Super Psalmo 38

1. Psalmista confessus est se passum afflictionem suam pro peccato suo; hic autem promittit cautelam in posterum. Titulus talis est, in finem canticus David pro Idithum. Et hoc non est novum, licet sit novus titulus: quia ut habetur in historia 1 Paral. 15, quando David arcam foederis quae fuerat capta a Philistaeis reduxit, quatuor millia cantorum instituit, qui Psalmos canerent; quos posuit intus, quos Asaph, Itamar, et Idithum vocavit, et hic ponitur in titulo. Et sicut Origenes dicit, haec consuetudo erat etiam apud Graecos, quod si aliquando aliqui poetae erant qui carmina recitabant in populo, si non erant ab ipsis recitantibus facta, sed ab aliis, victoria non dabatur recitatori, sed poetae. Sic etiam fit de Psalmis; nam omnes Psalmos fecit David, et quosdam ipse cantavit coram arca, ut habetur 2 Reg. 6: quosdam dabat aliis cantandos: et ideo illi quibus dabantur, erant quasi cantores, et eis intitulantur: tum propter dignitatem, quia fuerunt prophetae, tum propter mysterium. Unde hoc competit mysterio Idithum, quod interpretatur intus vir sciens, vel transiliens; et signat transilientem vanitatem mundi, de qua multum in hoc Psalmo agitur. Dividitur ergo Psalmus iste in partes duas. In prima ponit cautelam quam habet ad evadendum pericula. In secunda ostendit necessitatem cautelae, ibi, ecce mensurabiles. Circa primum duo facit. Primo praemittit cautelam. Secundo ostendit periculum ex ea incidens, ibi, obmutui. Circa primum duo facit. Primo praemittit cautelam. Secundo ponit rationem cautelae, ibi, posui ori meo. In cautela consideranda sunt tria: scilicet cavendi propositum; unde ait, dixi, idest cum deliberatione in corde meo statui et proposui: Eccl. 2: dixi in corde meo, vadam et affluam deliciis. Secundo considerandum est quid proponat: quia, custodiam vias meas, idest processus meos. Et debet homo custodire vias Dei ut imitetur: Job 23: vestigia ejus sequutus est pes meus. Viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. Item debet custodire vias suas ne erret: Deut. 4: custodite vias vestras et studia vestra. Tertio considerandus est fructus qui ex hoc sequitur: ut non delinquam in lingua mea. Homo debet diligenter se custodire ab omnibus peccatis, et praecipue a peccato linguae, quia faciliter in eis prolabitur: lingua enim est mobilis, et de facili prorumpit in malum. Vel alia ratio est, quia lingua est immediatum organum ad interiorem conceptum cordis explicandum. Unde quam cito verbum est in corde, est in lingua; et ideo oportet diligenter custodiri. Consequenter ponitur ratio hujus custodiae, posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me; quasi dicat: haec est ratio quare sic custodio vias meas, quia semper adversarius est contra me. Alibi dictum est, quod homo ponat custodiam cordi: Prov. 4: omni custodia serva cor tuum; hic dicit quod ponat custodiam ori, quod non claudatur totaliter, sed debet custodiri, idest servari a malis verbis quantum ad tempus, et quantum ad ea quae dicit: Eccl. 8: omni negotio tempus est, et opportunitas. Et quare posui ori meo custodiam? Cum consisteret peccator adversum me. Hoc exponitur tripliciter. Unus sensus est: adversum me, ad insidiandum; et tunc magis necessaria est cautela: Eccl. 5: si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum: Matth. 22: ut caperent eum in sermone. Secundus sensus est: adversum me, ad injuriandum vel impugnandum: quia etiam tunc cum impugnat, debes tibi cavere, quia ibi est virtus: 1 Petri 2: cum malediceretur, non maledicebat. Tertius sensus est. Adversum me, idest in conspectu meo, ut instruatur: et tunc necessaria est cautela ne omnia omnibus proferat. Quaedam enim sunt proferenda justis, quae non sunt dicenda peccatoribus: 1 Cor. 3: non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: Matthaei 7: nolite sanctum dare canibus; quasi dicat: posui custodiam ne secreta doctrinae propalarem peccatoribus. Obmutui. Hic ponit periculum cautelae in quod posset incidere; propter quod dicit: videns peccatores impugnantes contra me, proposui omnino tacere; unde dicit, obmutui, idest penitus tacui. Sed quandoque contingit quod propter cautelam aliquis indiscrete tacet aliquando: et aliquando aliquis tacet exterius, et turbatur interius. Eccl. 33: praecordia fatui quasi rota praecurrens. Sed iste non turbatur interius; ideo dicit, humiliatus sum, scilicet intus, sed periculum est: quia dum volui tacere a malis, silui etiam a bonis: vel a bonis verbis, quae non dixi: vel a bonis hominibus, quibus nolui loqui. Eph. 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei et cetera. Unde sequitur: et dolor meus renovatus est; quasi dicat: prius dolui de indiscreta locutione, modo doleo de indiscreta taciturnitate; quasi dicat: innovavit me dolor. Sed adhibetur remedium internae charitatis; et ideo dicit: concaluit cor meum intra me, idest concitatus est calor charitatis in corde meo. Prov. 6: numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta ejus non ardeant? Sic impossibile est quod homo abscondat verba Dei, cum inflammatur cor charitate. Psal. 118: ignitum eloquium tuum et cetera. Causa autem hujus concitationis est meditatio de divinis; unde dicit: et in meditatione mea exardescet ignis. Nihil amatur nisi bonum et pulchrum. Unde in exterioribus amoribus visio corporalis est causa amoris. Et ideo si vis accedere ad spiritualia, oportet quod accendatur cor tuum amore Dei. Effectus concitationis est, quia qui proposuit tacere, movetur ad loquendum; unde dicit, locutus sum. Act. 2: repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui. Gregorius: spiritus quos replet, ardentes pariter et loquentes facit. Job 4: conceptum sermonem quis retinere potest? Simile dicitur Hier. 20: factus est sermo domini et cetera. Et dixi, non loquar ultra etc. et sequitur, et factus est in corde meo quasi ignis. Vel exponitur secundum Glossam, obsurdui, idest factus sum surdus. Deus non dat gratiam homini nisi utatur illa; et ideo quando quis per negligentiam gratia sibi data non utitur, Deus aufert ei, ut patet de talento. Luc. 19: auferte ab eo mnam, et date ei qui decem mnas habet. Et ideo dicit, obsurdui et humiliatus sum, idest dejectus; et tunc non sonat in virtutem, sed delictum: et ideo dicit, concaluit cor meum prae solicitudine. Origenes exponit aliter: dixi, custodiam vias meas. Punctus. Ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo custodiam. Et post, dum consisteret peccator adversum me, obmutui. Est autem triplex genus hominum. Quidam in tribulationibus positi maledicunt persequentibus se; quidam benedicunt; quidam sunt medii, qui saltem perveniunt ad hoc quod tacent. Ita evasit gradum primum, quia posuit ori suo custodiam, et non maledicebat. Sed quia obmutuit, et non benedicebat, evasit secundum gradum, quia sentiebat dolorem, et aestuabat intra prae indignatione et cetera.

2. Hic convertit se ad Deum, et exardescit. Locutus sum in lingua mea: notum fac mihi, domine, finem meum et numerum dierum meorum. Ponitur hic duplex petitio. Prima, ibi, notum fac mihi domine finem meum. Finis accipitur hic Christus. Rom. 10: finis legis Christus. Et dicit, domine notifica mihi Christum. Alia petitio est, ibi, notum fac mihi numerum dierum meorum, idest volo considerare qualis sit vita praesens, ut possim eam comparare ad finem illum: quia isti dies sunt mali, pauci et imperfecti; illi autem sunt perfectissimi: et tunc scitur quod, non sunt condignae passionis hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, ut dicitur Rom. 8. Et sic, sciam quid desit mihi, idest quomodo sum imperfectus ad illam vitam. Origenes dicit, quod finis sumitur hic pro perfectione. Quaelibet enim ars habet finem quem intendit, qui est perfectio ejus; et sic dicit, notum fac mihi finem meum, idest quae sit summa perfectionis via, in qua vis me ambulare. Psalm. 118: omnis consummationis vidi finem. Et numerum dierum meorum: idest opera mea, quae sunt dies; quasi dicat: fac me recte judicare opera mea quantum valent. Et hoc, ut sciam quid desit mihi, scilicet a perfectione. Vel potest exponi simpliciter de fine vitae: quia, sicut dicitur Eccl. 7, in omnibus operibus tuis memorare novissima tua. Et numerum dierum meorum etc. idest quantum vivam, ut praeparem me ad poenitentiam.

3. Ecce mensurabiles posuisti. Supra memoravit Psalmista cautelam exhibitam per silentium, periculum ex silentio imminens, et remedium, quo periculo subvenitur; hic autem ostendit necessitatem cautelae praedictae, quae sumitur ex miseria praesentis vitae: et circa hoc duo facit. Primo describit praesentis vitae miseriam. Secundo contra eam petit remedium, ibi, et nunc quae est. Circa primum duo facit. Primo describit miseriam hujus vitae quantum ad ipsam vitam. Secundo quantum ad vitae occupationem, ibi, verumtamen in imagine. Circa primum duo facit. Primo describit miseriam hanc quantum ad vitam. Secundo rationem assignat, ibi, verumtamen universa. Miseriam hujus vitae ostendit quantum ad ejus brevitatem, et quantum ad ejus debilitatem. Quantum ad primum dicit, domine petivi, ut annuntiares mihi numerum dierum meorum. Sed nunquid sunt numerabiles dies mei? Ita, quia, ecce mensurabiles posuisti dies meos. Homo est sic conditus, quod si nunquam peccasset, non moreretur, et ita dies ejus non mensurarentur; sed peccando moritur, et sic numerari possunt. Job 14: breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est. Sed esto quod vita esset brevis, et posset esse ita pretiosa quod multum reputanda esset: tamen hoc nihil est: quia substantia mea et natura mea et vita mea tanquam nihilum ante te est, idest in comparatione tui; licet aliquid videatur esse in comparatione creaturarum infimarum. Isa. 40: omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Potest autem dici sic: substantia mea, idest dum considero illud quod est ante te, idest bona aeterna, quae dabis sanctis, substantiam meam nihil reputo. Vel sic. Qui considerant res hujus mundi ante te, idest oculo divino, nihil reputant eas.

4. Verumtamen universa. Hic assignat rationem secundum litteram. Universa, secundum litteram nostram, vel est nominativi casus singularis numeri, vel est nominativi casus neutri generis, et pluralis numeri. Si secundo modo, sic est sensus, verumtamen universa; quasi dicat, non est enim mirum si vita hominis est nihil ante te, quia, universa, idest inferiora omnia sunt vanitas. Et ideo Hieronymus habet, omnia enim vanitas, ut sit quasi ratio praecedentium. Eccl. 1: omnia vanitas. Et dicuntur vanitas, quia vanitas opponitur soliditati et stabilitati: omnia enim quae sunt in mundo, sunt subjecta mutabilitati, et ideo sunt vana: et etiam inter ea, omnis homo vivens est subjectus mutabilitati, et sic est vanitas. Rom. 8: vanitati enim creatura, idest homo, subjecta est non volens. Vel secundum litteram. Universa, si sit singularis numeri, sic est sensus, universa vanitas, idest omnis vanitas, est omnis homo vivens, idest est in omni homine mundane vivente. Vanus dicitur homo ex hoc quod sequitur res mutabiles Jer. 2: ambulaverunt post vanitates, et vani facti sunt. Vel sic, omnis homo vivens, idest carnaliter: est omnis, idest perfecta vanitas.

5. Verumtamen in imagine. Hic ostendit miseriam conditionis humanae, quantum ad occupationem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod aliquid sit in homine quod vanitati debet resistere. Secundo ostendit in generali vanitatem occupationis ejus, ibi, sed frustra. Tertio ostendit hoc idem in speciali, ibi, thesaurizat. Dicit ergo, omnis homo vanitas; tamen aliquid est in homine fixum, quod semper manet in eo dum transit; et hoc est imago. Et potest hoc tripliciter exponi. Uno modo de imagine Dei, quae est inquantum homo est praeditus ratione. Gen. 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et haec imago debet resistere vanitati; scilicet ratio, et debet eam, scilicet vanitatem, excludere. Et hoc est quod ait. Quamvis homo sit subjectus vanitati, semper tamen est praeditus ratione. Sed quia non determinatur hic cujus sit imago, ideo nota hic duplicem imaginem: unam caelestis hominis, aliam vero hominis terreni. 1 Cor. 15: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Dico ergo quod omnis homo est vanitas; tamen omnis homo pertransit in aliquam imaginem, quia, vel per bona opera repraesentat in se imaginem hominis caelestis, vel per mala imaginem terreni. Vel aliter. Imago importat similitudinem. Cursus autem vitae istius dirigitur per aliquam cognitionem, quia affectus movetur secundum cognitum. Est autem duplex cognitio. Una, qua cognoscitur veritas: et haec est certa. Alia est per verisimilitudinem: et haec est quasi cognitio imaginis: quia non attingit ad ipsam veritatem, sed ad similitudinem veritatis. Si homo attingeret ad ipsam veritatem sicut est, non turbaretur, quia consideraret conditionem hujus vitae, et quid erimus post hanc vitam; et sic non occuparetur in ista vita, sed ad ea quae sunt in alia vita tenderet. Et ideo Hieronymus habet, quantum ad imaginem pertransit homo, tantum turbatur, idest quantum deficit homo a vera cognitione veritatis, tantum turbatur per occupationem hujus vitae, sive in bonis sive in malis. Luc. 10: Martha, Martha, solicita es, et turbaris erga plurima. Quando ergo facit bona opera, tunc non turbatur frustra; sed quando non occupat se in bonis, tunc frustra turbatur: Isa. 49: vane consumpsi fortitudinem meam. Et ponit exemplum de occupatione quae conturbat homines, quae est occupatio avaritiae; haec autem maxime conturbat homines. Concupiscentia autem ad horam occupat homines, similiter et ira. Sed, ut dicitur Eccl. 5, avarus non impletur pecunia; et ideo de eo ponit exemplum dicens, thesaurizat et ignorat cui congregabit ea, idest congregat thesauros superfluos in hac vita. Matth. 6: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, scilicet vane et frustra, quia ignoratis cui congregatis ea. Sibi non, quia Job 27: dives cum dormierit, nihil secum affert. Ergo aliis, sed nescit cui; quia aliquando non congregat pueris, quia non remanent post eum; et si remanent, non tamen scit quales sint, quia aliquando sunt contra parentes.

6. Et nunc quae est expectatio mea et cetera. Hic petit Dei auxilium contra miseriam. Et primo ponit fiduciam, ex qua oratio sua procedit. Secundo proponit orationem, ibi, ab omnibus iniquitatibus. Tertio petit eam exaudiri, ibi, exaudi. Quandoque homo est in miseria: et tunc aut confidit liberari per se, aut per alium. Si confidit liberari per se, non expectat alium, sed in seipsum habet subsidium. Si per alium, tunc expectat, quia sperat per alium juvari. Sic est in ista miseria, quia breves dies sunt, et non confidit in se, sed dicit cum Job 6: ecce non est auxilium mihi in me; sed expectat auxilium a Deo; unde dicit, quae est expectatio mea? Nonne dominus; quasi dicat: solus potest me liberare, quia ipse solus est super omnem veritatem, qui solus est veritas. Isa. 30: beati omnes qui expectant eum. In expectatione etiam mora est; quasi dicat: ego praestolabor. Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum, et substantia mea apud te est. Hic ponitur ratio fiduciae, quam habet de Deo. Naturale est quod homo confidet de Deo apud quem collocat quod habet. Qui ergo totum quod habet, ponit in Deo, potest confidere de Deo. Et ideo dicit: substantia mea apud te est; quasi dicat: etsi in me nihil sim; tamen quicquid spero me esse, et quicquid habeo, est in te: Hebr. 10: cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Matth. 6: thesaurizate vobis thesauros in caelo. 2 Tim. 1: scio cui credidi, et certus sum. Glossa exponit de Christo. Substantia mea apud te est, idest tu Christe sumes de mea carne, quia factus est ex semine David secundum carnem, Rom. 1.

7. Ab omnibus. Supra Psalmista posuit fiduciam habitam de Deo, cum dixit, et nunc quae est expectatio mea etc.: hic autem proponit Deo suam petitionem: et circa hoc tria facit. Primo petit a Deo remotionem culpae. Secundo petit remotionem poenae. Tertio assignat rationem conjunctionis harum petitionum. Secundo, ibi, amove. Tertio, ibi, propter iniquitatem. Circa primum duo facit. Primo petit petitionem. Secundo allegat meritum exauditionis, ibi, opprobrium. Dicit ergo, ab omnibus iniquitatibus meis et cetera. Ubi sciendum est, quod haec petitio commendabilis est propter rem petitam, quae necessaria est, scilicet liberari a peccato. Job 11: si iniquitatem quae in manu tua est, abstuleris a te, et non permanserit in tabernaculo tuo, in justitia tunc levare poteris faciem absque macula. Secundo, quia petit non meritis propriis, sed petit sibi dari a Deo. Isa. 43: ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Tertio, quia petit ab omnibus liberari; quia impium est a Deo petere veniam de peccatis, a quo tota liberatio non speratur. Joan. 7: totum hominem sanum feci in sabbato: unde dicit, ab omnibus iniquitatibus meis eripe me, quasi, non peto liberari ab uno solo peccato, sed ab omnibus. Ezech. 36: mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Ps. 24: dimitte omnia peccata mea. Meritum sumitur ex parte patientis. Tob. 3: omnia peccata hominum in tribulatione dimittis. Et ideo primo ostendit quod sustinet; secundo ostendit patientiam quam habuit; tertio assignat causam. Dicit ergo, opprobrium insipienti dedisti me: quod potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut opprobrium sit poena sibi inflicta a Deo: quia sicut proprium praemium virtuosi est honor, ita poena peccati est opprobrium. Mal. 2: scandalizastis plurimos in lege. Alio modo, quod Deus causaverit eam, idest patientiam, non opprobrium; sed causam opprobrii ex hoc, quod jam incipitur contemnere terrena, quod stulti et insipientes reputant opprobrium propter patientiam quam ago. Patientiam quam habuit, ostendit cum dicit, obmutui. Signum patientiae est, quod homo, cum verba opprobrii inferuntur ei, non reddit malum pro malo, sicut Christus, 1 Pet. 2, cum malediceretur non maledicebat. Et ideo dicit, obmutui et non aperui os meum. Et potest ad duo referri. Uno modo, ut cum dicit, non aperui, designet continuationem patientiae: quia licet aliquis ad horam videatur patiens et taceat, postea impatiens factus loquitur valde. Isa. 53: tamquam ovis ad occisionem ducetur, et tamquam agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Ps. 37: ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum: quasi dicat: habui patientiam. Vel, obmutui, ab opprobriis contra proximum, et non aperui os meum, contra Deum. Causa est, quoniam tu fecisti. Et potest referri ad hoc quod dicitur, opprobrium. Causa quod sustineat patienter injurias, est quando cogitat quod divino judicio fit sibi hoc. Hoc fecit David cum dixit 2 Reg. 16: dimitte eum ut maledicat. Prov. 3: disciplinam domini, fili mi non dimittas, ne deficias cum ab eo corripieris. Vel potest referri ad hoc quod dicit, obmutui quoniam tu fecisti, scilicet patientiam. Secunda petitio sua est de amotione poenae. Et primo ponit petitionem; secundo rationem petitionis. Dicit, amove a me plagas tuas, idest flagella tua: et potest dupliciter exponi. Vel de corporalibus flagellis: et haec sunt exteriora, sicut flagella ceteraeque adversitates, quibus homo ponitur pro peccatis suis a Deo. Jerem. 30: plaga inimici percussi te. Ergo haec flagella amove a me. Item sunt plagae spirituales, idest interiores, sicut remorsus conscientiae. Ps. 49: arguam te, et statuam contra faciem tuam. Et has petit removeri. Secundum autem Origenem, causa hujus petitionis est a fortitudine. Flagellatio exterior multum utilis est inquantum patienter sustinetur; sed quando non fertur patienter, sed deficit et desperat se, sunt nocivae. 2 Cor. 2: consolemini eum ne abundantiori tristitia absorbeatur. Et ideo timens hoc, petit removeri plagas, quia defecit a fortitudine, idest a violentia percussionis. Isa. 8: in forti manu erudivit me. 1 Reg. 5: fiebat manus domini gravissima. Deficit homo tripliciter in flagellis. Unus modus est communis bonis et malis; qui est corporalis. Psal. 89: et in ira tua defecimus. Alius est impatientiae; et hic est malorum. Job 4: nunc venit super te plaga et defecisti. Alius modus est bonorum, quo quis deficit a se, et tendit in Deum. Ps. 118: defecit in salutare tuum anima mea. Et quolibet istorum modorum potest intelligi quod dicitur hic; quasi dicat: ideo peto quod amoveas a me flagella tua, quia sum correptus quoad tertium modum defectionis: quia, ego defeci a fortitudine manus tuae in increpationibus. Vel quia despero, quoad secundum modum. Vel quia non possum sustinere, quoad primum modum. Nec est vis si dicatur, secundum aliam litteram, in increpationibus ego defeci et cetera. Propter iniquitatem corripuisti hominem. Haec est ratio quare proponit duplicem petitionem: quia primo removetur causa, et postea removetur effectus. Culpa est causa plagarum: et ideo dicit, quod homo flagellatur propter peccata. Unde dicit, tu corripuisti, idest flagellasti hominem, propter iniquitatem, idest propter peccata sua. Et ideo primo petit removeri peccata, quia poenae futurae sunt ad damnationem, sed poenae hujus vitae ad purgationem, quantum est de se, et sunt ad correptionem. Psal. 31: multa flagella peccatoris. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Hic ponitur modus sive terminus correctionis, tabescere, idest desiccare. Potest ergo exponi corporaliter, quando refertur ad tribulationem corporalem; quia humiditas et pinguedo corporalis desiccatur, et sic vita tabescit. Job 33: tabescet caro ejus. Item ibidem: consumpta est caro ejus a suppliciis. Alio modo, ut referatur ad animam. In homine spiritualiter est duplex pinguedo. Una mala per delectationes corporales. Deut. 32: impinguatus est, dereliquit Deum factorem suum: et ab hac pinguedine desiccare bonum est; et hoc est quod dicit, tabescere fecisti, idest desiccasti, animam meam sicut araneam, ab amore carnalium rerum: quia aranea est animal calidum, et non est pingue, quia facit subtilissima fila; ita anima separata a carnalibus delectationibus, inhaeret per affectum rebus invisibilibus, et facit operationes et affectiones invisibiles. 2 Cor. 4: non contemplantibus nobis quae videntur et cetera. Vel, tabescere, idest desiccare a pinguedine devotionis, sicut dicit Psal. 62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et haec est mala desiccatio. Hoc fit, quia anima efficitur indevota, et inhaeret peccatis, et caret pinguedine devotionis sicut aranea. Item tela araneae est fragilis, ita cogitationes peccatorum sunt vanae. Isa. 59: telas araneae, idest inutilia et vana, texerunt, idest fecerunt. Item aranea tantum emittit de filis illis, quod moritur; ita homines moriuntur spiritualiter propter peccata quae faciunt. Jac. 1: peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem. Et legitur sic. Animam ejus existentem, sicut araneam, fecisti tabescere, idest desiccare bona siccitate. Verumtamen vane conturbatur omnis homo. Hic est defectus correptionis; quia licet faciat sic tabescere, tamen multi manent in malitia sua, vel redeunt ad malum. Et quod aliqui non conturbantur vane, hoc non est inquantum sunt homines, sed inquantum sunt elevati a Deo a rebus terrenis ad considerationem caelestium.

8. Exaudi orationem meam domine, et deprecationem et cetera. Hic petit suam petitionem admitti: ubi petit ut exaudiatur. Et ponit tria, quae faciunt acceptam petitionem Deo. Primum est elevatio mentis in Deum: et haec est oratio, quae est ascensus mentis in Deum: unde dicit, exaudi orationem meam domine. Psal. 68: ego vero orationem meam ad te domine. Secundum est continuatio petendi: et hoc cum dicit, et deprecationem meam. Jac. ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Tertium est lacrymarum multitudo: et hoc ostendit cum dicit, auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas. Hic ponitur signum exauditionis: unde petit quod Deus non sileat. Dicitur autem aliquando Deus silere, quantum ad malos, quando eos non punit; sicut dicitur Isa. 42: tacui, semper silui, patiens fui et cetera. Ne sileas, idest ne taceas a punitione. Item aliquando silet non consolando bonos: et sic dicit, ne sileas, animae meae: sed dic animae meae: salus tua ego sum, Ps. 34. Et hoc facit Deus in vita ista, cum dicit peccatori: remittuntur tibi peccata tua. Luc. 5. Et etiam in futuro, quando dicet, venite benedicti patris mei et cetera. Matth. 25. Hieronymus habet: ad lacrymas meas non obsurdescas, et continuatur cum praecedentibus. Quoniam advena ego sum apud te. Hic assignat rationem suae petitionis; quasi dicat: hoc praecepit Deus, Exod. 22, scilicet quod exaudiantur advenae. Et quia ego sum advena; justum est quod exaudias me. Ego dimisi mundum, et ad te confugi, et sum apud te sicut advena, quia in mundo isto non habeo mansionem manentem, sed sum sicut peregrinus tendens alibi, scilicet ad patriam vitae aeternae, sicut omnes patres mei, fuerunt. Multi enim sunt advenae in mundo isto non habentes affectum ad res mundanas. Sicut omnes patres mei, scilicet sancti qui peregrini fuerunt, ut apostolus dicit 2 Cor. 5: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. 1 Tim. 6: remitte mihi. Hic petit accelerationem exauditionis; quasi dicat: celeriter fiat quod peto. Et primo ponit effectum petitionis; secundo tempus determinat; unde dicit, remitte mihi, scilicet peccata: quia (Ps. 31), beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Et hoc ut hic, refrigerer, scilicet a peccato, sive a poena quam malignus intendit. Sap. 4: justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Et hoc facias, scilicet quod remittas mihi, priusquam abeam, idest antequam recedam ab hoc mundo: quia ibi non est remissio. Job 10: antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et cetera. Et amplius non ero. Hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo sic, remitte etc., quia postquam abiero, non ero in statu, ubi possint peccata dimitti. Job 7: non revertetur oculus meus ut videat bona, scilicet praesentia. Alio modo sic, remitte etc., quia si abeam ex hoc mundo nisi remiseris peccata, non ero in bono esse amplius. Job 18: habitent in tabernaculo ejus socii ejus, qui non sunt.