Super Psalmo 37

1. Supra Psalmista imploravit divinum auxilium contra persecutores, ibi, judica: ostendit etiam eorum nequitiam, ibi, dixit injustus: docuit contemnere prosperitatem impiorum in praedicto Psalmo, noli aemulari; in hoc autem Psalmo confitetur se pro peccatis suis afflictum. Circa hoc ergo facit duo. Primo proponit suam afflictionem. Secundo cautelam in futuro, ibi, dixi, custodiam. Titulus, Psalmus David in rememoratione. Augustinus addidit, in rememoratione sabbati; sed hoc non habetur neque in Hebraeo, neque in Hieronymo. Et est sciendum, quod hic est tertius Psalmus poenitentialium: et diversitates Psalmi referuntur ad diversos actus poenitentiae, et commemorationem peccatorum. Et ideo dicit ad commemorandum, scilicet peccata. Psa. 38: recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Sed si addatur sabbatum, pertinet ad finem hujus commemorationis, quare scilicet sit affligendum et rememorandum, scilicet propter sabbatum, idest propter quietem repromissam. Isa. 58: si averteris a sabbato pedem tuum, facere etc. usque vocaberis sabbatum delicium, idest quies deliciosa. Dividitur ergo Psalmus in partes duas. In prima petit misericordiam. Secundo exponit miseriam, ibi, quoniam sagittae. Misericordia petitur a judice, cujus poena timetur. Judex primo arguit verbis: Ps. 49: arguam te. Postmodum corrigit factis. Psalmista ergo non petit quod non arguatur, sed quod non in furore; unde dicit, domine, ne in furore tuo arguas me. Furor et ira in Deo non ponunt commotionem: quia Sap. 12: cum tranquillitate judicat. Sed quantum ad effectum dicuntur de Deo, quia furiosus non parcit. Unde petit corripi, sed non in ira; ideo dicit, neque in ira tua corripias me: quia, ut dicitur Prov. 6, zelus et furor viri non parcet in die vindictae. Unde in furore arguit quando non parcit: sicut Matth. 25: esurivi, et non dedistis et cetera. Item, ite maledicti in ignem aeternum. Unde peto corripi, sed non in furore. Secundo agit de poena judicis. Et est duplex poena. Una est ad exterminationem, et haec infernalis: et hanc petit sibi non infligi, cum dicit, domine ne in furore et cetera. Alia est ad correctionem: et hanc petit sibi infligi. Sed petit quod non corripiatur in ira, ibi, neque in ira tua, idest gravi poena, corripias me: Hier. 10: corripe me, domine: verumtamen in judicio, et non in furore.

2. Quoniam sagittae tuae. Misericordia non habet locum nisi ubi est miseria. Et ideo circa hoc duo facit. Primo commemorat multiplicem suam miseriam. Secundo petit divinum auxilium, ibi, ne derelinquas. Miseriam ostendit primo, quam patitur a superiori, scilicet Deo infligente. Secundo ostendit miseriam quam patitur ab interiori, scilicet conscientia remordente, ibi, non est pax. Tertio ab exteriori, scilicet homine contemnente, ibi, amici. Circa primum duo facit. Primo ponit percussionem divinam. Secundo effectum percussionis, ibi, non est sanitas. Hic loquitur ut referatur uno modo ad percussionem tribulationis quam Deus immittit; alio modo ad commotionem contritionis. Primo modo congruunt haec tria. Percussio est gravis ex duobus: scilicet ex hoc quod intima penetrat: et ex hoc homo convertitur. Et quantum ad hoc dicitur primo, quia pervenit usque ad intima: unde dicit, sagittae tuae, idest percussio tua, infixae sunt mihi, scilicet usque ad interiora: Job 6: sagittae domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Secundo, quia hujusmodi percussiones non cito transeunt, sed manent; unde dicit: confirmasti super me manum tuam: Isa. 30: erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet dominus super eum: Heb. 10: horrendum est incidere in manus Dei viventis. Tertio quia sunt graves: et est ratio ejus quod dicit, non in furore, quia jam satis sum sagittatus. Non est sanitas. Hic ponit effectus sagittationis. Caro mea deordinata est, corruptioni et infectioni subjecta: Rom. 7: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Alio modo de commemoratione contritionis potest intelligi: et sic assignat rationem quare non vult a Deo puniri. Quoniam sagittae. Sagittae Dei verba Dei sunt: Isa. 49: posuit me quasi sagittam electam. Quando autem peccator audit verba Dei, et infiguntur cordi ejus, tunc reponit in corde suo: et tamen eis non compungitur, et ex hoc est dignus furore: quia non est compunctus ex sermonibus Dei. Sed sicut dicit Gregorius, frustra laborat extra lingua praedicatoris, si intus non operatur virtus redemptoris. Et ideo oportet, quod manus Dei infigat has sagittas usque ad intima; et ideo dicit, confirmasti super me manum tuam. In carne mea: Gal. 5: caro concupiscit adversus spiritum et cetera. Quando caro sanitatem habet, spiritus est infirmus: et e converso, scilicet quando spiritus est sanus et fortis, caro est infirma: quia totum enervatur quidquid ad carnem pertinet: Ps. 108: caro mea immutata est propter oleum. Effectus ergo verbi Dei immissi, vel infixi, est quod emarcet concupiscentiam carnis: Col. 3: mortificate membra vestra et cetera. Origenes dicit secundum primam expositionem, a facie, idest a consideratione irae tuae, quia per verba tua consideratur ira futuri judicii. Et ex hoc caro emarcet. Et non est pax ossibus meis. Hic ostendit interiorem miseriam, idest peccatum propter quod patitur tribulationem; quasi dicat, aufertur sanitas carnis prae consideratione irae tuae; sed recognoscendo peccata mea, etiam spiritus concutitur; unde dicit, non est pax ossibus meis, idest spiritui meo: Isa. 57: non est pax impiis, dicit dominus. Et hoc, a facie peccatorum meorum, idest prae multitudine et gravitate peccatorum non possum habere pacem mentis. Sed numquid habes tribulationem? Et dicit quod sic. Unde exposuit se habere. Et primo peccata ponit. Secundo defectum pacis. Tria sunt quae exaggerant peccata: scilicet multitudo peccatorum, gravitas et reiteratio: quia si frequenter peccat, grave est. Dicit ergo quantum ad primum, quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum. Modus loquendi est. Per iniquitates signatur multitudo peccatorum: quia sicut aqua hominem obruit, ita peccata submergunt hominem. Et hoc non facit aqua nisi quando tantum excrescit quod caput excedit. Quasi dicat: sic multiplicatae sunt quod super caput meum ascenderunt. Psalm. 68: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. 2 Paral. ult. peccavi super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea. Et dicit, super caput meum, idest super mentem meam tractam in consensum peccati. Tripliciter se homo habet in peccato. Quandoque est tantum in concupiscentia, et mens resistit; et tunc non attingit caput. Quandoque consentit, sed ex passione; et tunc licet perveniat ad caput, non tamen supergreditur. Sed quando laetantur quod male fecerint et exultant in rebus pessimis (Prover. 2), tunc iniquitates supergrediuntur caput. Quantum ad secundum dicit: sicut onus grave gravatae sunt super me. Dicuntur autem gravare peccata, quia deprimunt more rei gravis. Quanto ergo homo deprimitur, tanto a Deo recedit. Zach. 1: iniquitas sedet super talentum. Isa. 1: populo gravi iniquitate. Alia littera habet: sustulit in altum: quia quandoque peccata gravia inducunt in contemptum, et superbit impius cum pervenerit in profundum peccatorum (Prov. 18). Quantum ad tertium dicit, propter recidivum: putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae. Cicatrix ex vulnere relinquitur: ita etiam quando quis peccavit, et dimissum est ei peccatum, sed adhuc est pronitas ad peccandum, est quasi cicatrix ex vulnere. Quandoque autem Deus sanat eam per satisfactionem et exercitium bonorum operum. Hier. 30: obducam cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te. Quandoque autem non bene custodimus nos; et sicut per imperitiam medici, quandoque infirmitas generat intus putredinem, et corrumpit membrum, sic est in peccatore: quia quando non curatur peccatum per correctionem, sive per poenitentiam, fit putredo interius, idest delectatio peccati praeteriti; et consentit in aliud simile. Joel. 1: computruerunt jumenta in stercore suo. Ex hoc sequitur corruptio, quando peccatum procedit in actum. Vel corruptio est quando non solum in se sunt putrefacti, sed exhalant per infamiam ad alios, a facie insipientiae meae. Medicus quando curat, per insipientiam suam aliquando vulnus putrefit; sic ex insipientia hominis nescientis sibi bene cavere, patitur recidivum. Prover. 14: errant qui operantur malum.

3. Miser. Supra dixit Psalmista: non est pax ossibus meis; et ostendit quae sunt sua peccata, quia multa, gravia et reiterata: hic agit de pacis sublatione; et circa hoc duo facit. Primo ponit inquietudinem contra pacem; secundo ponit remedium consolationis et spei, ibi, domine, ante te. Inquietudinem animi sui ostendit dupliciter. Primo quantum ad dejectionem, et quantum ad irascibilem; secundo quantum ad dejectionem cordis, quod pertinet ad commotionem concupiscibilis, ibi, tota die. Circa primum duo facit. Primo proponit causam dejectionis; secundo ipsam dejectionem. Causa dejectionis est, quia miser factus sum, idest miseriam meam ego cognosco. Miseria opponitur felicitati; et ideo in contrariis consistit. Felicitas humana consistit in rebus mundi. Psal. 143: beatum dixerunt populum cui haec sunt. Felicitas vera consistit in haesione ad Deum; et ideo sequitur: immo beatus populus cujus est dominus Deus ejus. Miser ergo est ex hoc quod a Deo avertitur per peccatum. Prov. 14: miseros facit populos peccatum. Iste ergo sciens se separatum a Deo per peccatum, reputat se miserum; et ex hoc dicitur animus ejus dejectus: unde dicit: incurvatus sum. Haec incurvatio potest referri ad depressionem animi, propter gravedinem peccati, quia peccata faciunt sicut grave onus, quod hominem incurvat, et facit terram respicere: ita peccata faciunt inferiora respicere, et non permittunt per affectum tendere ad superiora. Paral. 36: incurvatus sum multo vinculo ferri. Vel potest referri ad humilitatem; quasi dicat: incurvatus sum propter humilitatem, quia cum recognoscit homo peccatum suum, non sapit alta. Luc. 18, de publicano, qui nolebat oculos suos ad caelum levare. Et haec incurvatio non debet esse momentanea, sed in tota vita: unde dicit, usque in finem, scilicet vitae, quamdiu durat corruptio corporis. Rom. 7: infelix ego, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Consequenter agit de tristitia cordis; et facit tria. Primo proponit tristitiam; secundo tristitiae causam; tertio magnitudinem tristitiae. Dicit ergo: non solum humiliatus sum contra superbiam, sed etiam sum contristatus, contra delectationem peccati; et haec est tristitia bona. 2 Cor. 7: quae enim secundum Deum tristitia est, bona est. Et tangit duo circa tristitiam. Primo, quod oportet esse continuam: unde dicit, tota die. Rom. 9: dolor continuus cordi meo. Psal. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum. Jer. 9: et plorabo die ac nocte interfectos populi mei. Augustinus: semper doleat, et de dolore gaudeat. Secundo, quia est quaedam tristitia absorbens, quae in desperationem inducit. 2 Corinth. 2: ne forte abundantiore tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Quaedam est aggravans; et haec est accidia, quae sic dejicit, ut non permittat agere bonum. Sed tristitia poenitentis non est sic, sed est cum spe, et exercitio bonorum operum: unde dicit, ingrediebar; idest, in vita et bonis operibus proficiebam. Processus boni est ingressus, quia bona spiritualia ad quae tendit bonus sunt interiora. Phil. 3: quae retro sunt obliviscens (idest bona temporalia, ad quae tendunt peccatores, quae sunt exteriora) ad ea quae priora sunt extendens me ipsum. Prov. 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris non arctabuntur gressus tui. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus. Hic ponitur causa tristitia. Secundum Glos. exponitur, quod per lumbos intelligitur anima. Et dicit, lumbi, quia ibi est delectatio. Et non est sanitas in carne mea; ut ostendat se infirmum intus et extra. Sed melius exponitur aliter, quod affligitur per peccatum cum recognoscit miseriam suam. Miseria autem maxime recognoscitur in corruptione sensualitatis. Rom. 7: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Et subdit: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quasi dicat: ideo cognosco me miserum, et sum contristatus, quia lumbi mei impleti sunt illusionibus. Ad litteram, carnalis delectatio implet me illusionibus, quia Diabolus utitur sensualitate nostra sicut instrumento, et ubi nos debiles conspicit, ibi impugnat nos. Prov. 14: stultis illudit peccatum. Istae autem illusiones variarum rerum ex duplici causa proveniunt. Quandoque ex corruptione, quia caro semper quaerit convenientia sibi, quantum est de se; et nisi spiritus retineat, oportet quod delectetur in eis; et impossibile est quod spiritus semper sit vigil; et ideo oportet quod illudatur. Quandoque proveniunt tales illusiones ex spiritu proprio, quando scilicet aliquis saepe inserit in se tales cogitationes carnales: et hoc est veniale peccatum primo; demum si consentiat, fit mortale; et hoc recognoscit, non quasi ex carne, sed ex se: unde ait: non est sanitas in carne mea. Rom. 7: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.

4. Afflictus. Hic ponit magnitudinem tristitiae. Et primo ponit talem magnitudinem. Secundo ponit signum, ibi, rugiebam. Duo posuit in tristitia. Primum, quod est contristatus. Secundum, quod est incurvatus. Per primum designat tristitiam, per secundum vero dejectionem: et haec duo habet repetere hic. Quantum ad hoc quod est incurvatus, dicit, humiliatus. Quantum ad hoc quod est contristatus dicit, afflictus: et de utroque nimis: et hoc propter magnitudinem mali quod incurrerat, quia peccatum est maximum malum. Et ideo affligitur multis doloribus. Item, propter amissionem magni boni: Jer. 2: vide et scito quam malum est dereliquisse dominum et cetera. Item secundum Origenem propter immutationem status de statu gratiae et virtutis in statum peccati. Boetius: magnum infelicitatis genus est, fuisse felicem: Job 29: quis mihi det, ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? Signum magnae tristitiae est rugitus: ideo dicit, rugiebam a gemitu cordis mei. Rugitus dicitur esse vox bestiarum, scilicet leonis et ursi, propter vehementiam doloris vel famis. Unde rugitus est vehementia fletus: Job 3: quasi inundantis aquae sic rugitus meus: unde, rugiebam, scilicet amarissime flebam. Sed contingit aliquando quod aliquis flet extra, non tamen ex animi commotione. Sed non sic ego fleo, immo a gemitu cordis mei procedit hic rugitus: Thren. 1: multi gemitus mei, et cor meum moerens: Isa. 59: rugiemus quasi ursi omnes.

5. Domine ante te omne desiderium meum. Hic ponitur remedium consolationis. Et primo ostendit quod in Deo solo est consolationis suae remedium. Secundo ostendit, quod hoc est sibi necessarium, quia nihil in se habet de quo consoletur, ibi, cor meum: Oseae 13: perditio tua ex te Israel, tantummodo ex me auxilium tuum. Est autem duplex tristitia. Quaedam tristitia est inducens desperationem; et haec tollit desiderium et gemitum, quia utrumque istorum fit in occulto: ideo desiderium et gemitus interior notum est Deo; unde dicit, domine ante te omne desiderium meum. Ante te approbatum est quod desidero, et ideo spero mihi dari per te: Prov. 70: desiderium suum justis dabitur: Ps. 9: desiderium pauperum exaudivit dominus. Alio modo sic, ante te, idest tibi cognitum est, qui scrutaris corda: 1 Reg. 16: Deus intuetur cor: Prov. 15: perditio et Infernus coram domino; quanto magis corda filiorum hominum? Alio modo sic, ante te etc. idest ad hoc est desiderium meum ut sim ante te: Ps. 41: sitivit anima mea et cetera. Et gemitus meus a te non est absconditus, idest tu approbas eum, vel tu cognoscis eum: Exod. 3: videns vidi afflictionem populi mei et cetera.

6. Cor meum conturbatum est. Hic ostendit necessitatem consolationis suae esse a Deo, quia nihil est in eo de quo possit consolari. Tria sunt in homine, scilicet, intellectus, voluntas, et potentia executiva: intellectus dirigit, voluntas imperat, potentia exequitur: et haec tria deficiunt in me. Quia, cor, idest affectus, conturbatum est, idest commotum est tristitia et commotione: Ps. 59: commovisti terram et conturbasti eam et cetera. Vel conturbatum est prae solicitudine mundi. Item virtus executiva dereliquit me, quam habui ante peccatum. Vel loquitur ex persona humani generis. Virtus quam accepi in primo parente, ut non haberem corruptionem interiorem aut exteriorem, dereliquit me, propter peccatum: Isa. 50: non est in me virtus. Et lumen oculorum meorum, idest ratio et mens mea, non est mecum, idest privantur lumine rationis, per quod vitant malum et faciunt bonum. Vel, lumen oculorum meorum, idest Deus, non est mecum propter peccatum, quia peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis. Isa. 59.

7. Amici mei et proximi mei. Supra Psalmista diligenter exposuit miseriam suam, quam a superiori et ab inferiori patitur; hic autem miseriam quam patitur ab aequali. Circa hoc duo facit. Primo ostendit quid patiatur ab hominibus. Secundo, qua de causa, ibi, inimici autem mei. Circa primum tria facit. Primo praemittit mala quae patitur ab hominibus. Secundo ostendit patientiam suam in illis, ibi, ego autem. Tertio ostendit patientiae causam, ibi, quoniam in te domine. Ostendit ergo se afflictum ab omni genere hominum: et pulchre, quia ostendit primo, se pati afflictionem ab amicis. Secundo ab inimicis, ibi, et vim faciebant. Amici affligunt dupliciter: persequendo et derelinquendo: quia ex hoc ipso quod non juvant, affligunt. Et qui juxta me. Item amicorum est duplex genus. Quidam sunt soli amici et extranei. Quidam amici et cognati; et ab utrisque dicit se affligi. Quantum ad primum dicit, amici mei. Et potest intelligi, vel ex persona Christi, qui in hoc Psalmo quandoque loquitur pro se, quandoque pro membris; vel ex persona poenitentis. Si legatur ex persona Christi, manifestum est quod Judaei qui sunt proximi, fuerunt adversarii ei: unde dicit, adversum me appropinquaverunt et steterunt. Vel ex persona poenitentis: et tunc Origenes, aliquis in saeculo est inter peccatores, et quamdiu est in peccatis ostendunt ei amicitiam; sed quando deserit mundum et peccatum, tunc peccatores adversantur ei: unde dicit, amici mei, idest qui prius erant amici. Eccl. 6: est amicus qui convertitur ad inimicitiam. Et proximi, idest in carne conjuncti: Mich. 7: inimici hominis domestici ejus: Jerem. 20: audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu. Adversum me appropinquaverunt et steterunt. Contingit quod amicus quandoque adversatur in dicto vel facto alicui; sed tamen tantam habet reverentiam ad amicitiam, quod non adversatur ei in facie. Et ideo dicit quod non solum de longe steterunt, sed appropinquaverunt, idest in faciem inimici contradixerunt. Quandoque etiam amicus facto commovetur contra eum, tamen non perseverant. Sed de istis dicit quod steterunt, idest fuerunt mihi adversarii: Ps. 2: astiterunt reges terrae et cetera. Et qui juxta me erant, de longe steterunt. Hic ostendit quomodo est derelictus. Si exponitur de Christo, vere fuit derelictus: Matth. 26: relicto eo omnes fugerunt. Item poenitens derelinquitur, postquam est conversus ad Deum: unde, et qui juxta me erant, idest amici familiaritate vel carne, de longe steterunt: Job 6: ecce non est auxilium mihi in me, necessarii quoque mei recesserunt a me: Ps. 87: elongasti a me amicum et proximum et cetera. Et vim faciebant, qui quaerebant animam meam. Et non solum est sic ab amicis afflictus, sed etiam ab inimicis. Est autem duplex genus inimicorum. Quidam sunt inimici capitales, et occidunt. Alii sunt qui non sunt capitales, quia non quaerunt occidere: et de utrisque loquitur hic. De primis dicit, vim faciebant qui quaerebant animam meam, idest quaerebant me occidere. Ad litteram dicitur de Christo quem Judaei quaerebant occidere: unde, vim faciebant, idest violentiam inferebant: Prov. 22: ne inferas violentiam pauperi, quia pauper est. Hieronymus, ut vim facerent. Vel, quaerebant, scilicet Daemones, seu amici, qui volebant me inducere in malum postquam conversus sum ad Deum, et vim faciebant mihi. De secundo dicit, et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, idest mendacium contra me dixerunt. Ita accidit de Judaeis contra Christum; qui mendacium loquentes dicebant, Luc. 23: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari. Item, dolos tota die meditabantur, ut caperent eum in sermone, Matth. 22. Item hoc accidit cuilibet poenitenti: quia aliquis poenitens, ut Origenes dicit, confitetur peccatum suum, et si necesse fuerit, agit publicam poenitentiam: et deridetur ab aliis qui perseverant in peccato: Job 12: deridetur justi simplicitas, et dicunt multa vana et falsa contra eum: Psal. 11: vana locuti sunt unusquisque. Et etiam insidiantur, si inveniant aliquid unde confundant eum: Prov. 24: ne insidieris, et ne quaeras impietatem in domo justi.

8. Ego autem tamquam surdus. Hic ostendit patientiam a se exhibitam. Et primo ponit patientiam; secundo patientiae effectum, ibi, et factus sum sicut homo. Homines quando affliguntur, nisi patienter portent, primo commoventur in animo, deinde deordinantur in verbis. Sed remedium quod non commoveatur in animo est, quod sit sicut surdus non audiens verba iniqua. Et ideo dicit, ego autem tamquam surdus non audiens, idest audire me fingebam: Eccl. 1: usque ad tempus sustinebit patiens. Item ibidem 28: sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Et remedium quod non deordinetur in verbo est, quod sit sicut mutus: Ps. 38: obmutui et humiliatus sum et cetera. Unde dicit, et sicut mutus non aperiens os suum. Et hoc maxime fecit Christus, ut dicitur Matth. 27: et non respondit ei verbum, ita ut miraretur praeses vehementer: Isa. 53: tamquam ovis ad occisionem ducetur et cetera. Sic etiam facere debent viri justi: Ps. 38: posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me. Et factus sum sicut homo non audiens. Hic ponitur effectus patientiae; sed hoc est contra opinionem malorum, qui hoc imputant ignaviae, non virtuti. Et dicit, factus sum, scilicet opinione, sicut homo non audiens, et non virtuosus. Unde de Christo dicitur mihi non loqueris, Joan. 19. Et non habens in ore suo redargutiones, idest ac si non sit sapiens ad respondendum. Unde de Christo dicitur Luc. 23, quod illusit ei et despexit eum Herodes.

9. Quoniam in te domine speravi. Hic ponitur causa patientiae, quae est triplex. Ex parte Dei, ex parte inimicorum, et ex parte sui. Et ex parte Dei causa patientiae est, quod tota causa relinquitur Deo. Mihi vindictam, et ego retribuam, Hebr. 10. Et ideo dicit, ego autem in te speravi domine; quasi dicat, in te est causa mea: Hier. 17: spes mea tu. Et quid speras de Deo? Dixi, tu exaudies me domine, Deus meus. Origenes: quandoque homo orat Deum, et non exauditur, quia ipse non audit eum praecipientem: Prov. 28: qui declinat aures ne audiat legem, oratio ejus fiet execrabilis; sed qui obedit Deo et legi, tunc exauditur: Jac. ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Deus autem maxime praecepit patientiam: Matth. 5: si quis te percusserit in una maxilla et cetera. Et ideo illi exaudiuntur a Deo, qui noverunt pro inimicis orare, ut Ecclesia facit; unde dicit Jer. 13: si steterint Moyses et Samuel coram me etc. quia isti in veteri testamento oraverunt pro inimicis, non est anima mea ad populum istum, idest non exaudiam eos pro populo isto; quasi dicat: ideo quia patienter sustineo, tu exaudies me.

10. Quia. Supra posuit Psalmista mala quae passus est ab hominibus; et ostendit etiam patientiam suam, assignavitque unam rationem patientiae ex parte Dei; hic autem assignat rationem patientiae ex parte inimicorum. Contingit aliquando ex Dei misericordia, quod qui patitur tribulationem aliquam, sustinet mala quae ab aliis inferuntur, ut pacem cum inimicis habeat: Prov. 16: cum placuerint domino viae ejus, inimicos ejus convertet ad pacem: Job 5: bestiae terrae pacificae erunt tibi. Et hoc etiam naturale est: quia nullus est ita saevus sive crudelis, quod quando videt aliquem humiliatum, affligat eum ulterius. Canis etiam non mordet hominem jacentem. Quando ergo aliquis resistit inimico, concitat inimicum ad nocendum sibi, et Deus non juvat: Psal. 7: si reddidi retribuentibus mihi mala et cetera. Et ideo assignat hic rationem patientiae, quae est ne veniat in manibus eorum: et circa hoc duo facit. Primo commemorat de hostibus gaudium corporis. Secundo insultationem eorum. Dicit ergo, dixi, ne quando supergaudeant mihi inimici mei: si nollet me defendere Deus, non intueretur me, et sic superarent me hostes et gauderent. Quantum ad secundum dicit, et dum commoventur pedes mei. Hieronymus habet, deficio: littera nostra habet, super me magna locuti sunt. Et dum labuntur pedes mei et cetera. Loquentur. Si intelligatur de praeterito, sic est sensus, dixi ne quando et cetera. Potest hoc referri ad experimentum; quasi dicat: expertus sum, quod gauderent. Sed si laberentur pedes mei et cetera. Quidam corruunt; quidam labuntur, sed non corruunt; quidam sunt infirmi. Mali quandoque contra aliquem religiosum insultant, et maxime loquuntur super ipsum. 1 Reg. 2: nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Ps. 11: disperdat dominus universa labia dolosa. Tertia est ratio ex parte sui, scilicet ex parte patientis. Primo proponit promptitudinem animi. Secundo causam. Dicit ergo, quoniam ego in flagella paratus sum. Nullus est impatiens nisi de eo quod invitus sustinet. Quando igitur est paratus ad sustinendum, non est impatiens. Consideranda sunt duo genera hominum. Quidam sunt qui hic non flagellantur, sed reservantur aeterno igni. Ps. 72: in labore hominum non sunt etc. scilicet hic non corripiuntur. Alii sunt qui flagellantur in hoc mundo, quia Deus corripit eos ut filios: Heb. 12: flagellat omnem filium quem recipit. Gregorius: signum aeternae reprobationis est, quando Deus nullum flagellum dat homini in mundo. Sic et Ambrosius noluit hospitari in domo illius, qui semper fuerat in prosperitate. Et ideo dicit, quoniam ego in flagella paratus sum. Primo ponit dolorem. Secundo doloris causam. Est autem consuetudo, quod quando aliquis patitur gravem dolorem, sustinet alium dolorem, ut liberetur ab alio graviori: sicut quando homo sustinet extractionem dentis, ut liberetur a dolore dentium. Et ideo dicit, sum paratus ad flagella, quia habeo alium dolorem quem volo curare. Et ideo dicit, dolor meus, scilicet de peccatis, in conspectu meo semper: Rom. 9: dolor continuus cordi meo: Thre. 1: o vos omnes qui transitis per viam et cetera. Et hic dolor est major omni dolore: non quidem sensu, sed secundum rei veritatem. Augustinus dicit quod omnes afflictiones animae causantur ex amore: homo delectatur in eo quod amat, et timet contrarium ejus quod amat, et dolet similiter. Ergo quanto major est amor, tanto est major dolor de contrario. Sed minima caritas est maximus amor. Ergo dolor de peccato est maximus; sed non magis sentitur, quia appetitus sensitivus non movetur nisi ex apprehensione sensibilium, nisi per redundantiam rationis. Et inde est quod homo plus sentit dolorem de aliquibus aliis rebus quam de peccato: tamen secundum rationem plus vellet sustinere eum quam dolorem de peccato. Causa hujus doloris magni est peccatum; et ideo dicit.

11. Quoniam iniquitatem. Quasi dicat: ideo doleo, quia peccatum meum considero, et intantum ut aliis manifestem. Unde, ego annuntiabo, idest aliis manifestabo, in quo maximum remedium sentio, quod maxime fit in confessione, quae laetificat confitentem: Prov. 28: qui abscondit scelera sua et cetera. Jac. ult.: confitemini alterutrum et cetera. Secundo ponitur peccati satisfactio contra illos, qui sic confitentur ut non satisfaciant: Isa. 38: recogitabo tibi omnes annos meos et cetera. Job 23: considerans eum timore solicitor. Et ponuntur hic tres partes poenitentiae. Dolor refertur ad contritionem. Iniquitatem meam etc. ad confessionem. Cogitabo, idest satisfaciam, pro peccato meo, ad satisfactionem. Inimici autem mei vivunt et cetera. Hic ponitur ratio misericordiae, scilicet prosperitas inimicorum; et ponit causam quantum ad tria. Primo quantum ad cordis stabilitatem, ibi, vivunt. Secundo quantum ad potestatis magnitudinem, ibi, et confortati sunt. Tertio quantum ad multitudinem, ibi, et multiplicati sunt. Dicit ergo, inimici mei vivunt. Et continuat. Sic Origenes: poenitens aliquando si dimitteretur in pace, cogitaret de peccato in poenitentia; sed tot tribulationes contra eum insurgunt, quod videtur sibi quod debeat se defendere: tamen iste dicit quod licet vivant et prosperentur inimici mei, non tamen dimitto dolorem de peccatis: non enim debet homo resilire a poenitentia. Christus multos habuit inimicos, et habet: Psal. 119: odio habuerunt me gratis. Et Deus habet inimicos: Joan. 15: odio habuerunt me et patrem meum. Et alii justi multos habent inimicos qui non vivunt sine flagello. Et confortati sunt, idest habent magnam potestatem, idest sunt nimis potentes, et multiplicati sunt qui oderunt me inique, idest injuste, quia persequuntur me propter justitiam quam sequebar. Qui retribuunt mala pro bonis. Est autem quadruplex retributio. Una est, quae retribuit bonum pro bono; alia quae retribuit malum pro malo: et istae sunt communes bonis et malis, quia etiam bonus malum poenae pro malo culpae tribuit: alia est, quae retribuit bona pro malis: et haec est proprie bonorum: quarta est, quae retribuit malum pro bono, et haec est inimicorum. Jer. 18: numquid redditur pro bono malum? Detrahebant mihi: Rom. 1: detractores Deo odibiles. Triplex est detractio: quarum una est mala, quando detrahit homo homini de peccato, etiam si peccata sint occulta, quia non sunt occulta publicanda per modum detractionis. Alia est pejor quando detrahit de falso. Pessima, quando detrahit non homini, sed virtuti: videlicet si dicas castitatem malam esse. Et sic est in proposito, quia sequebar bonitatem, detrahebant mihi: Isa. 5: vae qui dicunt malum bonum et bonum malum: Dan. 6: non invenerunt occasionem Danieli nisi in lege. Glossa: felix conscientia, cui non potest imponi nisi quod servat legem Dei sui.

12. Ne derelinquas me domine. Hic ponitur oratio: et petit removeri quod timet, et petit sibi praestari quod amat, ibi, intende in adjutorium meum. Hic petit non amoveri, scilicet praesentiam Dei; unde dicit, ne derelinquas me, domine Deus meus, scilicet in tribulatione: Psalm. 90: cum ipso sum in tribulatione: Deuter. 31: dominus Deus tuus est, non dimittet te. Et si ad modicum videaris me derelinquere, tamen omnino, ne discesseris a me, quia timeo quod per me non possim subsistere: Isaiae 54: misericordia mea non recedet a te. Intende in adjutorium meum, idest adjuva me ut proficiam. Et nota quod istum versiculum dicit Ecclesia in principio omnium horarum, quia versiculus iste valet contra omnes tentationes. Unde cum incipimus orare, Diabolus tentat nos: propter quod petit auxilium: ideo dicit, intende, quia tu es Deus dator et conservator salutis meae: Psalm. 143: qui das salutem regibus et cetera.