Super Psalmo 43

1. Supra Psalmista ostendit desiderium suum ad Deum; hic autem procedit ad orandum, contra afflictionem totius populi. Titulus. In finem Psalmus filii Core ad intellectum. Filii Core sunt filii passionis Christi; et hi sunt proprie martyres quia Christum imitantur. 1 Petr. 2: Christus passus est pro nobis et cetera. Et ideo convenit proprie martyribus. Verum est quod a Deo dantur omnia bona, temporalia et spiritualia. Temporalia sunt minora bona, spiritualia autem sunt majora. Pater parvis filiis dat parva, magna vero dat perfectis. Et sic Deus facit; nam quando homines erant in statu parvulorum, dedit eis parva, idest temporalia, sicut patet in veteri testamento. Gal. 3: erant sicut parvuli sub paedagogo, idest sub observantiis legis. Isa. 1: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis; sed jam perfectis in novo testamento non promittuntur temporalia, sed durae afflictiones; et hoc sub spe spiritualium. Luc. 6: beati eritis cum vos oderint homines et cetera. Et sic est intentio prius retrahere homines novi testamenti ab appetitu terrenae prosperitatis promissae in veteri testamento. Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. Primo agitur de prosperitate praeterita. Secundo de adversitate praesenti, ibi, nunc autem repulisti. Tertio petitur auxilium contra eas, ibi, exurge. Circa primum duo facit: primo enumerat beneficia antiquis collata; secundo ostendit se habere spem majorum, ibi, tu es ipse. Circa primum tria facit: primo praemittit auditum beneficiorum; secundo temporis, ibi, opus quod; tertio ponit ipsum beneficium, ibi, manus tua. Circa primum primo proponit modum audiendi; secundo a quibus audierunt. Praemittit autem invocationem divini nominis, cum dicit, Deus. Et hic Psalmus iste procedit per modum orationis, quae est ascensus mentis in Deum: vel quia in isto Psalmo agit de prosperis et adversis. In adversis homo respectum habet ad Deum, sicut ad defensorem. Psal. 109: ad dominum cum tribularer et cetera. In prosperis cum gaudio invocat Deum. Eccl. 26: sicut sitiens cum gaudio ingreditur ad fontem. Audivimus. Auditus necessarius est ad sapientiam. Eccl. 6: si dilexeris audire, sapiens eris, et etiam est necessarius sapienti. Proverb. 1: audiens sapiens sapientior erit. Similiter cuilibet est necessarius; quia nullus est sufficiens ad excogitanda omnia quae ad sapientiam pertinent; et ideo nullus ita sapiens est quin instruatur ab alio: quia si audit bona, juvatur recipiendo; si audit mala, juvatur cognoscendo meliora. Auribus nostris. Auribus suis audit, qui audit auribus subjectis rationi. Unde homo dicitur, inquantum habet rationem. Quando aures sunt subjectae rationi, sunt humanae; quando non subjiciuntur rationi, sunt brutales. Luc. 8: qui habet aures audiendi, audiat, idest consideret. Patres nostri annuntiaverunt nobis. Hic ostendit quod audivit ab illis qui voluerunt docere veritatem, quia patres sunt. Deut. 32: interroga patres tuos et cetera. Item qui potuerunt docere veritatem, quia antiqui. Job 12: in antiquis est sapientia. Opus quod operatus es in diebus eorum. Hic ponit tempus in quo ista audivit. Quaedam beneficia sunt antiqua quae ipsi viderunt: unde dicit, et in diebus antiquis. Manus tua. Hic ponit ipsum beneficium. Secundo ponit beneficii ordinem, et beneficii causam. In beneficio consideramus opus, et fructum operis. Opus divinae virtutis est, quia expulit ante eos gentes; unde dicit, manus tua, idest potentia tua. Nam per membra in Deo signatur actio quam exercemus per ipsa. Gentes disperdidit, idest habitantes in terra promissionis destruxit etiam corporaliter. Ps. 58: disperge illos in virtute tua. Fructus est quia ipsi successerunt eis. Job 34: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Propterea dicit, et plantasti eos. Exod. 15: introduces eos et plantabis et cetera. Quod plantatur, radicatur ut faciat fructum. Isa. 5: expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Afflixisti populos. Hic est modus et ordo beneficii: quia non statim fuit destructa, quia terra fuisset inculta, et bestiae multiplicatae; et ideo paulatim eos consumpsit; unde dicit, afflixisti populos, et per bella, et per bestias, et scrabrones. Josue 24: misi ante vos scrabrones. Sap. 12: misisti antecessores exercitus tui vespas. Et repulisti eos, ita paulatim eos affligens. Ps. 77: ejecit a facie eorum gentes. Non enim in gladio suo possederunt terram. Hic ponitur causa beneficii. Et primo excludit causam opinatam; secundo ponit veram causam. Causa opinata posset esse fortitudo populi, quod expulissent eos; et ideo removens hoc dicit, non in gladio suo et cetera. Duplex est fortitudo hominis: una est ex experientia armorum: et hanc excludit, non in gladio suo possederunt terram. Judith 7: filii Israel non confidunt et cetera. Et sequitur ibidem: vicerunt non cum gladio. Alia est virtus naturalis; et hanc excludit dicens, et brachium eorum non salvavit eos, idest potestas eorum. Ps. 32: non salvatur rex per multam virtutem. Deut. 32: ne dicerent: manus nostra excelsa, et non dominus fecit haec omnia. Causa vero est, quia a Deo factum est; unde dicit, sed dextera tua et cetera. Et ponit quatuor: tria ad executionem, quartum ad effectum pertinet. Si rex vult juvare aliquem, tria facit ei. Primo dat ei favorem; secundo impendit auxilium operis. Tertio dat consilium in dirigendo. Sic fecit eis Deus. Primo enim fuit eis favorabilis, et dedit eis prosperitatem: et haec signatur in dextera, per quam signatur prosperitas. Exod. 15: manus dextera tua magnificata est. Item dedit eis auxilium: et hoc signatur in brachio. Luc. 2: fecit potentiam in brachio suo. Tertio direxit eos, ibi, et illuminatio vultus tui, idest directe procedens a providentia tua. Quartum pertinet ad effectum. Quoniam complacuisti in eis; quasi dicat: quare fecit nobis ista? Numquid propter merita nostra? Non. Deut. 9: ne dicas in corde tuo cum deleverit eos dominus Deus tuus in conspectu tuo: propter justitiam meam introduxit me dominus ut possiderem terram hanc. Sed hoc fuit propter gratiam Dei. Quoniam complacuisti etc.; idest placitum tibi fuit, o Deus, in eis. Matth. 11, quoniam sic placitum fuit ante te.

2. Tu es ipse. Hic ponitur spes quam habet de majori beneficio, quae consurgit ex spe ipsius Dei. Et ideo tria facit. Primo proponit causam spei; secundo fiduciam, ibi, in te inimicos; tertio gratiarum actionem, ibi, in Deo laudabimus. Circa primum tria facit. Primo ponit immutabilitatem Dei; secundo gubernationem; tertio experientiam divini auxilii. Dei immutabilitatem ostendit, quia Deus fecit hoc patribus; et iterum, quia virtus ejus non est diminuta, et ideo sibi facere etiam majora potest; unde dicit, tu es ipse rex meus et Deus meus, qui non es diminutus. Item ad te etiam pertinet cura hominis sicut tunc: unde dicit: rex meus, qui defendis et gubernas: et Deus meus, qui provides mihi. Deut. 6: audi Israel et cetera. Ergo confido sicut et illi confisi sunt. Item experientia, quia tu solus es qui salvas; unde dicit, qui mandas salutes Jacob. Et hoc dicit, quia olim salvabat per alios, sed hic ipsemet salvat. Isa. 25: ecce Deus noster iste, expectavimus eum, et veniet et salvabit nos. In te inimicos nostros. Hic ponit fiduciam quam habet de Deo. Et primo proponit quod sperat; secundo ostendit quod illud attribuit Deo; tertio ponit causam. Sperat autem auxilium contra inimicos, contra quos habet duplex auxilium: unum ut vincat hostem; et quantum ad hoc dicit, in te, idest in tua virtute, non in nostra, ventilabimus cornu, idest inimicos nostros, vel in praesenti, vel in futuro. Et dicit, cornu, similitudinarie, quia virtus impugnativa bovis est in cornu. Et dicit, ventilabimus, quia in area separantur paleae a frumento: sicut in judicio mali auferentur, et boni remanebunt. Aliud auxilium est quod non vincatur ab hoste; et quantum ad hoc dicit, in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis, idest per virtutem tuam spernemus omnes hostes nostros in futuro, vel in praesenti, quia nihil potuerunt nobis nocere.

3. Non enim. In praecedenti versu Psalmista posuit spem repulsionis hostium; hic autem rationem dictorum ostendit, scilicet quod dixit, in te inimicos nostros, et ideo ostendit quod non sperat in seipso: quia, neque in arcu. Nam 1 Reg. 2, dicitur: arcus fortium superatus est. Item non sperat etiam in gladio: unde, et gladius meus non salvabit me: Ps. 36: gladius eorum confringatur. His enim duobus pugnatur: scilicet arcu ad distantes: unde per arcum designatur astutia hominis per quam homo in futuro sibi providet; quasi dicat: non spero in mea providentia. Gladio pugnatur ad propinquos: in quo designatur potentia; quasi dicat: nec in potentia mea spero, sed in te. Unde habes hanc spem? Ex Deo. Et ostendit per experientiam. Salvasti enim nos ex affligentibus nos: vel in praesenti: quia etsi corporaliter nobis noceant, spiritualiter tamen nocere non possunt; vel in futuro. Sancti dupliciter affliguntur: quandoque in corporalibus, verbis vel factis: 1 Reg. 1: affligebat quoque eam aemula ejus. Quandoque affliguntur spiritualiter, quando peccant illi qui habitant apud eos. Et ab his afflictionibus liberantur a Deo. Et odientes nos confudisti, dum non possunt consequi contra nos intentum suum: et confunduntur hic, et confundentur in futuro: Isa. 41: ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te.

4. In Deo. Hic ponitur gratiarum actio. Et primo ponit laudem, qua ipsi laudabuntur. Secundo ponit laudem, qua ipsi laudabunt: nam in prima laudabunt et laudabuntur: ideo dicit, tota die, idest aeternitate: et haec laus est sancta, quia non est in seipsis, sed in Deo: Hier. 17: laus mea tu es: Ps. 150: laudate dominum in sanctis ejus. Item erit continua, quia, tota die, aeternitatis: Ps. 83: melior est dies una in atriis tuis super millia: laudabuntur dico a Christo: Matth. 10: qui me confessus fuerit, coram hominibus confitebor etc. idest laudabo eum, coram patre meo. Hieronymus habet, in Deo laudabunt, quia sancti in patria laudabunt Deum considerando bonitatem ejus, et confitebuntur gratias agentes de beneficiis.

5. Nunc autem. Hic ponit adversitatem sanctorum novi testamenti. Et primo ponit adversitatem quam patiuntur. Secundo ponit eorum patientiam et firmitatem, ibi, haec omnia venerunt super nos. Circa adversitatem autem sanctorum primo tangit adversitatis causam: scilicet subtractionem divini auxilii. Secundo tangit ordinem, ibi, avertisti nos. Sanctus homo tria habet in Deo: scilicet confugium: Ps. 89. Domine, refugium factus es nobis: Prov. 18: turris fortissima nomen domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Secundo habet in Deo gloriam: Ps. 3: tu es gloria mea. Tertio ipsum auxilium: Ps. 120: auxilium meum a domino. Quandoque autem in exterioribus videtur quod homo non habeat in Deo refugium: et ideo dicit, nunc autem repulisti nos: quia olim eras refugium: et hoc, inquantum non defendis nos ab impellente: Thre. 2: repulit dominus altare suum: non tamen quantum ad interiora repulit, quia non repellet dominus plebem suam, Ps. 94. Item non es gloria mea, quia, confudisti nos, videris nos in exterioribus confundere, quando sustines nostram confusionem. Item solebas consiliari et auxiliari: sed modo non facis, quia, non egredieris Deus in virtutibus nostris. Et loquitur ad modum ducis. Consuetudo erat in veteri testamento, quod quando Deus auxiliabatur populo pugnanti, tunc Deus egrediebatur ante populum: Habac. 3: egressus es in salutem populi tui et cetera. Hoc autem non signat motum localem in Deo, sed processum providentiae ejus ad exteriora. Nunc autem non egreditur Deus, dum permittit nos succumbere hostibus. Et hoc facit ut abducat nos a terrenis, quia si semper esset prosperitas in rebus temporalibus, homo serviret Deo pro eis. Et si hoc esset intentio nostra, frustraretur in istis. Ut ergo amor noster non sit mercenarius, et intentio nostra non referatur ad corporalia, subtrahit hoc suis amicis.

6. Avertisti. Hic ponitur ordo adversitatis sanctorum virorum, quantum ad duo: scilicet quantum ad consolationem quam non habent, et quantum ad afflictionem quam patiuntur. Homines qui vadunt ad bellum, fugiunt, capiuntur, occiduntur, disperguntur, et venduntur. Quantum ad primum dicit: avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, idest fecisti nos fugere: Deut. 28: per unam viam egredieris contra eos, scilicet inimicos, et per septem fugies. Hoc maxime pertinet ad sanctos martyres, quia in persecutione aliqui non valentes sustinere, aversi sunt a fide: 2 Pet. 2: melius erat eis viam justitiae non cognoscere, quam post cognitionem retrorsum converti. Aliqui fugiebant: Matth. 10: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Quantum ad secundum dicit, et qui oderunt nos diripiebant sibi: Tob. 3: traditi sumus in direptionem: Isa. 42: ipse autem populus direptus, et vastatus est. Hoc etiam contingit sanctis: quia aliqui direpti sunt a Diabolo, scilicet qui negaverunt fidem: item aliqui capti ab hostibus qui fugiebant. Quantum ad tertium dicit, facti sumus opprobrium: et hoc quia occiderunt nos corporaliter. Quantum ad quartum dicit, et in gentibus dispersisti nos, quia ad litteram Judaeis sic accidit: Deut. 28: dispergemini in omnem ventum etc. similiter sancti martyres dispersi sunt. Quantum ad quintum dicit, vendidisti populum tuum sine pretio: quia ita occisi sunt martyres sine pretio, scilicet magno. In quo ostenditur quod habebantur viles; Isa. 52: gratis venumdati estis, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. Hieronymus habet, non foenerasti. Foenerator dat modicum, et accipit multum; quasi dicat: non multi sunt qui lucrati sunt ibi, quia pauci tunc conversi fuerunt; unde plures mortui quam converterentur. Vel, non fuit multitudo, aliorum qui in morte illorum psallerent Deo: Thre. 1: viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem.

7. Posuisti. Supra Psalmista posuit oppressionem sanctorum; hic vero ponit eorum vilificationem: et primo ponit vilificationem, quam exterius passi sunt. Ostendit secundo, quid ex hoc efficitur in corde, ibi, tota die verba mea. Circa primum ponit processum vilificationis ex parte vilitatis hominum, et ex parte vilitatis rei. Ex parte vilitatis hominum est, quod primo dicitur alicui opprobrium, scilicet quod est latro vel adulter. Secundo patitur hoc in derisionem. Tertio crescit in fabulam, idest in infamiam. Ex parte personarum, quia primo a suo socio; secundo transit ad alios, tertio divulgatur. Et hoc dicit quantum ad primum, facti sumus opprobrium vicinis nostris, idest fratribus et consanguineis; quia sancti vocabantur sacrilegi, homicidae, vel alia hujusmodi. Et haec illusio fit nutu: unde dicit, subsannationem. Et verbo; unde dicit, et derisum. Subsannatio est, quando rugato naso deridet aliquis. Derisio, quando cum ludo, vel laetitia loquitur quae ad vituperium pertinent: Jer. 20: factus sum in derisum; tota die omnes subsannant me. Et dicit, his qui in circuitu nostro sunt, quasi, non solum vicinis, sed jam ad alios devoluti sumus in vituperium et opprobrium nostrum. Sic etiam sancti martyres fuerunt ab omnibus derisi: 1 Cor. 4: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus. Quantum ad tertium irridentur: quia homines loquuntur de eis ut cantant; unde dicit, posuisti nos in similitudinem gentibus. Quando malum infertur alicui, vertitur in parabolam, et dicitur, ita accidat tibi sicut tali. Et sic qui male tractatur, ponitur in opprobrium. Forte aliqui dicebant, sic contingat tibi sicut Laurentio, et aliis: et ideo dicit, posuisti nos in similitudinem gentibus, idest in exemplum mali et opprobrii: Job 17. Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis: 3 Reg. 9: erit domus ista in exemplum. Item fit hoc facto et nutu; unde dicit, commotionem capitis in populis: Matth. 27: praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua: Ps. 21: locuti sunt labiis, et moverunt caput. Vel, posuisti, idest in similitudinem Christi, idest hoc nobis pati fecisti, quod Christus passus est; quasi dicat: sicut gentes moverunt Christo capita sua blasphemantes, ita fecerunt nobis.

8. Tota die. Hic agit quid ex exteriori opprobrio nascatur in corde. Et primo ponit verecundiam. Secundo subdit causam, ibi, a voce. Primo ponit verecundiam, et dicit, tota die verecundia mea contra me est, idest continue est in conspectu meo. Vel, contra me, idest contra id quod debetur mihi, scilicet honor qui debetur virtuosis. Verecundia, secundum philosophum, est timor de turpi. Est autem turpitudo duplex. Prima secundum veritatem; et haec est turpitudo peccati: et verecundia de tali non cadit in virtuosos, quia non habent in se conscientiam de peccato de quo verecundari possint: sed cadit in malos: Rom. 6: quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Alia turpitudo est secundum aestimationem, scilicet quod patiatur exterius abjecta vel opprobria: et haec est etiam in perfectis viris: et de hac dicit hic, tota die et cetera. Signum verecundiae est rubor in facie. Verecundia est timor confusionis; et passio haec concitat spiritus vitales, et ideo alteratur sanguis. Et inverecundi sunt pallidi, et verecundi sunt rubei. Tamen timidi qui timent mortem, fiunt pallidi, sed non qui timent opprobrium. Et ratio est: quia natura retrahit se ad locum ubi est defectus; unde quando timet de vita, sanguis et spiritus retrahunt se ad principium vitae, scilicet cor. Quando vero timet aliquid exterius, spiritus et sanguis retrahunt se ad exteriora. Dicit ergo, et confusio faciei meae cooperuit me, idest induit vultum meum rubedine. Et dicit, confusio faciei meae, quia nascitur in facie; sed quando est ita magna quod cooperiat totum corpus, causatur ex conculcatione et vilificatione. Quantum ad secundum dicit, a voce exprobrantis. Exprobratio est quando ingeritur alicui improperium in faciem: Ps. 100: tota die exprobrabant mihi et cetera. Oblocutio est occulta detractio: Eccl. 10: si mordeat serpens in silentio, nihil minus ab eo qui occulte detrahit. Sic factum est sanctis tempore persecutionis: nam maximus fecit comprehendi malas mulieres, et confiteri quod Christiani mala fecissent cum eis; unde dicit, a voce exprobrantis. Exprobraverunt etiam Christo, et in se et in membris. Et ideo dicit, a facie inimici et persequentis. Et ideo dicit, inimici, quia odium est causa persecutionis: 1 Cor. 4: persecutionem patimur, propter justitiam, et sustinemus.

9. Haec omnia. Hic ostendit eorum perseverantiam in bono. Et proponit eorum stabilitatem in duobus. Homo persistere debet in his quae pertinent ad fidem, et in bona operatione. Et dicit quod propter haec omnia quae venerunt super nos, idest propter omnes praedictas adversitates, neque fidem in corde dimiserunt; unde dicit, nec obliti sumus te: Ps. 87: omnes fluctus tuos et cetera. Neque dimiserunt cultum divinum, unde sequitur, et inique non egimus in testamento tuo, idest neque dimisimus notitiam quam habemus de te per fidem. Neque testamentum tuum. Testamentum Dei est pactum initum cum eo in lege et in Baptismo: unde qui facit contra observantiam divini cultus, tunc facit iniquitatem contra testamentum Dei. Et hoc non fecerunt martyres. Hieronymus habet, et non sunt mentiti in te, quia scilicet nec verbo contra eum offenderunt: Eccl. 11: sta in testamento tuo. Item sunt stabiles in bonis operibus justitiae, quae ex recto corde procedunt: et ideo dicit, non recessit retro cor nostrum, per dimissionem charitatis: Luc. 9: nemo mittens manum ad aratrum et cetera. Isa. 1: abalienati sunt retrorsum, scilicet peccatores. Sed charitas martyrum in nullo diminuta est, quantum ad ipsa opera. Et dicit, non declinasti semitas nostras a via tua: quasi dicat: non permisisti quod actiones nostrae declinarent a via justitiae tuae. Isa. 30: haec est via, ambulate in ea. Vel, declinasti, secundum aliam litteram, semitas nostras: idest semitae nostrae sunt, ad quas inducit nostra natura secundum se, scilicet secundum concupiscentiam. Et sic quia ducit ad vias cordis nostri, in quibus non est ambulandum, repulisti tales vias a via tua.

10. Quoniam. Supra Psalmista posuit mala quae patiuntur sancti, et eorum constantiam; hic autem rationem eorum quae dicta sunt. Et potest hoc cum praemissis continuari dupliciter, secundum duos sensus dictos, ibi, declinasti semitas, idest vias quibus quaerimus quae carnis sunt: et secundum hoc continuatur sic; quasi dicat: non permisisti nos declinare in his quae sunt carnis, quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, idest mundi: Eccl. 1: vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce omnia vanitas. Et in hoc humiliat Deus sanctos dupliciter: scilicet humiliatione virtutis: Ps. 34: humiliabam in jejunio animam meam: et humiliatione coactionis: Ps. 104: humiliaverunt in compedibus et cetera. Quantum ad secundum dicit, et cooperuit nos umbra mortis, idest indicium futurae mortis: nam umbra procedit; postea habemus responsum mortis. Vel, umbra mortis, idest peccatores qui sunt in tenebris, et subjecerunt nos sibi et servituti eorum: Job 28: lapidem caliginis et umbram mortis dividet torrens a populo peregrinante. Si obliti sumus. Hic probat quod dixit. Et primo proponit ea. Secundo ponit divinum judicium. Tertio evidens signum. Dicit ergo: dixi, non sumus te obliti et cetera. Et ideo proponit, si obliti sumus nomen Dei nostri, si, idest non. Item, si expandimus manus nostras ad Deum alienum, alienum scilicet a natura divinitatis, et a ritu Judaeorum; quasi dicat, si oramus eos sicut deos, quod est iniqua agere in testamento Dei. Et si ista fecimus, requiret judicium Dei. Et judicium Dei sufficiens est ad hoc requirendum: unde dicit: nonne Deus requiret ista? Quasi dicat: imo, quia ipse scit omnia: unde sequitur: ipse enim novit abscondita cordis. Hier. 17: pravum est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud? Quasi dicat: solus Deus. Item probat hoc per indicium evidens: quia si voluissent recedere, nulla mala paterentur sancti in hoc mundo, sicut nunc patiuntur. Et primo ponit causam quare patiantur, quia causa facit martyrem: et ideo dicit, propter te mortificamur tota die: 1 Petr. 4: nemo vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor; si autem ut Christianus, non erubescat. Secundo ponit mala quae patiuntur: et primo ostendit haec esse mala ex gravitate poenae, ex continuitate, et ex opinione. Punientium gravitas. Quia mortificamur. Continuitas, quia, tota die: 1 Corinth. 14: quotidie morior propter gloriam vestram. Opinio, quia credebant eos occidere non ut beatos, sed ut malos et dignos morte; et ideo dicit, aestimati sumus ut oves occisionis. Ad utilitatem hominum, vel ad patientiam martyrum; quasi dicat: quare mortificamur tota die, et tamen non reclamamus, sed sustinemus sicut oves ductae ad occisionem? Sic etiam fuit de Christo.

11. Exurge, quare obdormis, domine? Hic invocat auxilium Dei. Et primo ponitur quaestio admirantis. Secundo petitio divini auxilii. Admiramur ergo, quia permittit sanctos suos sic affligi. Et hoc potest esse aut ex defectu voluntatis, aut cognitionis. Quod non velit, contingit dupliciter: vel propter pigritiam, vel propter contemptum. Quantum ad primum dicit, quare obdormis domine? Quasi dicat, numquid propter pigritiam permittis nos affligi? Et dicitur obdormire propter effectum: Psal. 120: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Quantum ad secundum dicit, et ne repellas in finem, scilicet finaliter, etsi videaris nos repulisse ad tempus. Et hoc dicitur de Christo, ut sit verbum nostrum; quasi dicat: abscondisti te, et nondum surrexisti in fide gentium. Exurge in eis, et nos non repellemur ab eis. Quare faciem tuam avertis? Dupliciter contingit defectus cognitionis: vel quia non videt: et ideo dicit, avertis. Quando Deus juvat, videtur respicere: quando non, videtur averti: Exod. 3: videns vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto et cetera. Psal. 26: ne avertas faciem a me. Vel, quare avertis faciem tuam, ut tamen non videamus: nam si videremus, non pateremur aliquod malum. Vel quia est oblitus. Et ideo dicit, inopiae nostrae et tribulationis nostrae oblivisceris. Hic enumerat mala quae patimur. Et est triplex malum: in exterioribus, in corpore, et in anima. Quantum ad primum dicit: oblivisceris inopiae nostrae, quia ad literam pauperes erant propter bona sublata: Heb. 10: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Quantum ad secundum dicit, tribulationis, quia multae tribulationes justorum, Ps. 33. Quantum ad tertium dicit, quoniam humiliata est in pulvere anima nostra. Aliqui humiliantur animo, aliqui corpore, aliqui spiritu intrinsecus. Et ideo dicit: adhaesit in terra venter noster. Et ponit ventrem pro toto corpore. Vel hoc quod dicit, humiliata est in pulvere anima nostra, refertur ad effectum in spiritualibus: quia, anima, idest cogitatio animae, cogitat terrena: Isa. 29: de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum. Et venter, idest sensualitas, totaliter terrae inhaeret, vel aliter. Quoniam humiliata est etc. idest perfectiores in nobis humiliati sunt, a pulvere, idest a peccatore: Psal. 1: tamquam pulvis quem projicit et cetera. Item venter, idest infirmi inter nos adhaeserunt terrenis hominibus, quia recesserunt a fide. Contra oblivionem dicit, adjuva nos. Contra obdormitionem dicit, exurge. Contra mala dicit, et redime nos propter nomen tuum.