|
1. Psalmista in Psalmis praecedentibus invocavit divinum auxilium
contra malitiam malorum, et ostendit propositum suae cautelae; hic
autem agit de fiducia divini auxilii; et circa hoc duo facit. Primo
describit ipsam fiduciam; secundo agit de misericordia quae est causa
fiduciae, ibi, Ps. 40: beatus qui intelligit. Circa primum duo
facit. Primo commemorat fiduciam quam habet de Deo, continuando se
ad praeterita; secundo petendo futura, ibi, tu autem, domine.
Circa primum duo facit. Primo commemorat fiduciam, quam habet de
Deo, recitando praeterita beneficia; secundo ostendit misericordiam
Dei per quam benefacit, ibi, multa fecisti. Psalmus iste mystice
agit de mutatione veteris testamenti in novum. Titulus, in finem
Psalmus David. In aliis Psalmis finis accipitur pro Christo.
Rom. 10: finis legis Christus. Hic finis accipitur pro novo
testamento, quod est finis veteris. 1 Tim. 1: finis praecepti est
caritas. Circa primam partem tria commemorat. Primo efficaciam
fiduciae in generali. Secundo tangit eam in speciali, ibi, statuit.
Tertio ostendit hanc esse in aliis, ibi, videbunt. Circa primum duo
facit. Primo tangit fiduciam, ostendens eam efficacem. Secundo
fiduciae signum. Dicit ergo, expectans. Haec littera intelligitur
quod David in persona sua multoties expectavit divinum auxilium. Sed
quia loquitur in persona Ecclesiae, melius est ut de humano genere
expectante gratiam novi persona testamenti accipiatur. Et dicit,
expectans expectavi dominum, ut ostendat continuationem: quia licet
tardaret, non tamen defecit: Habac. 2: si moram fecerit, expecta
eum, quia veniens veniet. Et sic debet quilibet justus homo semper in
fiducia Dei manere, quia non deficit sperantibus in se. Vel refertur
ad diversos status expectantium: quia patriarchae et prophetae et omnes
alii expectaverunt, ut satis communiter tenetur. Exteriori
expectationi adjungit intentionem, cum dicit, et intendit mihi: quia
licet Deus omnes audiat, non tamen omnibus intendit, quia non omnes
sunt ordinati ad bonum; et ideo, intendit mihi, idest ad utilitatem
meam. Signum fiduciae est deprecatio: quia nullus finaliter rogat
nisi quia sperat exaudiri. Et ideo dicit, et exaudivit preces meas:
Ps. 142: respexit in orationem humilium, et eduxit me de lacu
miseriae. Hic ponit in speciali efficaciam fiduciae in quibus est
exauditus. Et tangit tria. Primo liberationem a malis. Secundo
collationem bonorum, ibi, et statuit. Tertio gratiarum actionem
utriusque, ibi, et immisit. Est autem duplex malum quod refugiunt
homines: scilicet malum miseriae, et poenalitatis. Quantum ad primum
dicit, eduxit me de lacu miseriae. Et potest hoc etiam referri ad
miseriam temporalem in qua aliquando fuit David. Et dicitur lacus
miseria temporalis, propter ejus profunditatem et multiplicitatem.
Potest etiam referri ad miseriam culpae: quia, miseros facit populos
peccatum, Prov. 14. Et potest utrumque reduci ad culpam vitiorum
carnalium, cum dicit, de lacu miseriae, idest de profundo peccatorum
carnalium. Vel potest referri ad spiritualia peccata, quibus homo
justus involvitur peccatis; unde dicit, de luto faecis. Ad peccata
carnalia referendo non dicit lutum simpliciter, sed faecis, vel fimi
secundum Hieronymum, quia lutum in terra non corrupta non est faex nec
foetidum et abominabile. Vel lacus miseriae, idest Infernus de quo
sancti educti sunt a Christo. Et lutum est opprobrium, de quo sancti
sunt educti, in quo detinebantur a Daemonibus. Consequenter agit de
collatione bonorum, in quo duo laudabilia ponit. Primo ut homo in
bonis firmetur; et quantum ad hoc dicit, statuit super petram pedes
meos, idest affectus meos quibus procedendum est in via spirituali.
Petra dicitur fundamentum divini auxilii: 2 Reg. 22: dominus
petra mea. Vel petra dicitur Christus; 1 Cor. 10: petra autem
erat Christus. Et sic firmavit supra petram, idest divinum
auxilium. Vel supra Christum pedes meos, idest affectus meos.
Secundum est, ut in bonis proficiat; et quantum ad hoc dicit, et
direxit gressus meos, idest praevenit me ad meliora: Prov. 16:
cor hominis disponit viam suam, sed domini est dirigere gressus ejus.
Consequenter gratias agit: quasi dicat: hoc ipsum quod laudamus est
supra vires meas, quia est major omni laude: unde Deum digne laudare
est a Deo, idest ipse, immittit in os meum canticum novum: 2 Cor.
ult.: an experimentum quaeritis eorum quae in me loquitur Christus?
Canticum novum, idest de novis beneficiis; et sunt haec: scilicet
incarnationis opus: Hier. 31: novum fecit dominus super terram:
femina circumdabit virum. Item novus liberationis modus: Hebr. 9:
per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione
inventa. Et immisit dominus novum, canticum in os meum, quia novum
canticum, idest novum testamentum: Isa. 55: feriam vobiscum
pactum sempiternum, misericordias David fideles: Apoc. 14: nemo
poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia,
quia novus rex, nova lex, nova gaudia. Homines veteris testamenti
cantabant vetera cantica, oculum pro oculo, animam pro anima. Ad
Inferos quoque descendebant: quia conclusa erat eis janua regni,
prohibente Cherubim aditum Paradisi, in cujus manu erat acuta
rhomphaea. Sed omnes homines novae legis cantant canticum novum, quod
novus homo Christus attulit: Apoc. 21: ecce nova facio omnia.
Novus ergo populus nova cantat: scilicet de incarnatione domini, de
resurrectione, de ascensione, de nativitate, et aliis hujusmodi.
Unde in his praecipuis solemnitatibus ministri Ecclesiae induti
albis, vel sericis ornamentis, cantant et legunt, ut novum canticum
nemo nisi innovatus cantare praesumat. Canticum dico, non de
vanitate, non de turpibus, sed quod placet Deo: unde dicit,
hymnum; vel carmen quod placet Deo nostro, idest laudem Deo:
Psal. 114: te decet hymnus, Deus, in Sion: Eph. 5:
cantantes et psallentes in cordibus vestris Deo.
2. Videbunt multi. Hic ponitur utilitas in aliis, scilicet in
aliorum conversione. Et primo ponit ipsam utilitatem. Secundo ponit
fructum ejus, ibi, beatus vir. Hic est ordo conversionis. Primo
oportet, quod homo videat illud ad quod debet converti; unde dicit,
videbunt multi, scilicet Christum natum. Multi priores populi qui
eum expectaverunt viderunt: Baruch 3: post haec in terris visus
est, et cum hominibus conversatus est. Vidit eum Simeon, qui
recepit eum in templo, et multi alii: Luc. 2: viderunt oculi mei
salutare tuum. Et Luc. 10: multi reges et prophetae voluerunt
videre quae vos videtis, et non viderunt. Vel viderunt multi miracula
Christi: Luc. 5: vidimus mirabilia hodie. Et hoc, vel per
fidem, vel per oculos. Secundo oportet quod timeat illum ad quem
debet converti: unde dicit, et timebunt: Eccl. 1: qui sine timore
est, non poterit justificari, quia timor domini expellit peccatum.
Tertium est spes: Rom. 8: spe enim salvi facti sumus. Nisi enim
adesset spes timori, homo fugeret a Deo. Et ideo oportet quod sit
timor quo fugiat peccatum, et spes qua accedat ad Deum. Fructus erit
beatitudo; unde dicit, beatus vir cujus est nomen domini spes ejus.
Et primo ponitur fructus, qui est beatitudo, et quibus debetur, quia
illis qui Deo inhaerent. Et ideo ponit primo veram opinionem, et
excludit falsam. Vera opinio est, quod beatitudo non est nisi in
illis, qui spem habent in eo: Isa. 30: beati omnes qui expectant
eum; et ideo dicit, beatus vir cujus est nomen domini spes ejus. Hoc
nomen Jesus est vera spes, quia in ipso est salus. Unde ille est
beatus, qui non temporalia expectat ab eo, sed salutem aeternam quam
nomen ejus indicat. Unde qui expectant salutare Dei, illi
beatificantur. Vel, beatus vir cujus est nomen domini spes ejus,
idest cujus spes est invocatio nominis domini: Ps. 19: hi in
curribus et hi in equis; nos autem in nomine domini Dei nostri
invocabimus. Falsa opinio est, quod beatitudo consistat in rebus
temporalibus vel in cultu idolorum: et hoc excludit cum dicit, non
respexit in vanitate, idest in res temporales et voluptates: in quo
includuntur omnia ad voluptates et temporalia pertinentia: Eccl. 1:
vanitas vanitatum et cetera. Secundum excludit, cum dicit, insanias
falsas, idest culturas idolorum, in quibus falsa quaedam finguntur,
quod homines fierent dii. Item sunt ibi lasciviae multae et
immunditiae, et crudelitates exercentur: Sap. 14: dum laetantur
insaniunt. Item erant falsae, quia erant in falsitate, et non super
virtutem divinam fundatae, quibus non conveniebat: Amos 3:
congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio
ejus. Ad hanc pertinent omnes vanae et noxiae superstitiones, sicut
nigromantia, divinationes, et auguria. Vel insania dicitur
iracundia, rixa, vel vana spectacula ludorum.
3. Multa fecisti. Supra Psalmista ex parte Christi vel Ecclesiae
fiduciam suam exposuit: et effectus ejus, scilicet multiplicia Dei
beneficia; hic autem ostendit causam hujus fiduciae: scilicet unde
motus sit ad confitendum et spem ex meritis proveniens. Et ita causa
fiduciae sunt multa bona temporalia, quae etiam sunt retributiones
quaedam quas homo retribuit Deo pro beneficiis: Ps. 115: quid
retribuam domino et cetera. Et ideo utroque modo exponitur hoc: quia
meritum Christi est causa fiduciae, et retributio meritorum. Et hoc
consistit in praedicatione divinae veritatis: et circa hoc tria facit.
Primo proponit meritorium actum, scilicet Annuntiationem divinorum
operum. Secundo ponit causam annuntiandi, ibi, sacrificium. Tertio
ponit modum, ibi, annuntiavi justitiam tuam. Circa primum tria
facit. Primo ostendit misericordiam suam esse copiosam ad
annuntiandum. Secundo manifestat causam sive necessitatem
Annuntiationis, ibi, multiplicati. Materia Annuntiationis est
copiosa. Et primo quantum ad multiplicitatem divinorum operum, quia,
multa fecisti. Et in operibus naturae: Job 9: qui facit mirabilia
et inscrutabilia: Ps. 138: mirabilia opera tua et cetera. Et ad
mirabilia facienda est ipse per se sufficiens, quia non est ab alio
instructus, sed per suas cogitationes. Unde dicit, et cogitationibus
tuis, scilicet per ordinationes suae sapientiae: Ps. 103: omnia
in sapientia fecisti: Job 26: cui dedisti consilium? Numquid
Deo? Rom. 2: quis consiliarius ejus fuit? Est magnus in opere et
sufficiens. Item in utroque excellens, quia in opere miraculorum,
quando Petrum super mare fecit ambulare, et alia mirabilia multa quae
hic possunt adaptari. Et nullus potest comparari operibus ejus, nec
cogitationibus ejus; unde dicit, non est qui similis sit tibi: Ps.
85: quis similis tui in diis domine etc. quoad primum: Isa.
55: sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a
viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris, quoad
secundum. Sic ergo habes materiam affluentem ad praedicandum; unde,
subdit, annuntiavi et locutus sum. Et dicit, annuntiavi, in quo
designat manifestationem divinorum operum, et locutus sum; quasi
dicat, expressius dixi verbo quam nutu. Vel designat ordinem
praedicationis. Vel, annuntiavi, ego Christus per prophetas, et
locutus sum, ego ipse in propria persona: Isa. 52: ego ipse qui
loquebar, ecce adsum. Necessitas praedicandi fuit multitudo malorum,
quia multiplicati sunt super numerum bonorum. Et ideo ad hoc ut
minuantur mali et augeantur boni, oportet quod nuntietur eis: Matth.
7: arcta est via quae ducit ad vitam, et lata est quae ducit ad
perditionem. Vel, multiplicati sunt super numerum: Eccl. 1:
stultorum infinitus est numerus. Vel aliter, ut significet effectum
praedicationis, idest multiplicati sunt boni per praedicationem, super
numerum aestimatum: Deut. 1: addat dominus ad numerum istum millia
millium: Isa. 54: multi filii desertae magis quam ejus quae habet
virum. Hieronymus habet aliter, multa fecisti, Deus meus,
mirabilia tua, et cogitationes tuas, pro nobis, idest ad nostram
salutem: Jer. 29: ego cogito cogitationes pacis. Non inveni
ordinem coram te (item Hieronymus). Et est dictum illud, quod non
est similis tibi. Et sequitur: si annuntiare et enarrare voluero,
plura sunt quam annuntiari queant: quasi dicat, plura sunt quam
possint numerari. Et sic etiam Hieronymus ponit divinorum operum
effectus cum dicit, multiplicati sunt super numerum.
4. Sacrificium et oblationem noluisti. Hic assignat rationem,
quare hanc recompensationem reddit Deo pro beneficiis vel quare
praedicavit. Et hanc causam assignat dupliciter. Primo ponit pro
causa voluntatem divinam. Secundo suum propositum, ibi, tunc dixi.
Circa primum sciendum est, quod in veteri testamento pro beneficiis a
Deo receptis offerebantur aliqua sacrificia; et in generali quatuor
erant genera eorum quae offerebantur Deo. Omne enim sacrificium est
oblatio: sed non omnis oblatio est sacrificium: quia sacrificium
importat factionem sacri. Unde, cum in oblatione nihil est aliud nisi
quod in usum sacerdotis venit, est pura oblatio; quando aliquid aliud
fit inde, puta quod comburebatur, tunc vocabatur sacrificium. Fiebat
autem in veteri testamento triplex sacrificium. Unum vocabatur
dignissimum, quod dicebatur holocaustum. Secundum sacrificium pro
peccato. Tertium victima, vel hostia pacificorum. Et primum totum
incendebatur; et hoc erat acceptissimum: et dicitur ab holon, quod
est totum. De hostia pro peccato una pars incendebatur; et alia
cedebat in usum sacerdotis: et nihil veniebat in usum offerentis: quia
dabant eam pro peccato; nisi forte in duobus casibus: vel quando
offerebatur pro peccato sacerdotis, tunc totum comburebatur, quia
nihil inde fiebat. Item quando offerebatur pro toto populo, quia
inter eos etiam erat sacerdos. Victima autem dividebatur in tres
partes: nam una offerebatur Deo, alia dabatur sacerdotibus, alia
dabatur offerentibus. Et omnia ista tangit hic. Hostiam pacificorum
tangit cum dicit, sacrificium. Oblationem simplicem tangit cum
dicit, et oblationem noluisti. Holocausta tangit cum dicit,
holocausta et pro peccato; quasi dicat; fecisti multa beneficia mihi,
et ego volui tibi retribuere: non tamen sacrificia et hujusmodi: quia
tu noluisti ea tempore novi testamenti, quia tunc figura cessavit, et
alia sacrificia erant figurae veri sacrificii, scilicet Christi. Et
ideo post Christum destructum est templum, et cessaverunt sacrificia.
Unde et Judaei etiam pauca servant hodie de illis, scilicet
circumcisiones in signum: vel noluisti, idest non per se acceptasti in
bonis operibus quae homo facit: quaedam enim sunt Deo accepta propter
se, ut opus justitiae, charitatis, fidei et virtutis: et hoc Deut.
10: nunc, Israel, quid dominus Deus tuus petit a te? Nisi ut
timeas dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum,
ac servias domino Deo tuo, in toto corde tuo, et in tota anima tua.
Sed oblationes non acceptat propter se: Ps. 49: numquid manducabo
carnes et cetera. Non. Sed quid? Ibid.: immola Deo sacrificium
laudis et cetera. Quare ergo fuerunt ordinata in lege? Respondeo.
Propter duo: videlicet in figura futuri sacrificii. 1 Cor. 10:
omnia in figura contingebant illis: et ad cautelam, ut non offerrent
ea idolis, declinantes ad idolatriam existentes in medio gentium, ad
quam proni erant filii Israel in principio legis. Sed in Exodo non
fit mentio de sacrificiis, nisi postquam lapsus populus adoravit
vitulum: Hier. 7: non sum locutus patribus vestris, et non
praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo
holocautomatum et victimarum. Secus est de sacrificio novi testamenti
quod continet ipsum Christum, qui per se Deo est acceptus. Aures
autem perfecisti mihi. Alia littera habet, corpus. Et sic apostolus
inducit Hebr. 10: corpus autem aptasti mihi. Et sic est sensus:
et ideo voluisti sacrificium aliud novi testamenti, quia venit aliud
sacrificium. Dedisti enim mihi corpus, ut offerrem per sanctum
sacrificium. Vel, perfecisti, idest perfectum sine macula corpus
mihi tribuisti. Vel, aptasti, idest unisti mihi. Vel, aures
perfecisti mihi. Vel, fodisti: et concordat cum praecedentibus,
quia magis vult nos offerre sacrificium labiorum, idest praedicationum
operum Dei, quam animalium. Et ideo dicit, aures etc.: quasi
dicat, istud requiris a me quod principaliter dedisti mihi, scilicet
virtutem percipiendi sapientiam. Et ideo hoc requiris ut ostendam
sapientiam, quam ad hoc accepimus, ut enarremus et praedicemus:
Isa. 50: dominus aperuit mihi aures. Et non postulasti, idest
non accepisti, holocaustum et pro peccato. Vel non postulasti,
hostiam etiam pro peccato: Isa. 1: holocausta arietum, et adipem
pinguium, vitulorum et sanguinem et agnorum et hircorum nolui. Et ut
etiam dicitur, hoc holocaustum est Deo acceptum. Sed quando
holocaustum est tantum sacrificium simplex, tunc est sicut quando
facimus bona opera. Si autem omnia opera fiant propter Deum, tunc
est holocaustum. Et si nos aliquo tempore servamus continentiam, est
sacrificium; si perpetuam virginitatem, tunc est holocaustum: quia
opera perfectionis sunt, ideo sunt Deo acceptissima. Tunc dixi,
ecce venio. Hic assignat causam praedicationis divinorum operum ex
parte sua, ostendendo suum propositum. Et primo ostendit suum
propositum. Secundo ostendit illud esse conforme divinae voluntati,
ibi, in capite. Haec verba forte vellet aliquis exponere de David,
et continuare sic; quasi dicat, ecce venio, spirituali accessu ad
te: et, in capite libri scriptum est de me. Caput in tribubus
Israel constitui te. Sed quia apostolus exponit de Christo, et nos
etiam exponamus de eo. Et ideo cum dicit, tunc, designat causam et
necessitatem adventus Christi: quia sacrificia veteris testamenti non
erant Deo accepta: quia Hebr. 7: neminem ad perfectum adduxit
lex. Et impossibile est per sanguinem taurorum et hircorum auferri
peccata. Hebr. 10. Et ideo necessarium erat, ut verum
sacrificium veniret, et manifestaretur. Et ideo dicit, ecce venio,
scilicet per incarnationem. Et dicit, ecce, quasi dicat in promptu
sum propter propinquitatem: Isa. 14: prope est ut veniat tempus
ejus: Psalm. 79: excita potentiam tuam, et veni. Et hoc
propositum est conforme voluntati divinae; unde dicit, in capite
libri. Liber Christus est. Liber est instrumentum, in quo sunt
conceptiones cordis; in Christo autem sunt conceptiones intellectus
divini: Col. 2: in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
Dei absconditi. Caput libri est Deus pater: 1 Cor. 11: caput
Christi Deus. Ergo in capite libri, idest in voluntate Dei patris
scriptum est, scilicet ordinatum est de me, quod veniam. Vel
aliter. Est liber praedestinationis qui est liber vitae: Psalm.
68: deleantur damnati de libro vitae, sive viventium. In hoc libro
sunt scripti omnes salvandi, sed per ordinem: quia in capite hujus
libri scriptus est salvator, et omnes sunt scripti per eum: Rom.
8: quos praedestinavit conformes fieri imaginis filii ejus et cetera.
Eph. 1: elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti:
quasi dicat: non est scriptum de Christo sicut de aliis, sed in
capite libri. Vel in capite libri Psalmorum, quia primus Psalmus
scriptus est de Christo. Beatus vir qui non abiit in consilio
impiorum et cetera. Sic ergo ostendit propositum suum accedendi.
Consequenter ostendit propositum obediendi, secundum quod homo. Sunt
autem in homine duo principaliter: scilicet voluntas et intellectus.
Voluntas hominis debet subjici voluntati divinae, et intellectus debet
dirigi secundum legem Dei. Et ideo dicit, o Deus meus, pater,
inquantum Deus. Vel Deus meus, inquantum homo, volui ut faciam
voluntatem tuam, quae est etiam voluntas mea, inquantum Deus: vel
Deus meus, inquantum homo: volui ut faciam voluntatem tuam, quae est
etiam voluntas mea inquantum Deus. Luc. 22: non mea voluntas,
sed tua fiat. Item intellectus meus dirigitur secundum te: unde
dicit, et legem tuam in medio cordis mei; et dicit, in medio, quia
perfecte cognoscit rationes divinas.
5. Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia. Hic ponitur modus
annuntiandi. Tria ergo annuntiare debemus de divinis; scilicet opera
justitiae, dogmata veritatis, et beneficia divinae misericordiae; et
haec tria dicit se nuntiasse. Primo dicit se nuntiasse justitiae
opera, annuntiavi justitiam: quam tripliciter annuntiavit sive
praedicavit. Primo publice, prompte et pure. Quantum ad primum
dicit, in Ecclesia magna. Item in congregatione multorum: Jo.
18: ego palam locutus sum mundo. Vel, in Ecclesia magna, idest
in Ecclesia Catholica, quia magna est potestate et firmitate:
Matth. 16: portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Et magna
diffusione: Mala. 1: ab ortu solis usque ad occasum magnum est
nomen tuum. Quantum ad secundum dicit, ecce labia mea non prohibebo;
quasi dicat: non cedam prohibentibus: Act. 4: da servis tuis cum
fiducia loqui verbum tuum. Quantum ad tertium dicit, tu scisti,
idest approbasti intentionem meam: Jer. 18: tu scis omne consilium
eorum. Vel, tu scisti, idest ab aeterno praedestinasti: quantum ad
Christum, cum dicit, justitiam tuam non abscondi in corde meo.
Dogmata veritatis confitetur cum dicit, veritatem tuam. Hanc
Christus confessus est ante Pilatum. Joan. 28: in hoc natus sum
et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: Prov.
8: veritatem meditabitur guttur meum. Et salutare tuum dixi, quia
per confessionem veritatis homini advenit salus: Joel. 2: omnis qui
invocaverit nomen domini, salvus erit. Beneficia misericordiae
confitetur, cum dicit, non abscondi misericordiam tuam et veritatem
tuam: quia misericordia et veritas se consequuntur; et ideo dicit,
veritatem. Non ponitur hic pro veritate doctrinae, sed pro veritate
justitiae in promissis: quia Deus verax est. Veritas autem consistit
in hoc quod dat quod promittit, quia non est aliter debitor noster nisi
inquantum promittit.
6. Tu autem domine. Supra Psalmista commemoravit fiduciam quam
habet de Deo, quantum ad praeterita; hic autem ponit fiduciam quam
habet de Deo quantum ad futura, exprimens eam per orationem: et circa
hoc duo facit. Primo proponit orationem in generali. Secundo in
speciali, ibi, complaceat. Circa primum duo facit. Primo proponit
petitionem. Secundo assignat petendi rationem, ibi, misericordiam
tuam. Dicit ergo, annuntiavi justitiam tuam. Sed tu domine ne longe
facias miserationes tuas a me. Aliqui jam percipiunt miserationem
Dei, qui scilicet fruuntur gratia et gloria; Psal. 118:
misericordia domini plena est terra. Alii sunt prope, qui non habent
impedimentum misericordiae, sed meritum aliquod: Psalm. 144:
prope est dominus omnibus invocantibus eum. Alii sunt in quibus est
impedimentum: propterea est longe ab eis. Et ideo peto ne sit longe
miseratio tua a me propter mea demerita. Et ideo hujus petitionis est
duplex ratio: una fiduciae, quae concepta est ex experientia divinae
bonitatis. Alia necessitatis quam patitur. Duo sunt secundum quae
Deus subvenit nobis: scilicet misericordia, inquantum largitur nobis
aliqua quae etiam non promisit: Rom. 15: gentes autem super
misericordia honorare Deum; et veritas, quando reddit vel promissa
vel pro meritis. Et ideo ista sunt unita simul: quia semper facit
quod promisit, vel abundantius facit. Haec duo sunt homini
necessaria: misericordia, ut trahatur ad spem gloriae; et veritas ut
confidat. Et hoc non quasi trahamus Deum ad nos ex meritis nostris,
sed Deus per ista nos trahit et traxit. Et ideo dicit: misericordia
et veritas tua semper susceperunt me. Alia causa est necessitas
malorum. Et ponit duplicia mala: scilicet alia illata ab exteriori,
alia ab interiori, ibi, comprehenderunt me. Quantum ad primum
dicit, quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus, quae
scilicet mala inferuntur mihi, et a mundo et ab hostibus: Ps.
117: circumdederunt me sicut apes; et dicit, quorum non est
numerus, quia sunt infinita pericula in mundo, et infiniti mali
homines: Eccl. 1: infinitus stultorum est numerus. Interiora mala
sunt peccata: et haec mala sunt periculosa dupliciter: propter
gravitatem, quia comprehenderunt me iniquitates meae, idest peccata
mea ligaverunt me suo pondere: Prov. 5: iniquitates suae capiunt
impium, et non potui ut viderem: Sap. 2: excaecavit eos malitia
eorum: Isa. 59: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum
vestrum. Item periculosa sunt propter multitudinem. Unde dicit,
multiplicatae sunt super capillos capitis mei. Sicut enim capilli sunt
innumerabiles, ita sunt innumerabilia peccata, et maxime venialia:
quae si non terreant propter pondus, terrent tamen propter
multitudinem. Glossa, si vitasti gravia, cave ne obruaris arena:
non quod peccata venialia quomodocumque et quaecumque sint, faciant
peccatum mortale; sed quia disponunt ad ipsum: Jac. 3: in multis
offendimus omnes. Effectus hujus est distractio cordis: Eccl.
10: muscae morientes perdunt suavitatem unguenti. Et ideo dicit:
et cor meum dereliquit me; quasi dicat, si non tollant charitatem,
impediunt tamen fervorem, et ita cor distrahitur, ut non sit fervens:
2 Reg. 7: invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione
hac. Vel, cor meum dereliquit me, idest non cogitavit quae mihi sunt
utilia: Psal. 37: lumen oculorum meorum non est mecum.
7. Complaceat tibi domine. Hic ponitur oratio explicite. Et primo
explicat orationem quantum ad se. Secundo quanto ad malos, ibi,
confundantur. Tertio quantum ad bonos, ibi, exultent et laetentur.
Quantum ad se petit ut eruatur a malis: Eccl. 51: eruit
sustinentes te. Et ut juvetur ad bona consequenda; quia per
providentiam tuam datur auxilium mihi. Et hoc non ex merito meo, sed
ex beneplacito tuo. Unde dicit, complaceat. Designatur dignitas
personarum quantum ad adversarios cum dicit, ut eruas me, a malis,
vel hominibus, vel peccatis. Et nota quod ait, complaceat, non
diffidens de misericordia Dei; quasi dicat: si tu vis, potes: et
ideo dicit, ad adjuvandum me respice, scilicet in boni operatione:
quasi dicat: respice poenitentes in dolore suo. Respectus Dei est
auxilium nostrum, confundantur. Hic ponit confusionem adversariorum,
quorum quidam sunt capitales, et quaerunt occidere. Quidam, qui non
quaerunt occidere, sed laedere. Alii sunt qui quaerunt verbis
irridere, vel decipere. Et haec tria genera malorum designantur hic.
Et possunt haec referri vel ad bonum vel ad malum: quia duplex est
confusio: quaedam confusio est bona, quae est per poenitentiam;
Rom. 6: quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc
erubescitis? Alia est confusio per poenam. Ergo cum dicit,
confundantur, idest puniantur. Et hoc orat conformando se divinae
voluntati, vel justitiae. Vel confundantur, idest poeniteant, et
revereantur simul; vel timore poenarum. Quoad primum Sap. 17:
cum sit timida nequitia dat testimonium condemnata. Vel timore
provocante ad poenitentiam. Et hoc, quia, quaerunt animam meam, ut
corporaliter occidant eam. Vel animas, ut in tenebras inducant:
Gen. 14: da mihi animas, cetera tolle tibi. Corporales hostes
petit ut impediantur; unde dicit, convertantur retrorsum, in bonum,
idest sequantur Christum retro eum, Matth. 16: vel in malum,
idest decidant ab intentione, ut deficiant. Et erubescant qui
cogitant mihi mala, idest qui gaudent de malis meis: Thren. 1:
omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu
fecisti. Contra tres hostes petit accelerationem, quia mora consuevit
esse damnosa, Eccl. 8: etenim quia non cito profertur contra malos
sententia, filii hominum absque ullo timore perpetrant malum. Et ideo
dicit, ferant confestim confusionem suam, idest cito confundantur,
quia isti sunt qui applaudendo, dicunt mihi euge, euge, idest,
mendaciter gaudent, quantum ad adulatores. Vel, euge, idest
irrident, vel insultant. Hieronymus habet sic secundum haec verba
vah, sic irridebant Judaei Christo, Matth. 27. Pro bonis petit
quod gaudeant de auxilio suo et de liberatione, et laudent Deum: et
quantum ad primum dicit, exultent et laetentur omnes quaerentes te.
Quantum ad secundum, et dicant semper, magnificetur dominus qui
diligunt salutare tuum. Ubi quatuor ponit, quae conveniunt bonis.
Primo, ut diligant salutare Dei, quod est Christus. Luc. 2:
viderunt oculi mei salutare tuum. Secundo, ut quaerant dilectionis
actus. Can. 3: in lectulo meo quaesivi et cetera. Isa. 55:
quaerite dominum dum inveniri potest. Tertio ut gaudeant de invento
dilecto: unde, exultent. Habac. ult.: ego autem in domino gaudebo
et cetera. Exultatio est quantum ad exteriora signa laetitiae.
Quantum ad interius, gaudium, quasi laetitia, et dilatatio cordis.
Quarto gratiarum actio et laus; unde dicit, et dicant semper,
magnificetur dominus et cetera. Isa. 12: exulta et lauda habitatio
Sion, quia magnus in medio tui sanctus Israel.
8. Ego autem. Hic ponitur causa petitionis. Et primo proponit
indigentiam; secundo ponitur auxilium Dei contra eam. Dicit ergo,
peto haec omnia: quia per me non possum aliquid facere, quia mendicus
sum. Et potest dupliciter legi. Uno modo ad litteram de Christo in
persona sua, qui in hoc mundo vivens, et mendicus et pauper fuit. 2
Cor. 8: scitis gratiam domini nostri Jesu Christi, qui cum esset
dives, egenus factus est pro nobis, ut ipsius inopia divites essetis.
Mendicus dicitur qui ab alio quaerit victum; pauper vero, qui sibi
non sufficit. Et haec duo dicuntur de Christo. Luc. 9: filius
hominis non habet ubi caput suum reclinet. Vel spiritualiter necesse
habeo mendicare a Deo auxilium gratiae, et pauper sum, quia non
sufficiunt mihi haec quae habeo. Et ideo quia hoc recognosco, dominus
solicitus est mei. Et quia indigeo, tu domine esto adjutor meus. Et
propter periculum, ne tardaveris. Matth. 15: domine adjuva me.
|
|