Super Psalmo 42

1. In praecedenti Psalmo David narravit suum desiderium; nunc autem adhibet orationem ad implendum desiderium. Et primo ponit orationem; secundo effectum ejus, ibi, quare tristis es. Circa primum duo facit. Primo proponit orationem in generali; secundo in speciali, ibi, ab homine iniquo. Et primo petit judicium; secundo judicii effectum. Petit ergo, judica me Deus. Sed videtur praesumptionis esse: quia ipse dicit, non intres in judicium et cetera. Psal. 142. Respondeo. Dicendum, quod est duplex judicium: scilicet severitatis, et misericordiae seu aequitatis. Primum est, quando attenditur solum res et non conditio; et hoc est timendum. De hoc dicit Psal. 142: non intres in judicium etc. quia justitiae nostrae nihil sunt in conspectu Dei, ut dicitur Isa. 64. Et hoc judicium est sine misericordia, ut dicitur Jacob. 2. Secundum est, quando consideratur non solum natura rei, sed conditio personae. Psal. 102: misertus est dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Et hoc petit. Vel aliter. Est duplex judicium: scilicet discussionis, cum merita discutiuntur: et hoc non petit hic, quia discussio est timenda Job 9: verebar omnia opera mea, sciens quod non parces delinquenti. Aliud est discretionis, scilicet separationis a malis: et hoc petit; et ideo subdit, et discerne causam meam. Et hoc refertur ad praesentem statum: et sic petimus discerni a malis, etsi non loco, saltem causa. Multa enim sunt communia nobis et eis: quia locus est eventus fortunae, sed causa non, quia eisdem rebus aliter utuntur boni et aliter mali: quia in adversis boni rutilant per patientiam, mali vero fumant per impatientiam. Si vero ad futurum judicium referamus, petimus distingui: quia causa malorum judicabitur ad condemnationem, bonorum ad salutem. In speciali autem petit judicari quantum ad duo: videlicet quantum ad liberationem a malo, et quantum ad promotionem in bono. Petit ergo liberari a malo, vel praesenti vel futuro; unde dicit, ab homine iniquo et doloso erue me. Homo iniquus dicitur Diabolus. Matth. 13: inimicus homo hoc fecit. Vel alius homo seductor, sive injustus quicumque. Et dicitur iniquus ille qui injustitiam intendit aperte: dolosus vero propter occultam fraudulentiam. Prov. 12: dolus in corde cogitantium mala. Ab his ergo liberatur quis dupliciter. Uno modo, ut non seducatur occulta dolositate. Alio modo, ut non opprimatur adversitate, quia tu es Deus meus. Hic ponitur ratio liberationis; et est duplex: una ex parte Dei qui potest; unde dicit, tu es fortitudo mea. Isa. 12: fortitudo mea et laus mea dominus. Et dicitur fortitudo nostra effective, quia ab ipso est. Isa. 40: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Alia ratio est ex parte sua, scilicet malorum quae patitur. Quaedam mala patimur secundum opinionem, quia cum sumus in adversitatibus, videmur repulsi a Deo; unde dicit, quare me repulisti? Sed non repellet dominus plebem suam, Ps. 94. Et sic est tantum opinatum malum hoc. Aliud est verum; unde sequitur, quare tristis incedo? Tristis scilicet vel tristitia saeculi, quae mortem operatur: et sic est sensus: quare tristis incedo, scilicet temporaliter, dum affligit me inimicus, homo malus, temporaliter. Vel, tristis incedo, tristitia bona quae operatur poenitentiam in salutem. Et sic est sensus, quare tristis incedo, tantum; quia etiam laetitia adjungenda est poenitentiae.

2. Emitte. Hic ponit promotionem in bono. Et primo petit divina bona quibus promovetur; secundo petit promotionem pro illa. Petit autem duo bona: lucem et veritatem. Ad Deum pervenitur passibus mentis, et per cognitionem. Heb. 4: illis promittitur introitus qui credunt. Duo sunt necessaria cognitioni: scilicet lux, et cognitum. Eph. 5: omne quod manifestatur lumen est. Et ideo duo petit: scilicet lucem et veritatem: ad quae per me non valeo venire. Et ideo dicit, emitte lucem tuam et veritatem tuam. Idem est lux et veritas hic, quia accipiuntur pro Christo, emitte lucem tuam, idest Christum. Joan. 1: erat lux vera et cetera. Et veritatem tuam, quia ipse Christus veritas est. Joan. 14: ego sum via, veritas et vita; quasi dicat, Deus pater emitte Christum. Vel lux hic accipitur pro lege, quia Prov. 6: mandatum domini lucerna, et lex lux. Et veritatem, idest novum testamentum. Consequenter ponitur promotio in bono. Et ponit primo directionem in accedendo, ibi, ipsa me deduxerunt, scilicet lux et veritas me duxerunt ad te. Vel, deduxerunt, idest abstraxerunt a malis, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Haec oratio respondet desiderio praecedentis Psalmi, transibo in locum et cetera. Et quia adhuc non sufficit, peto adduci per Deum ad montem et cetera. Jerusalem erat in pede montis in latere Aquilonis. Et sic primo perveniebant ad montem qui illuc ibant. Secundo ibant ad habitationem. Tertio ad locum sacrificii, scilicet altare. Et etiam ibi non quiescit spiritus meus, sed ascendit ad Deum; et ideo dicit, adduxerunt me in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua, idest ad habitationem. Et iterum non quiescit ibi, sed vadit ad domum Dei, idest ad altare. Ideo dicit, introibo ad altare Dei; et non quiescit ibi ne videatur idolatra, sed vadit ad Deum, qui laetificat juventutem meam. Mystice autem in monte et in tabernaculo Ecclesia praesens designatur, vel Ecclesia caelestis; quasi dicat: deduxerunt me in Ecclesiam tuam. Isa. 2: erit praeparatus mons domus domini in vertice montium et cetera. Et tabernacula, idest diversitates sanctorum, quae sunt quaedam peregrinationes super terram; Heb. 11. Et haec Ecclesia dicitur porta caeli. Gen. 28: non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli. Et ideo etiam dicitur altare Dei, idest ipse Deus. Apoc. 21: ipse Deus est templum: quia omnia sacrificia spiritualia sunt offerenda in Deo, non in re terrena. Et ibi erit laetitia. Isa. 66: videbitis, et gaudebit cor vestrum. Matth. 25: intra in gaudium domini tui. Et ideo dicit, laetificat juventutem meam: idest erit ibi renovatio et juventus: quia, ut dicitur Eph. 4, omnes apparebimus in mensuram aetatis plenitudinis Christi: et ideo dicit, juventutem. Psal. 102: renovabitur ut aquilae juventus tua. Et hunc Psalmum dicunt presbyteri cum accedunt ad altare: quia haec duo, scilicet laetitia et renovatio, sunt necessaria illis qui ad caeleste altare accedere volunt. Levit. 10: quomodo potuit comedere aut placere domino in caeremoniis mente lugubri? Item non est ibi vetustas peccati. 1 Joan. 2: scribo vobis juvenes. Vel totum quod dictum est refertur ad caelestem patriam, in qua desiderio debemus stare, et ad illam desideranter pergere: et hoc designat cum dicit, in montem sanctum tuum. Exod. 15: introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tuae; quia est ibi stabilitas status. Item est ibi societas sanctorum; unde dicit: et in tabernacula tua. Num. 24: quam pulchra tabernacula tua, Jacob et cetera. Ps. 83: quam dilecta tabernacula tua, domine virtutum. Et dicuntur tabernacula, quia licet sint homines cives secundum gratiam, tamen secundum conditionem humanae naturae sunt ibi hospites. Tertio altare designat humanitatem Christi. Isa. 33: regem in decore suo videbunt. Et Christus dicitur altare Dei. Hebr. ult.: habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt; quia sicut omnia sacrificia carnalia offerebantur in altari, ita omnes orationes offeruntur per Christum. Unde omnis oratio terminatur, per Christum dominum nostrum. Sed quia non est quies in humanitate, ideo ulterius tendit ad divinitatem: unde dicit, ad Deum et cetera. Job 22: super omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. Effectus orationis est confessio laudis; unde dicit: confitebor tibi in cythara Deus: et hoc dicit propter affectum: quia Is. 51: gaudium et laetitia invenietur in ea. Et dicit, in cythara, ad differentiam Psalterii; quia Psalterium sonat a superiori, sed cythara ab inferiori; unde, confitebor in cythara, quia sumus liberati a malis mundi. Et Psalterio, quia consequuti sumus illa gaudia superna. Quare tristis et cetera. Totum hoc quod sequitur, expositum est supra in praecedenti Psalmo.