|
1. Haec est quinta deca primae quinquagenae; et sic ordinatur ad
implorandum auxilium contra praesentia mala. Et haec est figura
temporalium malorum, quae acciderunt David, qui passus est
persecutionem ab Absalone; et contra hoc fuit prima deca. Item a
Saule; et contra hoc secunda deca. Item a toto populo; et contra
hoc tertia deca. Item a multis aemulis; et contra hoc quarta deca.
(Psal. 34): judica, domine, nocentes me. Restat quinta deca,
in qua loquitur specialiter de his quae pertinent ad regnum. Et petit
in ista deca contra impugnatores regni auxilium divinum. Et ut ad
mysterium referatur, petit justus homo contra illos qui regnum
Ecclesiae impugnant. Dividitur ergo deca ista in duas partes. Primo
format petitionem pro statu regni; secundo, quia regnum videtur esse
turbatum per peccatum, ideo petit veniam pro peccato, ibi (Ps.
50), miserere mei, Deus. Circa primum duo facit. Primo
proponit petitionem contra hostes regni; secundo exauditus gratias agit
de gloria regni, ibi (Psal. 44), eructavit. Et quia omnis
petitio provenit ex desiderio, ideo circa primum duo facit. Primo
proponit suum desiderium: secundo addit orationem, ibi (Ps.
43), Deus auribus. Circa primum duo facit. Primo ostendit
desiderium quod habet ad Deum; secundo petit desiderii impletionem,
ibi (Psal. 42), judica me, titulus: in finem intellectus filii
Core. Hoc est expositum in titulo praecedentis Psalmi; tamen alia
littera habet: in finem intellectu; idest, attribuitur iste Psalmus
filiis Core, intellectu, idest per intellectum ducens nos in finem.
Core interpretatur Calvaria. Unde illi dicuntur filii Core qui
patiuntur irrisionem propter crucem. Unde 4 Reg. 4, pueri
irridebant Eliseo: ascende calve, ascende calve; et maledixit eis
Eliseus, et ursi comederunt illos. Illi ascendunt de Bethel qui ad
fidem Christi convertuntur de Juda, quae olim domus Dei vocabatur.
Et hi deridentur a pueris, idest Judaeis puerili sensu utentibus,
quia adhuc sub pedagogo sunt, et improperant crucem Christi: et isti
duo ursi devoraverunt eos, scilicet Titus et Vespasianus. Dividitur
ergo Psalmus in duas partes. In prima enim ponit suum desiderium.
In secunda ponit tristitiam incitantem desiderium, ibi, fuerunt
mihi. Circa primum tria facit. Primo proponit desiderium sub
similitudine. Secundo rationem similitudinis assignat, ibi,
sitivit. Tertio exponit rem desideratam, ibi, quando veniam.
Similitudinem sumit ex cervo, qui specialiter habet hanc
proprietatem, quod pede conterit serpentem: et quando vult mutari,
comedit serpentem: et sic aestuat prae veneno, et tunc currit ad
aquam, et sic renovatur. Sicut cervus in generali desiderat aquas,
ita fidelis desiderat Deum; tamen in speciali adaptatur catechumenis
et viris perfectis. Catechumenus enim est sicut cervus, qui sentit in
se veneni ardorem, quod est ex suggestione serpentis introductum:
Gen. 3. Ex quo veneno secutum est peccatum originale. Rom. 5:
per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit. Et hoc venenum est
reatus concupiscentiae, et reatus primi peccati. Et ideo debet
desiderare fontem Baptismi. Zach. 13: erit fons patens domui
Jacob in ablutionem peccatorum. Ezech. 36: effundam super vos
aquam mundam. Vir autem perfectus est sicut cervus in petra
stabilitus. Ps. 17: qui perfecit pedes meos tanquam cervorum.
Sitivit anima mea. Hic jam comedit, idest destruxit peccatum.
Eccl. 21: quasi a facie colubri, fuge peccatum. Et ideo nihil
habet in mundo quod concupiscat; et ideo desiderat venire ad fontem
vitae. Et ideo, quia istis convenit haec similitudo, scilicet
catechumenis et viris perfectis, ideo cantatur Psalmus iste in officio
Baptismi in sabbato sancto et Pentecostes quando fit solemne
Baptisma, quantum ad catechumenos. Item cantatur cum exequiis
mortuorum, quia convenit viris perfectis accedere ad fontem vitae
aeternae. Ita desiderat anima mea ad te Deus. Hic adaptat
similitudinem. Anima mea desiderat interiori affectu. Isa. 26:
anima mea desideravit te in nocte. Thren. 3: pars mea dominus,
dixit anima mea. Sed numquid in Deo est fons aquarum? Ita; unde
dicit, sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Fons dicitur, qui
scaturit et producit aquas vivas, et qui jugiter et indeficienter
emittit aquas. Omnis aqua gratiarum ab illo fonte emanat, scilicet a
Deo patre. Jer. 2: dereliquerunt fontem aquae vivae. Item emanat
a filio, etiam inquantum Deus. Psal. 35: apud te est fons
vitae. Fons sapientiae verbum Dei est, Eccl. 1. Item a spiritu
sancto. Joan. 4: fiat in eo fons aquae salientis in vitam
aeternam. Et Joan. 7: hoc autem dixit de spiritu quem accepturi
erant credentes in eum. Ergo quia ipse est fons, anima mea sitivit ad
eum. Sitis designat desiderium cum anxietate. Ita iste designat se
pati anxietatem, non solum ex dilatione rei desideratae, sed propter
mala quae hic affligunt. Matth. 5: beati qui esuriunt et sitiunt
justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sed de hoc fonte desiderat
hoc, scilicet, quando veniam. Haec verba desiderantis sunt, et
exprimunt desiderium catechumeni ad Baptismum; et sic est sensus:
quando veniam ad sacrum Christi Baptisma? Mat. 21, venite ad me
et cetera. Psal. 33: venite filii et cetera. Hoc, ut dicit
Augustinus, convenit catechumenis quia a principio catechumeni,
quousque adulti non fuissent, non admittebantur ad sacra mysteria, sed
usque ad Evangelium poterant interesse; unde dicit, quando veniam et
apparebo. Ad litteram, cum aliis, ante faciem domini, idest ad
sacramenta Christi. Item convenit viris perfectis: et est sensus,
quando veniam et apparebo, idest ut videam te facie ad faciem, quia
modo sum procul a te, quia video te per fidem? Sed quando videbo te
per speciem, tunc ero prope. Phil. 1: desiderium habens dissolvi,
et esse cum Christo. Et non dicit, apparebit mihi dominus, sed
apparebo ante faciem domini: quia ex hoc quod videbo faciem domini,
reddar conspicuus omnibus multo magis quam Moyses qui vidit eum in vita
ista. 1 Joan. 3: nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam cum
apparuerit, similes ei erimus. Rom. 8: non sunt condignae
passiones hujus temporis et cetera. Quasi dicat. Interero societati
videntium Deum: et ex hoc conspicuus et gloriosus ero. Sed ab hac
visione excluditur hypocrita. Job 13: non veniet in conspectu ejus
omnis hypocrita.
2. Fuerunt mihi lacrymae. Hic describit, unde habeat hoc
desiderium vel anxietatem. Et primo ponit causam. Secundo ponit
remedium quod habet contra eam, ibi, haec recordatus sum. Et primo
ponit magnitudinem suae tristitiae. Secundo ponit causam hujus
tristitiae. Circa tristitiam procedit sic. Quia primo exprimit
magnitudinem tristitiae; secundo effectum; tertio continuitatem.
Primum ostendit cum dicit, fuerunt mihi lacrymae meae, in quas
scilicet homo prorumpit ex abundanti tristitia. Et haec tristitia,
vel est de peccatis impedientibus consecutionem rei desideratae, vel de
molestiis aliorum. Secundum ostendit cum dicit, panes. Panis
reficit; et sic etiam lacrymae reficiunt, duplici ratione. Una est,
quia unicuique est delectabilis actio sibi conveniens. Unde tristitiae
est delectabilis actio conveniens tristitiae: et lacrymatio est
tristitiae actio. Alia ratio est: quia quando calor evaporat extra,
minuitur; et ideo dicit, quod lacrymae sunt ei sicut panis, quasi
reficientes eum. Vel sicut panis: quia sicut per panem sustentatur,
ita ipse sustentatur in bono per lacrymas. Tertium ostendit cum
dicit, die ac nocte; scilicet in prosperitate et adversitate. Jer.
9: plorabo die ac nocte. Et causa hujus est, dum dicitur mihi
quotidie: ubi est Deus tuus? Haec, si sunt verba gentilium,
referuntur ad catechumenos; quasi dicat: nos, dicunt gentiles,
habemus Deum quem videmus; scilicet solem. Sed ubi est Deus
vester, quem fingitis? Respondete: Deus videri potest, sed non a
te, quia non es mundus corde. Item si dicatur Judaeo converso a
Judaeo infideli: ubi est Deus tuus? Respondeat Judaeus conversus
ad fidem: ubi sit Deus meus, apparet in poena vestra, scilicet
Judaeorum: quia estis dispersi. Item sunt verba peccatoris ad virum
justum in afflictione positum; quasi dicat: ubi est Deus tuus?
Quare non liberat te de afflictione quam pateris? Respondeat justus:
quia haec temporalia non sunt praemium quod Deus dat servis suis, sed
caelestia.
3. Haec recordatus sum. Supra posuit Psalmista suum desiderium,
et causam desiderii; hic autem ponit remedium contra causam, scilicet
tristitiam: et circa hoc duo proponit sive facit. Primo ponit
remedium ex parte propriae meditationis. Secundo ex parte divini
auxilii, ibi, ad meipsum. Circa primum duo facit. Primo proponit
remedium. Secundo per hoc remedium tristitiae impedimentum, ibi,
quare tristis. In remedio proponit primo meditationem. Secundo
mentis delectationem, ibi, effudi. Et assignat hujus rationem,
ibi, quoniam transibo. Dicit ergo, haec recordatus sum, scilicet
improperia infidelium dicentium. Ubi est Deus tuus: Thren. 3:
memoria memor ero. Et habui consolationem mentis, quia effudi in me
animam meam. Quando liquor diffunditur, dilatatur. Unde, quia
latitudo cordis pertinet ad laetitiam, quae quaedam delectatio est,
ideo in effusione animae designatur delectatio. Ps. 61: effundite
coram illo corda vestra. Alia littera habet, effudi super me animam
meam. Et secundum hoc aliter legitur: et est sensus: dicunt, ubi
est Deus tuus? Et ego haec recordatus primo quaesivi insensibiles
creaturas si invenirem Deum meum: sed inveni in eis quaedam Dei
vestigia: Rom. 1: invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae
facta sunt conspiciuntur. Sed ultra processi in rebus intellectualibus
animae. Et effudi super me animam meam, idest solicite discutiens
quaesivi quicquid est in eis, quasi coram me ponens omnia; sicut qui
extrahit de vase omnia, ut discutiat quicquid sit intus: et tamen non
est ibi Deus meus. Sed est adhuc aliquid supra hoc: et hoc feci:
quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum
Dei; quasi dicat: totum solatium quod habere possem, est spes
tendendi in Deum. Et dicit duo: scilicet quo tendat, et quomodo,
ibi, in voce et cetera. Circa primum accipienda est talis
imaginatio. In veteri testamento erat duplex locus divino cultui
deputatus, scilicet tabernaculum, de quo habetur Exod. 36.
Postea crescente populi statu et religione aedificata est domus Dei,
scilicet templum: non ut tabernaculum, sed ut res fixa. Et hanc
voluit facere David, sed prohibitus est a Deo. 2 Reg. 7:
numquid aedificabis mihi domum? Item 1 Paral. 17: sed promissum
est ei quod filius suus aedificaturus esset domum Dei: unde ipse
paravit impensas: et ideo dicit, dicunt mihi: ubi est Deus tuus.
Et ergo haec recordatus delector quod inveniam eum: et ideo toto
affectu tendam in eum. Et transibo in locum tabernaculi admirabilis;
quasi dicat: non quiescam donec inveniam eum. Et dicit, transibo;
quia per tabernaculum, quod erat mobile, signatur status praesentis
Ecclesiae; quae non est perpetua, nec stabilis nisi usque ad
consummationem saeculi, et tunc transferetur. Et hoc dicitur Apoc.
21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus, idest praesens Ecclesia
cum hominibus, idest donec homines erunt in vita illa. Et ex hoc
transibo ad stabilem domum Dei: Psal. 64: replebimur in bonis
domus tuae: Joan. 14: in domo patris mei et cetera. Et sic
innuit ire in tabernaculum mirabile et in domum Dei. Et dicitur in
tabernaculum mirabile, propter mirabilia quae facit sanctis suis.
4. In voce. Hic describitur modus transeundi usque ad domum Dei.
Et hic similiter accipienda est quaedam imaginatio. Erat autem
consuetudo quod quando aliqui per turmas ibant ad tabernaculum, ibant
cum gaudio: Isa. 30: canticum erit vobis sicut vox sanctificatae
solemnitatis et laetitiae; sic qui pergit cum tibia gaudenter vadit:
et ideo dicit, ibo in locum tabernaculi et cetera. Et cum gaudio:
quia, in voce exultationis et confessionis sonus epulantis. Alia
littera habet, soni epulantis; quasi dicat: ibo in voce soni
epulantis, quia in epulis est sonus gaudii; et hoc magis patet
secundum alias laetitias quae sunt ibi. Referamus ergo hoc ad
ingressum gaudii; quia erunt ibi tria. Primo erit ibi exultatio de
bonis habitis: Isa. 35: gaudium et laetitiam obtinebunt. Secundo
erit ibi confessio de beneficiis gratiae; quia agnoscent se illa
obtinuisse per gratiam Dei: et ideo confitebuntur mirabilia Dei: et
ideo sequitur ibi gratiarum actio, et vox laudis. Tertio erit ibi
spiritualis refectio: Isa. Pen.: servi mei comedent, et vos
esurietis: servi mei bibent, et vos sitietis et cetera. Matth. 5:
beati qui esuriunt et sitiunt justitiam etc., et ideo erit ibi sonus
epulantis. Item festivitatis, idest jugis exultatio: Baruch 5:
conspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi
venientem. Et quia haec omnia imperfecte sunt in Ecclesia, subdit,
quare tristis es anima mea? Hic adhibet remedium contra causam
tristitiae. Et primo removet affectum. Secundo removet effectum
ejus. Dicit ergo, quare tristis es anima mea? Cum debeas gaudere,
quia es in tabernaculo, et quia ibo ad domum domini. Quare ergo es
tristis? Nam parva mala non sunt reputanda in consideratione ad bona
aeterna: Eccl. 30: tristitiam, scilicet saeculi, longe expelle a
te, 2 Cor. 7: tristitia saeculi mortem operatur. Effectus
tristitiae est turbatio, quia ex inordinatione affectus ipsa ratio
conturbatur. Et quis loquitur? Anima secundum hunc sensum. Anima
habet duas partes: scilicet sensitivam, quam nominat hic animam
propter animalitatem; et superiorem rationem, quae nominat seipsam;
quia unusquisque maxime est quod melius in eo est: et ideo dicit ratio
superior inferiori: quare conturbas me. Et quae est causa? Ostendit
autem quod non debet esse tristis, quia est spes futurae confessionis:
et ideo dicit, spera in domino, quoniam adhuc confitebor illi; quasi
dicat: spera in ipso Deo, quia adhuc venies ad hoc quod desideras,
quia scilicet, adhuc confitebor illi, idest adhuc spero vultum ejus:
vel in via, vel in patria, quod maxime est materia gaudii. Jac.
ult. tristatur quis in vobis? Oret. Aequo animo est? Psallat et
cetera. Salutare vultus mei. Hic ly salutare secundum Glossam est
nominativi casus, et est sensus: ego dico quoniam ego confitebor
illi. Et cui illi? Scilicet Christo, in quo sunt duae naturae:
humana scilicet qua est similis matri; et ideo dicit, salutare vultus
mei, idest vultum meum gerens. Luc. 2: viderunt oculi mei salutare
tuum et cetera. Gen. Pen.: salutare tuum expectabo domine. Item
natura divina; et quantum ad hoc est Deus meus: ideo dicit, Deus
meus. Rom. 9: ex quibus est Christus secundum carnem, qui est
super omnia Deus benedictus in saecula. Vel secundum Hieronymum, ly
salutare est accusativi casus: quasi dicat, confitebor ei salutare,
idest salvationem qua me salvavit. Et quod sequitur, Deus meus,
conjungitur cum sequentibus. Consequenter adhibet remedium, scilicet
divini auxilii. Ubi primo proponit remedium. Secundo exponit.
Dicit ergo, ad me ipsum. Alia littera habet, a meipso anima mea
conturbata. Prima est melior; quasi dicat: quae est ratio quaero,
quare anima conturbas me? Et haec turbatio venit, quia qualitercumque
converto me ad me, invenio mihi tribulationem. Osee 13: perditio
tua Israel ex te, tantummodo ex me auxilium tuum. Et ideo
Hieronymus habet, Deus meus in meipso. Secundum illam litteram est
sensus; quasi dicat: causa turbationis a meipso est: quia si
referamus ad humanum genus, corruptio sensualitatis a ratione venit,
scilicet a sensu primi parentis. Item homo quicumque peccando
corrumpit naturam suam; et ideo post peccatum sensualitas magis
resistit rationi. Et quia non est in me nisi causa turbationis,
propterea memor ero tui, idest recurram ad te: Oseae ult.:
memoriale ejus sicut vinum Libani. Et unde? De terra Jordanis et
Hermoniim. Jordanis est fluvius in terra promissionis. Hermon est
quidam mons propinquus Jordani. Et secundum historiam 2 Reg.
17, quando Absalon ivit in Jerusalem, et habuit consilium ut
persequeretur David, qui erat citra Jordanem, et tunc Cusi
impedivit; et ideo dicit, si essem in tanta tribulatione sicut tunc,
contra, memor ero tui. Tria tamen designantur hic quae sunt in
Baptismo. Per Jordanem designatur descensus gratiae in Baptismum:
Jac. 1: omne datum bonum et omne donum perfectum de sursum est. Et
de terra, quia per influxum gratiae terra cordis inde fecundatur.
Hermon interpretatur anathema: et designat abrenunciationem quam
facimus Diabolo et pompis ejus in Baptismo: quia tunc quilibet
anathematizat, idest separat se a Diabolo. A monte modico, quia
haec renuntiatio et gratia venit ab humili corde, quia humilibus Deus
dat gratiam, Jac. ult. Et Diabolus est rex super omnes filios
superbiae, Job 41.
5. Abyssus abyssum. Exponit remedium quantum ad duo dicta:
scilicet quantum ad turbationem quam habet in se, et quantum ad
memoriam de Deo, ibi, in die mandavit. Quantum ad primum proponit
similitudinem et exponit causam. Abyssus in Scriptura signat
multitudinem aquarum. Gen. 1: tenebrae erant super faciem abyssi,
et spiritus domini et cetera. Contingit etiam quod aquae quando in
multitudine generantur in aere, possunt vocari abyssus. Et in istis
pluviis est quaedam circulatio: quia descendunt ad terram, et ex eis
elevantur vapores qui generant alias aquas: et inter media sunt
frequenter tonitrua, quae fiunt ex commotione nubium quae generantur a
vaporibus et pluviis. Item contingit quod post tonitruum sequuntur
fulgura. Ps. 134: fulgura in pluviam fecit. Dicit ergo,
abyssus, idest multitudo aquarum, invocat abyssum, idest trahit ad se
multitudinem aquarum aliarum: et hoc, in voce cataractarum tuarum,
idest quaedam loca occulta sunt in quibus generantur aquae, et ex
quibus descendunt. Unde cataractae, idest nubes, quae quasi
cataractae quaedam sunt, ex quibus generantur. Et haec in
Scriptura, scilicet abyssus et tempestas, important malum. Exo.
15: abyssi operuerunt eos: unde abyssus etc. quasi dicat: una
punitio Dei, abyssum invocat idest continuatur ad aliam; quasi
dicat: judicium Dei, quo infert praesentia mala, invocat judicium
quo futura mala infert. Psalm. 33: judicia tua abyssus multa. Et
hoc sic, in voce cataractarum tuarum, idest per vocem Scripturarum
tuarum, vel praedicatorum. Et hoc refertur ad hoc quod dicit, anima
mea conturbata est. Quare? Quia abyssus: idest ex uno malo vel ex
uno peccato sequitur magna poena. Vel aliter, propterea memor ero
etc.: ut per abyssus intelligatur sacra doctrina: et sic est sensus:
abyssus, idest vetus testamentum vocat alium, idest novum
testamentum. Et haec duo concorditer inducit ut memor sim tui, quia
in utroque promittit homini auxilium Dei: et hoc, in voce
cataractarum tuarum, idest praedicatorum et doctorum. Vel aliter,
propterea memor etc. quia, abyssus: idest homo; qui vocatur
abyssus. Quis scit hominis quae sunt hominis, nisi spiritus hominis
qui in ipso est, 1 Cor. 2. Jer. 17. Secundum aliam
litteram, profundum est cor hominis et inscrutabile. Ergo, abyssus,
idest unus homo, invocat alium ad Christum. Et hoc fit non propria
virtute, sed, in voce cataractarum tuarum; idest inspiratione
spiritus sancti, ex qua habet efficaciam lingua praedicatoris. Omnia
excelsa tua. Supra Psalmista posuit similitudinem suae
tribulationis; hic autem ipsam similitudinem exponit. Supra dixit,
abyssus abyssum invocat; et refertur ad signandum, quod non solum unam
poenam passus est, sed multas: et ad hoc sequitur suam similitudinem:
homo affligitur ab aqua, aut descendente ab aere, aut existente in
aere, aut existente inferius: et iste ab utraque dicit se afflictum.
A prima, cum dicit, omnia excelsa tua; a secunda, cum dicit, et
fluctus tui super me transierunt. Excelsa ista sunt futura supplicia,
et respiciunt futurum judicium, quod fuit in mari, quando submersi
sunt quasi plumbum: Exod. 15: fluctus sunt poenae praesentes quae
invocant illud. Et ideo, turbatus sum: Job 19: viam fecerunt
sibi per me. Glossa, transierunt, idest, a me recesserunt, fluctus
tui. Et sic secundum istam expositionem haec est ratio consolationis;
quasi dicat: memor ero tui, qua omnia excelsa tua et fluctus tui
recesserunt a me; quasi dicat: poenae majores quae designantur per
fluctus, transierunt super me, idest videbantur excedere facultatem
meam. Sed prima expositio est melior.
6. In die. Sicut dictum est, duo dixit: turbationem ad seipsum
etc. et fiduciam, ibi, propterea memor ero tui. Et posuit causam
turbationis; modo exponit causam, quare memor sit Dei. Et primo
ponit experimentum divinae misericordiae; secundo addit orationem,
ibi, apud me oratio. Et facit duo, secundum duplicem statum divinae
misericordiae; quia misericordia Dei placida est in prosperitate et
adversitate. Et ideo quantum ad prosperitatem dicit, in die mandavit
dominus misericordiam suam, idest tempore prosperitatis; quasi dicat:
quicquid habeo prosperitatis, imputo divinae misericordiae. Thren.
3: misericordiae domini, quia non sumus consumpti. Quantum ad
statum adversitatis dicit, et nocte, idest tempore adversitatis dedit
canticum ejus, idest laetitia, idest est mihi in tribulatione
consolatio maxima ex divina misericordia. Unde alia littera habet, in
die declaravit, idest idest divina misericordia declaratur, idest
manifestatur tempore adversitatis. Eccl. 35: speciosa misericordia
Dei in tempore tribulationis. Psal. 50: secundum multitudinem
miserationum tuarum et cetera. Secundum Hieronymum tamen sic
legitur, in die mandavit dominus misericordiam suam, et nocte canticum
ejus apud me. Et haec oratio domini etc.: quasi dicat, percipio
misericordiam Dei etc. in die naturali, vel adversitatis; in nocte
canticum Dei, et oro iterum, Deo vitae meae: et haec est planior:
tamen secundum quod Glossa exponit, exponatur et dicamus, apud me
oratio, ubi proponit orationem: et facit circa hoc tria. Primo
describit modum orandi; secundo orationis tempus; tertio orationis
effectum. De oratione duo dicit: qualiter se habeat ad orandum: quia
aliquando orat homo, et oratio ejus non est apud Deum, quando non
orat per se, sed ut videatur quasi in publico. Matth. 6: tu autem
cum oraveris et cetera. Secundo qualiter se habeat ad eum quem orat,
quia, Deo vitae meae, scilicet naturalis vitae auctori. 1 Reg.
2: dominus mortificat et vivificat. Item vitae gratiae. Ipse est
vita tua: quia anima vivit per gratiam per hoc quod vivit Deo. Item
vitae gloriae. Psal. 35: apud te est fons vitae. Consequenter
ponitur oratio, et, dicam Deo susceptor meus es et cetera. In qua
duo facit. Primo gratias agit de beneficiis perceptis; secundo
quaerit rationem de malis quae patitur. Primo debet homo praemittere,
quia non est gratus de beneficiis perceptis, ideo indignus est de
percipiendis. Sap. 16: ingrati spes et cetera. Et ideo dicit,
susceptor meus es. Hieronymus habet, petra mea es, idest fortitudo.
Et ideo susceptor dicitur ad defendendum. Psal. 3: tu autem domine
susceptor meus es et cetera. Vel, susceptor meus es, idest naturae
meae. Isa. 42: ecce servus meus, suscipiam illum. Vel susceptor
meus in Baptismo. Ps. 17: assumpsit me de aquis multis. Et si
susceptor es, miror de malis quae patior. Et primo inquirit rationem
de malis; secundo proponit quaedam quae sunt signa unius et causa
alterius, ibi, dum affligit. Ex malis duo considerat. Unum ex
parte Dei: scilicet quod esset ejus oblitus. Aliud ex parte sui,
quia premebatur tristitia. Ex parte Dei, quia permittebat eum
affligi: et ideo dicit: quare oblitus es mei, quia olim sic
suscepisti me. Isa. 49: dominus oblitus est mei. Sed in rei
veritate non est oblitus ex parte sui qui affligebatur: unde dicit, et
quare contristatus incedo, idest quae est causa qua das me tristitiae?
Psal. 37: tota die contristatus ingrediebar, dum affligit me
inimicus. Hic ostendit dolorem quem patitur ab adversariis: et
assignat effectum persecutionis; quasi dicat: haec est causa quare
contristatus incedo, quia affligor ab inimicis quandoque a
temporalibus, quandoque a spiritualibus. Matth. 13: inimicus homo
hoc fecit. Causa doloris seu effectus est, dum confringuntur ossa
mea. Ossa Ecclesiae sunt fortes, ut praelati et viri perfecti. Et
quandoque per adversarios temporales, quandoque per tentationes
affliguntur. Psal. 21: dinumeraverunt omnia ossa mea. In
quolibet homine quaelibet virtus est sicut quoddam os: et si contingat
justum castum cadere, confringitur os ejus. Exprobraverunt. Hic
agit de causa tristitiae quam patitur ex verbis injuriosis: unde
dicit, exprobraverunt mihi, scilicet verbis injuriosis. Jer. 20:
factus sum in derisum tota die, omnes subsannaverunt me. Et hoc
improperium est gravissimum. Tanto quis gravius fert improperium,
quando fit sibi de re de qua gloriatus confidit. Iste autem maxime
gloriabatur de Deo: et ideo hoc opprobrium est sibi gravissimum. Et
ideo inimici mei, dicunt mihi per singulos dies, ubi est Deus tuus?
Psal. 12: ne quando dicat inimicus etc. quare tristis es et
cetera. Hic ostendit orationis effectum. Et oratio habet duplicem
effectum. Unus est expulsio tristitiae. Alius est augmentum spei.
Primus effectus est, quia per orationem ascendit mens hominis in
Deum; et quia Deus est summe bonus; quando anima inhaeret ei,
sentit delectationem maximam, et delectatio pellit tristitiam vel
diminuit: et ideo dicit, quare tristis es etc. ex quo oravi. Et hoc
expositum est supra. Alius effectus est, quia crescit in spe: quia
si rex admittit aliquem ad familiare obsequium et colloquium, assumit
fiduciam petendi et obtinendi. In oratione autem homo specialiter
loquitur cum Deo. Psal. 27: in ipso speravit cor meum etc. et
ideo subdit, spera in Deo; et hoc expositum est supra.
|
|