|
1. In praecedenti Psalmo Psalmista ostendit fiduciam, quantum ad
Deum; hic autem petit a Deo misericordiam firmantem. Titulus, in
finem Psalmus David. Hic titulus manifestus est jam supra, quia
scilicet iste Psalmus quem fecit David, ducit nos in finem, idest in
Christum: quia agit de passione ejus, quantum ad quaedam. Dicitur
tamen in Glossa, quod secundum Hieronymum in originali ejus est
titulus, intellectus filiis Core; et est novus titulus in titulis
Psalmorum. Est ergo sciendum quod, sicut legitur Num. 16,
quando Dathan et Abiron fecerunt schisma contra Moysen pro principatu
populi, tunc Core insurrexit contra Aaron pro principatu sacerdotii,
et tunc ipse crematus est: non tamen omnes de familia sua in hoc
consenserunt, et ideo isti remanserunt, qui non consenserunt ex eis,
unde tempore David inter cantores istis data fuerunt ministeria. Et
intelligitur, quod iste Psalmus in diebus illis ordinatus fuit ad
cantandum. Sed notandum quod in quibus dicitur, intellectus filiis
Core, et dicitur secundum litteram in omnibus in quibus ponitur
intellectus, datur intelligi quod per illum Psalmum populus incitatur
ad intelligendum divina beneficia, vel aliqua secreta, sicut illud,
Ps. 93: intelligite insipientes. Et ibi, Ps. 77, attendite
popule et cetera. Mystice Core interpretatur Calvaria, et Christus
crucifixus in loco Calvariae; et ideo Psalmus iste attribuitur filiis
passionis, idest crucis Christi. Et isti sunt qui carnem suam
crucifixerunt, ut dicitur Gal. 5. Intentio Psalmistae est, quod
petit misericordiam divinam. Dividitur ergo Psalmus iste in partes
duas. In prima petit divinam misericordiam in generali; in secunda in
speciali, ibi, tu autem domine. Circa primum duo facit. Primo
petit misericordiam; secundo inducit necessitatem misericordiae
petendae, ibi, inimici mei. Circa primum duo facit. Primo ostendit
quibus debetur misericordia; secundo sentiens in se quod meretur
misericordia, petit eam, ibi, ego dixi, quia Matth. 5: beati
misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ergo
misericordibus debetur misericordia duplici ratione. Primo ex
acceptatione divina: quia Deus misericordiam acceptat, per quam homo
imitator est Dei. Luc. 6: estote misericordes et cetera. Secundo
ex oratione sanctorum. Eccl. 29: conclude eleemosynam in sinu
pauperis, et haec orabit pro te: et hoc facit, ibi, dominus
conservet eum. Circa primum praenuntiat meritum; secundo praemium.
Dicit ergo, beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Beatus
est ille qui est misericors, qui miseretur egeno et pauperi, Prov.
14: qui miseretur pauperi beatus erit; et dicit, qui intelligit:
non dicit, qui subvenit: quia, sicut dictum est, debet esse
misericors ad modum Dei; sed Deus non expectat quod semper petatur.
Unde subvenit desiderio antequam petatur: et ideo ille est vere
misericors, qui non solum petentibus subvenit, sed etiam indigenti
subvenit priusquam petatur. Job 31: si negavi quod volebant
pauperibus, si oculos viduae expectare feci. Egenus est qui indiget
ab alio accipere; pauper dicitur ille, qui parum habet. Hieronymus
habet, qui considerat etc., idest qui suscipit sibi in cura negotia
pauperum. Job 29: oculus fui caeco, et pes claudo. Mystice si
referatur ad Christum, beatus Christianus si est filius Core, idest
crucis Christi per meditationem, qui intelligit, idest qui habet
intellectum reductum in obsequium, intelligens super egenum et
pauperem, idest beneficium quod Christus fecit per crucem. Thren.
3: recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et
fellis. Primum ponit cum dicit, in die mala liberabit eum dominus.
Dies secundum naturam suam sunt boni, quia sunt facti a Deo. Psal.
118: ordinatione tua perseverant dies; sed dicuntur mali propter
mala quae in eis contingunt. Eph. 5: redimentes tempus, quoniam
dies mali sunt. Et dicit, in die mala, idest in die alicujus malae
tribulationis. Est autem multiplex dies mala: scilicet
triumphationis. Eccl. 11: in die bonorum ne immemor sis malorum.
Summum malorum est damnatio aeterna, quae imminet homini in judicio,
vel particulari, scilicet morte, vel in judicio universali, idest in
fine mundi. Et illa dies est mala in qua fit talis damnatio, idest
dies illa dies irae, dies tribulationis et angustiae et cetera. In
hac mala die liberat dominus misericordem. Matth. 25: esurivi et
cetera. Venite benedicti etc.: non quod sola misericordia sine aliis
virtutibus liberet hominem; sed quia per misericordiam homo satisfacit
pro peccatis.
2. Dominus conservet. Hic ostendit quomodo meretur misericordiam ex
oratione sanctorum, qui orant pro misericordibus. Et ponitur oratio
pro misericorde existente in statu prosperitatis; secundo pro existente
in statu adversitatis. In statu prosperitatis homo duobus indiget:
scilicet ut promoveatur, et conservetur in bono; secundo, ut
liberetur a malis. Est autem triplex bonum; scilicet bonum naturae,
bonum gratiae et bonum gloriae. Primum scilicet bonum naturae, petit
sibi conservari: unde dicit, dominus conservet eum, scilicet in bono
habito, scilicet in bono naturae. Psal. 55: conserva me,
domine, ne scilicet corruptum sit bonum naturae per peccatum, vel per
tribulationes imminentes. Bonum gratiae petit dari, cum dicit, et
vivificet eum; per gratiam namque homo habet vitam spiritualem. Haec
autem vita consideranda est, et habetur per fidem formatam. Habac.
2: justus meus ex fide vivit. Gal. 2: quod autem vivo in carne,
in fide vivo filii Dei. Etiam sine hac vita, scilicet gratiae, vita
nostra est mors. 1 Tim. 5: quae in deliciis vivens mortua est.
Quantum ad tertium bonum, scilicet gloriae, dicit, et beatum faciat
eum in terra. Si de perfecta beatitudine intelligatur, sic dicitur,
in terra, scilicet viventium. Ps. 26: credo videre bona domini in
terra viventium. Matth. 5: beati mites, quoniam ipsi possidebunt
terram. Si autem intelligatur de beatitudine hujus vitae, inquantum
aliquid aeternum mente sapimus, sicut dicitur Phil. 3: nostra
conversatio in caelis est; sic dicitur, beatum faciat eum in terra,
hac, scilicet participatione illius beatitudinis, et non tradat eum in
animas inimicorum ejus. Hic petit liberari a malis. Inter omnia mala
summum malum est incidere in manus inimicorum. Psal. 58: eripe me
de inimicis meis, Deus meus, quod inimici ex odio persequuntur et
affligunt: unde dicit: ne tradas eum in animas, idest in voluntates
inimicorum, quorum est semper odire, quod nihil aliud est, quam velle
malum. Quando ergo quis subjicitur malis, traditur in voluntatem
inimici. Vel, in animas inimicorum, idest in potestatem Diaboli,
et ministrorum ejus.
3. Dominus opem. Hic ponitur oratio pro misericorde existente in
adversitate. Et primo petit divinum auxilium, sive subsidium;
secundo allegat necessitatem hujus. Dicit ergo, dominus opem ferat
illi super lectum doloris ejus. Petit pro misericorde, sive pro viro
justo filio Core simpliciter, quod dominus vivificet eum, et quod
beatum faciat eum in terra. Secundo quod conservet eum, et quod non
tradat eum in animas inimicorum ejus. Et ex hoc posset aliquis
colligere, quod misericors nullo modo affligeretur. Unde ad hoc
excludendum dicit, quod quandoque lectus ejus repletur doloribus, et
hoc fit ipsi misericordi aliquando ad correctionem. Job 33:
increpat quandoque per dolorem in lectulo. Vel ad humiliationem;
sicut Paulo datus est stimulus carnis, 2 Cor. 12. Vel ad
probationem: Job per totum et Tobiae. Et ideo dicit, dominus opem
ferat illi, idest misericordi existenti in tribulatione, super
lectum, ad litteram in quo jacet, vel in quo quiescit. 1 Cor.
10: fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod
potestis. Et quod feras illi opem, necessitas magna hoc exigit:
quia, universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Et
loquitur hic ad similitudinem febricitantis, qui non invenit locum in
lecto in quo possit quiescere, sed continue se vertit. Et ideo
dicit, versasti; quasi dicat, indiget ope, quia tanta est ejus
infirmitas, quod continue vertitur per lectum. Et hoc est secundum
litteralem sensum; tamen simpliciter omne illud per quod in
temporalibus quiescebat, versum est sibi in amaritudinem: quia in eis
Deus ponit amaritudinem, ut eis contemptis convertatur ad Deum.
Eccle. 2: cumque convertissem me ad universa opera quae fecerant
manus meae, vidi in omnibus vanitatem. Et quia misericordi debetur
misericordia, ejus misericordiae conscius peto misericordiam. Primo
ergo petit misericordiam absolute; secundo ostendit in quo praecipue
eam petit; tertio causam petitionis assignat. Dicit ergo, domine,
ego dixi miserere mei; quasi dicat: non recurro ad justitiam, sed ad
misericordiam, quia non in justitiis nostris est salus. Isa. 64:
quasi pannus menstruatae omnes justitiae nostrae. Sed in quo petit
misericordiam? Ubi est praecipue miseria. Et hoc datur, scilicet
misericordia, ubi est praecipua beatitudo: quia beatitudo non est in
rebus corporalibus, quia corporalia ordinantur ad ultimam
beatitudinem. Ergo praecipua miseria non est in rebus corporalibus,
sed in his quae habent in se contrariam ad beatitudinem dispositionem:
sicut in adulteriis, furtis, homicidiis et aliis peccatis: et qui
hujusmodi agit, regnum Dei non consequetur, ut apostolus dicit Gal.
5, sed est damnatus: Prov. 14: miseros facit populos peccatum.
Peccatum enim deordinavit corpus, et corpus deordinavit animam:
Sap. 9: corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Et haec sanitas
habetur a Deo solo: Sap. 16: non herba neque malagma sanavit
eos, sed sermo tuus domine. Et ratio petitionis hujus est, quia
peccavi tibi. Sed numquid peccata merentur misericordiam? Non: hoc
ergo continuatur sic ut scilicet ly quia designet materiam
misericordiae, non meritum. Nulla miseria est, ubi non sit locus
misericordiae. Et ideo quia sum miser, peto misericordiam. Vel ut
ly quia denotet causam meritoriam: et sic quia confessio peccati est
meritum misericordiae, ideo dicit, peto misericordiam, quia confiteor
quod peccavi tibi: Prov. 28: qui abscondit et cetera. Qui autem
confessus fuerit, misericordiam consequetur. Vel aliter, quia
peccavi tibi; quasi dicat: quare peto misericordiam? Quia tu solus
es qui potes sanare: quia in te facta est injuria et peccatum, ideo ad
te pertinet remissio. Et in omni peccato offenditur Deus. Et
cantatur hic versus in tertia, quia fide et operatione Trinitatis
remittitur peccatum.
4. Inimici mei dixerunt. Supra Psalmista petiit misericordiam
sanantem; hic autem ponit necessitatem hujusmodi petitionis, quae
causatur ab hostibus: et secundum mysticum sensum, quia litteralis est
planus, in loco isto dicuntur ista verba ex persona Christi. Circa
quod tria facit. Primo ponit affectionem malorum volentium malum
ejus. Secundo ponit studium eorum insidiantium, ibi, et si
ingrediebatur. Tertio ponit consilium tractantium, ibi, adversum
me, quia inimicus. Primo desiderat offendere. Secundo insidiatur.
Tertio cogitat quomodo perficiatur. Dicit ergo, inimici mei
dixerunt, in corde, vel in ore, mala mihi: Matth. 12: malus
homo de malo thesauro profert etc. et haec verba mala sunt exprimentia
desiderium eorum de morte Christi, vel viri justi. Unde dicitur,
quando morietur. Hic est modus expressivus desiderii: Ps. 41:
quando veniam et apparebo et cetera. Sap. 2: morte turpissima
condemnemus eum. Et volebant mortem Christi, ut fama ejus, quae
tunc erat celebris, extingueretur: Hier. 11: eradamus eum de
terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Unde dicunt,
et peribit nomen ejus. Sed contrarium accidit: quia per mortem magis
exaltatus est, et plures post mortem Christi conversi sunt: Joan.
12: si granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, multum
fructum affert: etsi mali insidiantur bonis, ut extinguatur nomen
eorum, sed, ut dicitur Prov. 10: memoria justi cum laudibus. Et
hoc peccatores procurant insidiando. Sic ergo ponit primo insidiandi
modum. Secundo ostendit insidiarum effectum, ibi, ingrediebatur.
Circa primum tria facit. Primo enim proponit dolosum ingressum.
Secundo fictum verbum. Tertio insidiosum animum. Dicit ergo, si
ingrediebatur ut videret. Hieronymus habet, ut visitaret; quasi
dicat, non veniebant causa amicitiae, sed causa explorandi. Sic
veniebant principes Judaeorum ut caperent Jesum. Sic etiam post
mortem Christi multi ingressi sunt Ecclesiam, ut caperent et
insidiarentur sanctis viris. Hoc est quod apostolus dicit Gal. 2:
propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare
libertatem nostram. Quantum ad secundum dicit, vana loquebatur,
idest falsa loquebatur populus Judaeorum contra Christum, quia ore
verba dulcia simulabat: Matth. 22: magister, scimus quia verax
es: et interius moliebatur mortem: Ps. 11: vana locuti sunt
unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde et corde locuti
sunt. Quantum ad tertium dicit, cor ejus congregavit iniquitatem
sibi. Animus insidiosus est ille qui congregat verba ex quibus virum
justum offendat. Isti enim non faciunt sicut apes quae congregant
mel; sed sicut scarabaei qui congregant stercus. Sed boni congregant
mel, quia de divina dulcedine alios dulcorant. Et ideo dicit, cor
ejus congregavit iniquitatem sibi. Et dicit, sibi, idest contra se:
Prov. 1: ipsi contra sanguinem suum insidiantur. Vel, sibi,
idest ad suum desiderium consequendum: quia si eum in aliquo malo
comprehenderent, multum gauderent: Eccl. 18: si praestes animae
tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis: sic
dicebant contra Christum, Matth. 27: recordati sumus quia
seductor ille et cetera. Consequenter ostenditur insidiarum effectus,
quia egredientes detrahebant; unde dicit, egrediebatur foras, et
loquebatur in idipsum. Egrediebatur, vel a simulatione, vel a
malitia, vel a familiaritate, vel ab amicitia: quia ante erat et
videbatur quasi amicus, et sic loquebatur in idipsum, idest falsum,
sicut prius et falsitatis verba. Vel egrediebatur foras a sinu
veritatis, vel ab amicitia quam simulabat, vel ab Ecclesia, vel
societate Christi: Joan. 6: multi discipulorum abierunt retro.
5. Adversum. Hic ostendit malum consilium eorum, quomodo noceant.
Et primo ponit consilium inimicorum. Secundo ostendit quod in hoc
etiam convenerunt aliqui amici boni, ibi, homo pacis. Et primo ponit
ordinem consiliandi, ostendens quod primo conveniunt consiliantes.
Secundo discutiunt de quo consiliant. Tertio determinant quid sit
faciendum. Et haec tria describit hic. Dicit ergo, omnes inimici
mei subsannabant adversum me, Glossa, egrediebatur. Et post
sequitur in idipsum et cetera. Et hoc in littera Hieronymi habetur,
tamen non est vis. Et dicit, subsannabant, idest silenter
loquebantur; et hic est modus specialiter in consiliariis, et maxime
de malis consiliis et malis hominibus, qui in occulto hoc faciunt:
Lev. 19: non eris criminator nec susurro in populis: Eccl.
28: susurro et bilinguis maledictus et cetera. Et dicit, adversum
me. Et ita non sunt bona consilia, sed mala: Ps. 35:
iniquitatem meditatus est in cubili suo. Et ideo cogitabant mala
mihi: Ps. 1: beatus vir qui non abiit et cetera. Verbum iniquum
constituerunt adversum me, idest injustum. Hoc ergo determinaverunt
in eorum Concilio: Joan. 11: expedit vobis ut unus homo moriatur
pro populo. Et ex illa hora cogitaverunt et cetera. Matth. 21:
hic est haeres, venite occidamus eum: Sap. 2: morte turpissima
condemnemus eum. Hoc verbum iniquum habetur Hier. 18: tu scis,
domine, consilium eorum adversum me in malum et mortem. Numquid qui
dormit non adjiciet ut resurgat? Hic ponit rationem eorum pravae
determinationis. Ly non, superfluit: quasi dicat, qui dormit, non
resurget: quasi dicat, si occiderimus eum, non resurget: Sap. 2:
non est qui agnitus sit reversus ab Inferis. Et ideo resurrectionem
credebant seductionem. Vel aliter. Numquid qui dormit etc. ut ly
non construatur cum ly adjiciet, et sit sensus, ut sint verba
Ecclesiae eis insultantis; quasi dicat, vos constituistis eum
occidere, sed frustra hoc fecistis, quia resurget; unde dicit,
numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Et dicit, dormit, quia
etiam hoc dicitur Dan. 12: multi de his qui dormierunt in pulvere
terrae evigilabunt: nam simpliciter mors Christi dormitio fuit, quia
ipse seipsum posuit in mortem, et mortuus est non per violentiam, sed
per propriam voluntatem. Et ideo habuit potestatem sumendi animam
virtute divinitatis: 2 Cor. 13: si mortuus est ex infirmitate,
vivit tamen ex virtute Dei.
6. Etenim homo pacis meae in quo speravi. Supra proposuit
Psalmista consilium inimicorum tractantium mortem Christi; hic autem
introducit consilium amicorum. Et quia ipse Christus, Joan. 13,
istud verbum introducit de Juda, ideo nos de Christo hic exponamus.
Ubi duo facit. Primo describitur conditio ejus. Secundo culpa.
Conditio personae Judae describitur ex tribus, quae aggravant
peccatum: quia amicus, quia familiaris, et quia beneficiatus. Dicit
ergo quantum ad primum: etenim homo pacis meae. Dixit supra quod
dormivit, id procurante proditore. Vel, verbum iniquum constituerunt
adversum me inimici. Sed non est mirum, quia, homo pacis meae, quia
Judas inter amicos reputabatur. Haec autem prophetia contigit facto,
quia osculo prodidit Christum, quod est signum amicitiae et pacis.
Unde dominus dixit Luc. 22: Juda, osculo tradis filium hominis?
Ps. 27: loquuntur pacem cum proximo suo et cetera. Hier. 20:
audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu ab omnibus viris
qui erant pacifici ei, et custodientes latus meum. Item familiaris
erat; unde, in quo sperabam. Sed numquid deceptus est Christus in
spe sua? Non. Et ideo dicit, in quo sperabam, idest in quo videbar
sperare, idest confidere, quia commiserat ei dispensationem rerum
suarum. Vel, in quo sperabam, idest talis conditionis: et ita me
habebam ad eum quod debebam sperare in eo. Sed aliquando credit quis
sperare in eo quem credit amicum, et de quo deberet confidere, et
tamen decipitur: Hier. 9: in omni fratre tuo non habeas fiduciam:
Mich. 7: nolite credere amico, et nolite confidere in duce. Vel,
in quo sperabam, in membris meis quae in Christo sperabant: Matth.
25: quod uni ex meis minimis fecistis, mihi fecistis. Quantum ad
tertium dicit, qui edebat panes meos, quia Christus cum signo panis
eum designavit: Joan. 13: cui intinctum panem porrexero. Et
licet Judas ederet panem Christi, tamen perrexit contra eum: Eccl.
29: pascet et potabit ingratos. Vel, panes meos, idest doctrinam
meam: Gen. 49: Aser pinguis panis ejus, et praebebit delicias
regibus. Talis panis est panis Christi, qui est pinguis propter
dulcedinem doctrinae: Ps. 118: quam dulcia et cetera.
Magnificavit super me supplantationem. Ecce peccatum. Hieronymus
habet, levavit contra me calcaneum suum. Et loquitur ad similitudinem
ejus qui vult aliquem omnino comprimere; quasi dicat: attentavit ut me
totaliter contereret. Et diversitas translationum videtur processisse
ex aequivoco: quia quod in altum levatur, magnificatur. Vel,
magnificavit super me supplantationem, idest fecit magnam
supplantationem contra me, quia mortem intulit: Hier. 9: omnis
supplantans supplantabitur: Amos 5: odio habuerunt corripientem in
porta.
7. Tu autem. Christus jam exposuit in generali suam petitionem;
hic autem ostendit in quo misericordiam petat; unde dicit, ipsi
conturbaverunt me, sed non restat nisi ut recurram ad Deum; et ideo
dicit, tu autem, domine, miserere mei. Misericordia debet esse ubi
est miseria; Christus autem factus est particeps miseriae nostrae,
non quantum ad culpam, sed quantum ad poenalitatem; et praecipue
quantum ad poenam mortis. Et ideo, miserere mei: Ps. 88:
misericordiam meam non dispergam ab eo. Sed in quo petit
misericordiam, ostendit, cum dicit, resuscita me; quasi dicat, illi
dicunt, non adjiciet ut resurgat, sed tu resuscita me. Sed numquid
Christus non resurrexit propria virtute, quia dicit resuscita me?
Immo videtur quod sic: quia Psalmista dicit in persona Christi, ego
dormivi et exsurrexi. Ps. 3. Dicendum, quod Christus secundum
quod homo, non habuit potestatem resurgendi, sed secundum virtutem
divinitatis, quae est eadem in patre et filio. Et ideo si surrexit
potestate patris, surrexit potestate sua. Et petit a patre, ut
homo, quod habebat ut Deus, ut ostendat virtute divinitatis hoc
fieri. Et retribuam eis. Hic ponit effectum ejus. Duplicem
potestatem habuit Christus post resurrectionem, quia in caelo et in
terra: et ideo retribuit eis captivitatem temporalem, quia dispersi
sunt per mundum, et retribuet eis in futuro damnationem: Joan. 5:
potestatem dedit ei judicium facere. Hieronymus habet, resuscita me
et retribuam tibi; quasi dicat. Iste fructus resuscitationis, quod
resuscitatus adducam multos ad cognitionem nominis tui: Ps. 115:
quid retribuam domino et cetera.
8. In hoc cognovi. Hic ponit fiduciam exauditionis. Et primo
ponit quod Deus voluit eum, idest complacitum fuit paternae voluntati
in ipso: unde dicit, quoniam voluisti me: Matth. 3: hic est
filius meus dilectus in quo mihi complacui: Isa. 42: complacuit
sibi in illo anima mea. Item dicit, non gaudebit inimicus meus super
me, idest Judas: et si fuit gavisus in morte, non tamen finaliter
gaudebit, quia contristabitur in resurrectione: Mich. 7: ne
laeteris inimica mea super me, quia cecidi; consurgam. Et potest
haec littera ordinari dupliciter. Uno modo, ut primum sit argumentum
secundi; et sit sensus: ex hoc quod considero quod sum tibi acceptus.
Alio modo, ut secundum sit causa primi; ut sit sensus: quia inimicus
meus non poterit gaudere super me, cognovi quia voluisti me. Sed quia
indigebat signo aliquo, dicit, cognovi, idest cognoscere feci, vel
quia alii hoc cognoverunt. Me autem propter innocentiam suscepisti et
cetera. Hic exauditus gratias agit. Et primo confitetur beneficium.
Secundo subjungit laudem, ibi, benedictus. In beneficio confitetur
totum quod ad se pertinet. Primo enim proponit meritum. Secundo
ostendit resuscitationis beneficium. Tertio resurgentis statum.
Quarto exultationem. Quantum ad meritum ejus consideremus ejus
innocentiam: unde dicit: me autem suscepisti propter innocentiam. 1
Pet. 2: peccatum non fecit. Psal. 25: ego autem in innocentia
mea ingressus sum. Et ex hoc merito dicit se susceptum, sive
assumptum. Non dicit hoc de assumptione in unitatem personae, quia
illa assumptio non fuit ex meritis ipsius hominis Christi, sed ex mera
gratia: unde et spiritus sancti operatione facta est; sed hoc dicit de
susceptione ab Inferis, qua surrexit. Psal. 3: tu autem,
domine, susceptor meus es. Et dicit, suscepisti, scilicet animam
meam ab Inferis; et carnem de sepulcro. Sed qualiter susceptus est?
Numquid ad vitam mortalem, ut Lazarus? Non; sed susceptus est ad
statum immortalitatis: unde dicit: et confirmasti me in conspectu tuo
in aeternum, idest in statu immortalitatis. Roman. 6: Christus
resurgens ex mortuis jam non moritur. Et adhuc plus: quia constituit
eum ante conspectum suum. Hebr. 9: introivit in ipsum caelum, ut
appareat vultui Dei pro nobis. Et hoc in aeternum, idest semper.
9. Benedictus dominus. Hic ponit laudem: et circa hoc duo facit.
Primo ponit quaedam ex parte laudati; secundo ex parte laudantis.
Benedictus. Benedicere nihil aliud est quam dicere bonum. Aliter
nos benedicimus Deum, et aliter benedicit nos Deus. Nos benedicimus
Deum, recognoscendo bonitatem ejus. Tob. 12: benedicite Deum
caeli. Eccli. 43: benedicentes dominum exaltate eum quantum
potestis. Deus autem benedicit nos, causando in nobis bonitatem:
quia suum dicere est facere. (Psal. 148) dixit enim, et facta
sunt. Secundum ostendit cum dicit, dominus. Potestas Dei
attenditur secundum duo. Primo secundum opus gubernationis. Sap.
12: tu autem, dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum
magna reverentia disponis nos; et secundum opus creationis. Et haec
duo tangit cum dicit, dominus, ad quem pertinet gubernare; secundo
cum dicit, Deus: illud enim omnes opinantur Deum quod est primum
principium essendi omnibus. Sed operatio gubernationis habet
ministros; in opere autem creationis nullum ministerium potest esse.
Unde honor qui debetur gubernatori, potest aliis communicari. Gal.
4: sicut Angelum Dei excepistis me. Et haec dulia est. Sed
latria, quae debetur creatori, nulli debetur. Et ideo Glossa
dicit: dominus, cui debetur dulia; Deus, cui debetur latria. Et
dicit, Israel, idest videntium Deum; quia etsi omnia gubernat,
tamen uberem fructum gubernationis, qui est vita, soli fideles
consequuntur. Et si omnes colant Deum, tamen cultum latriae soli
fideles soli Deo offerunt. Tertium ostendit cum dicit: a saeculo et
in saeculum; quia scilicet potestas tua non est corporalis, sed
aeterna. Psal. 144: regnum tuum regnum omnium saeculorum. Ex
parte laudantis dicit duo: scilicet confessionem oris. Rom. 10:
corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et
hoc facit cum dicit: benedictus Deus et cetera. Item complacentiam
affectus. Phil. 4: gaudete in domino. Et ideo dicit, fiat,
fiat; quasi dicat: complacet sibi cum bonis ejus: et ingeminat ad
significandum hujus complacentiae continuationem. 1 Paral. ult.:
domine Deus, custodi hanc voluntatem. In Hebraeo habetur, amen,
amen. Et quia amen amen ponitur in fine librorum, credunt quidam quod
dividatur liber Psalmorum in multos libros, et compleatur unus hic.
Sed non est verum; quia ponitur hic fiat, sive amen, ut sit
continuatio voluntatis, non ut sit consummatio operis.
|
|