Job 22: qui humiliatus fuerit, erit in
gloria: unde dicit, subditus esto domino: 2 Mach. 9: justum est
subditum esse domino et mortalem et cetera. Secundum est oratio per
quam pervenitur ad Deum, qui est gloria nostrae beatitudinis; et ideo
subdit, et ora eum. Jac. ult.: multum valet deprecatio justi
assidua.
5. Noli aemulari. Supra posuit duas rationes quare non est
aemulandum neque zelandum super peccatores: et erat una ex parte
peccatorum quorum felicitas brevis est; alia vero ex parte bonorum,
quia meliora sunt eis promissa: hic autem explicat in speciali. Et
primo quid sit circa primum; secundo quid circa excellentiam justorum:
tamen utrumque mixtum, ibi, melius est modicum. Circa primum duo
facit. Primo reiterat sententiam et exponit cujus rationem assignare
intendit; secundo assignat rationem, ibi, desine ab ira. Dicit
ergo, noli aemulari in eo. Hic repetit scientiam quam supra posuit,
et exponit quod dixerat, noli aemulari in malignantibus. Posset autem
quis quaerere quid in eis prohibet aemulandum. Dico quod temporalis
prosperitas est illa: et ideo dicit, noli aemulari, idest indignari,
in eo qui prosperatur in via sua et cetera. Quod potest intelligi
conjunctim sic, noli aemulari etc. quasi dicat: qui facit
injustitiam, prosperatur, de quo etiam justi aemulantur. Psal.
72: zelavi super iniquos et cetera. Item potest legi divisim: et
sic sunt duae rationes quare indignetur contra eos. Una, quia omnia
eis ad votum succedunt; et ideo dicit, in eo qui prosperatur, idest
si vides eos prosperari. Prov. 1: prosperitas stultorum perdet
eos. Item si vides quod invalescant super justos, noli indignari.
Sic dicebat Baruch 4: animaequior esto populus Dei, memorabilis
Israel. Nocentes peribunt qui te vexaverunt; et qui gratulati sunt
in tua ruina punientur. Et ideo dicit, et in homine faciente
injustitias.
6. Deinde cum dicit, desine, assignat rationem praedictae
admonitionis, et hanc duplicem. Unam ex parte ejus cui fit monitio:
aliam ex parte peccatorum ibi, adhuc pusillum. Circa primum duo
facit. Primo enim ostendit periculum praesens, si non acquiescat
monitioni; secundo periculum futurum, ibi, noli aemulari ut
maligneris. Ubi primo ponit periculum culpae; secundo poenae, ibi,
quoniam qui malignantur. Circa periculum poenae duo facit. Primo
enim ponit delinquentium poenam; secundo praemium sustinentium, ibi,
sustinentes autem dominum. Dicit ergo, desine ab ira. Ecce praesens
periculum, quia indignatio est ira, et ipsa ira est mala. Eph. 4:
omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a
vobis cum omni malitia. Et ideo dicit: deside ab ira: Jac. 1:
ira viri justitiam Dei non operatur. Et derelinque furorem. Ira et
furor idem sunt; sed differunt secundum magis et minus: quia furor
nihil aliud est quam ira accensa: Prov. 27: impetum concitati
spiritus ferre quis poterit? Ergo, desine ab ira, in corde, et
derelinque furorem, in opere. Noli aemulari ut maligneris. Ecce
futurum periculum culpae. Quando enim aliquis indignatur propter
prosperitatem aliorum, declinat aliquando a justitia; et ideo dicit.
Noli aemulari ut maligneris, idest ne forte inducat te in
injustitiam: Malach. 3: vanus est qui servit Deo, et quod
emolumentum quia custodivimus praecepta ejus? Quoniam qui
malignantur. Ecce periculum poenae futurum. Nota, quod omnes
peccatores malignantur. Quando enim peccat quis vel ex infirmitate,
vel ex ignorantia, non malignatur; sed quando ex electione peccat,
tunc malignatur. Primi de facili corriguntur, sed tertii difficile:
Eccl. 1: perversi difficile corriguntur. Et ideo dicit,
exterminabuntur, idest extra fines ponentur, scilicet justitiae et
boni: Job 18: expellet eum de luce in tenebras, et de orbe
transferet eum: sic exterminabuntur qui malignantur: sed, sustinentes
dominum, idest qui non sic indignantur ut malignentur, sed expectant
in futurum, ipsi hereditabunt terram, scilicet viventium: possidebunt
enim eam hereditario jure, sicut heredes: Rom. 8: si autem filii,
et heredes. Illa autem caelestis patria dicitur terra, propter
stabilitatem: Eccl. 1: terra in aeternum stat. Et, ut dicit
Augustinus, sicut terra nostra se habet ad caelum, ita superior vita
beatorum se habet ad caelum superius, scilicet ad Deum, a quo
illuminatur et fecundatur: Apoc. 25: claritas Dei illuminabit
eam.
7. Deinde cum dicit et, assignat rationem ex parte malorum: et
circa hoc duo facit. Dixerat enim, noli aemulari in eo qui
prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias. Primo ergo
rationem assignat, quod non est aemulandum eorum prosperitati.
Secundo, quod non eorum injustitiae, ibi, observabit peccator.
Circa primum duo facit. Proponit enim primo periculum imminens
malis. Secundo fructum justorum, ibi, mansueti, quia oppositum per
opposita melius innotescit. Circa primum duo facit. Primo enim
denunciat destructionem eorum, quantum ad seipsos. Secundo quantum ad
locum ipsorum, ibi, et quaeres. Dicit ergo quantum ad seipsos,
adhuc pusillum, et non erit peccator. Si non erit; ergo non patietur
poenas aeternas. Respondeo. Non erit in gloria in qua nunc est, sed
in Inferno: Job 7: qui descendit ad Inferos non ascendet, nec
revertetur ultra in domum suam, neque eum cognoscet amplius locus
ejus, quoniam est pusillum. Contingit quidem quod peccatores
dejiciuntur in brevi: Eccl. 10: omnis potentatus vita brevis.
Sed si etiam toto tempore vitae suae sint in prosperitate, adhuc illud
tempus comparatum aeternitati nihil est et pusillum: Aggaei 2: adhuc
unum modicum est, et ego movebo caelum et terram. Quantum ad locum
vero dicit, et quaeres locum ejus, et non invenies. Tripliciter
exponitur hic locus. Primo namque locus, idest opportunitas.
Dicitur enim de aliquo quod habet locum quando posset alicubi habere
opportunitatem. Peccator autem habet locum in isto mundo: quia est
opportunus ad minus ad exercitium justorum. Sed quando hoc exercitium
cessabit, tunc non habebit locum; et ideo tolletur a justis. Secundo
quia aliquando non desinit aliquis peccare, et tamen remanet locus
ejus. Sed finaliter etiam locus ejus non remanebit, nec invenietur.
Ubi modo rex Assyriorum? Ubi Nero? Et finaliter omnia regna mundi
evacuabuntur: 1 Cor. 15: demum finis, cum tradiderit regnum Deo
et patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem.
Tertio, secundum Origenem, locus peccatoris est illud in quo
quiescit, ubi sunt temporalia et terrena. Ergo locus ejus est iste
mundus. Sed hic transibit: Luc. 21: caelum et terra transibunt
et cetera. Et ideo si in eis ponimus locum nostrum, non transibit.
8. Deinde cum dicit, mansueti, ponit fructum justorum. Hic autem
est duplex. Unde primo ponit fructum divitiarum. Secundo
voluptatum, ibi, et delectabuntur. Hoc enim homines in isto mundo
desiderant, et utrumque promittitur justis. Dicit ergo, mansueti et
cetera. Per mansuetos signat justos: illi enim sunt justi, qui
possident cor suum in puritate. Et quia nihil ita trahit hominem extra
se sicut ira, et mansuetudo temperat eam; ideo vocat justos
mansuetos. Hieronymus dicit, mites: Matth. 5: beati mites,
quoniam ipsi possidebunt terram, idest dabitur eis in possessionem
terra viventium. Augustinus contra Valentinum dicit, quod Christus
nihil accepit de veteri testamento quantum ad promissiones: quod patet
Matth. 5. In veteri autem testamento promittebantur temporalia et
terrena. Ad litteram. Mansueti autem inhabitant terram istam, quia
illi infestantur qui alios infestant. Sed mansueti nullos infestant.
Non debent ergo ab aliis merito infestari. Sed tamen specialiter
hereditabunt illam terram viventium, sicut jam dictum est. Secundo
ponuntur eorum deliciae, cum dicit, et delectabuntur in multitudine
pacis. Haec enim pax est valde delectabilis. Dicit autem, in
multitudine, quia ibi est multiplex pax; hic vero sunt bella.
Quoddam est enim ad homines; sed hoc non erit ibi, quia omnes erunt
in unum pacifici: Isa. 32: sedebit populus meus in pulchritudine
pacis et cetera. Item hic est bellum contra carnem, quae concupiscit
adversus spiritum: Gal. 5: caro concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur etc. sed
tunc habebunt pacem ad invicem: Job 5: sciens, quod pacem habeat
tabernaculum tuum. Item voluntas contra se est divisa per diversa
desideria; tunc autem non erit divisa, sed unita in domino: Psal.
75: in pace factus est locus ejus. Item hic est bellum ad Deum
propter peccata: Isa. 59: peccata sive iniquitates vestrae
diviserunt inter vos et Deum vestrum; sed illic omnes habebunt pacem
cum illo: Job 22: acquiesce ei, et habeto pacem cum eo et cetera.
9. Observabit. Supra posuit unam rationem, quare non debent viri
Dei indignari super peccatorem, quia scilicet ejus prosperitas non est
stabilis; hic ponit aliam, quia scilicet peccatores non possunt nocere
justis: et circa hoc duo facit. Primo enim proponit eorum
malignitatem, quam in corde cogitant contra justos. Secundo eorum
conatum exteriorem, ibi, gladium evaginaverunt. Circa primum duo
facit, secundum quod interior eorum malitia est duplex. Primo enim
ostendit quod mali insidiantur bonis. Secundo, quod turbantur contra
eos, ibi, et stridebit. Dicit ergo. Observabit peccator justum,
si aliquid forte possit habere contra eum: Luc. 14: ipsi autem
observabant eum. Sic peccatores observant bonos insidiando eis, et
sancta eorum studia pervertendo. Ecclesiae enim bona in mala
convertentes insidiantur et cetera. Sed contra hoc dicitur Prov.
24: ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi et cetera.
Secundo turbantur contra justum. Dicunt enim, Sap. 2: quoniam
dissimilis est aliis vita illius et cetera. Unde, stridebit super eum
dentibus suis, scilicet commovebuntur ad iram. Loquitur ad modum
aprorum: Ps. 111: peccator videbit, et irascetur: Act. 7:
stridebant dentibus in eum.
10. Deinde eum dicit, dominus autem, ostendit, quod haec eorum
malitia non habet effectum intentum, quia irridentur a Deo: et circa
hoc duo facit. Primo enim ponit irrisionem. Secundo ejus rationem,
ibi, quoniam prospicit. Dicit ergo, dominus irridebit eum, idest
facit eum vel considerat irrisibilem. Et ratio est, quia dominus
vidit eum attentare magna, et tamen scit quod statim debet mori; et
ideo subdit, quoniam prospicit quod veniet dies ejus, scilicet in
promptu; et hoc est ei debitus dies, scilicet condemnationis: Job
21: in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
De hac die dicit hic. Non ergo turbari debetis contra eos, dicit
Psalmista, quia non possunt praevalere contra vos.
11. Consequenter cum dicit, gladium, addit de conatu malorum
exteriori: et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit eorum
conatum. Secundo finem intentum, ibi, ut decipiat. Tertio conatus
hujus eventum, ibi, gladius eorum. Circa primum duo facit, secundum
quod est duplex conatus eorum contra bonos. Primo enim ostendit
conatum eorum per apertam persecutionem. Secundo per fraudulentam
calumniam, ibi, intenderunt arcum. Dicit ergo quantum ad primum,
gladium evaginaverunt peccatores. Per gladium intelligitur omnis
aperta facti persecutio: Luc. 22: si percutimus in gladio?
Persecutio etiam verbi dicitur gladius: Ps. 56: lingua eorum
gladius acutus. Et hic gladius est gladius Diaboli, qui per linguam
hominis multos interficit. Hic autem gladius est in vagina, quamdiu
est in corde; sed quando profertur, est sicut jam evaginatus.
Cavendum est ergo primum ut non habeamus eum. Secundo, et si
haberetur, non evaginemus eum. Quia si tenetur in vagina, primo
contrahit rubiginem, tandem tamen consumitur et tepescit odium et
voluntas injuriandi. Quantum ad secundum dicit, intenderunt arcum
suum. Arcus a longinquo percutit, et non videtur trahens cum eo,
sicut videtur percutiens cum gladio: et ideo arcus signat persecutionem
dolosam. Consequenter ostendit quid intendunt, cum dicit, ut
decipiat. Circa quod duo facit, secundum quod duo intendunt. Primo
enim intendunt decipere. Secundo occidere, ibi, ut trucident.
Dicit ergo, ut decipiant et cetera. Decipere est per actum dolosum:
Job 12: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Sed,
pauperem et inopem. Pauper est qui parum habet: inops est qui eget
ope. Vel secundum Glossam: pauper est qui sibi non sufficit; inops
vero, qui non sustentatur alterius ope. Et hoc dicit, quia tales non
habent subvenientem. Occisio designatur per gladium, vel corporaliter
vel spiritualiter: Hebr. 11: in occisione gladii mortui sunt.
Eventus autem conatus eorum est, quia revertetur in caput suum. Et
primo ostendit quantum ad gladium, dicens, gladius eorum et cetera.
Tu eximis gladium contra alium, et forte non percutis eum, quia forte
ei nocere non potes; tamen ex ipso spiritualiter tu es percussus:
Prov. 1: ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur et cetera.
Secundo quantum ad arcum; unde dicit, et arcus eorum confringatur:
Ps. 75: ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium et
bellum. Hoc autem erit quando destruetur dolositas eorum ne implere
possint quod coeperunt: Job 5: qui dissipat cogitationes malignorum
ne possint et cetera.
12. Melius. Supra Psalmista assignavit rationem quare non debemus
aemulari malos et prosperitatem eorum, ex dejectione eorum sumptam;
hic autem assignat sumptam ex parte justorum. Et primo ostendit
dignitatem justorum. Secundo subjungit monitionem ad sectandam
justitiam, ibi, expecta. Circa primum duo facit. Primo proponit
intentum. Secundo manifestat propositum, ibi, quoniam brachia.
Dicit ergo, melius est modicum et cetera. Intentio ejus est probare
quod bona justorum praeeminent bonis peccatorum. Et sic minus habentes
non aemulantur plus habentes; unde dicit, melius etc. quasi dicat:
contingit justum parum habere et peccatorem satis. Sed quid melius?
Respondet, quod parum justi: Prov. 16: melius est parum cum
justitia, quam multi fructus cum iniquitate. Cujus ratio est, quia
quae rationem boni habent, ex hoc solum habent, quod utilia sunt ad
finem, et non propter aliud: intantum enim bona sunt inquantum
utilia; postquam autem incipiunt esse nociva, non sunt bona; sicut
est de medicina, si plus quam ad sanitatem sit necessaria, accipias,
jam non est bona. Res autem mundi bonae sunt, inquantum
instrumentaliter deserviunt ad virtutem. Quando ergo habes tantum de
eis quod sufficiunt ad virtutem, bonae sunt; si autem a virtute
abducuntur, sunt malae: et ideo melius est parum habere de eis cum
justitia, quia hoc est bonum, quam multum cum injustitia, quia hoc
est malum. Et hoc etiam intelligendum est de omnibus aliis divitiis
spiritualibus, scilicet parum de sapientia cum justitia, et sic de
aliis.
13. Deinde cum dicit, quoniam, probat quod melius est. Cujus
triplex est ratio. Primo ex parte diuturnitatis. Secundo
utilitatis, ibi, mutuabitur. Tertio virtutis, ibi, os justi.
Circa primum duo facit. Primo enim proponit contritionem malorum.
Secundo firmitatem bonorum. Dicit ergo, quoniam brachia etc.:
quasi dicat: ideo bona justorum pauca sunt meliora quam impiorum
multa, quia sunt stabilia, illa vero non. Et hoc est quod dicit,
quoniam brachia. Nomina membrorum corporalium designant virtutes, seu
actus eorum membrorum. Nomine ergo brachii designatur virtus hominis
operativa: unde, brachia peccatorum conterentur, idest virtus
operativa ipsorum destruetur: Job 38: brachium excelsum
confringetur. Sed hoc brachium conteritur quandoque a Deo, quandoque
a Diabolo, quandoque simul ab utroque. A Deo conteritur, quando
intendit nocere justis, et impeditur in suo proposito: Job 5:
dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod
ceperant. A Diabolo vero, quando homo proponit facere bonum, et
impeditur a Satana: 1 Thes. 2: voluimus venire ad vos, sed
impedivit nos Satanas: sicut cum quis proponit facere eleemosynam, et
retrahitur a cupiditate. Ab utroque autem simul, a Deo quidem per
auctoritatem ad probandum, a Diabolo vero per executionem: Job 1 et
2 cap. Secundo cum subdit, confirmat autem etc., ostendit quod
justi sunt diuturni, et firmi, et stabiles. Dicit ergo, confirmat
autem justos dominus. Licet justitia sit virtus et firmitas animi,
tamen non inest homini a seipso: unde 1 Cor. 1: non glorietur
omnis caro in conspectu ejus; ex ipso autem vos estis in Christo Jesu
etc. usque in domino glorietur. Homo enim in se factus est infirmus:
Ps. 6: miserere mei Deus, quoniam infirmus sum. Et ideo indiget
confortari ab aliquo, maxime a Deo, a quo quidem confirmatur,
quandoque in temporalibus, inquantum expedit justo ad salutem; sed in
spiritualibus semper, et hoc interiori gratia. Item bonis verbis.
Item bonis exemplis. De primo Rom. 1: gratiae spiritualis ad
confirmandos vos. 2 Thess. 2: in gratia exhortetur corda vestra,
et confirmet et cetera. Ps. 10: spiritu principali confirmat me.
De secundo Psal. 118: confirma me in verbis tuis: Act. 15:
verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt eos. De
tertio Luc. 22: conversus confirma fratres tuos: 1 Pet. 2:
Christus passus est pro nobis et cetera. Et 4: Christo igitur in
carne passo et cetera. Unde in 5: ipse perficiet confirmabit et
cetera. Confirmatur per exemplum crucis de qua dicitur (ab Augustino
Enar. in hunc Psalm. Ser. 2, n. 4), crux enim finita est in
poena, sed manet in gloria: a locis enim suppliciorum transit ad
frontes imperatorum. Qui tamen dedit honorem suis poenis, quid faciet
fidelibus suis?
14. Consequenter cum dicit, novit dominus, manifestat propositum.
Et primo dicit de stabilitate justorum. Secundo de contritione
injustorum, ibi, quia peccatores. Justi autem dupliciter
confirmantur a Deo: quia primo bona eorum stabiliuntur; secundo a
malis curantur, ibi, non confundentur. Sed duplex est bonum,
scilicet bonum viae et bonum finis: et in utroque justi stabiliuntur.
Quantum ad primum dicit, novit dominus. Quantum ad secundum dicit,
et hereditas. Dicit ergo, novit dominus: Heb. 4: omnia nuda et
aperta sunt oculis ejus. Sed praecipue quod sibi affinis et familiaris
fuerit: 2 Tim. 2: novit dominus qui sunt ejus; et eos quos
approbat: et sic dicitur hic, novit dominus, idest approbat, dies
immaculatorum. Sed Job 15, dicitur: quis est homo ut immaculatus
sit, et ut justus et cetera. Respondeo dicendum, quod verum est quod
ex se nullus est immaculatus, si macula intelligatur peccatum mortale;
sed tamen per gratiam, sic. Si vero macula intelligatur originale
peccatum, sic nullus est immaculatus. Dies isti tripliciter possunt
intelligi. Quia primo dies praesentis vitae; et licet sint communes
bonis et malis, tamen boni eis bene utuntur: Gen. 25: mortuus est
in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum. Impii autem
male utuntur eis: Psal. 54: viri sanguinum et dolosi non
dimidiabunt dies suos. Et quia dies justorum sunt pleni et ideo
approbati, illorum vero dimidiati, et ideo non approbantur. Item et
isti sunt mali et pauci, tamen Deus novit eos. Alii opera virtutum:
Rom. 13: sicut in die honeste ambulemus: et isti sunt approbati a
Deo. Alii dies aeternitatis et justitiae: et isti sunt dies
justorum, sed soli Deo noti: Isa. 64: oculus non vidit absque
te, quae praeparasti expectantibus te. Bonum vero finis ostendit,
cum dicit, et hereditas eorum in aeternum erit. Istud dicitur
hereditas in quo est stabilimentum et finis alicujus. Justi finem suum
habent in re aeterna: Psal. 15: dominus pars hereditatis meae:
Thren. 3: pars mea. Et ideo non potest eorum hereditas deficere.
Impii autem ponunt finem suum in mundanis: Sap. 2: haec est pars
nostra etc. et ideo non manet. Et de istis dicitur 1 Pet. 1: in
hereditatem conservatam in caelis.
15. Deinde cum dicit, non confundentur, ostendit quomodo justi
tueantur contra mala. Et hoc dupliciter: quoddam enim est malum,
quod bono est contrarium; et quoddam est malum per defectum boni,
ibi, et in diebus famis. Dicit ergo quantum ad primum, non
confundentur in tempore malo, idest in tempore adversitatis: Amos
5: prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. Est enim
tempus malum dupliciter: vel de praesenti, et hoc est tempus
adversitatis quod est malum; unde non confundentur in tempore malo,
idest in tempore adversitatis. Mali enim in tempore adversitatis
confunduntur, non boni: tunc nempe confunditur quis, quando perdit in
quo sperat; sed quando id manet in quo sperat, non confunditur. In
adversitate autem perduntur temporalia, in quibus boni non sperant: et
ideo non confunduntur tempore adversitatis. Vel de futuro in die
judicii: et in eo impii confundentur per erubescentiam de peccatis:
Psalm. 6: confundantur et erubescant valde velociter. Justi autem
honorabuntur: Rom. 2: his quidem qui secundum patientiam boni
operis gloriam et honorem et cetera. Quantum ad secundum malum, quod
est per defectum boni, subjungit, et in diebus famis saturabuntur.
Hoc tripliciter exponitur. Ad litteram enim hoc potest exponi de fame
temporali: nam aliquando Deus providit quod fames esset apud
infideles, apud fideles vero abundantia, quia fideles sibi invicem
communicabant quae habere poterant. Aliquando etiam providetur a Deo
fidelibus ne egeant: Job 5: in vastitate et fame ridebis, sic et
Elias satiatur tempore famis, 3 Reg. 17. Ad probationem tamen
nostram aliquando famis necessitas servos Dei praeoccupasse probatur.
Unde apostolus ait de seipso 2 Cor. 11: in fame et siti et
cetera. Vel quia servi Dei modico contenti saturantur: Phil.
ult.: scio et humiliari, scio et abundare: ubique et in omnibus
institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam
pati. Impii autem multa volunt et multa quaerunt; et ideo in diebus
famis non saturabuntur. Exponas etiam de fame verbi Dei. Et in his
diebus hoc saturantur justi: Matth. 5: beati qui esuriunt et
sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Vel tertio exponitur de
fame quae erit in futura vita, ubi justi saturabuntur, et injusti
esurient: Isa. 65: servi mei comedent, et vos esurietis.
Origenes in Glossa, Exod. 16: qui non colligebat manna in die
sexto, esuriebat in die septimo. Nunc est dies sextus: et ideo qui
non colligit nunc, esuriet tunc, ibi, consequenter cum dicit,
quoniam peccatores peribunt, ostendit quomodo conterentur brachia
peccatorum. Et ponit tria. Primo casum impiorum. Secundo ordinem
cadendi, ibi, inimici. Tertio modum: ibi, quemadmodum fumus.
Dicit ergo, quia peccatores peribunt; quasi dicat: ideo justi
conservantur, quia perditio debetur solis peccatoribus, sed salus
justis: Job 3: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet
alios pro eis. Ordo cadendi est, quia tolluntur in altum ut fortius
cadant: Job 30: elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti
me valide. Et ideo dicit, inimici vero domini mox ut honorificati
fuerint et exaltati, Psalm. 72: dejecisti eos dum allevarentur.
Sed modus est sicut fumus, quia si dispergitur non reparatur. Et hoc
est quod ait, deficientes quemadmodum fumus deficient; Jac. 4:
quae est vita vestra? Vapor est ad modicum parens.
16. Mutuabitur peccator. Supra ostendit quod pauca justorum bona
praeponderant multis malorum bonis ratione stabilitatis; hic autem
ostendit idem ratione utilitatis. Et primo ostendit quod bona justorum
sunt fructuosa, sed malorum e converso. Secundo ostendit hoc
experimento, ibi, junior fui. Tertio concludit principale intentum,
ibi, declina. Circa primum duo facit, secundum quod duplex fructus
provenit homini: unus enim est ex bonis possessis, alius ex operibus
quae fecit. Unde primo ostendit quod fructuosi sunt boni, quantum ad
primum. Secundo quantum ad secundum, ibi, apud dominum. Circa
primum duo facit. Primo enim praemittit fructuositatem bonorum, et
contrarium malorum. Secundo assignat rationem, ibi, benedicentes.
Circa primum duo facit. Primo ostendit infructuositatem malorum.
Secundo fructuositatem bonorum, ibi, injusti autem. Dicit ergo,
mutuabitur peccator. Legatur primo, secundum superficiem litterae.
Duplex signum est quod aliquis deficiat in temporalibus. Unum,
quando indiget mutuum accipere: Deut. 28: ipse foenerabitur tibi,
et tu non foeneraberis ei. Et ideo dicit, mutuabitur peccator, idest
mutuum accipiet. Aliud signum est, quando quis mutuum consumpsit, et
reddere non potest: unde dicit, et non solvet, Eccl. 29: solidi
vix reddet dimidium. Et e converso, unum signum abundantiae est,
quod habeat unde gratis det: unde dicit, justus autem miseretur,
idest per misericordiam gratis subvenit indigentibus: Job 31: ab
infantia crevit mecum miseratio et cetera. Aliud est signum, quando
homo est promptus reddere quod debet: unde dicit, et retribuet,
scilicet debitum: Rom. 13: reddite omnibus debita. Sed quid est
hoc quod dicit? Numquid justi semper abundant terrenis, et mali non?
Immo videtur contrarium; Jac. 2: nonne Deus elegit pauperes in
hoc mundo? Sed Deus secundum istam expositionem loquitur secundum
statum veteris testamenti, in quo servantibus legem promittuntur
temporalia bona, transgredientibus vero mala, ut saltem per temporalia
traherentur ad spiritualia. Tamen in illis bonis signantur promissa
quaedam spiritualia: et ideo oportet exponere etiam quantum ad illos
qui in veteri testamento pertinebant ad novum testamentum. Oportet
ergo hoc altius exponere, mutuabitur et cetera. Et potest referri ad
duplex mutuum. Homo enim aliquid a Deo mutuatur, et aliquid a
ministro Dei, scilicet homine. Dicitur autem peccator homo
quicumque. Dicit ergo, mutuabitur, scilicet a Deo, quia, quid
habes quod non accepisti? 1 Cor. 4. Et hoc est quasi mutuum:
quia ad hoc dat nobis Deus quaecumque bona, ut ex eis crescamus in his
quae ad honorem Dei sunt: Luc. 19: et ego veniens cum usuris
utique exegissem illam. Et sic retribuimus ei per gratiarum actionem.
Sed Deus peccatori dedit bona naturalia; temporalia vero aliquando
largitur et spiritualia: sed peccator non solvit per spiritualem
profectum et gratiarum actionem: Isa. 1: filios enutrivi et
exaltavi, ipsi autem spreverunt me. A ministro enim Dei accipit homo
mutuum. Praelati namque et doctores sunt quidam campsores. Item
Luc. 19: vocatis decem servis dedit eis decem mnas, et ait ad
illos, negotiamini dum venio. Ergo sunt negotiatores. Doctor ergo
dat populo doctrinam, quasi pecuniam: Psalm. 11: eloquia domini
eloquia casta, argentum igne examinatum et cetera. Sed dat verba
domini, non sua. Boni autem retribuunt, quia faciunt quod audiunt;
sed mali non, quia non implent obediendo: Ezech. 33: audient
verba tua, et non facient ea. Justus autem quod accepit a Deo,
quicquid sit illud et quocumque modo, expendit in alio: 1 Pet. 4:
unusquisque prout accepit gratiam in alterutrum illam administrantes:
et sic miserebitur. Item regratiatur Deo, et sic retribuet:
Psalm. 115: quid retribuam domino et cetera. Ratio assignatur,
quia benedicentes. Hic sunt tres sensus secundum Glossam.
Benedicentes ei, scilicet Deo in omnibus gratias agentes et jussa
sequentes, hereditabunt terram, scilicet viventium: 2 Cor. 9:
qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam
aeternam. Vel secundum literam, haereditabunt terram, idest terram
promissionis. Et loquitur populo carnali: Isa. 1: si volueritis,
et audieritis me, bona terrae comedetis. E contrario qui maledicunt
Deo, scilicet non solum verbo, sed facto, vel occasionaliter,
disperibunt: Psalm. 1: iter impiorum peribit. Origenes exponit
aliter, benedicentes ei, scilicet justo, benedicentur. Quicquid
enim fit justo, Deus accipit sibi factum: Luc. 10: qui vos
spernit, me spernit. Et Matth. 25: quod uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis. Hereditabunt terram, justo debitam:
Matth. 10: qui recipiunt justum in nomine justi et cetera.
Maledicentes autem ei, scilicet justo, disperibunt: Gen. 27:
qui maledixerit tibi, sit ille maledictus. Sed Hieronymus habet
aliter, peccator deficiet, ut non solvet; sed justus miseretur et
retribuet. Qui benedicti a Deo, hereditabunt terram: Prov. 10:
benedictio domini divites facit. Injusti vero qui maledicti sunt a
Deo, idest puniti, disperibunt; et ideo sunt steriles: Gen. 3:
maledicta terra in opere tuo.
17. Deinde cum dicit, apud, ostendit bonorum fructuositatem
quantum ad opera. In operibus autem duo ostenduntur. Et primo eorum
prosperitas. Secundo eorum reparatio, ibi, cum ceciderit. Sed quia
prosperitas est ex electione Dei, primo ostenditur quod est ex parte
Dei diligentis. Secundo, quod est ex parte hominis dilecti, ibi,
et viam ejus volet. Dicit ergo, apud dominum gressus hominis
dirigentur, idest a Deo processus hominis dirigetur quod homo directe
intendat in finem ultimum. Hoc enim non est homini a se: Hier.
10: non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat
gressus suos; sed est a Deo: Prov. 10: hominis est animum
praeparare, et domini gubernare linguam: omnes viae hominum patent
oculis ejus: Psalm. 16: perfice gressus meos in semitis tuis, ut
non moveantur vestigia mea. Dirigit autem Deus gressus hominis in via
veritatis cognoscendae, ut non labatur in errorem: Psalm. 24:
dirige me in veritate tua, et doce me et cetera. Item in via
justitiae ut declinet a malo et faciat bonum: Psalm. 26: dirige me
in semitam rectam et cetera. Quantum ad secundum dicit, et viam ejus
volet. Hoc dupliciter potest intelligi: ut dicatur primo: et homo
directus a Deo volet viam ejus, scilicet Dei; quasi dicat: Deus
sic dirigit hominem quod non cogit eum, sed facit eum recte et eligere
bonum, et id quod est Dei. Phil. 2: qui operatur in nobis et
velle et perficere. Vel aliter. Et dominus volet, idest acceptabit
et remunerabit viam ejus, idest bona opera nostra: Prov. 4: quae a
dextris sunt novit dominus. Consequenter cum dicit, cum ceciderit,
ostendit bonorum in operibus infructuositatem, quantum ad eorum
reparationem: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit ipsam
reparationem. Secundo ipsius causam assignat et rationem, ibi, quia
dominus supponit manum suam. Dicit ergo, cum ceciderit. Directio
viatoris sic est, ut aliquando cadat: sed comprehensoris est non
cadere. Viator tamen etsi forte ceciderit, Deus reparat eum: et hoc
est quod dicit, non collidetur. Hoc autem potest intelligi de secundo
casu, scilicet temporalis adversitatis: 2 Reg. 1: quomodo
ceciderunt fortes, nolite annunciare in Geth et cetera. Et sic
justus si cadit non collidetur, quia patienter sustinet: Jac. 1:
patientia opus perfectum habet et cetera. Sed peccator dum cadit
colliditur, quia impatiens est. Vel de casu venialis peccati, quia
nullus est qui tale peccatum non committat aliquando: Jac. 3: in
multis offendimus omnes. Et sic sensus est. Si ceciderit hoc casu,
non collidetur, ut mortaliter peccet; unde dicitur Prov. 24:
septies in die cadit justus, et resurgit. Quod si referatur ad casum
peccati mortalis, quo aliquando justus cadit, ut David per adulterium
et homicidium, et sicut Petrus negando Christum; sic peccatores ex
casu colliduntur, dum desperati nolunt ad poenitentiam redire. Unde
Eph. 4: desperantes semetipsos tradiderunt et cetera. 2 Cor.
12: lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt, et non egerunt
poenitentiam et cetera. Sed justus non colliditur per desperationem,
sed redit ad poenitentiam: unde David dicit, peccavi domino: et
dictum est ei, 2 Reg. 12: dominus transtulit peccatum tuum.
Item Petrus flevit amare, Matth. 26. Mich. 7: non laeteris
inimica mea, quia cecidi, consurgam. Ratio autem quod non
colliditur, est, quia dominus supponit manum suam, scilicet gratiae
confortantis eum: Ezech. 13: manus domini erat mecum confortans
me: Ps. 138: et tenebit me dextera tua.
18. Deinde cum dicit, junior fui, ostendit experimento quod bona
justorum sunt fructuosa, sed non malorum. Et ponit illud diuturnum de
duobus. Primo de immunitate bonorum a malis. Secundo de profectu
eorum in bono, ibi, tota die. Circa primum duo facit. Primo enim
ostendit immunitatem a malo, quantum ad ipsum justum. Secundo quantum
ad semen ejus, ibi, nec semen ejus. Circa primum duo facit. Primo
enim ponit diuturnitatem experimenti. Secundo ipsum experimentum,
ibi, non vidi. Dicit ergo, junior fui. Ac si diceret ei aliquis:
unde habes haec omnia quae dicis de bonis justorum et cetera.
Respondet, quia ab experimento, junior fui et cetera. Hoc
dupliciter potest exponi. Primo de aetate corporali secundum quod homo
primo floret in juventute, et postea senex fit: Ps. 89: mane
floreat, et transeat. Sed contra hoc dicit Augustinus, tu David,
semper fuisti in terra tua: et si in illa non fuit justus derelictus,
non tamen est mirum si alibi est derelictus. Et ideo vult Augustinus
quod loquatur in persona Ecclesiae. Et haec habet aetatem pueritiae
in Abel, juventutis in patriarchis, senectutis in apostolis,
senectam in fine mundi. Praetermittit duas medias aetates, et ponit
extremas: et sic fuit a principio mundi, et erit usque ad finem. Et
haec distinctio ponitur Gal. 4. Vel potest intelligi de
spiritualitate: quia quamdiu homo delectatur in puerilibus et vanis,
sic est puer mente; sed quando delectatur in maturis, fit senex. Et
haec distinctio ponitur 1 Cor. 13: cum essem parvulus, loquebar
et cetera. Cum autem factus sum et cetera. Et ideo dicit: sive in
statu puerili, sive in statu senectutis, hoc judicavi, quod scilicet
ipse justus sit immunis a malis, et quantum ad se, et quantum ad semen
ejus. Ideo ostendit dicens, non vidi justum derelictum, quantum ad
se. Si hoc referatur ad bona temporalia, non videtur hoc verum, quia
de justis dicitur Hebr. 11, egentes, angustiati et cetera.
Respondeo. Dicendum, quod licet subtrahantur eis bona temporalia,
non tamen deseruntur a Deo, quia totum hoc cedit in bonum eorum, vel
pro bonis, vel ut tollatur causa alicujus mali, ut dicit Augustinus:
Matth. 6: primum quaerite regnum Dei, et haec omnia, scilicet
spiritualia, adjicientur vobis. Verum est, sed si Deus videt
expedire ad nostram salutem. Quantum ad semen ejus dicit: nec semen
ejus quaerens panem: Exod. 20: ego sum Deus Zelotes, reddens
misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta
mea: Luc. 1: misericordia ejus a progenie in progenies timentibus
eum. Et ideo sicut ipsi non derelinquuntur, ita nec semen eorum. Et
potest referri ad panem temporalem, quantum ad vetus testamentum; sed
secundum spiritualem intellectum panis iste intelligitur participatio
Christi, scilicet veritas, sapientia et justitia: Joan. 6: ego
sum panis vivus et cetera. Hic est panis qui dat delicias regibus,
Gen. 49. Et dicit, quaerens panem, quia iste panis praesto est
quaerentibus eum. Sed contra: Abraham justus fuit et Isaac:
Ismael autem et Esau, qui fuerunt filii justorum, non habent
spiritualem panem. Respondeo. Apostolus solvit, quod filii
promissionis computantur filii justorum. Ergo semen est ille qui
imitatur eum. Unde tam filii carnales qui imitantur patres in bono,
quam discipuli qui imitantur magistrum, sunt semen spirituale,
scilicet illi qui imitantur eorum doctrinam in opere. Tota die. Hic
ostendit aliud signum experientiae, sive aliud experimentum, et dicit
quod aliud quod expertus de viro justo est quia tota die, idest toto
tempore vitae suae, miseretur, miseriis aliorum, et commodat,
scilicet spiritualia et temporalia: Ps. 111: jucundus homo qui
miseretur et commodat: vel actu, vel promptitudine. Et ideo, semen
illius in benedictione erit: Gen. 22: multiplicabo semen tuum
sicut stellas caeli et cetera.
19. Declina a malo. Supra ostendit Psalmista quod bona justorum
sunt meliora quantum ad fructum; hic autem prorumpit in exhortationem
ad illa. Circa hoc duo facit. Primo enim ponitur exhortatio ad
ista. Secundo ponitur fructus, ibi, dominus amat. Justitia habet
duas partes: recedere a malo, et facere bonum. Et ideo dicit,
declina a malo, et fac bonum. Hae autem duae partes justitiae
correspondent praeceptis legis: justitia enim regulatur lege. In lege
sunt quaedam praecepta affirmativa, quae implentur faciendo bonum; et
quaedam sunt negativa, quae implentur declinando a malo. Item per
haec duo perficitur naturalis inclinatio appetitus, cujus sunt duo
objecta; scilicet bonum et malum; quia appetitus naturaliter tendit in
bonum, et refugit malum falsum. Sed dicit, declina a malo. Est
autem duplex malum. Unum, quod facit homines malos, et hoc vere
dicitur malum. Aliud malum est, quod non facit homines malos,
scilicet malum poenae. Primum est peccatum; et de hoc intelligitur
cum dicit, declina a malo, idest a peccato: Eccl. 9: non zeles
hominem in peccato suo. Et non dicit quod non faciat malum, quia in
hoc intelligitur sola negatio, sed, declina a malo, ut scilicet
voluntatem faciendi non habeat. Isa. 1: quiescite agere perverse,
discite benefacere. Haec duo frequenter introducuntur in sacra
Scriptura. Sed quandoque praemittitur bonum, sicut ibi, Ps.
44: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Quandoque
praemittitur vitatio mali, sicut Isa. 7: ut sciat reprobare malum,
et eligere bonum. Et ratio est, quia duplex est ordo. Unus scilicet
intentionis; et secundum hunc ordinem semper prius debet praemitti
bonum quam vitatio mali, quia ad hoc vitat malum, ut faciat bonum.
Alius est ordo executionis: et secundum hunc ordinem prius praecipitur
ut vitet malum: quia omnes nascimur filii irae; et non possumus fieri
justi nisi expellamus malum. Et inhabita in saeculum saeculi. Hic
ponitur fructus justitiae; quasi dicat: si declinaveris a malo, et
feceris bonum, inhabitabis, sed non dicit explicite ubi, sed
quantum, quia in saeculum saeculi. Sed est sensus, inhabita, quasi
intus habita. Sensibilia dicuntur exteriora bona, quia exteriori
sensu capiuntur. Interiora bona sunt spiritualia et intelligibilia.
Cum ergo dicit, inhabita, dicit intra possessionem spiritualium
bonorum habitabis: Cant. 1: introduxit me rex in cellaria sua. Et
dicit, in saeculum saeculi, idest in perpetuum: Exod. 15:
introduces eos, et plantabis, et cetera. Quia dominus amat
judicium. Hic ponitur ratio quare inhabitet in saeculum saeculi;
quasi dicat, ideo inhabitabit, quia hoc statutum est ex divino
judicio. Probat hoc, scilicet quod inhabitet semper et libenter,
quia dominus amat judicium: Isa. 61: ego dominus diligens
judicium. Et inducitur quod hic dicitur, duplici ratione: quia sic
est ratio ejus quod dicit, declina a malo etc. ut scilicet sis,
scilicet imitator Dei, quia dominus amat judicium; et hoc est
declinare a malo et facere bonum. Vel ad hoc refertur, inhabita in
saeculum saeculi, quia hoc justum est. Et Deus amat judicium.
Justum enim est ut si homo non velit relinquere Deum, non relinquatur
ab eo, qui est aeternus. Et ideo non relinquentur ab eo justi, qui
volunt esse cum eo. Et ideo dicit, non derelinquet sanctos suos. Et
ex hoc sequitur quod, in aeternum conservabuntur, quia aeternus est et
potens: Ps. 11: tu, domine, servabis nos et custodies nos et
cetera. Isa. 33: non rumpentur funiculi.
20. Injusti. Hic ponitur forma judicii, quae erit bonis et
malis. Primo ergo ponit quid dabitur malis in judicio. Secundo,
quid bonis, ibi, justi. Malis immittet punitionem: quia, injusti
punientur: Eccl. 21: in finem illorum, scilicet peccatorum,
Inferni et tenebrae et poena: 2 Thes. 1: dabunt poenas in
interitu aeternas. Item exterminationem, quia semen impiorum
peribit. Hic loquitur secundum existimationem hominum. Mali autem
cum moriuntur, credunt saltem in filiis vivere. Sed dicit quod semen
eorum peribit, idest vel carnales filii qui proprie imitantur eorum
malitiam, vel sectatores falsae doctrinae aliquorum, sicut semen
Arii. Justis autem duo retribuet: contra punitionem dabit
remunerationem; unde dicit, justi autem hereditabunt terram, quasi
hereditate eam possidentes: Ps. 68: hereditate acquirent eam et
cetera. 1 Petr. 1: regeneravit nos in spem vivam. Contra
exterminationem hereditatem, quia, inhabitabunt in saeculum saeculi
super eam, idest in hac terra viventium semper erunt.
21. Os justi meditabitur. Hic ostendit, quod bona justorum majora
sunt, quantum ad usum virtutis, quia injusti habent os pronum ad
malum. Primo ergo agit de spiritualibus bonis justorum. Secundo de
perversitate malorum, ibi, considerat. Circa primum duo facit.
Primo enim ponit spiritualia justorum praeeminentia. Secundo ponit
fructum ipsorum bonorum, ibi, non supplantabuntur. Bona spiritualia
in duobus consistunt: scilicet prout sunt in ore et prout sunt in
corde. In ore justi non est nisi bonum et veritas: Eph. 4:
deponentes mendacium, loquimini veritatem. Est autem duplex veritas:
et utraque habet justi praemia. Prima est de divinis. Secunda est de
humanis. Quantum ad primum dicit, os justi meditabitur sapientiam.
Sed non videtur bene dicere: quia meditari est actus cordis, non
oris. Respondeo dicendum, quod meditabitur, idest meditata
loquetur, vel modulabitur. Et multiplicare aliqui meditantur
sapientiam. Quidam meditantur Christum, qui est sapientia Dei
patris saltem credendo: Deut. 4: haec est sapientia vestra et
intellectus coram populis. Quidam acquiescendo cum intelligentibus:
Eccl. 6: si dilexeris audire, sapiens eris. Quidam in ea
psallendo; Colos. 3: psallentes in cordibus vestris domino:
Prov. ult.: os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua
ejus. Sed os justi meditabitur sapientiam docendo: 1 Cor. 2:
sapientiam loquimur inter perfectos. Origenes autem dicit: imperiti
pessimum vitium habent, ut superfluos eos dicant, qui studium
doctrinae impendunt: imitantes rerum vocabula, eorum studium
contemnunt, loquacitatem suam, inertiam et imperitiam approbantes.
Quantum ad secundum dicit, et lingua ejus. Hoc tripliciter
exponitur, lingua ejus loquetur judicium, idest cum judicio et
discretione sermonem proferet: Ps. 111: disponet sermones ejus in
judicio: Eccl. 21: verba prudentum statera ponderabuntur. Alio
modo secundum quod refertur ad judices: quia judex, sive os justi,
sive lingua judicis, justum judicium loquitur in sententiando. Vel
lingua justi loquetur de judiciis Dei: et convertet peccatores ad
poenitentiam ex consideratione divini judicii: Job 19: fugite a
facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est. Sed quare dicit
in futuro, meditabitur, et loquetur? Respondeo dicendum, quod
loquitur in futuro, ut designet continuitatem meditationis; quasi
dicat: continue loquitur et meditatur. Vel dicit hoc de futuro, quia
modo modicum quid de sapientia possumus loqui, sed in futuro poterimus
magna meditari de sapientia, et plura loqui de judiciis Dei. Sed
contingit quod aliquis non habet in corde quod loquitur ore: Matth.
15: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
Non sic de viro justo: sed sicut loquitur, ita habet in corde: quia
infixam habet in memoria per meditationem, et in voluntate per amorem,
legem Dei. Propter hoc dicit, lex Dei ejus in corde ipsius, idest
legem et judicium loquitur et meditatur. Et ideo, non supplantabuntur
gressus ejus. Et ponit hic fructum bonorum operum, quia non deficient
neque fraudabuntur: quia qui habet sacram Scripturam et legem Dei in
corde, non decipitur a Diabolo: Ps. 118: in corde meo abscondi
eloquia tua, ut non peccem tibi. Nam lex est lucerna: et ideo qui
sciunt eam, non offendunt.
22. Considerat peccator. Hic agit de consideratione malorum. Et
primo ponit cogitationes malorum contra bonos. Secundo defensionem
bonorum. Dicit ergo, considerat peccator justum, scilicet
insidiose, quomodo possit nocere. Ps. 21: ipsi vero
consideraverunt. Prov. 24: ne insidieris et quaeras impietatem in
domo justi. Et quaerit mortificare eum. Ubi ostenditur ejus
crudelitas, vel intentio. Prov. 1: pedes ejus ad malum currunt,
et festinat et cetera. Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum.
Sed justi defenduntur. Primo, quia evadunt eorum persecutionem;
unde dicit, dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus; quia
licet ad horam impii habeant potestatem super justos, non tamen
semper. Psal. 124: non relinquet dominus virgam peccatorum super
sortem justorum et cetera. Secundo, quia liberantur divino judicio.
Unde dicit, quod non solum hic liberantur, sed nec damnabuntur. Cum
judicabitur illi, idest justo, idest ad utilitatem justi. Vel,
illi, idest peccatori condemnabitur. Matth. 12: resurgent in
judicio, idest in condemnationem.
23. Expecta. Multa locutus est Psalmista in praemissis ad
commendationem justorum et dejectionem malorum: et haec omnia retulit
ad hoc ut sequamur justitiam, et declinemus malum; hic autem inducit
exhortationem ad justitiam. In duobus servatur justitia: scilicet in
his quae sunt ad Deum, et in his quae sunt ad proximum. Circa hoc
ergo tria facit. Primo proponit exhortationem; secundo ostendit
praemium, ibi, et exaltabit te; tertio probat quoddam quod proposuit
ibi, vidi impium. Ordinat ergo exhortando ad Deum. Primo per
expectationem; secundo per obedientiam. Dicit ergo, expecta
dominum: ubi dicit duo. Primo, quod si aliquam molestiam pateris,
non statim desperes, nec turberis contra Deum, sed expecta quousque
succurrat. Ps. 39: expectans expectavi dominum, et intendit
mihi. Et sic hortatur ad sapientiam. Secundo hortatur ad
longanimitatem; quasi dicat, si nondum remuneratus es de bonis tuis,
non frangaris, sed expecta remunerationem. Habac. 2: si moram
fecerit, expecta eum et cetera. Jac. 3: expectat agricola
pretiosum fructum terrae patienter ferens. Et custodi vias ejus.
Expectatio est in malis, custodia est in bonis. Custodi ergo vias,
scilicet charitatis et praeceptorum, et serva cum diligentia. Prov.
4: omni custodia serva et cetera. Job 23: vestigia ejus secutus
est pes meus: viam ejus custodivi. Ps. 118: scrutabor legem tuam
et cetera. Et exaltabit te. Hic ponitur praemium sive fructus, hoc
est fructum bonorum, ut ab eo exaltentur. Eccl. 15: exaltabit
illum apud proximos suos. Sap. ult.: in omnibus honorasti populum.
Et ad quid? Ut haereditate capias terram. Mirum est quod dicit:
cum terra sit infima, quomodo exaltabit, ut capias eam? Et dicendum
quod terra de qua loquitur, est terra viventium: et haec est in alto,
quasi stabilitas aeternorum et spiritualium bonorum: et ad hanc non
pervenit, quamdiu mens jacet in imis, sed oportet quod exaltetur.
Isa. 58: sustollam te super altitudinem terrae. Vel etiam potest
intelligi de ista terra. Illi ergo hereditate capiunt terram, qui
terrae dominantur: et tales sunt qui habent cor elevatum a terra, quia
non habent cor pressum ad terram, sicut sunt servi terrae et possessio
terrae. Et ideo oportet, ad hoc quod capiant eam, ut exaltentur.
Prov. 4: glorificaberis ab ea, cum eam et cetera. Cum perierint
peccatores videbis. Isti laetabuntur de perditione malorum. Psal.
17: laetabitur justus, cum viderit vindictam et cetera. Job 22:
videbunt justi, et laetabuntur. Sed non propter perditionem
impiorum, quia Deus non propter ipsam laetatur. Sap. 1: non
laetatur in perditione virorum: sed de divina justitia. Isa. ult.:
egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me.
Item de divina misericordia ipsis exhibita, qua sunt liberati a
malis, sive a poenis damnatorum. Et ad hoc videndum oportet quod sit
etiam exaltatus: quia si es deprehensus, non videbis perditionem
ipsorum. Psalm. 72: hoc labor est ante me, scilicet facta
peccatorum, donec et cetera.
24. Vidi impium. Hic probat duo circa perditionem peccatorum.
Primo ponit prosperitatem ipsorum; secundo perditionem; unde dicit:
vidi impium, idest quemcumque peccatorem, superexaltatum, idest supra
statum suae conditionis: et supra alios homines, quantum ad statum
mundi. Job 21: quare impii vivunt, confortati sunt, roborati
divitiis et cetera. Et elevatum sicut cedros Libani. Hic est duplex
littera. Vel supra cedros Libani, quae inter omnes arbores majorem
altitudinem habet; quasi dicat: excellenter super alios vidi eum.
Eccl. 10: positum stultum, idest peccatorem, in dignitate
sublimi. Amos 2: altitudo cedrorum quasi altitudo illius, et fortis
ipse quasi quercus. Sed quare impii vivunt, est duplex ratio. Una,
quia quandoque sublimantur mali propter peccata hominum. Job 34:
qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Et ideo
mali sunt quasi flagella Dei ad populum cum dominantur. Isa. 20:
vae Assur virga furoris mei, et baculus ipse est. Alia ratio est,
ut mali cum dominantur, gravius pereant. Job 30: elevasti me, et
quasi super ventum ponens elisisti me valide. Unde quandoque in eo
quod magis desiderant, magis dejiciuntur. Alia ratio est ad
instructionem justorum, ut non multum reputent haec temporalia, quae
etiam boni habent et mali, ut dicit Augustinus. Job 21:
verumtamen non sunt in manu eorum bona sua, sicut bona animae. Non
curo de eis. Item ut juste damnentur, qui abutuntur bonis datis.
Isa. 1: filios enutrivi et exaltavi et cetera. Vel hoc potest
referri ad haereticum, qui elevatur in suo sensu. Et finaliter
dicitur, et transivi. Hic primo ostendit dejectionem peccatoris;
secundo ostendit destructionem loci ejus. Dicit autem, transivi.
Non dicit, transivit, quasi dicat, transivi ego per
considerationem. Exod. 3: transibo, et videbo. Quamdiu homo
defigit oculum in rebus mundi, videtur ei quod mali sunt potentes;
quando autem mente transit ad spiritualia et Dei judicia, pro nihilo
reputat eos. Unde, transivi, per conversionem: quia quamdiu aliquis
est saecularis affectu et corpore, placent ei res mundi: sed quando
affectu transit ab eis, pro nihilo habet in saeculo abundantes.
Psal. 14: ad nihilum deductus est et cetera. Et ideo sancti viri
reputantur superbi, quia non appretiantur nec reputant homines propter
divitias vel dignitates, si non suppetant eis virtutes; unde
sequitur, et ecce non erat etiam in praesenti, quia nihil reputat
justus homo gloriam peccatorum, quae videtur aliquid. 1 Mach. 2:
gloria hominis peccatoris stercus et vermis est; hodie extollitur et
cras non invenietur. Jer. 4: aspexi terram, idest gloriam
terrenam, et ecce vacua erat, et nihil. Vel secundum Origenem, non
erat, quia quando homo elevatur ad divina, conformatur divino
intellectui: et quae sunt futura, sunt ei quasi praesentia. Unde qui
videt quod tempus hujus vitae est breve, damnationem impiorum videt
quasi praesentem. 1 Cor. 1: elegit Deus quae non sunt, ut ea
quae sunt, destrueret. Unde dicit, quaesivi eum, et non est
inventus locus ejus, idest dignitates ejus, vel familia et domus
ejus; quasi dicat, non solum ipse, sed quicquid ad eum pertinet,
destruitur. Job 20: oculus qui eum viderat, non videbit, neque
ultra intuebitur eum locus ejus. Vel locus ejus, idest mundus in quo
quiescit, quia transit mundus et concupiscentia ejus. 1 Cor. 7:
praeterit enim figura hujus mundi.
25. Custodi innocentiam, et vide aequitatem. Hic exhortatur ad
justitiam quae est ad proximum: et circa hoc tria facit. Primo ponit
exhortationem; secundo praemium, ibi, quoniam sunt; tertio exponit
quod dixerat, ibi, salus. Proximo debet homo facere, ut primo ei
non noceat; secundo, ut debita reddat. Quantum ad primum dicit,
custodi innocentiam, nihil nocendo. Job 22: salvabitur innocens,
salvabitur autem in munditia manuum suarum. Et vide aequitatem. Alia
littera habet, directionem, idest rectitudinem et justitiam, vide,
idest judica: Job 6: id quod justum est, judicate. Quoniam sunt
reliquiae homini pacifico, hoc est praemium justorum. Origenes
dicit, quod quando spiritus separatur a carne, ossa hominis dicuntur
reliquiae; ita quando anima recedit, quod remanet, scilicet corpus,
dicitur reliquiae: et ideo non solum praemiabitur in anima, sed etiam
corpus ejus ad immortalitatem perducetur. 1 Cor. 15. Vel
reliquiae dicitur quicquid est homini post hanc vitam, quae sunt
multae; quasi dicat, non terminabitur in vita ista, sed etiam in fine
vitae sunt alia mala. Unde alia littera habet, extremum vitae ejus
est pax. Consequenter ponit damnationem malorum. Mali habent duo.
Primo quia ipsi pereunt; secundo, quia nihil dimittunt post eos.
Ideo dicit, injusti autem disperibunt. Job 4: et quia nullus
intelligit, in aeternum peribunt. Et simul reliquiae impiorum
interibunt. 1 Cor. 2: quae interibunt cum eis in Gehenna. Vel
reliquiae, idest omnia quae habuerunt, scilicet divitiae quae
pereunt, fama, quae putrescet, semen quod peribit. Job 22: nonne
succisa est erectio, et reliquias eorum devorabit ignis? Salus autem
justorum. Probat quod reliquiae justorum salvantur. Et primo
ostendit in generali quae sunt; secundo ostendit ordinem consequendi
eas; tertio causam hujus salutis. Duo sunt in reliquiis: salus in
bonis, et ereptio a malis. Quantum ad primum dicit, salus autem
justorum a domino est solo, in quo sperant, non ab alio. Origenes
dicit, apud dominum; quasi dicat, in nullo creato, sed in solo
Deo. Isa. 45: Israel salvatus est in domino salute aeterna.
Quantum ad secundum dicit, et protector eorum in tempore
tribulationis, scilicet praesentis, ut nec etiam corporaliter
opprimantur. 1 Cor. 10: faciet cum tentatione etiam proventum ut
possitis sustinere, vel in die judicii, vel in morte. Nahum 1:
bonus dominus et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes
in se. Ordo est quadruplex. Primo adjuvatur ad bene operandum.
Unde, adjuvabit, idest cooperabitur. Psal. 120: auxilium meum
a domino. Isa. 28: omnia enim opera nostra operatus es in nobis.
Et liberabit, scilicet a malis, et eruet eos a peccatoribus, vel
quantum ad praesentem statum, quando justi liberabuntur, et non
sequentur peccatorum vias. Psal. 1: beatus vir qui non abiit et
cetera. Vel in die judicii, quando segregabit oves ab haedis. Vel a
Daemonibus in morte cujuslibet: quia tunc Daemones veniunt,
quaerentes si aliquid suum inveniant. Joan. 14: venit princeps
mundi hujus. Et finalis salus, quia salvabit eos. Et causa est,
quia speraverunt in eo, quia haec salus debetur sperantibus.
|
|