Super Psalmo 3

1. Superior Psalmus ostendit conatum adversariorum: hic contra eorum conatum implorat auxilium divinum. Et est hic Psalmus editus per modum orationis. In quo Psalmo possumus ponere fundamentum historiae, et postea ponere sensum allegoricum, et ulterius moralem. Sensus historicus patet per titulum, qui est, cum fugeret a facie Absalon filii sui. Ut 2 Reg. 15, habetur, Absalon filius David persequens patrem suum quaerebat eum occidere: cui David cessit cum suis exiens de Hierusalem nudis plantis. Intellexit hoc sibi contingere propter peccatum homicidii et adulterii, sicut Nathan propheta ei praedixerat: 2 Reg. 12: non recedet gladius de domo tua in sempiternum, eo quod despexeris me. Dum autem Absalon persequeretur David, conversus est contra eum exercitus David; Absalon autem impetu muli ductus est sub ramosam quercum, ubi circumnectentibus ramis collum ejus, ibique capite intercepto pendens, a Joab principe militiae David, interfectus est. Quo mortuo, David restitutus in regnum in pace regnavit. Contra istam ergo persecutionem est iste Psalmus, domine quid et cetera. Per hanc tamen praefigurabatur persecutio quam Christus passus est a filio suo Juda, Joan. 13: filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Et iterum Matth. 9: numquid possunt filii sponsi lugere et cetera. A quo Juda Christus fugit, quando illo discedente, cum caeteris apostolis in montem oliveti secessit imminente passione. Et sicut David pacem exhibuit iniquo filio, quando praecepit populo eunti ad bellum: servate puerum Absalon, et eo interempto dixit, quis mihi det ut moriar pro te fili mi Absalon etc. ita Christus Judae proditori, ut patet in convivio et in osculo: propter quod bene Absalon pax patris dicitur. Abba enim Hebraice, Latine pater interpretatur. Salon vero pax. Et ipse Judas cum prolatione pacis prodidit Christum. Et sicut Absalon, ita et Judas suspensus interiit. Quo mortuo Christus in pace regnavit, quia in gloria resurrexit: et potest ad omnes tribulationes Ecclesiae referri. Potest et moraliter contra tribulationes, quas quis ab inimicis sive temporalibus sive spiritualibus patitur. Et ideo exprimitur affectus hominis implorantis. Circa hoc ergo duo facit. Primo praemittit adversariorum conatum, sive exponit Deo suum tormentum. Secundo confitetur adesse sibi divinum auxilium, tu autem domine et cetera. Persecutionem autem ponit, quantum ad nocentium numerum, multiplicati sunt, scilicet gentes, populi, reges, et principes. Et non solum hi extranei, sed etiam filius: Ps. 39: multiplicatae sunt super caput meum et cetera. Et quantum ad nocendum, motivum, quia sine causa. Unde: quid: 1 Reg. 10 et 26: quid feci, aut quod est in manu mea malum? Et quantum ad multiplex tormentum, quia vexant multipliciter tribulando. Unde: tribulant. Tribulus est erba pungitiva: Gen. 3: spinas et tribulos germinabit tibi. Illi igitur tribulant, qui pungunt. Christum autem punxerunt colaphizando, flagellando, conspuendo, et illudendo, et mortem intentando. Et hoc est quod dicit: multi insurgunt, scilicet factis. Absalon enim voluit occidere David, ut patet in consilio Chusi, 2 Reg. 17. Similiter et Judas tradidit Christum ad mortem. Item tribulant verbis detrahendo, sive falsa proponendo: unde multi dicunt et cetera. Contra illud quod dicitur Ps. 36: salus autem justorum a domino. Si enim hoc considerarent impii, non de facili insurgerent contra justos; sed quia hoc non credunt, vel quia contemnunt Dei potentiam vel hominis justitiam, ideo dicunt ore et opere, non est salus illi etc., idest in eo quem colit, et sibi Deum facit. Hoc dicunt etiam persecutores de Christo: si enim resurrecturum sperarent, nec Judas traderet, nec illi occiderent. Et est sensus. Non salvabit eum, nec est filius Dei: unde dicebant Matth. 27: si filius Dei es, descende de cruce: et infra, si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei?

2. Tu. Haec est pars secunda. Ubi ostendit sibi a Deo paratum auxilium. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit sibi specialiter adesse divinum auxilium. Secundo generaliter omnibus, ibi, domini est salus. Et circa primum tria proponit. Primo auxilium divinum. Secundo auxilii experimentum, ibi, voce mea. Tertio securitatis conceptum, ibi, non timebo. Dicit ergo, tu autem domine; quasi dicat: isti insurgunt ad bellandum, sed tu suscipis ad protegendum. Et hoc est melius per litteram Hieronymi quae dicit: clypeus meus circa me, quasi defendens me sicut clypeus. Item non solum servans in vita contra delere volentes, sed etiam in gloria contra infamantes; unde ait gloria mea: 2 Cor. 10: qui gloriatur, in domino glorietur: Hier. 9: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Et non solum contra infamantes mihi assistis, sed etiam praevalere me facis contra opprimentes; unde subjungit: exaltans caput meum: Psal. 26: et nunc exaltavi caput meum super inimicos meos. Haec possunt referri ad Christum, qui conceptus fuit secundum humanam naturam in incarnatione, quoniam verbum caro factum est, Joan. 1. Isa. 42: ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: Ps. 64: beatus quem elegisti et assumpsisti. Item gloriosus fuit in resurrectione: Joan. 17: clarifica me tu, pater. Item exaltatus in ascensione; Phil. 2: propter quod et Deus et cetera.

3. Deinde cum dicit, voce, ostendit experimentum auxilii. Et ponit tria: scilicet orationem, ibi, voce mea. Secundo exauditionem, ibi, et exaudivit me. Tertio ostendit in quo est exauditus, ubi ait: ego dormivi et cetera. Circa primum duo tangit quae debent esse in oratione: nam debet esse attenta. Et ideo dicit: voce mea, scilicet cordis, quae sonat Deo, qua Moyses tacens ore, clamabat corde ad dominum: Exod. 14: dixit dominus: quid clamas ad me et cetera. Hac etiam voce clamans Susanna est exaudita; Dan. 13: quae flens suspexit in caelum, erat enim cor ejus habens fiduciam in domino et cetera. 1 Reg. 1: porro Anna loquebatur in corde suo et cetera. 1 Cor. 14: orabo spiritu, orabo et mente. Et ideo dicit mea. Vox enim quando non procedit ex corde non est mea. Item debet esse recta; tunc enim est recta, quando tendit ubi debet: et ideo dicit, ad dominum, ubi est auxilium: 2 Paral. 20: cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te: Ps. 120: auxilium meum a domino. Item debet esse devota: unde addidit, clamavi: clamosa namque dicitur oratio, propter magnitudinem affectus: Ps. 10: clamor meus ad te veniat et cetera. Heb. 5: cum clamore valido et lacrymis et cetera. Deinde ponitur exauditio, cum dicit: et exaudivit me de monte, idest de sublimitate divinae majestatis, quae inaccessibilis est: Ps. 23, quis ascendet in montem domini, idest ad omnipotentiam suam: vel de altitudine justitiae suae, quia incomprehensibilis est: Ps. 35: judicia tua abyssus multa: vel de monte sancto, idest de me qui eram mons sanctus, de quo Is. 2: et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini et cetera. Sequitur, ego dormivi. Ubi ostendit in quo sit exauditus. Quia surrexi. Est autem differentia inter mortuum et dormientem: quia mortuus non resurgit: Job 14: putasne mortuus homo rursum vivat; dormiens vero resurgit: Ps. 40: numquid qui dormit non adijciet ut resurgat? Sic ergo quando tribulatio est tanta ut homo non redeat ad statum priorem, dicitur mors. Sed quando tribulatus, vel tentatus cadit in peccatum et resurgit, dicitur dormire. Sic David quasi dormivit, quia liberatus est a filio et peccato. Dicitur autem dormire, quasi parum; soporari vero, quasi multum: unde alia littera dicit, somnum cepi, idest profunde dormivi. Sic Christus dicitur dormivisse, quia sponte se passioni obtulit; et quia soporatus est, mors subsecuta est. Unde a dormitione transivit ad somnum. Iste sopor signatur in sopore Adam. Gen. 2: immisit dominus soporem in Adam etc. quia de latere Christi in cruce mortui formata est Ecclesia. Ait ergo, et exsurrexi, propria scilicet virtute: Joan. 10: potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Et hoc est, quia dominus suscepit me. Alia littera, sustentavit. Habuit enim virtutem divinitatis, quod surgeret. Ps. 36: cum ceciderit justus, non collidetur, quia dominus supponit manum suam.

4. Deinde cum dicit, non timebo, ponitur fiducia securitatis: quasi dicat; ex quo sic sum exauditus, non timebo et cetera. Infra Ps. 26: si consistant adversum me castra et cetera. In quo signatur, quod Christi Ecclesia non potest omnino deprimi. Christo etiam post resurrectionem multitudo populi, quae crucifixum circumstetit, nihil nocere potuit: nam Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, Rom. 6. Et unde habeat istam fiduciam, ostendit cum dicit, exurge, scilicet manifesta virtutem tuam faciendo me resurgere a morte: et hoc est, salvum me fac et cetera. Quoniam tu percussisti et cetera. Supra duo dixerat: quod tribulant eum: domine quid multiplicati sunt, qui tribulant me: et contra hos dicit: quoniam tu percussisti, item infamabant, non est salus illi etc.: et contra hos, gentes peccatorum, idest maledica verba in irritum deduxisti; Job. 19: conterebam molas iniqui et cetera. Littera Hieronymi habet, percussisti molas et dentes; quasi dicat: ita fortiter percussisti quod dentes contriti sunt. Maxilla fuit Absalon, dentes vero adhaerentes sibi. Unde destructo Absalone, alii sunt contriti.

5. Ultimo cum dicit, domini, ostendit auxilium divinum esse toti populo. Et primo quantum ad conservationem a malo; et ideo dicit, domini est salus. Et ideo oratio dirigi debet ad Deum. Secundo quantum ad multiplicationem bonorum; et ideo dicit: super populum tuum benedictio tua, idest super populum, qui de te et in te sperat, et non in alio, benedictio tua. Benedictio domini semper importat multiplicationem bonorum: Prov. 10: benedictio domini divites facit. Potest autem aliter legi Psalmus iste secundum Glossam, ut scilicet loquatur hoc totus Christus, idest Ecclesia et caput ejus inter procellas persecutionum constituta. Vel moraliter potest legi Psalmus iste in persona uniuscujusque fidelis, qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur. Et secundum hoc per David accipitur quilibet fidelis, per Absalon vitia et carnales concupiscentiae, sicut patet in Glossa.